Genesis 3.9-14

Vocavitque Dominus Deus Adam et dixit ei:  "Ubi es?"

Adam:  "Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me."

Deus: "Quis enim indicavit tibi quod nudus esses?"  "Nisi quod ex ligno de quo tibi praeceperam ne comederes comedisti."

Adam: Mulier quam dedisti sociam mihi dedit mihi de ligno et comedi."

Deus: "Quare hoc fecisti"

Mulier (Eva):  "Serpens decepit me et comedi."

Deus: (ad serpentem): "Quia fecisti hoc maledictus est inter omnia animantia et bestias terrae super pectus tuum gradieris et terram comedes cunctis diebus vitae tuae."

Back to Ordo iudiciarius