Tancredus of Bologna's Prologue to Compilatio tertia
Firenze, Laurenziana Santa Croce IV sin. 2, fol. 128r

Post illarum compilationem quedam alie decretales a diversis apostolicis emanaverunt, quas magister Gilbertus ad instar prime compilationis sub titulis collocavit; post illum vero magister Alanus suam compilationem effecit. Tandem Magister Bernardus Compostellanus archidiaconus, in curia Romana moram faciens aliquantam, de registris domini Innocentii pape unam fecit decretalium compilationem, quam Bononie studentes Romanam  compilationem aliquando tempore vocaverunt. Verum quia in ipsa compilatione quedam reperiebantur decretales, quas Romana curia refutabat, sicut hodie quedam sunt in secundis, quas curia ipsa non recipit, idcirco felicis recordationis dominus Innocentius papa iii. suas decretales usque ad annum xii. editas, per magistrum Petrum Beneventanum, notarium suum, in presenti opere compilatas, Bononie studentibus destinavit. Post illarum receptionem magister Iohannes Galensis, decretales omnium apostolicorum, qui precesserunt Innocentium, de dictis compilationibus Gilberti et Alani extrahens, quandam compilationem ordinavit, que hodie medie sive secunde decretales dicuntur.

Pennington, “The Making of a Decretal Collection: The Genesis of Compilatio tertia,” Proceedings of the Fifth International Congress of Medieval Canon Law, Salamanca 1976 (Vatican City: 1980) 67-92