Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 673, p. 170

His ita respondetur quibus sic obicitur: Consensus est duorum uel plurium sensus in idem.  Qui autem errat non consentit, nec ergo simul cum alio sentit.

Justinian, Digest  2.14.1.2:  Ulpianus 4 ad ed. Et est pactio duorum pluriumve in idem placitum et consensus.

Justinian, Digest 50.12.3pr. Ulpianus 4 disp. Pactum est duorum consensus atque conventio.

Justinian, Digest  35.1.15 Ulpianus 35 ad Sabinum and Digest 50.17.30: Ulpianus 36 ad Sabinum. Nuptias non concubitus, sed consensus facit.     

CIC Can. 1057 — § 1. Matrimonium facit partium consensus inter personas iure habiles legitime manifestatus, qui nulla humana potestate suppleri valet. § 2. Consensus matrimonialis est actus voluntatis, quo vir et mulier foedere irrevocabili sese mutuo tradunt et accipiunt ad constituendum matrimonium.