DE DESPONSATIONE IMPUBERUM
Pater pro filio impubere sponsalia contrahit, pro pubere vero non, nisi
consentiat
Hormisda Eusebio Episcopo
Tua nos requisivit fraternitas de filio adulto, quem pater matrimonium vult
contrahere, si sine voluntate adulti filii facere potest. Ad quod dicimus, si
aliquo modo non consentit filius, fieri non posse; potest autem filium nondum
adultum, voluntas cuius discerni non potest, pater cui vult matrimonio tradere.
Et postquam filius pervenerit ad perfectam aetatem, omnino debet hoc adimplere.
Impuberes
ambo vel alter, nisi pro bono pacis, coniugi non debent
Nicolaus Papa
Ubi
non est consensus et infra. Huius ergo decreti auctoritate
Districtius inhibemus, ne de cetero aliqui, quorum uterque vel alter ad
aetatem legibus veli canonibus determinatam non pervenerit, coniungantur, nisi
forte aliqua urgentissima necessitate interveniente, utpote pro bono pacis,
talis coniunctio toleretur.
Puberes sunt quoad matrimonium, qui ex
habitu corporis concipere et generare possunt
Isidorus
Puberes
a pube sunt vocati, id est a pudentia corporis nuncupati : quia haec loca
tunc primo lanuginem ducunt. Quidam tamen ex annis pubertatem existimant, id
est, eum esse puberem, qui XIV. annos implevit, quamvis tardissime pubescat.
Certum autem est, eum puberem esse, qui et ex habitu corporis pubertatem
ostendit, et generare iam potest. Et puerperae sunt, quae in annis puerilibus
pariunt.
Ex sponsalibus, contractis cum minore
septennio, non oritur impedimentum publicae honestatis; secus, si cum maiore
vel minore, consentiente post septennium. Et affinitas sequens dissolvit
sponsalia praecedentia de futuro
Alexander III. Herfordensi Episcopo
Litteras tuae fraternitatis accepimus, ex quarum tenore perpendimus, quod,
quum quidam parochianus tuus A. nomine esset perfectae aetatis,
quandam puellam in cunabulis desponsavit; procedente vero tempore idem A.
matrem puellae cognovit, et eam in uxorem accepit. Unde quia dubitas, an
huiusmodi matrimonium stare debeat, a nobis exinde consilium postulasti.
Super quo Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si praefatus vir
matrem praefatae puellae, antequam puella ipsa septimum annum
complesset, in uxorem accepit, matrimonium ipsum non dissolvas sed
eundem virum praefatam mulierem, sicut uxorem, libere tenere permittas,
quum desponsationes huiusmodi nullae sint, quae in cunabulis fiunt. Verum si,
postquam praefata puella septimum annum complevit, praedictus vir
matrem eius accepit in uxorem, quum sponsalia extunc placere
consueverint, inter eos sententiam divortii non differas promulgare, nec
ipsum filiam seu matrem in uxorem habere permittas.
Sponsalia, nulla ex defectu consensus, non creant publicae honestatis
iustitiam: sponsalia vero aliqua sic, licet legitimo modo fuerint dissoluta
Idem Eboracensi Archiepiscopo.
Accessit ad praesentiam nostram nobilis vir W. filius G. cum literis tuis,
ex quarum tenore perpendimus, quod, quum filiam cuiusdam nobilis viri, dum
esset minoris aetatis, desponsasset, et postmodum ipsa assensum in hac parte
non praebente, antequam ad nubiles annos pervenisset, celebratum est inter
eos divortium. Procedente vero tempore, defuncto patre puellae, matrem eius
[praedictus] W. sibi matrimonio copulavit. Quod quidem factum
quum sustinere nolles, eum sollicite monuisti, ut ipsam dimitteret, et quia
monitis tuis in hac parte noluit acquiescere, ipsum excommunicationis
vinculo innodasti. Tandem, accepta ab eo cautione, quod nostram adiret
praesentiam, et super hoc statutum nostrum firmiter observaret, eundem
mandato nostro absolutum denunciasti, et cum literis tuis ad praesentiam
nostram misisti. Verum praefatus W. in nostra praesentia constitutus sua
nobis assertione proposuit, quod puellam ipsam, dum esset infra septimum
annum, desponsavit, postea [vero], antequam ad nubiles annos
pervenisset, noluit aliquatenus consentire, ut praefatum W. in virum
acciperet, et ita cum patre suo, in cuius potestate remanserat, et cum
praefato W. ad praesentiam tuam accessit. Et quum ab ore puellae audisses,
et per eam cognosceres et per patrem eius, quod memoratum W. in virum
nolebat, statim illum in plena synodo ab huiusmodi desponsatione publice
absolutum denunciasti. Elapsis vero pluribus annis post, mortuo etiam patre
puellae, carissimus in Christo filius noster H. Anglorum rex matrem
supradictae puellae memorato W. tradidit in uxorem, quam idem W., ut
discordia orta inter consanguineos suos et consanguineos mulieris sopiretur,
accepit et solenniter desponsavit, et sine contradictione ecclesiae duxit,
et ex ea liberos procreavit, et puella fuit alteri viro copulata. Verum
licet contineatur in literis tuis, quod puella ipsa erat minoris aetatis,
quando huiusmodi desponsatio facta fuit, tamen refert, utrum, quum esset
minoris aetatis, [fuerit] proxima aetati aptae matrimonio, aut
infra septem annos. Ideoque Fraternitati tuae per apostolica scripta
praecipiendo mandamus, quatenus, rei veritate inquisita diligenter et
cognita, si tibi constiterit, quod praefata puella non esset
septennis, quando praememorato G. desponsata fuit, et postea in eum
non consenserit, et quod idem G. ab huiusmodi desponsatione per te fuerit
absolutus, matrimonium, inter eundem G. et matrem puellae celebratum,
praecipias inviolabiliter observari, et eorum prolem denuncies esse
legitimam, quia, sicut discretio tua non ignorat, desponsationes et
matrimonia ante septem annos fieri non possunt, praesertim si
consensus postea non accedit. Sane, si praefata puella ante [huiusmodi]
desponsationem septimum annum compleverat, licet praedictus vir a
desponsatione ipsius puellae ipso iure fuerit absolutus, quum ea in eum
consentire noluerit, inhonestum tamen videtur, ut matrem eius habeat, cuius
filia fuit sibi desponsata. Verum si tibi visum fuerit, ut cum matre
puellae remaneat, ne discordia inter utriusque consanguineos olim exorta
nunc autem sopita denuo suscitetur id dissimulare poteris et aequanimiter
tolerare. Filii autem quos de ipsa suscepit, si eam tolerante ecclesia in
uxorem duxit a successione paternae vel maternae, hereditatis prohiberi non
possunt.
Si impubes, desponsata et traducta, petit licentiam pubes facta alteri
nubendi, non auditur, si vir iurat, se eam cognovisse; nec auditur, si
nondum pubes, sed proxima pubertati probetur cognita. Et ex sponsalibus,
contractis cum impubere maiore septennio, oritur publica honestas.
Idem Norvicensi Episcopo.
Continebatur in literis tuis, quod, quum quaedam puella infra nubiles annos
cuidam viro in uxorem tradita fuerit, et ab ipso traducta, suis
parentibus asserentibus, eam legitimae aetatis exsistere, haec, ad
nubiles annos perveniens, alii nubendi licentiam postulavit, asserens, se in
eundem virum nullatenus consensisse. Praedictus vero vir econtra
proponit, quod, licet eadem puella nondum forte annum XII. attigisset, quum
ei tradita fuisset in uxorem, usque adeo tamen aetati fuit proxima, quod
ipsam carnali commixtione cognovit. Inde est, quod, quum ipsa dicit ab eodem
viro se incognitam, et tu nos consuluisti, utrum alii possit nubere,
Consultationi tuae taliter respondemus, quod, quum in decretis habeatur
expressum, quod, si vir dixerit, quod uxorem suam cognoverit, et mulier
negaverit, viri standum est veritati, unde praefato viro, qui dicit, se
mulierem ipsam cognovisse, fides est adhibenda, si id firmaverit iuramento.
Si autem fuerit aetati proxima, ut in undecimo vel circa XII. annum, et cum
suo assensu et voluntate parentum desponsata et benedicta fuerit,
et cognita ab eodem viro, separari non debet, praesertim quum parentes eius
ipsam fuisse aetatis legitimae faterentur. Si vero puella infra nubiles
annos et aetati proxima alicui desponsata fuerit, benedicta atque
traducta, non licet alicui de consanguinitate ipsius, cui desponsata
fuerit, eam ducere in uxorem, nec fas est eidem sponso de consanguinitate
sponsae sibi aliquam [matrimonis] copulare.
Capitulum
VII.
Si maiores septennio contrahunt sponsalia, neuter antepubertatem resilire
potest. Hoc primo. Et ille, qui primo it pubes, alterum exspectabit. Hoc
secundo. Quod si tempore contractus aliter erat pubes, non ille, sed alter
factus pubes resilire potest. Hoc tertis.
Idem Bathoniensi Episcopo.
De illis, qui infra annos aptos matrimoniis contrahendis [exsistentes]
sponsalia contrahunt, sive uterque sive alter reclamet antequam ad annos
matrimoniis contrahendis aptos pervenerint, et postulent separari,
non sunt ullatenus audiendi. Si vero alteruter istorum ad annos pubertatis
pervenerit, infra eosdem annos altero exsistente, quum eadem sponsalia
contrahuntur; si is, qui minoris aetatis est, quum ad annos illos
pervenerit, reclamaverit, nec in alterum voluerit consentire, iudicio
ecclesiae poterunt ab invicem separari. Mulier autem, quae, postquam annos
nubiles attingit, ei, qui nondum ad annos aptos matrimoniis contrahendis
venerat, nupsit, quum in eum semel consenserit, amplius non poterit
aliquatenus dissentire vel divertere, nisi forte ipse, cui
nupsit, postquam ad legitimam aetatem pervenerit, in eam suum omnino
negaverit praestare consensum.
Capitulum
VIII.
Impuberes, sponsalia contrahentes, ante pubertatem separari non debent, sed
post pubertatem possunt, si contradicunt sponsalibus, nisi copula carnalis
intervenerit.
Idem eidem.
A nobis tua discretio requisivit, utrum iis qui infra annos nubiles
matrimonii nomine coniunguntur, vel eorum alteri, antequam ad annos aptos
matrimonio perveniant, liceat a matrimonio tali discedere. Ad quod
inquisitioni tuae taliter respondemus, quod pro eo, quod ante nubiles
annos coniugalem consensum de sanctorum Patrum non habent
auctoritate, usque ad legitimam aetatem exspectare tenentur, et tunc aut
confirmetur matrimonium, aut, si simul esse noluerint, separentur; nisi
forte carnalis commixtio ante intervenerit, quum interdum illa tempus
anticipare soleat pubertatis. Si vero alter eorum ad annos etc. ut supra
prox. c.
Capitulum
IX.
Minores, apti ad matrimonium, ex contractu matrimonii obligantur, nisi
violentia intercedat.
Idem Genuensi Archiepiscopo.
De illis autem, qui in minori aetate desponsantur, traduntur et
coniunguntur, et processu temporis divortium postulant, minorem allegantes
aetatem, aut vim sibi a parentibus factam, hoc inquisitioni tuae
praesentibus literis Respondemus, quod, si ita fuerint aetati proximi,
quod potuerint copula carnali coniungi, minoris aetatis intuitu ab
invicem separari non debent, si unus in alium visus fuerit consensisse,
quum in eis aetatem supplevisse malitia videatur. Sed cuiuscunque sint
aetatis, se possunt per illatam violentiam excusare, nisi post violentiam
consensus accedat. [Illud quoque etc. (cf. c. de praes. II.
23.)]
Capitulum
X.
Contractus ante pubertatem, etiam cum nisu carnalis copulae, non facit
matrimonium.
Urbanus III. Cenomanensi Episcopo.
Attestationes super causa matrimonii, quae inter H. iuvenem et G. mulierem
vertitur, a tua nobis fraternitate transmissas accepimus, et, ipsis
diligenter inspectis et plenius intellectis, manifeste nobis
innotuit, quod praedictus iuvenis nondum duodecimum annum attigerat, quum
praefatam G. accepit uxorem. Et licet nisus fuisset, sicut uterque confessus
est, ipsam corrumpere, mulier tamen credit, se virginem evasisse. Verum
ipse, antequam ad annum XIV. pervenisset, a memorata muliere recessit, quem,
quum XVII. annos habeat, eadem pro viro sibi vindicare contendit. Sed
quum vir XVII. annos habeat, ipsam recipere contradicit. Unde, quia, donec
nos super causam ipsam consuleres, non duxisti in prolatione sententiae
procedendum, Consultationi tuae taliter respondemus, quod, si mulier per
idoneos testes probare nequiverit, quod post XIV. annum aetatis suae vel
circa finem XIV. anni praedictus iuvenis consensisset in eam, ab ipso
iuramento recepto, quod, postquam ad legitimam aetatem pervenit, ipsam
habere non consensit in uxorem, ab impetitione mulieris eum potes et debes
absolvere, et ad alia vota utrique dare licentiam transeundi.
Capitulum
XI.
Si maior invita contraxit sponsalia cum minore, non tenetur ipsum
exspectare, donec veniat ad aetatem adultam.
Idem Pisano Archiepiscopo.
Ex literis tuae fraternitatis accepimus, quod puella quaedam anno XII.
iurata fuit et desponsata cuidam puero IX. vel X. annorum, et tempore
procedente de voluntate parentum potius, quam de sua, sicut asserit, ad
domum patris praedicti pueri adducta, ubi nolens et invita, sicut
ab ore ipsius te audisse proponis, et tam persuasionibus quam minis
parentum impulsa, moram fecit per annum et amplius, et tandem inde recedens,
ad domum propriam est regressa. Commonita vero a matre sua, et a te
postmodum, sicut asseris, ad eum redire penitus contradicit, asserens, quod
nunquam eum voluit; nec vult in virum habere, sed nubendi alii postulat
facultatem. Quum autem iam dictus puer, sicut tuae literae
continebant, nondum ad XIV. annum aetatis suae pervenerit, nec
unquam ad eandem puellam carnaliter accessum habuerit,
discretioni tuae taliter respondemus, quod, si memorata puella per
te ad hoc studiose commonita, ut, donec compleat idem puer annum XIV.
suae aetatis, exspectet, ad commonitionem tuam non duxerit
exspectandum, ei secundum ea, quae proposita sunt, accipiendi alium virum
in maritum auctoritate nostra liberam tribuas facultatem. Dat.
Veronae.
Capitulum
XII.
Sponsalia, contracta cum minore septennio, per cohabitationem mutuam post
septennium convalescunt, et inducunt publicae honestatis iustitiam;
solvuntur tamen per matrimonium de praesenti.
Clemens III.
Duo pueri Guilielmus et Guilielma in tua dioecesi, quemadmodum accepimus,
matrimonialiter sunt coniuncti, puero VI., puella vero VII. annum agente;
qui simul per tres annos manserunt. Tunc vero pater puellae,
subtrahens eam sponso suo, ipsam alteri, M. nomine, copulavit, cum
quo per VII. annos quiete permansit. Ipse vero tunc reliquit eandem, quia
credebat, eam alium virum habere, illum scilicet, cui prius fuerat
desponsata. Prior autem sponsus, ad annos discretionis perveniens, a P.
praedecessore tuo contrahendi cum alia licentiam impetravit, qui quandam
nomine S. consobrinam prioris in uxorem accepit, et cum ea per aliquod
tempus exsistens, eam tamen, ut ipse fatetur, carnaliter non
cognovit, licet illa se ab eo cognitam asseveret. Quum autem pater memoratae
Guilielmae eam vidisset a secundo viro relictam, vi praenominatum
Guilielmum, cui prius eam desponsaverat, compulit, ut S. neptem suam omnino
dimitteret, et ad Guilielmam suam desponsatam rediret: qui postmodum per
biennium cohabitavit eidem, ut fertur. Quia igitur in his quid
tibi faciendum sit, postulas edoceri, breviter respondemus, quod impediente
puerili aetate matrimonium inter G. et G. non fuit. Et licet idem, postquam
illa nupsit alii, potuerit aliam ducere in uxorem, tamen, quia dictam S.
duxit consobrinam mulieris eiusdem, sive eam cognoverit sive non, non debet
tamen cum eadem S. propter publicae honestatis iustitiam remanere, nec ac
primam habere regressum, quia alteri fuit legitime copulata. (Et infra:)
Quum vero vir caput sit mulieris, et Guilielmus dicat, se non cognovisse
prius S. supra dictam: aliam, si voluerit, poterit ducere in uxorem, et S.
viro legitimo copulari; post separationem vero pro vitando populi scandalo
utrique ad tempus est poenitentia iniungenda. Si vero legitime constaret,
ipsam S. ab eo sive post sive antea cognitam exstitisse, neutri vivente
altero dabitur licentia contrahendi. Remanebit ergo Guilielma cum M.,
imposita tamen ipsi M. ad tempus poenitentia competenti, qui pro sua
opinione sola Guilielmam, iudicio ecclesiae non requisito, perniciose
dimisit.
Capitulum
XIII.
Accusari non potest matrimonium, quod non est, ut si cum minori septennio
sit contractum; denunciari tamen potest impedimentum, ne contrahatur in
posterum.
Innocentius III. C. et P. quondam
filiis Malebrancae.
Ad dissolvendum quod factum fuerat inter I. filium nobilis viri Leonis
[de Monumento] et S. filiam quondam Matthaei [de
Fortebrachio] super matrimonio contrahendo, in nostra et fratrum
nostrorum praesentia fuit ex parte vestra propositum, quod, quum dicta
puella nondum ad septennium pervenisset, cum ipsa nec matrimonium contrahi
nec sponsalia potuere. Defuit etiam consanguineorum assensus, qui praecipue
sunt in talibus requirendi. Quodsi et aetas sufficiens exstitisset, et
consanguineorum intervenisset assensus, personae tamen non sunt legitimae ad
matrimonium contrahendum, linea consanguinitatis obstante. Accusatione
vero, pro puella super consanguinitate proposita, et tam ex parte
iuvenis quam ex parte puellae consanguinitatis gradibus computatis, quum eam
vellet idoneis testibus comprobare, praefatus I. multas exceptiones
proposuit, per quas nitebatur vos ab accusatione multipliciter removere.
Quumque super exceptionibus ipsius fuisset utrinque diutius disputatum,
auditis et intellectis, quaecunque fuerunt hinc inde proposita, de consilio
fratrum nostrorum Interloquendo pronunciamus, inter dictos
iuvenem et puellam nec matrimonium, nec sponsalia fuisse contracta, quum
constet, puellam nondum ad septennium pervenisse. Quocirca nec accusatio
locum habebat, quum non esset quod posset legitime accusari; denunciari
tamen poterat consanguinitas, ut interdiceretur matrimonium contrahendum. Ad
denunciationem ergo legitime probandam festum omnium Sanctorum, proxime
venturum, terminum assignamus salvis exceptionibus, non solum propositis,
sed etiam proponendis. Ne vero quicquam in puellam interim attentetur,
auctoritate apostolica interdicimus firmiter, ne in ipso
negotio de novo procedatur ulterius, donec vel a denunciatione cessetur, vel
ea probata ordine iudiciario procedatur. Quodsi contra interdictum nostrum
in praeiudicium ipsius aliquid fuerit attentatum, id irritum esse decernimus
et viribus omnino carere.
Capitulum
XIV.
Si quis per verba de praesenti contrahit cum impubere, in qua aetatem
malitia non supplet, intelligitur non matrimonium, sed sponsalia contraxisse,
etiamsi subarrhatio intercesserit.
Idem Episcopo Abbatensi.
Tuae nobis exhibitae literae continebant, quod quidam vir nobilis
filiam suam, circiter XII. annos habentem, cuidam viro nobili
desponsavit, qui subarrhavit eandem consensu mutuo accedente. Sed nuptiis
aliquantulum prorogatis, pater puellae viam est universae carnis ingressus.
Eo autem rebus humanis exempto, puellae avunculus supra dictae ipsam alteri
matrimonio copulavit, et ille, qui prius desponsaverat eandem, cum ipsius
matre contraxit. Tuus autem praedecessor attendens, quod cum ea non poterat
permanere, cuius filiam legitime desponsaverat, inter eos divortii
sententiam promulgavit. Postmodum autem mortuo viro secundo, qui supra
dictam puellam duxerat in uxorem, ipsa se tertio copulavit, illo vivente,
qui eam primitus desponsarat. Ceterum tam ipsa, quam idem te duxerunt
humiliter consulendum, utrum licite [simul] valeant commorari;
tu vero, deliberatione habita, respondisti, quod, sponso primo vivente,
alteri non potuit legitime copulari. Sed quia tua ecclesia postulavit, ut
super hoc apostolicam sedem consuleres, procedere ulterius distulisti, nobis
humiliter supplicans, ut super hoc tibi rescribere dignaremur. Quia vero
per ea, quae superius sunt expressa, nobis pro certo constare
non potuit, cuius aetatis esset puella, quum eidem viro exstitit desponsata,
quum dicatur, quod circiter XII. annos habebat, utrumne prudentia tunc in
illa suppleret aetatem: fraternitati tuae taliter respondemus, quod,
si puella tunc nubilis erat aetatis, et inter eam et primum virum
legitimus intervenit de praesenti consensus, absque dubio inter eos erat
legitimum matrimonium contractum, etsi carnalis commixtio non fuerit
subsecuta. Si vero puella nubilis non erat aetatis, quum saepe fatus vir
desponsavit eandem, et aetatem in ea prudentia non supplebat, procul dubio
inter eos non coniugium, sed sponsalia contracta fuerunt, quamvis ab ipso
viro eadem puella fuerit subarrhata. Quocirca, si iuxta primum
modum matrimonium cum illo contraxit; eo vivente non potuit rite cum alio
foedus contrahere coniugale; quod si iuxta modum secundum sponsalitia
solummodo contracta fuerunt coniugium, quod inter illam et alium exstitit
celebratum, debet legitimum reputari, dummodo aliud canonicum non obsistat.
[Dat. Rom. ap. S. Petr. VI. Id. Maii Ao. IX. 1206.]