Gratian, Decretum D.1 c.7

 

 Quid sit jus naturale. [Isidor. eod. c. 4.]

Jus naturale est commune omnium nati-onum, eo quod ubique instinctu naturae, non constitutione aliqua habetur, ut viri et feminae conjunctio, liberorum successio et educatio, communis omnium possessio et omnium una libertas, acquisitio eorum, quae coelo, terra marique capi-untur; item depositae rei vel commendatae pecuniae restitutio, violentiae per vim repulsio. 1. Nam hoc, aut si quid huic simile est, nun-quam injustum, sed naturale aequumque habetur.