| 
       Quando uero crimen 
      est notum aliis, et non iudici, nec tunc sine examinatione feriendum est, 
      quin in crimen sibi occultum iudex sententiam ferre non debet. 
      Unde Euaristus Papa ait:  
       
      Sententia non precipitanter ferenda est 
      Deus 
      omnipotens, ut nos a precipitandae sententiae prolatione conpesceret, cum 
      omnia nuda et aperta sint oculis eius, mala tamen Sodomae noluit audita 
      iudicare
      prius, quam manifeste cognosceret que dicebantur, unde ipse ait: "Descendam, 
      et uidebo, utrum clamorem, qui uenit ad me, opere conpleuerint, an non est 
      ita, ut
      sciam." Deus omnipotens, cui nichil 
      est absconditum, sed omnia ei manifesta sunt antequam fiant, non ideo hec 
      et alia multa (que ob prolixitatem capitulo
      non inseruimus) per se inquirere dignatus est, non quod ea ignoraret, sed 
      ut nobis exemplum daret, ne precipites in discutiendis et iudicandis 
      negotiis essemus, et ne
      mala proximorum prius quisquam presumat credere quam probare. Cuius 
      exemplo monemur, ne ad proferendam sententiam umquam precipites simus, aut 
      temere indiligenterque indiscussa quoquo modo iudicemus, dicente ueritatis 
      uoce: "Nolite iudicare, ut non iudicemini: in quo enim iudicio 
      iudicaueritis iudicabimini," et reliqua. Mala uero audita nullum moueant, 
      nec passim dicta absque certa probatione quisquam umquam credat, sed ante 
      audita diligenter inquirat, nec precipitanter quid aliquis agat. Si enim 
      Deus omnium cognitor Sodomorum mala, quorum clamor ad celum usque 
      peruenerat, omnia sciens prius, nec credere, nec iudicare uoluit, quam 
      ipse ea cum fidelibus testibus diligenter inuestigans, que
      audierat, opere conprobaret, nos qui sumus homines et peccatores, quibus 
      incognita sunt occulta iudicia Dei, hec precauentes, nullum ante ueram 
      iustamque probationem iudicare aut dampnare debemus, manifeste Paulo 
      apostolo dicente: "Tu, quis es, qui iudicas alienum seruum? Suo enim 
      domino stat aut
      cadit." 
      Quando autem crimen notum est iudici 
      aliis, aliquando reus inficiatur factum, ueluti si quis negaret se 
      interfecisse eum, quem sub oculis iudicis in conspectu multorum 
      interfecerat. Hic, quia se reum negat, sine examinatione feriri non 
      potest. Aliquando ipsa euidentia operis reum testatur, quando opere 
      publico crimen suum confitetur, tunc post secundam et tertiam correctionem 
      sine examinatione dampnandus est, si incorrigibilis extiterit. In hoc 
      itaque ultimo casu intelligenda est auctoritas illa Ambrosii et Nicolai: "Manifesta 
      accusatione non indigent." Fornicator enim ille, in quem sine examinatione 
      sententia apostolica processerat, publice coram omnibus nouercam suam pro 
      uxore habebat. Lotharius quoque, de quo Nicolaus scribit, similiter uxorem 
      suam publice dimiserat, et aliam superduxerat.
  |