LIBER PRIMUS

 

CJ.1.1.0. De summa trinitate et de fide catholica et ut nemo de ea publice contendere audeat.
CJ.1.2.0. De sacrosanctis ecclesiis et de rebus et privilegiis earum.
CJ.1.3.0. De episcopis et clericis et orphanotrophis et brephotrophis et xenodochis et asceteriis et monachis et privilegio eorum et castrensi peculio et de redimendis captivis et de nuptiis clericorum vetitis seu permissis.
CJ.1.4.0. De episcopali audientia et de diversis capitulis, quae ad ius curamque et reverentiam pontificalem pertinent.
CJ.1.5.0. De haereticis et manichaeis et samaritis.
CJ.1.6.0. Ne sanctum baptisma iteretur.
CJ.1.7.0. De apostatis.
CJ.1.8.0. Nemini licere signum salvatoris christi vel in silice vel in marmore aut sculpere aut pingere.
CJ.1.9.0. De iudaeis et caelicolis.
CJ.1.10.0. Ne christianum mancipium haereticus vel paganus vel iudaeus habeat vel possideat vel circumcidat.
CJ.1.11.0. De paganis sacrificiis et templis.
CJ.1.12.0. De his qui ad ecclesias confugiunt vel ibi exclamant.
CJ.1.13.0. De his qui in ecclesiis manumittuntur.
CJ.1.14.0. De legibus et constitutionibus principum et edictis.
CJ.1.15.0. De mandatis principum.
CJ.1.16.0. De senatus consultis.
CJ.1.17.0. De veteri iure enucleando et auctoritate iuris prudentium qui in digestis referuntur.
CJ.1.18.0. De iuris et facti ignorantia.
CJ.1.19.0. De precibus imperatori offerendis et de quibus rebus supplicare liceat vel non.
CJ.1.20.0. Quando libellus principi datus litis contestationem facit.
CJ.1.21.0. Ut lite pendente vel post provocationem aut definitivam sententiam nulli liceat imperatori supplicare.
CJ.1.22.0. Si contra ius utilitatemve publicam vel per mendacium fuerit aliquid postulatum vel impetratum.
CJ.1.23.0. De diversis rescriptis et pragmaticis sanctionibus.
CJ.1.24.0. De statuis et imaginibus.
CJ.1.25.0. De his qui ad statuas confugiunt.
CJ.1.26.0. De officio praefectorum praetorio orientis et illyrici.
CJ.1.27.0. De officio praefecti praetorio africae et de omni eiusdem dioeceseos statu.
CJ.1.28.0. De officio praefecti urbis.
CJ.1.29.0. De officio magistri militum.
CJ.1.30.0. De officio quaestoris.
CJ.1.31.0. De officio magistri officiorum.
CJ.1.32.0. De officio comitis sacrarum largitionum.
CJ.1.33.0. De officio comitis rerum privatarum.
CJ.1.34.0. De officio comitis sacri patrimonii.
CJ.1.35.0. De officio proconsulis et legati.
CJ.1.36.0. De officio comitis orientis.
CJ.1.37.0. De officio praefecti augustalis.
CJ.1.38.0. De officio vicarii.
CJ.1.39.0. De officio praetorum.
CJ.1.40.0. De officio rectoris provinciae.
CJ.1.41.0. Ut nulli patriae suae administratio sine speciali permissu principis permittatur.
CJ.1.42.0. De quadrimenstruis tam civilibus quam militaribus brevibus.
CJ.1.43.0. De officio praefecti vigilum.
CJ.1.44.0. De officio praefecti annonae.
CJ.1.45.0. De officio civilium iudicum.
CJ.1.46.0. De officio iudicum militarium.
CJ.1.47.0. Ne comitibus rei militaris vel tribunis lavacra praestentur.
CJ.1.48.0. De officio diversorum iudicum.
CJ.1.49.0. Ut omnes tam civiles quam militares iudices post administrationem depositam per quinquaginta dies in civitatibus vel certis locis permaneant.
CJ.1.50.0. De officio eius qui vicem alicuius iudicis obtinet.
CJ.1.51.0. De adsessoribus et domesticis et cancellariis iudicum.
CJ.1.52.0. De annonis et capitu administrantium vel adsessorum aliorumve publicas sollicitudines gerentium vel eorum, qui aliquas consecuti sunt dignitates.
CJ.1.53.0. De contractibus iudicum vel eorum qui sunt circa eos et inhibendis donationibus in eos faciendis et ne administrationis tempore proprias aedes aedificent sine sanctione pragmatica.
CJ.1.54.0. De modo multarum, quae ab iudicibus infliguntur.
CJ.1.55.0. De defensoribus civitatum.
CJ.1.56.0. De magistratibus municipalibus.
CJ.1.57.0. De officio iuridici alexandriae.

 

CJ.1.1.0. De summa trinitate et de fide catholica et ut nemo de ea publice contendere audeat.

CJ.1.1.1pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Cunctos populos, quos clementiae nostrae regit temperamentum, in tali volumus religione versari, quam divinum petrum apostulum tradidisse romanis religio usque ad nunc ab ipso insinuata declarat quamque pontificem damasum sequi claret et petrum alexandriae episcopum virum apostolicae sanctitatis, hoc est ut secundum apostolicam disciplinam evangelicamque doctrinam patris et filii et spiritus sancti unam deitatem sub pari maiestate et sub pia trinitate credamus. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad pop. urb. constantinop. * <a 380 d. iii k. mart. thessalonica gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.1.1.1.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Hanc legem sequentes christianorum catholicorum nomen iubemus amplecti, reliquos vero dementes vesanosque iudicantes haeretici dogmatis infamiam sustinere, divina primum vindicta, post etiam motus nostri, quem ex caelesti arbitrio sumpserimus, ultione plectendos. <a 380 d. iii k. mart. thessalonica gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.1.1.2pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nullus haereticis mysteriorum locus, nulla ad exercendam animi obstinatioris dementiam pateat occasio. sciant omnes, etiamsi quid speciali quolibet rescripto per fraudem elicito ab huiusmodi hominum genere impetratum sit, non valere. arceantur cunctorum haereticorum ab illicitis congregationibus turbae: unius et summi dei nomen ubique celebretur: nicaenae fidei dudum a maioribus traditae et divinae religionis testimonio atque adsertione firmatae observantia semper mansura teneatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d. iiii id. ian. constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

CJ.1.1.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Is autem nicaenae adsertor fidei et catholicae religionis verus cultor accipiendus est, qui omnipotentem deum et christum filium dei uno nomine confitetur, deum de deo, lumen ex lumine, qui spiritum sanctum, quem ex summo rerum parente speramus et accipimus, negando non violat, apud quem intemeratae fidei sensu viget incorruptae trinitatis indivisa substantia, quae graeco verbo ousia recte credentibus dicitur. haec profecto nobis magis probata, haec veneranda sunt. <a 381 d. iiii id. ian. constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

CJ.1.1.2.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Qui vero isdem non inserviunt, desinant adfectatis dolis alienum verae religionis nomen adsumere et suis apertis criminibus denotentur: ab omnium submoti ecclesiarum limine penitus arceantur, cum omnes haereticos illicitas agere intra oppida congregationes vetemus. ac si quid eruptio factiosa temptaverit, ab ipsis etiam urbium moenibus exterminato furore propelli iubemus, ut cunctis orthodoxis episcopis, qui nicaenam fidem tenent, catholicae ecclesiae toto orbe reddantur. <a 381 d. iiii id. ian. constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

CJ.1.1.4pr.: Imperator Marcianus

Nemo clericus vel militans vel alterius cuiuslibet condicionis de fide christiana publice turbis coadunatis et audientibus tractare conetur in posterum, ex hoc tumultus et perfidiae occasionem requirens. * marcian. a. palladio pp. * <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons.>

CJ.1.1.4.1: Imperator Marcianus

Nam iniuriam facit iudicio reverentissimae synodi, si quis semel iudicata ac recte disposita revolvere et publice disputare contendit, cum ea, quae nunc de christiana fide a sacerdotibus, qui chalcedone convenerunt, per nostra praecepta statuta sunt, iuxta apostolicas eitiones et instituta sanctorum patrum trecentorum decem et octo et centum quinquaginta definita esse noscuntur. <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons.>

CJ.1.1.4.2: Imperator Marcianus

Nam in contemptores huius legis poena non deerit, quia non solum contra fidem vere eitam veniunt, sed etiam iudaeis et paganis ex huiusmodi certamine profanant veneranda mysteria. <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons.>

CJ.1.1.4.3: Imperator Marcianus

Igitur si clericus erit, qui publice tractare de religione ausus fuerit, consortio clericorum removebitur: si vero militia praeditus sit, cingulo spoliabitur: ceteri etiam hiusmodi criminis rei, si quidem liberi sint, de hac sacratissima urbe pellentur, pro vigore iudiciario etiam competentibus suppliciis subiugandi, sin vero servi, severissimis animadversionibus plectentur. <a 452 d. vii id. febr. constantinopoli sporacio cons.>

CJ.1.1.8pr.: Imperator Justinianus

Inter claras sapientiae mansuetudinis vestrae laudes, christianissime principum, puriore luce tamquam aliquod sidus irradiat, quod amore fidei, quod caritatis studio, edocti ecclesiasticis disciplinis, romanae sedis reverentiam conservatis et ei cuncta subicitis et ad eius deducitis unitatem, ad cuius auctorem, hoc est apostolorum primum, domino loquente praeceptum est: ' pasce oves meas '. * gloriosiss. et clementiss. fil. iustiniano a. iohannes ep. urb. romae.* <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.1: Imperator Justinianus

Quam esse omnium vere ecclesiarum caput et patrum regulae et principum statuta declarant et pietatis vestrae reverentissimi testantur affatus. patet igitur in vobis impletum fore, quod scripturae loquuntur: ' per me reges regnant et potentes scribunt iustitiam '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.2: Imperator Justinianus

Nihil est enim, quod lumine clariore praefulgeat, quam recta fides in principe: nihil est, quod ita nequeat occasui subiacere, quam vera religio. nam cum auctorem vitae vel luminis utraque respiciant, recte et tenebras respuunt et nesciunt subiacere defectui. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.3: Imperator Justinianus

Quam ob rem, gloriosissime principum, votis omnibus exorabitur divina potentia, ut pietatem vestram in hoc ardore fidei, in hac devotione mentis, in hoc integrae religionis studio sine defectu sui in tempora longiora conservet: hoc enim et sanctis credimus ecclesiis expedire. scriptum est enim: ' labiis regit rex ', et iterum: ' cor regis in manu dei, et ubi voluerit, inclinabit illud '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.4: Imperator Justinianus

Hoc est enim, quod vestrum firmat imperium, hoc, quod vestra regna conservat. nam pax ecclesiae, religionis unitas, auctorem facti in sublime provectum grata sibi tranquillitate custodit. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.5: Imperator Justinianus

Neque enim parva ei vicissitudo a potentia divina tribuitur, per quem nullis rugis ecclesia divisa secernitur, nullis insertis maculis variatur. scriptum est enim: ' quia cum rex iustus sederit supra sedem, non adversabitur sibi quicquam malignum '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.6: Imperator Justinianus

Proinde serenitatis vestrae apices per hypatium atque demetrium sanctissimos viros fratres et coepiscopos meos reverentia consueta suscepimus: quorum etiam relatione comperimus, quod fidelibus populis proposuissetis edictum amore fidei pro submovenda haereticorum intentione secundum apostolicam doctrinam, fratrum et coepiscoporum nostrorum interveniente consensu. quod, quia apostolicae doctrinae convenit, nostra auctoritate confirmamus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.7: Imperator Justinianus

Textus autem epistulae talis est: <a. 533 d. viii id. iun. constantinopoli dn. iustiniano perpetuo augusto iii consule. > victor iustinianus pius felix inclitus triumphator semper augustus iohanni sanctissimo archiepiscopo almae urbis romae et patriarchae. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.8: Imperator Justinianus

Reddentes honorem apostolicae sedi et vestrae sanctitati, quod semper nobis in voto fuit et est, ut decet, patrem honorantes vestram beatitudinem omnia, quae ad ecclesiarum statum pertinent, festinamus ad notitiam deferre vestrae sanctitatis, quoniam semper magnum nobis fuit studium unitatem vestrae apostolicae sedis et statum sanctarum dei ecclesiarum custodiri, qui hactenus obtinet et incommote permanet nulla intercedente contrarietate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.9: Imperator Justinianus

Ideoque omnes sacerdotes universi orientalis tractus et subicere et unire sedi vestrae sanctitatis properavimus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.10: Imperator Justinianus

Et in praesenti ergo quae hic commota sunt, quamvis manifesta et indubitata sint et secundum apostolicae vestrae sedis doctrinam ab omnibus semper sacerdotibus firme custodita et praedicata, necessarium duximus, ut ad notitiam vestrae sanctitatis perveniant. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.11: Imperator Justinianus

Nec enim patimur quicquam, quod ad ecclesiarum statum pertinet, quamvis manifestum et indubitatum sit, quod movetur, ut non etiam vestrae innotescat sanctitati , quia caput est omnium sanctarum ecclesiarum. per omnia enim, ut dictum est, properamus honorem et auctoritatem crescere vestrae sedis. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.12: Imperator Justinianus

Manifestum igitur facimus vestrae sanctitati, quod pauci quidam infideles et alieni sanctae dei catholicae atque apostolicae ecclesiae contradicere iudaice ausi sunt adversus ea, quae ab omnibus sacerdotibus secundum vestram doctrinam recte tenentur et glorificantur atque praedicantur, denegantes dominum nostrum ihesum christum, unigenitum filium dei et deum nostrum, incarnatum ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa virgine et dei genetrice maria hominem factum atque crucifixum, unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et spiritui sancto, consubstantialem patri secundum divinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iust iniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.13: Imperator Justinianus

Recusantes enim dominum nostrum ihesum christum unigenitum filium dei et deum nostrum fateri unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis videntur nestorii malam sequentes doctrinam, secundum gratiam dicentes eum filium dei et alium dicentes deum verbum et alium christum. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.14: Imperator Justinianus

Omnes vero sacerdotes sanctae catholicae atque apostolicae ecclesiae et reverentissimi archimandritae sacrorum monasteriorum sequentes sanctitatem vestram et custodientes statum et unitatem sanctarum dei ecclesiarum, quam habent ad apostolicam vestrae sanctitatis sedem, nihil penitus immutantes de ecclesiastico statu, qui hactenus obtinuit atque obtinet, uno consensu confitentur et glorificant , praedicantes dominum nostrum ihesum christum, unigenitum filium et verbum dei et deum nostrum, ante saecula et sine tempore de patre natum, in ultimis diebus descendisse de caelis et incarnatum ex spiritu sancto et sancta atque gloriosa virgine et dei genetrice maria natum et hominem factum et crucifixum unum esse sanctae et consubstantialis trinitatis, coadorandum et conglorificandum patri et sancto spiritui. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et pa ulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.15: Imperator Justinianus

Nec enim alium deum verbum et alium christum cognoscimus, sed unum atque eundem ipsum consubstantialem patri secundum divinitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, passibilem carne, eundem ipsum impassibilem deitate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.16: Imperator Justinianus

Ut enim est in divinitate perfectus, ita idem ipse et in humanitate perfectus est: in una enim subsistentia unitatem suscipimus et confitemur, quod dicunt graeci tyn kav hupostasin henwsin homologumen. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.17: Imperator Justinianus

Et quoniam unigenitus filius et verbum dei, ante saecula et sine tempore de patre natus, idem ipse et in ultimis diebus descendens de caelis, incarnatus ex sancto spiritu et sancta atque gloriosa virgine et dei genetrice maria et homo factus, dominus noster ihesus christus proprie et vere deus est, ideo et sanctam et gloriosam virginem maria proprie et vere dei matrem dicimus: non quia deus verbum principium ex ipsa sumpserit, sed quod in ultimis diebus descendit de caelis et ex ipsa incarnatus et homo factus natus est. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.18: Imperator Justinianus

Quem confitemur et credimus, sicut dictum est, consubstantialem esse patri secundum deitatem et consubstantialem nobis eundem ipsum secundum humanitatem, eiusdem miracula et passiones, quas sponte carne sustinuit, cognoscentes. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.19: Imperator Justinianus

Suscipimus autem sancta quattuor concilia, id est trecentorum decem et octo sanctorum patrum, qui in nicaea congregati sunt, et centum quinquaginta sanctorum patrum, qui in hac regia urbe convenerunt, et sanctorum patrum, qui in epheso primo congregati sunt, et sanctorum patrum, qui in chalcedone convenerunt, sicut vestra apostolica sedes docet atque praedicat. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.20: Imperator Justinianus

Omnes ergo sacerdotes sequentes doctrinam apostolicae vestrae sedis ita credunt et confitentur et praedicant. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.21: Imperator Justinianus

Unde properavimus haec ad notitiam deferre vestrae sanctitatis per hypatium et demetrium, beatissimos episcopos, ut nec vestram sanctitatem lateat, quae a quibusdam paucis monachis male et iudaice secundum nestorii perfidiam denegata sunt. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.22: Imperator Justinianus

Petimus ergo vestrum paternum adfectum, ut vestris ad nos destinatis litteris et ad sanctissimum episcopum huius almae urbis et patriarcham vestrum fratrem, quoniam et ipse per eosdem scripsit ad vestram sanctitatem festinans in omnibus sequi sedem apostolicam beatitudinis vestrae, manifestum nobis faciatis, quod omnes, qui praedicta recte confitentur, suscipit vestra sanctitas et eorum, qui iudaice ausi sunt recte denegare fidem, condemnat perfidiam. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.23: Imperator Justinianus

Plus enim ita et circa vos omnium amor et vestrae sedis crescit auctoritas et quae ad vos est unitas sanctarum ecclesiarum inturbata servabitur, quando per vos didicerint omnes beatissimi episcopi eorum, quae ad vos relata sunt, sinceram vestrae sanctitatis doctrinam. petimus autem vestram beatitudinem orare pro nobis et dei nobis adquirere providentiam. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.24: Imperator Justinianus

Et alia manu: divinitas te servet per multos annos, sancte ac religiosissime pater. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.25: Imperator Justinianus

Liquet igitur, gloriosissime imperator, ut lectionis tenor et legatorum vestrorum relatio patefecit, vos apostolicis eruditionibus studere, cum de religionis catholicae fide ea sapitis, ea scripsistis, ea populis fidelibus publicastis, quae, sicut diximus, et sedes apostolica docet et patrum veneranda decrevit auctoritas et nos confirmavimus in omnibus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.26: Imperator Justinianus

Opportunum est ergo voce clamare prophetica; ' iucundetur caelum desuper, effundant montes iucunditatem et colles laetitia laetabuntur '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.27: Imperator Justinianus

Haec igitur in tabulis cordis fideles scribere, haec ut pupillas oculorum convenit observare. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.28: Imperator Justinianus

Neque enim quisquam est, in quo christi caritas fervet, qui tam rectae, tam verae confessionis vestrae fidei refragator existat, cum impietatem evidenter nestorii eutychisque et omnium haereticorum damnantes, unam veram catholicam fidem domini et dei nostri salvatoris ihesu christi magisterio institutam et propheticis apostolicisque praedicationibus ubique diffusam et sanctorum per totum orbem confessionibus roboratam, patrum atque doctorum sententiis adunatam et nostrae doctrinae consentaneam inconcusse atque inviolabiliter devota deo et pia mente servatis. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iu niore vc. conss.>

CJ.1.1.8.29: Imperator Justinianus

Soli etenim vestris professionibus adversantur, de quibus divina scriptura loquitur dicens: ' posuerunt mendacium spem suam et mendacio operiri speraverunt ': et iterum qui secundum prophetam dicunt domino: ' recede a nobis, vias tuas scire nolumus ', propter quos salomon dicit: ' semitas propriae culturae erraverunt , colligunt autem manibus infructuosa '. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.30: Imperator Justinianus

Haec est igitur vestra vera fides, haec certa religio, hoc beatae recordationis, ut diximus, patres omnes praesulesque romanae ecclesiae, quos in omnibus sequimur, hoc sedes apostolica praedicavit hactenus et inconvulse custodivit: huic confessioni, huic fidei quisquis contradictor extiterit, alienum a sancta communione, alienum se ipse ab ecclesia iudicavit esse catholica. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.31: Imperator Justinianus

Nos enim in romana cyrum cum sequacibus suis invenimus civitate, qui de acoemetensi monasterio fuit, quos apostolicis suasionibus ad rectam fidem et velut oves , quae perierant errantes, ad ovile contendimus revocare dominicum, ut agnoscerent secundum prophetam linguae balbutientes loqui quae ad pacem sunt. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.32: Imperator Justinianus

Non credentibus autem per nos primus apostolorum esaiae prophetae verba dicit: ' pergite lumini ignis vestri et flammae, quam accendistis '. sed obduratum est cor eorum, ut scriptum est, ut non intellegerent, et pastoris vocem oves, quae meae non erant, audire minime voluerunt. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.33: Imperator Justinianus

In quibus servantes ea, quae ab ipsorum sunt statuta pontifice, eos minime in nostra communione recepimus et ab omni ecclesia catholica esse iussimus alienos, nisi errore damnato doctrinam nostram quantocius sequi habita regulari professione signaverint. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.34: Imperator Justinianus

Aequum quippe est, ut, qui nostris minime oboedientiam commodant statutis, ecclesiis habeantur extorres. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.35: Imperator Justinianus

Sed quia gremium suum numquam redeuntibus claudit ecclesia, obsecro clementiam vestram, ut, si proprio errore deposito et prava intentione depulsa ad unitatem ecclesiae reverti voluerint, in nostra communione receptis indignationis vestrae removeatis aculeos et nobis intercedentibus benigni animi gratiam condonate. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.36: Imperator Justinianus

Deum autem et salvatorem nostrum ihesum christum exoramus, quatenus longaevis et pacificis vos dignetur custodire temporibus in hac vera religione et unitate et veneratione apostolicae sedis, cuius principatum ut christianissimi et pii conservatis in omnibus. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.37: Imperator Justinianus

Praeterea, serenissime principum, laudamus legatorum vestrorum personas, hypatii et demetrii fratrum et coepiscoporum nostrorum, quos clementiae vestrae gratos fore ipsa manifestavit electio. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.38: Imperator Justinianus

Nam tantae causae pondus non nisi perfectis in christo potuisset iis iniungi, tantae vero pietatis, tantae reverentiae plenos adfatus nisi per amantes minime dignaremini destinare. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

CJ.1.1.8.39: Imperator Justinianus

Et alia manu: gratia domini nostri ihesu christi et caritas dei patris et communicatio spiritus sancti sit semper vobiscum, piissime fili. item subscriptio: omnipotens deus regnum et salutem vestram perpetua protectione custodiat, gloriosissime et clementissime fili imperator auguste. <a 534 d. viii k. april. roma dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino iuniore vc. conss.>

 

CJ.1.2.0. De sacrosanctis ecclesiis et de rebus et privilegiis earum.

CJ.1.2.1: Imperator Constantinus

Habeat unusquisque licentiam sanctissimo catholicae venerabilique concilio decedens bonorum quod optavit relinquere. non sint cassa iudicia. nihil est quod magis hominibus debetur, quam ut supremae voluntatis, post quam iam aliud velle non possunt, liber sit stilus et licitum quod iterum non redit arbitrium. * const. a. ad pop. * <a 321 pp. v non. iul. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.1.2.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nemo apostolorum vel martyrum sedem humandis corporibus existimet esse concessam. * grat. valentin. et theodos. aaa. pancratio pu. * <a 381 d. iii k. aug. heracliae eucherio et syagrio conss.>

CJ.1.2.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nemo martyres distrahat, nemo mercetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 386 d.Iiii k. mart. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>

CJ.1.2.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Non plures quam nongenti quinquaginta decani sacrosanctae huius amplissimae urbis deputentur ecclesiae nullique his addendi mutandive vel in defuncti locum substituendi pateat copia: nulli alii corporatorum praeter praedictum numerum per patrocinia immunitate concessa negataque omni novationis facultate similia vindicandi his, quae in honorem vel necessaria obsequia sacrosanctae ecclesiae indulta sunt. * honor. et theodos. aa. aetio pu. * <a 409 d. xii k. sept. eudoxiopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.2.5: Imperatores Honorius, Theodosius

Placet rationabilis consilii tenore perpenso destricta moderatione praescribere, a quibus specialiter necessitatibus ecclesiae urbium singularum habeantur immunes. prima quippe illius usurpationis contumelia depellenda est, ne praedia usibus caelestium secretorum dedicata sordidorum munerum faece vexentur. nihil extraordinarium ab hac superindicticiumve flagitetur, nulla translationum sollicitudo gignatur, postremo nihil praeter canonicam illationem, quam adventiciae necessitatis sarcina repentina depoposcerit, eius functionibus adscribatur. si quis contra venerit, post debitae ultionis acrimoniam, quae erga sacrilegos iure pr omenda est, exilio perpetuae deportationis uratur. * honor. et theodos. aa. melitio pp. * <a 412 d. viii k. iun. ravenna honorio viiii et theodosio v aa. conss.>

CJ.1.2.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Omni innovatione cessante vetustatem et canones pristinos ecclesiasticos, qui nunc usque tenuerunt, et per omnes illyrici provincias servari praecipimus, ut, si quid dubietatis emerserit, id oporteat non absque scientia viri reverentissimi sacrosanctae legis antistitis urbis constantinopolitanae, quae romae veteris praerogativa laetatur, conventui sacerdotali sanctoque iudicio reservari. * honor. et theodos. aa. philippo pp. illyrici. * <a 421 d. prid. id. iul. eustathio et agricola conss. >

CJ.1.2.7: Imperatores Honorius, Theodosius

Ad instructiones itinerum pontiumque etiam divinas domos et venerabiles ecclesias tam laudabili titulo libenter adscribimus, quia non est inter sordida munera numeratum. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d. xv k. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.1.2.8: Imperator Theodosius

Sacrosancta thessalonicensis ecclesia civitatis aperte sciat propriae tantummodo capitationis modum beneficio mei numinis sublevandum nec externorum gravamine tributorum rem publicam ecclesiastici nominis abusione laedendam. * theodos. a. isidoro pp. illyrici. * <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli victore cons.>

CJ.1.2.9pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Qui sub praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus obviandum, ne quis sub specie muneris, quod minus exsequitur, alterius muneris oneribus relevetur, ne argentariorum vel nummulariorum munera declinentur ab his, qui dici tantum collegiati vel decani festinant. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. * <a 439 d. x k. april. theodosio xvii et festo conss.>

CJ.1.2.9.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ideoque si quis eorum sub nudae appellationis velamine collegiatum se seu decanum appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui praedicto muneri sufficiens adprobatur, subrogatione videlicet memoratorum vel eorum qui moriuntur primatum eius qui subrogatur admisso iudicio: ab hac dispositione nemine se excusante sacrosanctarum ecclesiarum reverentia. <a 439 d. x k. april. theodosio xvii et festo conss.>

CJ.1.2.10pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Iubemus nullam navem ultra duorum millium modiorum capacem ante felicem embolam vel publicarum specierum transvectionem aut privilegio dignitatis aut religionis intuitu aut praerogativa personae publicis utilitatibus excusari posse subtractam: nec si caeleste contra proferatur oraculum, sive adnotatio sit sive divina pragmatica, providentissimae legis regulas expugnare debebit. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. viii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.2.10.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod etiam in omnibus causis cupimus observari, ut generaliter, si quid eiusmodi contra ius vel utilitatem publicam in quolibet negotio proferatur, non valeat. quidquid enim in fraudem istius legis quolibet modo fuerit attemptatum, id navigii quod excusatur publicatione corrigimus. <a 439 d. viii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.2.11: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Neminem angariis vel parangariis vel plaustris vel quolibet munere excusari praecipimus, cum ad felicissimam expeditionem numinis nostri omnium provincialium per loca, qua iter arripimus, debeant nobis ministeria exhiberi, licet ad sacrosanctas ecclesias possessiones pertineant. * theodos. et valentin. aa. ad taurum pp. * <a 445 d. xiii k. mart. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>

CJ.1.2.12pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Privilegia, quae generalibus constitutionibus universis sacrosanctis ecclesiis orthodoxae religionis retro principes praestiterunt, firma et illibata in perpetuum decernimus custodiri. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 451 d. pridie id. nov. constantinopoli marciano a. cons.>

CJ.1.2.12.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Omnes sane pragmaticas sanctiones, quae contra canones ecclesiasticos interventu gratiae et ambitionis elicitae sunt, robore suo et firmitate vacuatas cessare praecipimus. <a 451 d. pridie id. nov. constantinopoli marciano a. cons.>

CJ.1.2.12.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Et quia humanitatis nostrae est prospicere egenis ac dare operam, ut pauperibus alimenta non desint, salaria etiam, quae sacrosanctis ecclesiis in diversis speciebus de publico hactenus ministrata sunt, iubemus nunc quoque inconcussa et a nullo prorsus imminuta praestari liberalitatique huic promptissimae perpetuam tribuimus firmitatem. <a 451 d. pridie id. nov. constantinopoli marciano a. cons.>

CJ.1.2.13: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Generali lege sancimus, sive vidua sive diaconissa vel virgo deo dicata vel sanctimonialis mulier, sive quocumque alio nomine religiosi honoris vel dignitatis femina nuncupatur, testamento vel codicillo suo, quod tamen alia omni iuris ratione munitum sit, ecclesiae vel martyrio vel clerico vel monacho vel pauperibus aliquid vel ex integro vel ex parte in quacumque re vel specie credidit seu crediderit relinquendum, id modis omnibus ratum firmumque consistat, sive hoc institutione sive substitutione seu legato aut fideicommisso per universitatem seu speciali, sive scripta sive non scripta voluntate fuerit derelictum: omni in posterum in huiusmodi negotiis ambiguitate submota. * valentin. et marcian. aa. p alladio pp. * <a 455 d. x k. mai. constantinopoli valentiniano viii et anthemio conss.>

CJ.1.2.14pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Iubemus nulli posthac archiepiscopo in hac urbe regia sacrosanctae ecclesiae praesidenti, nulli oeconomo, cui res ecclesiastica gubernanda mandatur, esse facultatem fundos vel praedia urbana seu rustica, res postremo immobiles aut in his praediis colonos vel mancipia constituta aut annonas civiles cuiuscumque suprema vel superstitis voluntate ad religiosam ecclesiam devolutas sub cuiuscumque alienationis specie ad quamcumque transferre personam, sed ea praedia dividere quidem, colere augere et ampliare nec ulli isdem praediis audere cedere. * leo et anthem. aa. armasio pp. * <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.1: Imperatores Leo, Anthemius

Verum sive testamento quocumque iure facto seu codicillo vel sola nuncupatione, legato sive fideicommisso, aut mortis causa aut alio quocumque ultimo arbitrio aut certe inter viventes habita largitate sive contractu venditionis sive donationis aut alio quocumque titulo quisque ad praefatam venerabilem ecclesiam patrimonium suum partemve certam patrimonii in fundis praediis seu domibus vel annonis mancipiis et colonis eorumque peculiis voluerit pertinere, inconcussa ea omnia sine ulla penitus imminutione conservent scientes nulla sibi occasione vel tempore ad vicissitudinem beneficii colorati vel gratiae referendae, donandi vel certe volentibus emere alienandi aliquam facultatem permissam, nec si omnes cum religioso episcopo et oeconomo clerici in earum possessionum alienatione consentiant. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.2: Imperatores Leo, Anthemius

Ea enim, quae ad beatissimae ecclesiae iura pertinent vel posthac forte pervenerint, tamquam ipsam sacrosanctam et religiosam ecclesiam intacta convenit venerabiliter custodiri, ut, sicut ipsa religionis et fidei mater perpetua est, ita eius patrimonium iugiter servetur illaesum. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.3: Imperatores Leo, Anthemius

Sane, si haec nostrae perennitatis statuta audaci spiritu et mente sacrilega quisquam oeconomorum vel hominum temeranda crediderit, ipse quidem, qui protervo ausu ecclesiastica praedia donationis vel emptionis seu commutationis aut cuiuscumque contractus alterius nomine nisi eo quo nunc statuimus adquirere vel habere temptaverit, omnem huiusmodi fructum propriae temeritatis amittat: et pretia quidem et munera, quae eius rei gratia data fuerint oeconomo seu aliis quibuscumque personis, ecclesiae lucris et commodis adquirantur. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.4: Imperatores Leo, Anthemius

Praedia autem et in his omnia constituta ab ipsis clericis et temporalibus oeconomis cum fructibus seu pensionibus et accessionibus totius medii temporis vindicentur, ut tamquam penitus a nullo empta vel vendita teneantur, quia ea, quae contra leges fiunt, pro infectis habenda sunt. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.5: Imperatores Leo, Anthemius

Oeconumus autem, qui hoc fecerit, immo fieri passus fuerit vel in quacumque prorsus huiusmodi venditione seu donatione vel commutatione nisi ea quam praesenti lege concedimus, postremo in quacumque alienatione consenserit, commissa sibi oeconomatus administratione privetur deque bonis eius quodcumque exinde incommodum ecclesiae contigerit reformetur heredesque eius et successores ac posteri super hoc facto sive consensu competenti ab ecclesiasticis actione pulsentur: <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.6: Imperatores Leo, Anthemius

His tabellionibus, qui huiusmodi contractuum vetitorum ausi fuerint instrumenta conscribere, irrevocabilis exilii animadversione plectendis: <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.7: Imperatores Leo, Anthemius

His quoque iudicibus vel ius gestorum habentibus, qui huiusmodi donationum vel contractuum gesta confecerint, dignitatis propriae et bonorum omnium spoliatione damnandis. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.8: Imperatores Leo, Anthemius

Sane ne omnis religiosis oeconomis provisionis commodae via et occasio venerandis ecclesiis profutura videatur exclusa, id, quod utile plerumque iudicatur, cautelae observatione necessario procedere concedimus. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.9: Imperatores Leo, Anthemius

Si quando igitur vir religiosus oeconomus huius regiae urbis ecclesiae perspexerit expedire, ut desideranti cuiquam certarum possessionum atque praediorum, urbanorum scilicet sive rusticorum, ad ius ecclesiasticum pertinentium temporaria usus fructus possessio pro ipsius petitione praestetur, tunc eius temporis, quod inter utrosque convenerit, sive in diem vitae suae ab eo qui desiderat postuletur, pacta cum eo qui hoc elegerit ineat oeconumus atque conscribat, per quae et tempus, intra quod hoc praestari placuerit, statuatur et manifestum sit, quid quacumque acceperit ad vicem huius beneficii gratia, praestando quidem ecclesiastici praedii pro tempore usu fructu, post statutum autem tempus et placitum temporum redituum proprietate ad ius et dominium ecclesiasticum recurrente firmit er: ita scilicet, ut sive completo spatio, quod inter eos fuerit constitutum, seu mortis suae tempore, si hoc quoque convenerit, is, qui possessionem ecclesiasticam et certorum redituum usum fructum habendi gratia pacto interveniente susceperit, non minus quam alterius tantae quantitatis, quantae acceperat reditus, cum ipso praediorum dominio et rebus immobilibus eorumque colonis et mancipiis ecclesiae derelinquat. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.14.10: Imperatores Leo, Anthemius

Nisi enim hac condicione pacta inita fuerint, ea quoque decernimus non valere, sed possessionem ecclesiasticam tamquam nullo iure transcriptam in ipsius iure ac dominio permanere et ab ecclesiasticis sive oeconomis decernimus vindicari. <a 470 d. constantinopoli iordane et severo conss.>

CJ.1.2.16pr.: Imperator Zeno

Decernimus, ut antiquatis ac infirmatis funditus, quae contra ipsum orthodoxae religionis deum quodammodo facta sunt, in integrum restituantur universa et ad suum ordinem revocentur, quae ante profectionem nostrae mansuetudinis de orthodoxae religionis fide et sanctissimarum ecclesiarum et martyriorum statu firmiter obtinebant: his, quae contra haec tempore tyrannidis innovata sunt tam contra venerabiles ecclesias, quarum sacerdotium gerit beatissimus ac religiosissimus episcopus patriarcha nostrae pietatis pater acacius, quam ceteras, quae per diversas provincias collocatae sunt, nec non et reverentissimos earum antistites seu de iure sacerdotalium creationum seu de expulsione cuiusquam episcopi a quolibet illis temporibus facta seu de praerogativa in episcoporum concilio vel extra concilium ante alios residendi vel de privilegio metropolitano vel patriarch ico sub isdem impiis temporibus, penitus antiquandis, ut cassatis et rescissis, quae per huiusmodi sceleratas iussiones aut pragmaticas sanctiones aut constitutiones impias sive formas subsecuta sunt, quae a divae recordationis retro principibus ante nostrum imperium et deinceps a nostra mansuetudine indulta vel constituta sunt super sanctis ecclesiis et martyriis et religiosis episcopis clericis aut monachis, inviolata serventur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 477 d. xvi k. ian. post cons. armati vc.>

CJ.1.2.16.1: Imperator Zeno

Sacrosanctam quoque huius religiosissimae civitatis ecclesiam matrem nostrae pietatis et christianorum orthodoxae religionis omnium et eiusdem regiae urbis sanctissimam sedem privilegia et honores omnes super episcoporum creationibus et iure ante alios residendi et cetera omnia, quae ante nostrum imperium vel nobis imperantibus habuisse dignoscitur, habere in perpetuum firmiter regiae urbis intuitu iudicamus et sancimus. <a 477 d. xvi k. ian. post cons. armati vc.>

CJ.1.2.19: Imperator Justinianus

Illud, quod ex veteribus legibus licet obscure positis a quibusdam attemptabatur , ut donationes super piis causis factae, licet minus in actis intimatae sint, tamen valeant, certo et dilucido iure taxamus, ut in aliis quidem casibus vetera iura super intimandis donationibus intacta maneant: si quis vero donationes usque ad quingentos solidos in quibuscumque rebus fecerit vel in sanctam ecclesiam vel in xenodochium vel in nosocomium vel in orphanotrophium vel in ptochotrophium vel in ipsos pauperes vel in quamcumque civitatem, istae donationes etiam citra actorum confectionem convalescant: sin vero amplioris quantitatis donatio sit, excepta scilicet imperiali donatione, non aliter valeat, nisi actis intimata fuerit: nulli danda licentia quacumque alia causa quasi pietatis iure subnixa praeter eas, quas specialiter euimus, introducenda veterum scita super intimandis donationibus permutare. * iust. a. menae pp. * <a 528 !d.!.... dn. iustiniano pp. a. !ii cons.! >

CJ.1.2.21pr.: Imperator Justinianus

Sancimus nemini licere sacratissima atque arcana vasa vel vestem ceteraque donaria, quae ad divinam religionem necessaria sunt ( cum etiam veteres leges ea, quae iuris divini sunt, humanis nexibus non illigari sanxerunt) vel ad venditionem vel hypothecam vel pignus trahere, sed ab his, qui haec suscipere ausi fuerint, modis omnibus vindicari tam per religiosissimos episcopos quam oeconomos nec non etiam sacrorum vasorum custodes: nullam eis actionem relinquendam vel super recipiendo pretio vel fenore exigendo, pro quo res pignoratae sunt, sed omnibus huiusmodi actionibus respuendis ad restitutionem earum modis omnibus coartari. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >

CJ.1.2.21.1: Imperator Justinianus

Sin autem vel conflata sunt vel fuerint vel alio modo immutata vel dispersa, nihilo minus vel ad ipsa corpora vel ad pretia eorum exactionem competere sive per in rem sive per condictionem sive per in factum actionem, cuius tenor in multis et variis iuris articulis saepe est admissus, excepta videlicet causa captivitatis in locis, in quibus hoc ( quod abominamur) contigerit. <a 529 >

CJ.1.2.21.2: Imperator Justinianus

Nam si necessitas fuerit in redemptione captivorum, tunc et venditionem praefatarum rerum divinarum et hypothecam et pignorationem fieri concedimus, cum non absurdum est animas hominum quibuscumque causis vel vestimentis praeferri: hoc obtinente non solum in futuris negotiis, sed etiam in iudiciis pendentibus. <a 529 >

CJ.1.2.22pr.: Imperator Justinianus

Sancimus res ad venerabiles ecclesias vel xenones vel monasteria vel ptochotrophia vel brephotrophia vel orphanotrophia vel gerontocomia vel si quid aliud tale consortium descendentes ex qualicumque curiali liberalitate sive inter vivos sive mortis causa sive in ultimis voluntatibus habita lucrativorum inscriptionibus liberas immunesque esse: lege scilicet, quae super huiusmodi inscriptionibus posita est, in aliis quidem personis suum robur obtinente, in parte autem ecclesiastica vel aliarum domuum, quae piis consortiis deputatae sunt, suum vigorem pietatis intuitu mitigante. cur enim non faciamus discrimen inter res divinas et humanas, et quare non competens praerogativa caelesti favori conservetur? * iu st. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo miliario huius inclitae civitatis in novo consistorio palatii iustiniani.>

CJ.1.2.22.1: Imperator Justinianus

Quae oportet non solum in casibus, quos futurum tempus creaverit, sed etiam in adhuc pendentibus et iudiciali termino vel amicali compositione necdum sopitis obtinere. <a 529 recitata septimo miliario huius inclitae civitatis in novo consistorio palatii iustiniani.>

CJ.1.2.23pr.: Imperator Justinianus

Ut inter divinum publicumque ius et privata commoda competens discretio sit, sancimus, si quis aliquam reliquerit hereditatem vel legatum vel fideicommissum vel donationis titulo aliquid dederit vel vendiderit sive sacrosanctis ecclesiis sive venerabilibus xenonibus vel ptochiis vel monasteriis masculorum vel virginum vel orphanotrophiis vel brephotrophiis vel gerontocomiis nec non iuri civitatum, relictorum vel donatorum vel venditorum eis sit longaeva exactio nulla temporis solita praescriptione coartanda. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.2.23.1: Imperator Justinianus

Sed et si in redemptione captivorum quaedam pecuniae vel res relictae vel legitimo modo donatae sunt, et earum exactionem longissimam esse censemus. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.2.23.2: Imperator Justinianus

Et nobis quidem cordi erat nullis temporum metis huiusmodi actionem circumcludi. sed ne videamur in infinitum hanc extendere, longissimum vitae hominum tempus eligimus et non aliter eam actionem finiri concedimus, nisi centum annorum curricula excesserint: tunc enim tantummodo huiuscemodi exactionem evanescere sinimus. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.2.23.3: Imperator Justinianus

Sive itaque memoratis religiosissimis locis vel civitatibus hereditas sive legatum sive fideicommissum fuerit relictum, vel donatio vel venditio processerit in quibuscumque rebus mobilibus vel immobilibus vel se moventibus, sive pro redemptione captivorum quaedam fuerint derelicta vel donata, sit eorum paene perpetua vindicatio et ad annos centum secundum quod dictum est extendatur, nulla alia exceptione temporis inhibenda, sive contra primas personas sive contra heredes vel successores earum moveatur. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.2.23.4: Imperator Justinianus

In his autem omnibus casibus non solum personales actiones damus, sed etiam in rem et hypothecariam secundum nostrae tenorem constitutionis, quae legatariis et hypothecarias donavit, et supra dictis omnibus unum tantummodo terminum vitae suae imponimus, id est centum metas annorum. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.2.23.5: Imperator Justinianus

Haec autem omnia observari sancimus in iis casibus, qui vel postea fuerint nati vel iam in iudicium deducti sunt. <a 530 d. v k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

 

CJ.1.3.0. De episcopis et clericis et orphanotrophis et brephotrophis et xenodochis et asceteriis et monachis et privilegio eorum et castrensi peculio et de redimendis captivis et de nuptiis clericorum vetitis seu permissis.

CJ.1.3.1: Imperator Constantius

Iuxta sanctionem, quam dudum meruistis, et vos et mancipia vestra nullus novis collationibus obligabit, sed vacatione gaudebitis. praeterea neque hospites suscipietis. * constantius a. clericis s. d. * <a 343 d. vi k. sept. placido et romulo conss.>

CJ.1.3.2pr.: Imperator Constantius

Omnis a clericis indebitae conventionis iniuria et iniquae exactionis repellatur improbitas nullaque conventio sit circa eos munerum sordidorum. et cum negotiatores ad aliquam praestationem competentem vocantur, ab his universis istiusmodi strepitus conquiescat. si quid enim vel parsimonia vel provisione vel mercatura , honestati tamen conscia, congesserint, in usum pauperum atque egentium ministrari oportet aut id, quod ex eorundem ergasteriis vel tabernis conquiri potuerit et colligi, collectum id religionis aestiment lucrum. * constantius a. felici ep. * <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

CJ.1.3.2.1: Imperator Constantius

Verum etiam hominibus eorundem, qui operam in mercimoniis habent, divi principis , id est nostri genitoris, statuta multimoda observatione caverunt, ut idem clerici privilegiis pluribus redundarent. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

CJ.1.3.2.2: Imperator Constantius

Itaque extraordinariorum a praedictis necessitas atque omnis molestia conquiescat. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

CJ.1.3.2.3: Imperator Constantius

Ad parangariarum quoque praestationem non vocentur nec eorundem facultates atque substantiae. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

CJ.1.3.2.4: Imperator Constantius

Omnibus clericis huiusmodi praerogativa succurrat, ut coniugia clericorum ac liberi quoque et ministeria, id est mares pariter ac feminae, eorumque etiam filii immunes semper ab huiusmodi muneribus perseverent. <a 357 d. viii id. dec. mediolano. lecta v k. ian. apud acta constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

CJ.1.3.3: Imperator Constantius

De his clericis, qui praedia possident, sublimis auctoritas tua non solum eos aliena iuga nequaquam statuet excusare, sed etiam pro his, quae ab ipsis possidentur, eosdem ad pensitanda fiscalia perurgueri. universos namque clericos possessores dumtaxat provinciales pensitationes fiscalium translationesque faciendas recognoscere iubemus. * constantius a. ad taurum pp. * <a 360 data epistula prid. k. iul. mediolano constantio a. x et iuliano c. iii conss.>

CJ.1.3.4pr.: Imperator Constantius

Officiales rationales, si exhibitione cursus seu primipili necessitate neglecta, interversa etiam ratione fiscali ad clericatus honorem putaverint transeundum, ad priorem condicionem retrahantur. * constantius a. ad taurum pp. * <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>

CJ.1.3.4.1: Imperator Constantius

Si vero obnoxii ratiociniis vel necessitatibus non sint, sub notione iudicum officiis consentientibus, si id probabilis vitae studium postularit, transferantur nec cessionem metuant facultatum. <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>

CJ.1.3.4.2: Imperator Constantius

Quod si clandestinis artibus putaverint inrependum, duas concedant liberis aut, si proles defuerit, propinquis e propria substantia portiones tertiam sibimet retenturi: si vero propinquorum necessitudo defuerit, geminae portiones officiis in quibus militant relinquantur, portione tertia tantummodo retenta. <a 361 d. iiii k. sept. tauro et florentio conss.>

CJ.1.3.5: Imperator iovianus

Si quis non dicam rapere, sed attemptare tantum matrimonii iungendi causa sacratissimas virgines ausus fuerit, capitali poena ferietur. * iovianus a. secundo pp. * <a 364 d. xi k. mart. antiochiae ioviano a. et varroniano conss.>

CJ.1.3.6: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Presbyteros diaconos subdiaconos atque exorcistas et lectores, ostiarios etiam personalium munerum expertes esse praecipimus. * valens grat. et valentin. aaa. ad cataphronium. * <a 377 d. iii non. mart. gratiano a. iiii et merobaude conss.>

CJ.1.3.7: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nec honore nec legibus episcopus ad testimonium flagitatur. item dixit: episcopum ad testimonium dicendum admitti non decet: nam et persona oneratur et dignitas sacerdotis excepta confunditur. * grat. valentin. et theodos. aaa. pars act. hab. in s. consist.* <381 syagrii et eucherii vv. clariss. conss. die iv k iul. constantinopoli.>

CJ.1.3.8pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Presbyteri citra iniuriam quaestionis testimonium dicant, ita tamen, ut falsa non simulent. ceteri vero clerici, qui eorum gradum vel ordinem sequuntur, si ad testimonium dicendum petiti fuerint, prout leges praecipiunt, audiantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. paulino praef. augustali.* <a 385 d. viii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>

CJ.1.3.8.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Salva tamen sit litigatoribus falsi actio, si forte presbyteri, qui sub nomine superioris loci testimonium dicere citra aliquam corporalem iniuriam sunt praecepti, hoc ipso, quod nihil metuant, vera suppresserint. multo magis etenim poena sunt digni, quibus cum plurimum honoris per nostram iussionem delatum est, occulto inveniuntur in crimine. <a 385 d. viii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>

CJ.1.3.9: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nulla nisi emensis sexaginta annis secundum praeceptum apostoli ad diaconissarum consortium transferatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 390 d. xi k. iul. mediolano valentiniano a. iiii et neoterio conss.>

CJ.1.3.10pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis in hoc genus sacrilegii proruperit, ut in ecclesias catholicas inruens, sacerdotibus et ministris vel ipso cultu locoque importet iniuriae, quod geritur , a provinciae rectoribus animadvertatur. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.3.10.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Atque ita provinciae moderator sacerdotum et catholicae ecclesiae ministrorum, loci quoque ipsius et divini cultus iniuriam capitali in convictos sive confessos reos sententia noverit vindicandum nec expectet, ut episcopus iniuriae propriae ultionem deposcat, cui sanctitas ignoscendi gloriam dereliquit: sitque cunctis laudabile factas atroces sacerdotibus aut ministris iniurias veluti publicum crimen persequi ac de talibus reis ultionem mereri. <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.3.10.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Quod si multitudo violenta civilis apparitionis exsecutione et adminiculo ordinum possessorumve non potuerit praesentari, quod se armis aut locorum difficultate tueatur, praesides provinciarum etiam militari auxilio per publicas litteras appetito competentem vindicatam tali excessui imponere non morentur. <a 398 d. vi k. mai. mediolano honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.3.11: Imperatores Arcadius, Honorius

Ecclesiis, quae in possessionibus, ut adsolet, diversorum, vicis etiam vel quibuslibet locis sunt constitutae, clerici non ex alia possessione vel vico, sed ex eo, ubi ecclesiam esse constiterit, ordinentur, ut propriae capitationis onus ac sarcinam recognoscant: ita ut pro magnitudine vel celebritate uniuscuiusque vici ecclesiis certus iudicio episcopi clericorum numerus ordinetur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.3.12: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis curialis clericus fuerit ordinatus nec statim conventione praemissa pristinae condicioni reddatur, is vigore et sollertia iudicantium ad pristinam sortem velut manu mox iniecta revocetur. clericis enim ulterius legem prodesse non patimur, quae cessione patrimonii subsecuta decuriones clericos esse non vetabat. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.3.13: Imperatores Arcadius, Honorius

Si ecclesiae venerabilis privilegia cuiusquam fuerint vel temeritate violata vel dissimulatione neglecta, commissum quinque librarum auri condemnatione plectetur. * arcad. et honor. aa. sapidiano vic. africae. * <a 399 d. vii k. iul. brixiae theodoro cons.>

CJ.1.3.14: Imperatores Arcadius, Honorius

Quicumque residentibus sacerdotibus fuerit episcopali loco et nomine detrusus, si aliquid vel contra custodiam vel contra quietem publicam moliri fuerit deprehensus rursusque sacerdotium petere, a quo videtur expulsus, procul ab ea urbe, quam conturbavit, centum milibus vitam agat. nec nostra adeat secreta nec impetrare rescripta speret, sed etiam impetratis careat: defensoribus etiam eorum indignationem subituris. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. * <a 400 d. prid. non. febr. ravenna stilichone et aureliano conss.>

CJ.1.3.15: Imperatores Arcadius, Honorius

Conventicula illicita extra ecclesiam in privatis aedibus celebrari prohibemus, proscriptionis domus periculo imminente, si dominus eius in ea clericos nova ac tumultuosa conventicula extra ecclesiam celebrantes susceperit. * arcad. et honor. aa. studio pu. * <a 404 d. iiii k. sept. constantinopoli honorio a. vi et aristaeneto conss.>

CJ.1.3.16: Imperatores Honorius, Theodosius

Quisquis censibus fuerit adnotatus, invito agri domino ab omni temperet clericatu, adeo ut etiam, si in eo vico, in quo noscitur mansitare, clericus fuerit, sub hac lege religiosum adsumat sacerdotium, ut et capitationis sarcinam per ipsum dominum agnoscere compellatur et ruralibus obsequiis quo maluerit subrogato fungatur, ea scilicet immunitate indulta, quae certae capitationis venerandis ecclesiis relaxatur: nullo contra hanc legem valituro rescripto. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 409 d. prid. k. mart. honorio a. viii et theodosio a. iii conss.>

CJ.1.3.17pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Placet nostrae clementiae, ut nihil commune clerici cum publicis actibus vel ad curiam pertinentibus, cuius corpori non sunt adnexi, habeant. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d. iii k. oct. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>

CJ.1.3.17.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Praeterea eis, qui parabalanin vocantur, neque ad quodlibet publicum spectaculum neque ad curiae locum neque ad iudicium accedendi licentiam permittimus, nisi forte singuli ob causas proprias et necessitates iudicem adierint aliquem lite pulsantes vel ab alio ipsi pulsati vel in communi totius corporis causa syndico ordinato: sub ea definitione, ut, si quis eorum haec violaverit et brevibus parabalanin eximatur et competenti supplicio subiugetur nec umquam ad eandem sollicitudinem revertatur. <a 416 d. iii k. oct. constantinopoli theodosio a. vii et palladio conss.>

CJ.1.3.18pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Parabalanin, qui ad curanda debilium aegra corpora deputantur, sescentos constitui praecipimus, ita ut pro arbitrio viri reverentissimi antistitis alexandrinae urbis de his, qui ante fuerant et qui pro consuetudine curandi gerunt experientiam, sescenti parabalanin ad huiusmodi sollicitudinem eligantur, exceptis videlicet honoratis et curialibus. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 418 d. iii non. febr. constantinopoli honorio xii et theodosio viii aa. conss.>

CJ.1.3.18.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Si quis autem ex his naturali sorte fuerit absumptus, alter in eius locum pro voluntate eiusdem sacerdotis exceptis honoratis et curialibus subrogetur, ita ut hi sescenti viri reverentissimi sacerdotis praeceptis ac dispositionibus obsecundent et sub eius cura consistant: reliquis, quae dudum latae legis forma complectitur, super his parabalanin vel de spectaculis vel de iudiciis ceterisque sicut iam statutum est custodiendis. <a 418 d. iii non. febr. constantinopoli honorio xii et theodosio viii aa. conss.>

CJ.1.3.19pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Eum, qui probabilem saeculo disciplinam agit, decolorari consortio sororiae appellationis non decet. quicumque igitur cuiuscumque gradus sacerdotio fulciuntur vel clericatus honore censentur, extranearum sibi mulierum interdicta consortia cognoscant: hac eis tantum facultate concessa, ut matres filias atque germanas intra domorum suarum saepta contineant: in his enim nihil scaevi criminis aestimari foedus naturale permittit. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 420 d. viii id. mai. ravenna theodosio a. viiii et constantio iii conss.>

CJ.1.3.19.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Illas etiam non relinqui castitatis hortatur adfectio, quae ante sacerdotium maritorum legitimum meruere coniugium: neque enim clericis incompetenter adiunctae sunt, quae dignos sacerdotio viros sui conversatione fecerunt. <a 420 d. viii id. mai. ravenna theodosio a. viiii et constantio iii conss.>

CJ.1.3.20pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si quis presbyter aut diaconus aut diaconissa aut subdiaconus vel cuiuslibet alterius loci clericus aut monachus aut mulier, quae solitariae vitae dedita est, nullo condito testamento decesserit nec ei parentes utriusque sexus vel liberi vel si qui agnationis cognationisve iure iunguntur vel uxor extiterit, bona, quae ad eum vel ad eam pertinuerint, sacrosanctae ecclesiae vel monasterio, cui fuerat destinatus aut destinata, omnifariam socientur. * theodos. et valentin. aa. ad taurum pp. * <a 434 d. xviii k. ian. ariobindo et aspare conss.>

CJ.1.3.20.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Exceptis his facultatibus, quas forte censibus adscripti vel iuri patronatus subiecti vel curiali condicioni obnoxii clerici vel monachi cuiuscumque sexus relinquunt: nec enim iustum est bona seu peculia, quae aut patrono legibus debentur aut domino possessionis, cui quis eorum fuerat adscriptus, aut ad curias pro tenore dudum latae constitutionis sub certa forma pertinere noscuntur, ab ecclesiis vel monasteriis detineri: actionibus videlicet competenter sacrosanctis ecclesiis vel monasteriis reservatis, si quis forte praedictis condicionibus obnoxius aut ex gestis negotiis aut ex quibuslibet aliis ecclesiasticis actibus obligatus obierit. <a 434 d. xviii k. ian. ariobindo et aspare conss.>

CJ.1.3.21: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ad similitudinem tam episcoporum orthodoxae fidei quam presbyteri et diaconi ii, qui honorario titulo illustrem dignitatem consecuti sunt, per substitutos periculo suarum facultatum curiae muneribus satisfacere non vetentur. * theodos. et valentin. aa. thomae pp. * <a 442 d. v k. mart. constantinopoli eudoxio et dioscoro conss.>

CJ.1.3.22pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si qua per calumniam postulatio super criminalibus causis apud competentem iudicem deposita exhibitionis causa fuerit sacrosanctae religionis antistitis, triginta pondo auri condemnatione publicis calculis inferenda ut percellatur, praecipimus. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>

CJ.1.3.22.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quin etiam omnia privilegia, quae sacrosanctis ecclesiis confugarum aut clericorum, decanorum vel aliorum ecclesiasticorum causa legibus sunt praestita, intacta atque illibata servari. <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>

CJ.1.3.22.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Praeterea iubemus, ut omnes clerici atque monachi, qui de suis civitatibus ad hanc almam urbem ecclesiastici negotii vel religionis causa proficiscuntur, litteris episcopi, cui unusquisque iter faciens obsequitur, muniti adveniant: scituri quod, si citra hanc fiduciam accesserint, sibimet imputabunt, quod non clerici vel monachi esse putabuntur. <a 445 d. iii id. febr. constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>

CJ.1.3.23: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Quoniam venerabilis recordationis flavianus huius almae urbis episcopus cum venerabili synodo innumerabilium paene sacerdotum, qui chalcedone convenerunt, tanto ac tali decoratus est testimonio, ut eutyches, qui contra senserat, cum scelaeratis dictis suis ab omnibus uno ore damnaretur, aboleatur quidem eutychetis damnosa memoria, flaviani autem laudabilis recordatio reveletur. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 452 d. constantinopoli pridie nonas iulias sporacio cons.>

CJ.1.3.24: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Id, quod pauperibus testamento vel codicillis relinquitur, non ut incertis personis relictum evanescat, sed modis omnibus ratum firmumque consistat. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 455 d. viii k. mai. anthemio cons.>

CJ.1.3.25pr.: Imperator Marcianus

Cum clericis in iudicium vocatis pateat episcopalis audientia, volentibus tamen actoribus, si actor disceptationem sanctissimi archiepiscopi noluerit experiri, eminentissimae tuae sedis examen contra catholicos sub viro reverentissimo archiepiscopo huius urbis clericos constitutos vel contra reverentissimum oeconomum tam de ipsius quam de ecclesiasticis negotiis sibimet noverit expetendum neque in ullo alio foro vel apud quemquam alterum iudicem eosdem clericos litibus inretire et civilibus vel criminalibus negotiis temptet innectere. * marcian. a. constantino pp. * <a 456 ? d........ >

CJ.1.3.25.1: Imperator Marcianus

Memorati autem reverentissimi clerici orthodoxarum ecclesiarum, quae sub viro religioso antistite huius inclitae urbis sunt, in causa, in qua vel ipsi vel procuratores, quos pro se dederint, sententiarum auctoritate pulsantur, exsecutoribus, per quos coeperint conveniri, fideiussorem sacratissimae huius urbis ecclesiae oeconomum vel defensorem praebeant, qui usque ad quinquaginta libras auri fideiussor existat. <a 456 ? d........ >

CJ.1.3.25.1a: Imperator Marcianus

Ipse vero reverentissimus oeconomus almae huius urbis ecclesiae lite pulsatus fideiussorem pro se non praebeat, utpote qui et aliorum clericorum fideiussor futurus est, sed fidei suae committatur. <a 456 ? d........ >

CJ.1.3.25.1b: Imperator Marcianus

Quod si lis diversorum ( excepto reverentissimo oeconomo) clericorum, quae agitanda sit, memoratam summam videtur excedere, clericus lite pulsatus det exsecutori pro residua quantitate cautionem suam: cui nullum tamen insertum erit iusiurandum, quia ecclesiasticis regulis et canone a beatissimis episcopis antiquitus instituto clerici iurare prohibentur. <a 456 ? d........ >

CJ.1.3.25.2: Imperator Marcianus

Statuimus autem, ut exsecutoribus idem reverentissimus oeconomus vel alii diversi clerici sub beatissimo archiepiscopo huius splendidissimae civitatis sententiarum tuarum auctoritate commoniti solidos duos tantummodo dent pro commonitione sua et pro institutione procuratoris, si per eum voluerint litigare. <a 456 ? d........ >

CJ.1.3.25.3: Imperator Marcianus

Quod circa alios quoque diversos apparitores eminentiae tuae in his, quae ex consuetudine praebentur officio, observari in causis praedictorum clericorum iubemus, ut litis sumptus vel expensae a clericis pauciores humanioresve praestentur. <a 456 ? d........ >

CJ.1.3.26: Imperator Leo

Decernimus, ut posthac neque monachi aut quicumque alius cuiuslibet status aut fortunae in aedes publicas vel in quaecumque loca populi voluptatibus fabricata venerabilem crucem et sanctorum martyrum reliquias illicite inferre conentur vel occupare audeant ea, quae vel ad publicas causas vel ad populi oblectamenta constructa sunt. cum enim religiosae aedes non desunt, possunt ibi, consultis prius ut oportet religiosissimis episcopis, reliquias martyrum non quorundam usurpatione, sed arbitrio reverentissimorum antistitum collocare. ideo patientiam et modestiam suam, quam leges nostrae et publica disciplina et ipsorum monachorum nomen ecit, studiose unusquisque tam monachus quam cuiuslibet alterius professionis retineat et perpetuo observare procuret. * leo a. viviano pp. * <a 459 d. xv k. oct. patricio cons.>

CJ.1.3.27: Imperator Leo

Quisquis emensis militiae suae stipendiis expletisque officiis sive muneribus, quae cuicumque condicioni aut consuetudine vel lege debebat, ad consortium se contulerit clericorum et inter ministros verae orthodoxae fidei maluerit et elegerit numerari, nullius prorsus sententiae acerbitate revocetur nec a dei templis quibus se consecravit inopportunis intentionibus abstrahatur, sed isdem beatissimis ministeriis securus permaneat et quietus, ad quae post longi laboris lassitudinem ob reliquiae vitae requiem consilio meliore protractus est: his actionibus, si quae contra eum eiusque patrimonium legitima intentione competunt, pro iuris ordine responsurus: exceptis primipilaribus, quos praeceptis tui culminis et publicis utilitatibus in perpetuum esse subiectos sacratissimae constitution is statuta sanxerunt. * leo a. erythrio pp. * <a 466 d. prid. non. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.3.28pr.: Imperator Leo

Nulli licere decernimus, si testamento heres sit institutus seu ab intestato succedat seu fideicommissarius vel legatarius inveniatur, dispositionem pii testatoris infringere vel improba mente violare, adserendo incertum esse legatum vel fideicommissum, quod redemptioni relinquitur captivorum, sed modis omnibus exactum pro voluntate testatoris piae rei negotio proficere. * leo a. nicostrato pp. * <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>

CJ.1.3.28.1: Imperator Leo

Et si quidem testator significaverit, per quem desiderat redemptionem fieri captivorum, is qui specialiter designatus est legati seu fideicommissi habeat exigendi licentiam et pro sua conscientia votum adimpleat testatoris. sin autem persona non designata testator absolute tantummodo summam legati vel fideicommissi taxaverit, quae debeat memoratae causae proficere, vir reverentissimus episcopus illius civitatis, ex qua testator oritur, habeat facultatem exigendi, quod huius rei gratia fuerit derelictum, pium defuncti propositum sine ulla cunctatione ut convenit impleturus. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>

CJ.1.3.28.2: Imperator Leo

Cum autem vir religiosissimus episcopus huiusmodi pecunias pio relictas arbitrio fuerit consecutus, statim gestis intervenientibus earum quantitatem et tempus quo eas susceperit apud rectorem provinciae publicare debebit. post unius vero anni spatium et numerum captivorum et data pro his pretia eum manifestare praecipimus, ut per omnia impleantur tam piae deficientium voluntates: ita tamen, ut religiosissimi antistites gratis et sine ullo dispendio praedicta gesta conficiant, ne humanitatis obtentu relictae pecuniae iudiciorum dispendiis erogentur. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>

CJ.1.3.28.3: Imperator Leo

Quod si testato, qui huiusmodi legatum vel fideicommissum non designata persona reliquit, barbarae sit nationis et de eius patria aliqua emerserit ambiguitas, vir reverentissimus episcopus civitatis eius, in qua idem testator defunctus est , itidem habeat legati seu fideicommissi petitionem defuncti propositum modis omnibus impleturus. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>

CJ.1.3.28.4: Imperator Leo

Quod si in vico vel in territorio testator mortem obierit, illius civitatis vir reverentissimus episcopus exactionem habebit, sub qua vicus vel territorium esse dignoscitur. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>

CJ.1.3.28.5: Imperator Leo

Et ne pium defunctorum propositum improba fraudatorum calliditate celetur, quidquid pro huiusmodi causa a testatore relictum fuerit, universi, qui id quocumque modo cognoverint, vel in viri clarissimi rectoris provinciae vel in urbis episcopi notitiam deferendi habeant liberam facultatem: nec delatoris nomen suspicionemque formident, cum fides atque industria eorum tam laude quam honestate non careat ac pariter pietate, cum veritatem in publicas aures lucemque deduxerint. <a 468 d. xv k. sept. constantinopoli anthemio ii cons.>

CJ.1.3.30pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Si quemquem vel in hac urbe regia vel in ceteris provinciis, quae toto orbe diffusae sunt, ad episcopatus gradum provehi deo auctore contigerit, puris hominum mentibus nuda electionis conscientia sincero omnium iudicio proferatur. * leo et anthem. aa. armasio pp. * <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.1.3.30.1: Imperatores Leo, Anthemius

Nemo gradum sacerdotii pretii venalitate mercetur: qualiter quisque mereatur, non quantum dare sufficiat aestimetur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.1.3.30.2: Imperatores Leo, Anthemius

Profecto enim quis locus tutus et quae causa esse poterit excusata, si veneranda dei templa pecuniis expugnantur? quem murum integritati aut vallum fidei providebimus, si auri sacra fames penetralia veneranda proserpit? quid denique cautum esse poterit aut securum, si sanctitas incorrupta corrumpitur? <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.1.3.30.3: Imperatores Leo, Anthemius

Cesset altaribus imminere profanus ardor avaritiae et a sacris adytis repellatur piaculare flagitium. ita castus et humilis nostris temporibus eligatur episcopus, ut, locorum quocumque pervenerit, omnia vitae propriae integritate purificet. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.1.3.30.4: Imperatores Leo, Anthemius

Non pretio, sed precibus ordinetur antistes. tantum ab ambitu debet esse sepositus, ut quaeratur cogendus, rogatus recedat, invitatus effugiat. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.1.3.30.5: Imperatores Leo, Anthemius

Sola illi suffragetur necessitas excusandi. profecto enim indignus est sacerdotio, nisi fuerit ordinatus invitus, cum sane quisquis hanc sanctam et venerandam antistitis sedem pecuniae interventu subiise aut si quis, ut alterum ordinaret vel eligeret, aliquid accepisse detegitur, ad instar publici criminis et laesae maiestatis accusatione proposita a gradu sacerdotii retrahatur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.1.3.30.6: Imperatores Leo, Anthemius

Nec hoc solum deinceps honore privari, sed perpetuae quoque infamiae damnari decernimus, ut eos, quos facinus par coinquinat et aequat, utrosque similis poena comitetur. <a 469 d. viii id. mart. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.1.3.31pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Orphanotrophos huius inclitae urbis nulla subtilitate iuris obsistente eorum quidem qui pupilli sunt quasi tutores, adulescentium vero quasi curatores sine ullo fideiussionis gravamine in emergentibus causis tam in iudicio quam extra iudicium, ut opus exegerit, ad similitudinem tutoris et curatoris personas et negotia eorum, si qua possint habere, defendere ac vindicare iubemus: ita videlicet, ut praesentibus publicis personis, id est tabulariis, aut intervenientibus gestis in hac quidem inclita urbe apud virum perfectissimum magistrum census, in provinciis vero apud moderatores earum vel defensores locorum res eorum eis tradantur, a quibus sunt custodiendae: ut, si quas earundem rerum propter fenus forsitan vel aliam urguentem causam vel eo quod servari non possunt alienare perspexerint, prius habita aestimatione licebit eis alienationis inire contractum, ut pretia eorum quae exinde colliguntur, ab isdem personis custodiantur. * leo et anthem. aa. dioscoro pp. * <a 472 d. k. iun. constantinopoli marciano cons.>

CJ.1.3.31.1: Imperatores Leo, Anthemius

Huiusmodi autem pium atque religiosum officium pro tempore orphanotrophos ita peragere convenit, ut minime ratiociniis tutelaribus seu curationibus obnoxii sint. grave enim atque iniquum est callidis quorundam, si ita contigerit, machinationibus eos vexari, qui propter timorem dei a parentibus atque substantiis destitutos minores sustentare ac velut paterna adfectione educare festinant. <a 472 d. k. iun. constantinopoli marciano cons.>

CJ.1.3.32pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Omnes, qui ubicumque sunt vel posthac fuerint orthodoxae fidei sacerdotes et clerici, cuiuscumque gradus sunt, monachi quoque in causis civilibus ex nullius penitus maioris minorisve sententia iudicis ad extranea iudicia pertrahantur aut provinciam vel locum aut regionem quam habitant exire cogantur. nullus eorum ecclesias vel monasteria propria, quae religionis intuitu habitant, relinquere miserabili necessitate iubeatur, sed apud suos iudices ordinarios, hoc est provinciarum rectores, locis quibus degunt et ecclesiarum ministeriis obsecundant, omnium contra se agentium suscipiant actiones, ut his saltem horis atque temporibus, quibus religiosos viros a turbulenta observatione praetorii vacare contigerit cumque eos ad tempus petitorum intentio calumniosa laxaverit, ad sua se monasteria et venerabiles ecclesias conferentes sapienti animo, precatione sollicita faciliusque de proximo sacrosanctis altaribus obsecundent in suis laribus et domiciliis constituti. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>

CJ.1.3.32.1: Imperatores Leo, Anthemius

In hac autem regia urbe si quando cuiuscumque rei causa episcopos vel presbyteros ceterosque clericos, qui sacrosanctis ecclesiis obsequuntur, sive monachos ex aliis quibuscumque provinciis contigerit reperiri, quos tamen in litem quisquam vocare voluerit, in nullo alio sit licitum memoratos cuiquam pulsare iudicio, nisi in tuae sublimatis dumtaxat examine, ubi eis et beatitudinis honor debitus reservetur et oratorum adfluens in defensionibus copia large praestetur. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>

CJ.1.3.32.2: Imperatores Leo, Anthemius

Praeterea cum in provinciis ex eius qui regit provinciam fuerint sententia vel interlocutione conventi sive illi sacerdotes seu cuiuscumque gradus clerici sive monachi habeantur, dummodo approbentur orthodoxi, qui in propriis causis contractibusve pulsantur non alios quam ecclesiae propriae defensores seu quos oeconomos appellant fideiussores praebeant, ne, dum exsecutoris pertinax et avara protervitas extraneos fideiussores flagitat, multiglex innoxiae paupertati infligatur incommodum. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>

CJ.1.3.32.3: Imperatores Leo, Anthemius

In hac autem regia urbe inventi ex quacumque provincia venientes, cum in tuae amplitudinis iudicio, quod eis solum delegavimus, lite pulsati fuerint, reverentissimi orthodoxae fidei sacerdotes certe oeconomi aut ecclesiae defensores seu clerici in causis civilibus suis sive ecclesiasticis nulla praebendi fideiussoris molestentur iniuria, sed aut vicariis fideiussionibus contradantur, quas tamen stipulationum sollemnis cautela vallaverit, aut cautionibus et professioni propriae ac facultatum suarum obligationibus committantur. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>

CJ.1.3.32.4: Imperatores Leo, Anthemius

Hoc nihilo minus observando, ut in causis ecclesiasticis nullum alium conveniri fas sit nisi eum, quem dispensatorem pauperum, id est oeconomum ecclesiae, episcopi tractatus elegerit ( hunc enim sine dubio a sacerdote convenit ordinari) : quem tamen conventum defensoris ecclesiae fidei committi praecipimus. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>

CJ.1.3.32.5: Imperatores Leo, Anthemius

Exsecutoribus in minoribus quidem iudiciis omnibus in ipsa conventione sacerdotum seu clericorum non amplius quam unum semissem aut sperantibus aut etiam audentibus accipere. si vero apparitor tuae magnitudinis ex sententia tuae sedis amplissimae in provincia degentes eos monuerit, iubemus non amplius eum quam duos solidos sportularum nomine percipere. in hac vero urbe magnifica idem apparitor tuae magnitudinis uno aureo sportularum gratia a provincialibus clericis contentus sit, quantaelibet summae qui conventus fuerit exponatur obnoxius. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>

CJ.1.3.32.6: Imperatores Leo, Anthemius

Praeterea nullus exsecutor vexare contumeliis clericos ullos, nullis impulsionibus molestare, nullis exprobrare conviciis aut corporalibus iniuriis fatigare conetur: his, qui huiusmodi aliquid adgressi fuerint, post amissionem cinguli et patrimonii ultima protinus animadversione plectendis. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>

CJ.1.3.32.7: Imperatores Leo, Anthemius

Privilegiis sane singulis quibuscumque sacrosanctis ecclesiis orthodoxae fidei, xenodochiis sive ptochiis tam generaliter quam specialiter attributis perpetuo reservandis, nullis eas earumque sacerdotes aut clericos cuiuslibet gradus aut monachos vel ptochos aut xenodochos orthodoxae fidei deputatos extraordinariis muneribus praecipimus praegravari. eas enim sarcinas oneris, quas plerisque personis diversa ratione remittimus, imponi beatissimis viris nostro saeculo inconveniens esse iudicamus. <a 472 datum constantinopoli pridie nonas april. marciano cons.>

CJ.1.3.32.8: Imperatores Leo, Anthemius

Praeterea ne cui temeritas sua lucrativa concedatur et ut impudens calumniantium refrenetur audacia, iubemus, quotiens ii, qui sacerdotes seu clericos seu monachos ceterosque superius designatos vel in tuae magnitudinis examine vel in provinciali iudicio proposita actione convenerint, si causa cognita convicti fuerint sine iusta eos et legitima petitione pulsasse, omnes eis legitimas expensas sumptusque, quos ab exordio coeptae controversiae ipsorum vitio tolerasse eos constiterit, redhibere cogantur, ut hac saltem censurae iustissimae formidine revocati improbis adsidue conflictationibus occupati adquiescant se iam sopitis clamoribus iurgiorum magistra deinceps necessitate retinere. <a 472 datum constan tinopoli pridie nonas april. marciano cons.>

CJ.1.3.33: Imperatores Leo, Anthemius

Sacrosanctae orthodoxae fidei episcopi atque presbyteri, diaconi quoque, qui semel probatis moribus integritate castissima ad hunc gradum meruerint pervenire, ea, quaecumque in eodem clericatus gradu locoque viventes adquirere et habere potuerint, etiamsi in patris avique aut proavi potestate constituti sunt et adhuc superstites habentur, tamquam bona propria vindicent: de his, si quando eis libitum fuerit, testandi vel donandi vel quolibet alio titulo alienandi libera facultate concessa, ut ea bona quoquo tempore numquam fratribus vel sororibus aut ex his genitis conferantur, sed ad eorum filios posteros et quoscumque extraneos heredes perveniant nec a patribus avis aut proavis, sed ab ipsorum liberis tamquam praecipua vindicentur, certe his procedant, quibus ipsi id peculium vel inter vivos alienatione habita vel mortis tempore ultima et vere cognita voluntate concesserint. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. prid. non. april. marciano cons.>

CJ.1.3.34pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Omnia privilegia, quae a retro principibus aut a nostra serenitate vel iudiciariis dispositionibus aut liberalitatibus pro singulis quibuscumque temporibus vel consuetudine sive circa ius metatorum sive in aliis quibuslibet rebus praestita sunt orphanotrophio sive asceteriis vel ecclesiis aut ptochiis seu xenodochiis aut monasteriis atque ceteris hominibus etiam ac rebus iuris eorum ad curam niconis viri religiosissimi presbyteri et orphanotrophi vel ad eos, qui post eum loco eius successerint, pertinentibus ad similitudinem zotici beatissimae memoriae, qui prius huiusmodi pietatis officium invenisse dicitur, per hanc pragmaticam sanctionem firma illibataque in perpetuum custodiri decernimus. valde etenim hoc videtur esse necessarium, cum exinde sustentatio vel educatio orphanis atque egenis et usibus ecclesiasticis vel ptochiis vel asceteriis comparetur. * leo et anthem. aa. dioscoro pp. * <a 472 d. x k. ian. constantinopoli marciano cons.>

CJ.1.3.34.1: Imperatores Leo, Anthemius

Domus etiam aliasque res superius nominatas ad curam memorati viri pertinentes vel postmodum quolibet modo ad eius sollicitudinem vel qui post eum ad eiusdem orphanotrophii curam vocati fuerint perventuras ad instar maioris venerabilis ecclesiae huius inclitae urbis omnibus privilegiis, quae eadem sancta ecclesia vel nunc adipiscitur vel postea merebitur, perpetuo potiri pietatis intuitu decernimus. <a 472 d. x k. ian. constantinopoli marciano cons.>

CJ.1.3.36pr.: Imperator Zeno

Iubemus adscripticiorum creationes secundum veterem constitutionem, nisi dominorum possessionum, unde oriundi sunt, evidens concurrerit consensus, nullius penitus esse momenti, sed isdem fundorum dominis, qui faciendae creationi non sicut dictum est evidenter consenserint, ius proprium ad similitudinem ceterorum colonorum in suos adscripticios exercendi, tamquam si nulla creatio intercessisset, tribui facultatem. idemque hoc super illis quoque agricolis decernimus observari, qui cum essent adscripticiae nexibus condicionis conscripti, solitariam vitam videlicet appetentes quibuslibet sese monasteriis contra voluntatem dominorum fundorum duxerint offerendos. * zeno a. sebastiano pp. * <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons.>

CJ.1.3.36.1: Imperator Zeno

Servos sane sociari clericorum consortiis volentibus quoque et consentientibus dominis modis omnibus prohibemus, cum liceat eorum dominis, data servis prius libertate licitum eis ad suscipiendos honores clericorum iter, si hoc voluerint, aperire. <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons.>

CJ.1.3.36.2: Imperator Zeno

Omnes praeterea virorum clarissimorum provincias moderantium sententiis absque ulla privilegii differentia ( qui tamen praesidali iurisdictioni subiecti sunt, sive episcopi vel quilibet clerici aut monachi aut cuiuslibet sint condicionis) pariter respondere decernimus: nulla in posterum viris clarissimis provinciarum rectoribus ad loca, in quibus incusatae personae consistunt, perveniendi necessitate penitus imponenda, cum non solum legibus, verum etiam naturali quoque iuri conveniat, quos res exegerit, iudicialibus ad iudicium vocari sententiis, non ipsos iudices, quod dici etiam iniustum est, ad subiectos deduci, sed per datos ab his iudices causae examinationem in locis ubi incusati degunt procedere. <a 4 84 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons.>

CJ.1.3.37: Imperator Zeno

Servis, si dominorum fuerint voluntate muniti, solitariam vitam participandi licentia non denegetur, dum tamen eorum domini non ignorent, quod, si servis suis ad monasteriorum cultum migrandi tribuerint facultatem, eorundem servorum dominio, donec idem servi in eodem monachorum habitu duraverint, spoliandos: alioquin si relicta forte vita solitaria ad aliam se condicionem transtulerint, certum est eos ad servitutis iugum, quam monachicae professionis cultu evaserant, reversuros. * zeno a. sebastiano pp. * <a 484 d. id. april. theodorico cons.>

CJ.1.3.40: Imperator Justinus

Repetita promulgatione non solum iudices quorumlibet tribunalium, verum etiam defensores ecclesiarum huius almae urbis, quos turpissimum insinuandi ultimas deficientium voluntates genus irrepserat, praemonendos censemus, ne rem attingant, quae nemini prorsus omnium secundum constitutionum praecepta quam census magistro competit. absurdum etenim clericis est, immo etiam opprobrium, si peritos se velint disceptationum esse forensium: feriendis temeratoribus huius sanctionis poena quinquaginta librarum auri. * iustinus a. archelao pp. * <a 524 d. xiii k. dec. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>

CJ.1.3.48pr.: Imperator Justinianus

Si quis ad declinandam legem falcidiam, cum desiderat totam suam substantiam pro redemptione captivorum relinquere, eos ipsos captivos scripserit heredes, ne videatur quasi incertis personis heredibus institutis iudicium suum oppugnandum reliquisse, sancimus huius talem institutionem pietatis intuitu valere et non esse respuendam. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.48.1: Imperator Justinianus

Sed et si pauperes quidam scripserit heredes et non inveniatur certum ptochium vel certae ecclesiae pauperes, de quibus testator cogitaverit, sed hic incerto vocabulo pauperes fuerint heredes instituti, simili modo et huiusmodi institutionem valere decernimus. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.48.2: Imperator Justinianus

Et si quidem captivos scripserit heredes, civitatis, in qua testator larem fovere ac degere noscitur, episcopus et oeconomus hereditatem suscipiant et omnimodo in redemptione captivorum procedat hereditas sive per annuos reditus sive per venditionem mobilium seu se moventium rerum: nullo penitus ex hoc lucro vel oeconomo vel episcopo vel sacrosanctae ecclesiae relinquendo. si enim propter hoc a speciali herede recessum est, ut non falcidiae ratio inducatur, quomodo ferendum est hoc, quod in sacro venit, per falcidiam vel aliam occasionem minui? <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.48.3: Imperator Justinianus

Ubi autem indiscrete pauperes scripti sunt heredes, ibi xenonem eius civitatis omnimodo hereditatem nancisci et per xenodochum in aegrotantes fieri patrimonii distributionem, secundum quod in captivis constituimus: vel per redituum annalium erogationem vel per venditionem rerum mobilium vel se moventium, ut ex his res immobiles comparentur et annuus victus aegrotantibus accedat. quis enim pauperior est hominibus, qui et inopia tenti sunt et in xenonem repositi et suis corporibus laborantes necessarium victum sibi non possunt adferre? <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.48.4: Imperator Justinianus

Licentia omnimodo danda et in priore et in secunda specie et actionem movere et debita exigere, ut in captivos vel in aegrotantes consumantur. si enim heredum eis et ius et nomen dedimus, sine falcidiae tamen legis emolumento, necesse est eos et debita exigere et creditoribus respondere. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.48.5: Imperator Justinianus

Sin autem ampliores in civitate xenones vel ptochia sint, ne incerta videatur pecuniarum datio, tunc ei xenoni vel ptochio, qui pauperior esse dignoscitur, easdem res vel pecunias adsignari: hoc videlicet discutiendo a viro reverentissimo locorum antistite et sub eo constitutis clericis. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.48.6: Imperator Justinianus

Sin autem nullus xenon in civitate inveniatur, tunc secundum de captivis sanctionem pro tempore oeconomus sacrosanctae ecclesiae vel episcopus hereditatem accipiat et sine falcidiae ratione pauperibus, qui in civitate sunt vel penitus mendicantes vel alia sustentatione egentes, eaedem pecuniae distribuantur. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.48.7: Imperator Justinianus

Haec tamen omnia locum habere sancimus, quando non certi xenonis vel certi ptochii vel certae ecclesiae nominatio a testatore subsecuta est, sed incertus est eius sensus. sin autem in personam certam vel in certam venerabilem domum respexit, ei tantummodo hereditatem vel legatum competere sancimus, nulla falcidia nec in hac parte intercedente. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.48.8: Imperator Justinianus

In omnibus autem hiusmodi casibus caelestes iracundias sacrosanctarum rerum administratores expectent, si qualecumque lucrum ex huiusmodi gubernationibus sibi adquisierint vel si hoc committi ab alio senserint et non gravissima poena et interminatione quod perperam factum est studeant corrigere. <a 531 d. x k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.49pr.: Imperator Justinianus

Cum lege leoniana viris reverentissimis episcopis et presbyteris et diaconis peculium habere quasi castrense concessum est, eo addito, ut in ipso testari possint, dubitabatur, si huiusmodi testamenta debent de inofficiosi querella expugnari, cum de omnibus personis, quae huiusmodi peculia meruerunt, eadem fuerat quaestio exorta. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae.>

CJ.1.3.49.1: Imperator Justinianus

Sancimus itaque viris reverentissimis episcopis et presbyteris et diaconis, qui tale peculium ( id est quasi castrense) possident, super his tantummodo rebus, quae quasi castrensis peculii sunt, non solum ultima condere secundum leges tamen elogia licere, quod ex leoniana constitutione descendit, sed etiam eorum ultimas voluntates, super his tantummodo habitas, de inofficiosi querellae minime subiacere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae.>

CJ.1.3.50pr.: Imperator Justinianus

Si quis in conscribendo instrumento sese confessus fuerit non usurum fori praescriptione propter sacerdotii praerogativam, sancimus non licere ei adversus sua pacta venire et contrahentes decipere, cum regula est iuris antiqui omnes licentiam habere his quae pro se introducta sunt renuntiare. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.1.3.50.1: Imperator Justinianus

Quam generalem legem in omnibus casibus obtinere sancimus, qui necdum per iudicialem sententiam vel amicalem conventionem sopiti sunt. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post cons. lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.1.3.51pr.: Imperator Justinianus

Generaliter sancimus omnes viros reverentissimos episcopos nec non presbyteros seu diaconos et subdiaconos et praecipue monachos, licet non sint clerici, immunitatem ipso iure omnes habere tutelae sive testamentariae sive legitimae sive dativae: et non solum tutelae esse eos expertes, sed etiam curae, non solum pupillorum et adultorum, sed et furiosi et muti et surdi et aliarum personarum, quibus tutores vel curatores a veteribus legibus dantur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. post cons. lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.51.1: Imperator Justinianus

Eos tamen clericos et monachos huiusmodi habere beneficium sancimus, qui ad sacrosanctas ecclesias vel monasteria permanent, non devagantes neque circa divina ministeria desides, cum propter hoc ipsum beneficium eis indulgemus, ut aliis omnibus derelictis dei omnipotentis inhaereant ministeriis. <a 531 d. k. nov. post cons. lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.51.2: Imperator Justinianus

Et hoc non solum in vetere roma vel in hac regia civitate, sed in omni terra, ubicumque christianorum nomen colitur, obtinere sancimus. <a 531 d. k. nov. post cons. lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.3.53pr.: Imperator Justinianus

Raptores virginum vel viduarum vel diaconissarum, quae deo fuerint dedicatae, pessima criminum peccantes capitis supplicio plectendos fuisse decernimus, quod non solum ad iniuriam hominum, sed ad ipsius omnipotentis dei inreverentiam committitur. * iust. a. hermogeni mag. off. * <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>

CJ.1.3.53.1: Imperator Justinianus

Qui itaque huiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium tempore invasionis praebuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina et adhuc flagrante crimine comprehensi a parentibus sanctimonialium virginum vel viduarum vel diaconissarum aut earum consanguineis vel tutoribus seu curatoribus, convicti interficiantur. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>

CJ.1.3.53.2: Imperator Justinianus

Sin autem post commissum tam detestabile crimen aut potentatu raptor se defendere aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi praefecti praetorio quam vir gloriosissimus praefectus urbis, in provinciis autem tam viri eminentissimi praefecti praetorio per illyricum quam magistri militum per diversas nostri orbis regiones nec non viri spectabiles praefectus aegypti et vicarii et proconsules et nihilo minus viri spectabiles duces et viri clarissimi rectores provinciarum nec non alii cuiuslibet ordines iudices, qui in locis inventi fuerint, simile studium cum magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere et comprehensos in tali crimine post legitimas et iuri cognitas probationes sine fori praescriptione durissimis poenis adficiant et mortis condemnent supplicio. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>

CJ.1.3.53.3: Imperator Justinianus

Bona autem eorum, si hoc commissum fuerit vel in sanctimonialem virginem, quae in asceterio vel monasterio degit, sive eadem virgo diaconissa constituta sit sive non, eidem monasterio vel asceterio, ubi consecrata est, addicentur, ut ex his rebus et ipsa solacium habeat, dum vivit, sufficiens et res omnes sacrosanctum asceterium seu monasterium pleno habeat dominio. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>

CJ.1.3.53.4: Imperator Justinianus

Sin autem diaconissa cuiuscumque ecclesiae sit, in nullo autem monasterio vel asceterio constituta est, sed per se degit, raptoris eius substantia ecclesiae, cuius diaconissa est, adsignetur, ut ex his facultatibus ipsa quidem usum fructum, dum superest, ab eadem ecclesia consequatur, ecclesia vero omnem proprietatem et plenam possessionem earundem rerum nostro habeat beneficio: nemine vel iudice vel alia quacumque persona hoc audente contemnere. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>

CJ.1.3.53.5: Imperator Justinianus

Poenas autem, quas praediximus, id est mortis et bonorum amissionis, constituimus non tantum adversus raptores, sed etiam contra eos, qui hos comitati in ipsa invasione et rapina fuerint. ceteros autem omnes, qui conscii et ministri huiusmodi criminis reperti et convicti fuerint vel eos susceperint vel quamcumque opem eis intulerint, sive masculi sive feminae sunt, cuiuscumque condicionis vel gradus vel dignitatis, poenae tantummodo capitali subicimus, ut huic poenae omnes subiaceant, sive volentibus sive nolentibus sanctimonialibus virginibus seu aliis supra dictis mulieribus tale facinus fuerit perpetratum. <a 533 d. xv k. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii cons.>

CJ.1.3.54pr.: Imperator Justinianus

Deo nobis auxilium praebente omnia, quae pro honore sanctae catholicae ecclesiae ad dei placitum fieri properamus, legibus constituere et operibus adimplere desideramus. * iust. a. iohanni pp. * <a >

CJ.1.3.54.1: Imperator Justinianus

Et iam quidem multa cum eius auxilio statuimus, quae ecclesiasticae doctrinae statui conveniunt, in praesenti autem hoc pia deliberatione duximus corrigendum, quod hactenus contra dei timorem fiebat. <a >

CJ.1.3.54.2: Imperator Justinianus

Cognitum etenim nobis est, quod, si quis sponsus vel sponsa post datas aut acceptas arras voluisset se divino deputare servitio et a saeculari conversatione recedere ac sanctimonialem vitam vivere atque in dei timore permanere, compellebatur vir quidem ea quae arrarum nomine dederat amittere, sponsa vero duplum id quod acceperat reddere. quod nostrae mansuetudini satis religioni esse contrarium visum est. <a >

CJ.1.3.54.3: Imperator Justinianus

Unde per praesentem legem in perpetuum valituram iubemus, ut, si quis sponsus vel sponsa desideraverit saeculi istius vitam contemnens in sanctimonialium conversatione vivere, sponsus quidem omnia, quae arrarum nomine futuri causa coniugii dedisset, sine ulla imminutione recipiat, sponsa autem non duplum, sicut hactenus, sed hoc tantum sponso restituat, quod arrarum acceperat nomine, et nihil amplius reddere compellatur, nisi quod probata fuerit accepisse. <a >

CJ.1.3.54.4: Imperator Justinianus

Nam et maritis et uxoribus qui saeculo renuntiant iam anteriore lege a nobis provisum est, ut, sive maritus sive uxor religionis causa a coniugio recesserit et solitariam vitam elegerit, unusquisque eorum res suas recipiat, quas vel pro dote vel ante nuptias donatione praestiterat, et hoc tantummodo lucri nomine consequatur ab eo qui solitariam vitam elegerit, quod debuit legitime vel ex pacto per casum mortis exigere. <a >

CJ.1.3.54.5: Imperator Justinianus

Hoc etiam cognitum nobis correctione nostra dignum esse iudicamus, ut, si quis in parentium potestate constitutus vel constituta vel forsitan huiusmodi iure absolutus vel absoluta elegerit se vel monasterio vel clero sociare et reliquum vitae suae tempus sanctimonialiter degere voluerit, non liceat parentibus vel easdem personas quocumque modo abstrahere vel propter hanc tantummodo causam quasi ingratum a sua hereditate vel successione repellere, sed necesse sit eis omnimodo, cum ultimam voluntatem suam sive per scripturam sive alio legitimo modo conficiant, quartam quidem portionem secundum leges nostras eis relinquere; sin autem amplius voluerit largiri, hoc eius voluntati concedimus. <a >

CJ.1.3.54.6: Imperator Justinianus

Sin vero ultimam voluntatem parentes neque testamento neque alio ultimo elogio declarasse monstrati fuerint, omnem parentium substantiam heredes, quibus ab intestato competit, secundum leges nostras sibi defendant: nullo eis impedimento ex sanctimoniali conversatione generando, sive soli sive cum aliis ad successionem vocantur. <a >

CJ.1.3.54.7: Imperator Justinianus

Huius perpetuae nostrae legis beneficia eos volumus obtinere, qui in monasterio vel clericatu perseveraverint. nam si qui eorum, de quibus praesentem legem posuimus, sanctimonialem vitam elegerint, ad saecularem autem conservationem remeaverint, iubemus omnes eorum res ad iura eius ecclesiae vel monasterii a quo recesserint pertinere. <a >

CJ.1.3.54.8: Imperator Justinianus

His ita dispositis repetita lege iubemus, ut nullus iudaeus vel paganus vel haereticus servos christianos habeat. quod si inventi in tali reatu fuerint, sancimus servos modis omnibus liberos esse secundum anteriorem nostrarum legum tenorem. <a >

CJ.1.3.54.9: Imperator Justinianus

In praesenti autem hoc amplius decernimus, ut, si suis de praedictis iudaeis vel paganis vel haereticis habuerit servos nondum catholicae fidei sanctissimis mysteriis imbutos, et praedicti servi desideraverint ad orthodoxam fidem venire, postquam catholicae ecclesiae sociati fuerint, in libertatem modis omnibus ex praesenti lege eripiantur: et eos tam iudices provinciarum quam sacrosanctae ecclesiae defensores nec non beatissimi episcopi defendant, nihil pro eorum pretio penitus accipientibus dominis. <a >

CJ.1.3.54.10: Imperator Justinianus

Quod si forte posthac etiam ipsi domini eorum ad orthodoxam fidem conversi fuerint, non liceat eis ad servitutem reducere illos, qui eos ad fidem orthodoxam praecesserunt: sed si quis talia usurpaverit, poenis gravissimis subiacebit. <a >

CJ.1.3.54.11: Imperator Justinianus

Haec igitur omnia, quae pietatis intuitu nostra sanxit aeternitas, omnes iudices et religiosissimi antistites sive africanae dioeceseos, in qua maxime huiusmodi vitia frequentari cognovimus, sive aliarum provinciarum naviter et studiosissime observare procurent. nam contemptores non solum pecuniaria multa, sed et capitis supplicio ferientur. <a >

 

CJ.1.4.0. De episcopali audientia et de diversis capitulis, quae ad ius curamque et reverentiam pontificalem pertinent.

CJ.1.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Negotiatores, si qui ad domum nostram pertinent, ne commodum mercandi videantur excedere, christianos, quibus verus cultus est, adiuvare pauperes et positos in necessitate provideant. * valentin. et valens aa. ad iulianum com. orientis. * <a 364 d. xv k. mai. constantinopoli divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.1.4.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Si clericus ante definitivam sententiam frustratoriae dilationis causa ad appellationis auxilium convolaverit, multam quinquaginta librarum argenti, quam contra huiusmodi appellatores sanctio generalis imponit, cogatur expendere. hoc autem non fisco nostro volumus accedere, sed pauperibus fideliter erogari. * valentin. et valens aa. ad claudium pu. * <a 369 d. viii id. iul. valentiniano np. et victore conss.>

CJ.1.4.3pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nemo deinceps tardiores fortassis adfatus nostrae perennitatis expectet: exsequantur iudices, quod indulgere consuevimus. ubi primum dies paschalis extiterit, nullum teneat carcer inclusum, omnium vincula solvantur. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. neoterio pp. * <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.3.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Sed ab his secernimus eos, quibus contaminari potius gaudia laetitiamque communem, si dimittantur, animadvertimus. <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.3.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quis enim sacrilego diebus sanctis indulgeat? quis adultero vel stupri vel incesti reo tempore castitatis ignoscat? quis non raptorem virginis in summa quiete et gaudio communi persequatur instantius? <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.3.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nullam accipiat requiem vinculorum, qui quiescere sepultos quadam sceleris immanitate non sinit: patiatur tormenta veneficus, maleficus, adulterator violatorque monetae: homicida et parricida quod fecit semper expectet: reus etiam maiestatis de domino, adversus quem talia molitus est, veniam sperare non debet. <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.3.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius

His ergo tali quoque sub absolutione damnatis indultum nostrae serenitatis eo praecepti fine concludimus, ut remissionem veniae crimina nisi semel commissa non habeant, ne in eos liberalitatis augustae referatur humanitas, qui impunitatem veteris admissi non emendationi potius quam consuetudini deputarunt. <a 385 d.V k. mart. mediolano arcadio a. et bautone vc. conss.>

CJ.1.4.4: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Mimae et quae lidibrio corporis sui quaestum faciunt publice habitu earum virginum, quae deo dicatae sunt, non utantur. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 394 d. iii k. iul. heracleae arcadio a. iii et honorio a. ii conss.>

CJ.1.4.5: Imperatores Arcadius, Honorius

Archigerontes et dioecetae ergasiotanorum non nisi christiani dirigantur. quod officium tuum sollicite observet excubiis. * arcad. et honor. aa. gennadio praef. augustali. * <a 396 d. non. febr. constantinopoli pp. alexandriae eutycheo arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.1.4.6pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Addictos supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum, eorum etiam, quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat ac tenere, sed reos ad locum poenae sub prosecutione pergentes nullus teneat aut defendat. * arcad. et honor. aa. rufino pp. * <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.6.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Sed sciat se cognitor triginta librarum auri multa, primates officii capitali esse sententia feriendos, nisi usurpatio ista aut protinus vindicetur aut, si tanta clericorum aut monachorum audacia est, ut bellum potius quam iudicium futurum esse existimetur, ad clementiam nostram commissa referantur, ut nostro arbitrio mox severior ultio procedat. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.6.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Ad episcoporum sane culpam ut cetera redundabit, si quid forte in ea parte regionis, in qua ipsi populos christianae religionis doctrinae insinuatione moderantur, ex his, quae fieri hac lege prohibuimus a monachis perpetratum esse cognoverint nec vindicaverint. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.6.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Quibus in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur, interponendae provocationis copiam non negamus. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.7: Imperatores Arcadius, Honorius

Si qui ex consensu apud sacrae legis antistitem litigare voluerint, non vetabuntur, sed experientur illius ( in civili dumtaxat negotio) arbitri more residentis sponte iudicium. quod his obesse non poterit nec debebit, quos ad praedicti cognitoris examen conventos potius afuisse quam sponte venisse constiterit. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. vi k. aug. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.4.8: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Episcopale iudicium sit ratum omnibus, qui se audiri a sacerdotibus elegerint, eamque illorum iudicationi adhibendam esse reverentiam, quam vestris referre necesse est potestatibus, a quibus non licet provocare. per iudicium quoque officia, ne sit cassa episcopalis cognitio, definitioni exsecutio tribuatur. * arcad. honor. et theodos. aaa. theodoro pp. * <a 408 d. id. dec. basso et philippo conss.>

CJ.1.4.9pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Iudices dominicis diebus productos reos e custodia carcerali videant interrogent , ne his humanitas clausis per corruptos carcerum custodes negetur: victualem substantiam non habentibus faciant ministrare libellis duobus aut tribus diurnis vel quot existimaverint commentarienses decretis, quorum sumptibus proficiant alimoniae pauperum: quos ad lavacrum sub fida custodia duci oportet. * honor. et theodos. aa. caeciliano pp. * <a 409 d. viii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.9.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Multa iudicibus viginti librarum auri et officiis eorum eiusdem ponderis constituta, ordinibus quoque trium librarum auri multa proposita, si saluberrima statuta contempserint. nec deerit antistitum christianae religionis cura laudabilis, quae ad observationem constituti iudicis hanc ingerat monitionem. <a 409 d. viii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.10pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Mathematicos, si non parati sint codicibus erroris proprii sub oculis episcoporum incendio concrematis catholicae religionis cultui fidem tradere numquam ad errorem praeteritum redituri, non solum urbe roma, sed etiam omnibus civitatibus pelli decernimus. * honor. et theodos. aa. caeciliano pp. * <a 409 d. k. febr. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.10.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Qui si hoc non fecerint et contra clementiae nostrae salubre constitutum in civitatibus fuerint comprehensi vel secreta erroris sui et professionis insinuaverint, deportationis poenam excipiant. <a 409 d. k. febr. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.11: Imperatores Honorius, Theodosius

Christianos proximorum locorum volumus sollicitudinem gerere, ut romanos captivos qui reversi fuerint nemo teneat, nemo iniuriis aut damnis adficiat. * honor. et theodos. aa. theodoro pp. * <a 409 d. iii id. dec. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.4.12: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si lenones patres vel domini suis filiabus vel ancillis peccandi necessitatem imposuerint, liceat filiabus vel ancillis episcoporum implorato suffragio omni miseriarum necessitate absolvi. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 428 d. xi k. mai. felice et tauro conss.>

CJ.1.4.13pr.: Imperator Marcianus

Decernimus, ut, quicumque catholicarum ecclesiarum, quae sub viro religiosissimo archiepiscopo huius almae urbis sunt, reverentissimum oeconomum sive de ecclesiasticis sive de propriis et ad ipsum solum pertinentibus causis vel quemcumque alterum earundem ecclesiarum clericum aliqua voluerit lite pulsare, apud memoratum beatissimum archiepiscopum causam dicat in negotiis audiendis fidem ac sinceritatem geminam praebiturum et sacerdotis et iudicis. * marcian. a. constantino pp. * <a 456 d. viii ... april. varane et iohanne conss.>

CJ.1.4.13.1: Imperator Marcianus

Volentibus tamen actoribus pateat episcopale iudicium. ac nullus, qui huiuscemodi intendit in sacrosanctas ecclesias vel praedictos clericos actionem, ad religiosissimum antistitem cognitorem ducatur invitus. <a 456 d. viii ... april. varane et iohanne conss.>

CJ.1.4.15: Imperatores Leo, Anthemius

Nemo vel in foro magnitudinis tuae vel in provinciali iudicio vel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit imbutus mysteriis. sin autem aliquid quoquo modo vel quadam machinatione factum vel attemptatum fuerit, officium quidem sublimitatis tuae centum librarum auri iacturam pro condemnatione sustineat, idem vero, quicumque ausus fuerit contra providum nostrae serenitatis decretum officium advocationis per subreptionem adripere et prohibitum patrocinium praestiterit, advocationis officio remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii specialiter sustinebit: scituris etiam provinciarum rectoribus, quod is, sub cuius administratione aliquid huiu smodi fuerit attemptatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem et poenam exilii per quinquennium sustinebit. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d. pridie k. april. constantinopoli anthemio a. ii cons.>

CJ.1.4.16: Imperatores Leo, Anthemius

Si legibus prohibitae non sint speratae nuptiae et post arras sponsalicias sponsa coniugium sponsi propter religionis diversitatem recusaverit, si quidem probatum fuerit ante datas easdem arras sponsalicias hoc idem mulierem vel parentes eius cognovisse, sibi debeant imputare. si vero horum ignari sponsalicias arras susceperint vel post arras datas talis causa paenitentiae intercesserit, isdem tantummodo redditis super alterius simpli poena liberi custodiantur. quod simili modo etiam de sponsis super recipiendis nec ne arris praestitis custodiri censemus. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons.>

CJ.1.4.19: Imperator Anastasius

Iubemus eos tantummodo ad defensorum curam peragendam ordinari, qui sacrosanctis orthodoxae religionis imbuti mysteriis hoc imprimis sub gestorum testificatione , praesente quoque religiosissimo fidei orthodoxae antistite, per depositiones cum sacramenti religione celebrandas patefecerint. ita enim eos praecipimus ordinari, ut reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur. * anastas. a. eustathio pp. * <a 505 d. xiii k. mai. sabiniano et theodoro conss.>

CJ.1.4.21pr.: Imperator Justinianus

Si praesens quidem sit, qui pecuniam numerasse vel alias res dedisse scriptus est, aliquam vero administrationem in provinciis gerat, ut difficile esse videatur denuntiationem eidem non numeratae pecuniae mittere, licentiam damus ei, qui memorata exceptione uti velit, alios iudices adire et per eos manifestare, cui exceptionem huiusmodi obicit, factam a se super non numerata pecunia querellam esse. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.4.21.1: Imperator Justinianus

Quod si non sit alius administrator civilis vel militaris vel per aliquam causam difficile sit ei qui memoratam querellam opponit adire eum et ea quae dicta sunt facere, licentiam damus et per virum reverentissimum episcopum eandem suam exceptionem creditori manifestare et ita tempus statutum interrumpere. <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.4.21.2: Imperator Justinianus

Quod etiam in exceptione non numeratae dotis locum habere receptum est. <a 528 d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.4.24: Imperator Justinianus

Nemini licere volumus, sive ab ingenuis genitoribus puer parvulus procreatus sive a libertina progenie sive servili condicione maculatus eitus sit, eum puerum in suum dominium vindicare sive nomine dominii sive adscripticiae sive colonariae condicionis: sed neque his, qui eos nutriendos sustulerunt, licentiam concedi penitus ( cum quadam distinctione) eos tollere: sed nullo discrimine habito ii, qui ab huiusmodi hominibus educati vel nutriti vel aucti sunt, liberi et ingenui appareant et sibi adquirant et in posteritatem suam vel extraneos heredes omnia quae habuerint, quo modo voluerint, transmittant. haec observantibus non solum praesidibus provinciarum, sed etiam viris religiosissimis episcopis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.1.4.27pr.: Imperator Justinianus

De creationibus curatorum, qui furiosis utriusque sexus dantur, necesse nobis visum est constituere, quemadmodum eas celebrari oportet. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.27.1: Imperator Justinianus

Et si quidem pater curatorem furioso vel furiosae in ultimo elogio heredibus institutis vel exheredatis dederit ( ubi et fideiussionem cessare necesse est paterno testimonio pro satisdatione sufficiente), ipse qui datus est ad curationem perveniat, ita tamen, ut in provinciis apud praesides earum, praesente eis tam viro religiosissimo locorum antistite quam tribus primatibus, actis intervenientibus, tactis sacrosanctis scripturis depromat omnia se recte cum utilitate furiosi gerere neque praetermittere, quae utilia furioso esse putaverit, neque admittere, quae non utilia esse existimaverit: et inventario cum omni subtilitate publice conscripto res suscipiat et eas secundum sui opinionem disponat sub hypotheca rerum ad eum pertinentium, ad similitudinem tutorum et adulti curatorum. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.27.2: Imperator Justinianus

Sin autem testamentum quidem parens non confecerit, lex autem curatorem utpote adgnatum vocaverit vel eo cessante aut non idoneo forsitan existente ex iudiciali electione curatorem ei dare necesse fuerit, tunc scilicet et in provinciis apud praesidem cuiuscumque provinciae et virum religiosissimum episcopum civitatis nec non tres primates creatio procedat, ita ut, si quidem curator substantiam idoneam possidet et sufficientem ad fidem gubernationis, et sine aliqua satisdatione nominatio eius procedat. sin autem non talis eius census inveniatur, tunc et fideiussio in quantum possibile est ab eo exploretur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.27.3: Imperator Justinianus

Creatione omnimodo sacrosanctis scripturis propositis in omni causa celebranda, ipso autem curatore, cuiuscumque substantiae vel dignitatis est, praefatum sacramentum pro utiliter rebus gerendis praestante et inventarium publice conscribente et hypotheca rerum curatoris modis omnibus adhibenda, quatenus possint undique res furiosi utiliter gubernari. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.28: Imperator Justinianus

Tam dementis quam furiosi liberi cuiuscumque sexus possunt legitimas contrahere nuptias, tam dote quam ante nuptias donatione a curatore eorum praestanda: aestimatione tamen in hac quidem regia urbe excellentissimi praefecti urbis, in provinciis autem virorum clarissimorum earum praesidum vel locorum antistitum tam opinione personae quam moderatione dotis et ante nuptias donationis statuenda, praesentibus tam curatoribus dementis quam furiosi nec non his, qui ex genere eorum nobiliores sunt, ita tamen, ut nulla ex hac causa oriatur vel in hac regia urbe vel in provinciis iactura substantiae furiosi vel mente capti, sed gratis omnia procedant, ne tale hominum infortunium etiam expensarum detrimento praegravetur. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.1.4.31pr.: Imperator Justinianus

Sancimus, si quando afuerit is, qui res alienas vel creditori obnoxias detinet, et desiderat dominus rei vel creditor suam intentionem proponere et non ei licentia sit absente suo adversario qui rem detinet vel infantia vel furore laborante et neminem tutorem vel curatorem habente vel in summa potestate constituto, licentia ei detur adire praesidem vel libellum ei porrigere et hoc in querimoniam deducere intra constituta tempora et interruptionem temporis facere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. constantinopoli k. oct. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.4.31.1: Imperator Justinianus

Sin autem nullo poterit modo praesidem adire, saltem ad episcopum locorum eat et suam manifestare voluntatem scriptis deproperet. <a 531 d. constantinopoli k. oct. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

 

CJ.1.5.0. De haereticis et manichaeis et samaritis.

CJ.1.5.1: Imperator Constantinus

Privilegia, quae contemplatione religionis indulta sunt, catholicae tantum legis observatoribus prodesse oportet. haereticos non solum his privilegiis alienos esse volumus, sed et diversis muneribus constringi et subici. * const. a. ad dracilianum. * <a 326 pp. k. sept. gerasti constantino a. vii et constantio conss.>

CJ.1.5.2pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Omnes vetitae legibus et divinis et imperialibus constitutionibus haereses perpetuo conquiescant et nemo ulterius conetur quae reppererit profana praecepta vel docere vel discere: ne antistites eorundem audeant fidem insinuare, quam non habent, et ministros creare, quod non sunt: ne per coniventiam iudicantium omniumque, quibus per constitutiones paternas super hoc cura mandata est, eiusmodi audacia neglegatur et crescat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hesperium pp. * <a 379 d. iii non. aug. mediolano. acc. xiii k. sept. ausonio et olybrio conss.>

CJ.1.5.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Haereticorum autem vocabulo continentur et latis adversus eos sanctionibus debent succumbere, qui vel levi argumento iudicio catholicae religionis et tramite detecti fuerint deviare. <a 379 d. iii non. aug. mediolano. acc. xiii k. sept. ausonio et olybrio conss.>

CJ.1.5.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Cuncti haeretici procul dubio noverint omnia sibi loca adimenda esse, sive sub ecclesiarum nomine teneantur sive diaconica appellantur vel etiam decanica, sive in privatis domibus vel locis huiusmodi coetibus copiam praebere videantur: his aedibus vel locis privatis ecclesiae catholicae vindicandis. * arcad. et honor. aa. clearcho pu. * <a 396 d. v non. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.1.5.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Ad hoc interdicatur his omnibus ad litaniam faciendam noctu vel die profanis coire conventibus: statuta videlicet condemnatione centum librarum auri contra officium sublimitatis tuae vel praesidale quinquaginta, si quid huiusmodi fieri vel in publico vel in privatis aedibus concedatur. <a 396 d. v non. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.1.5.4pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Manichaeos seu manichaeas vel donatistas meritissima severitate persequimur. huic itaque hominum generi nihil ex moribus, nihil ex legibus sit commune cum ceteris. * arcad. et honor. aa. et theodos. a. senatori pp. * <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.1.5.4.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Ac primum quidem volumus esse publicum crimen, quia, quod in religione divina committitur, in omnium fertur iniuriam. quos bonorum etiam publicatione persequimur: quae tamen cedere iubemus proximis quibusque personis, ita ut ascendentium vel descendentium vel venientium ex latere cognatorum usque ad secundum gradum velut in successionibus ordo servetur. quibus ita demum ad capiendas facultates esse ius patimur, si non et ipsi pari conscientia polluuntur. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.1.5.4.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Ipsos quoque volumus amoveri ab omni liberalitate et successione quolibet titulo veniente. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.1.5.4.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Praeterea non donandi, non emendi, non vendendi, non postremo contrahendi cuiquam convicto relinquimus facultatem. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.1.5.4.4: Imperatores Arcadius, Honorius

In mortem quoque inquisitio tendatur. nam si in criminibus maiestatis licet memoriam accusare defuncti, non immerito et hic debet subire iudicium. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.1.5.4.5: Imperatores Arcadius, Honorius

Ergo et suprema illius scriptura irrita sit, sive testamento sive codicillo sive epistula sive quolibet genere reliquerit voluntatem qui manichaeus fuisse convincitur: hoc quoque casu eadem illa circa gradus superius comprehensos condicione servata. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.1.5.4.6: Imperatores Arcadius, Honorius

Sed nec filios heredes existere aut adire permittimus, nisi a paterna pravitate discesserint: delicti enim veniam paenitentibus damus. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.1.5.4.7: Imperatores Arcadius, Honorius

In eos etiam auctoritatis aculei dirigantur, qui eos domibus suis damnanda provisione defendent. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.1.5.4.8: Imperatores Arcadius, Honorius

Servos insuper extra noxam esse volumus, si dominum sacrilegum evitantes ad ecclesiam catholicam servitio fideliore transierint. <a 407 d. viii k. mart. romae honorio vii et theodosio ii aa. conss.>

CJ.1.5.5pr.: Imperator Theodosius

Ariani et macedoniani, pneumatomachi et apollinariani et novatiani sive sabbatiani, eunomiani, tetraditae sive tessarescaedecatitae, valentiniani, papianistae, montanistae seu priscillianistae vel phryges vel pepuzitae, marcianistae, borboriani, messaliani, eutychitae sive enthusiastae, donatistae, audiani, hydroparastatae, tascodrogitae, batrachitae, hermeieciani, photiniani, pauliani, Marcelliani, ophitae, encratitae, apotactitae, saccophori et, qui ad imam usque scelerum nequitiam pervenerant, manichaei nusquam in romano solo conveniendi orandique habeant facultatem. * theodos. a. et valentin. c. florentio pp. * <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>

CJ.1.5.5.1: Imperator Theodosius

Manichaeis etiam de civitatibus expellendis et ultimo supplicio tradendis, quoniam nihil his relinquendum loci est, in quo ipsis etiam elementis fiat iniuria, cunctisque legibus, quae contra eos ceterosque qui nostrae fidei refragantur olim latae sunt diversisque prolatae temporibus, semper viridi observantia valituris sive de donationibus in haereticorum conventicula, quae ipsi audacter ecclesias nuncupare conantur, factis sive ex ultima voluntate rebus qualitercumque relictis sive de privatis aedificiis, in quae domino permittente vel conivente convenerint, venerandae nobis catholicae vindicandis ecclesiae sive de procuratore, qui hoc nesciente domino fecerit, decem librarum auri multam vel exilium, si sit ingenuus, subituro, metallum vero post verbera, si servilis condicionis sit. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>

CJ.1.5.5.2: Imperator Theodosius

Ita ut nec in publico convenire loco nec aedificare sibi quasi ecclesias nec ad circumscriptionem legum quicquam meditari valeant, omni civili et militari, curiarum etiam et defensorum et iudicium sub viginti librarum auri interminatione prohibendi auxilio. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>

CJ.1.5.5.3: Imperator Theodosius

Illis etiam in sua omnibus manentibus firmitate, quae de militia poenisque variis de diversis sunt haereticis promulgata, ut nec speciale quidem beneficium adversus leges valeat impetratum. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>

CJ.1.5.6pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Damnato portentuosae superstitionis auctore nestorio nota congrui nominis eius inuratur gregalibus, ne christianorum appellatione abutantur: sed quemadmodum ariani lege divae memoriae constantini ob similitudinem impietatis porphyriani a porphyrio nuncupantur, sic ubique participes nefariae sectae nestorii simoniani vocentur, ut, cuius scelus sunt in deserendo deo imitati, eius vocabulum iure videantur esse sortiti. * theodos. et valentin. aa. leontio pu. * <a 435 d. iii non. aug. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss.>

CJ.1.5.6.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nec vero impios libros nefandi et sacrilegi nestorii adversus venerabilem orthodoxarum sectam decretaque sanctissimi coetus antistitum ephesi habiti scriptos habere aut legere aut describere quisquam audeat: quos diligenti studio requiri ac publice comburi decernimus. <a 435 d. iii non. aug. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss.>

CJ.1.5.6.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ita ut nemo in religionis disputatione aliquam supra dicti nominis faciat mentionem aut quibusdam eorum habendi concilii gratia in aedibus aut villa aut suburbano suo aut alio quolibet loco conventiculum clam aut aperte praebeat: quos omni conventus celebrandi licentia privari statuimus: scientibus universis violatorem huius legis publicatione bonorum esse coercendum. <a 435 d. iii non. aug. constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa. conss.>

CJ.1.5.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Curiales omnium civitatum, onerosis quin etiam militiae seu diversis officiis facultatum et personalium munerum obligatos suis ordinibus, cuiuscumque sectae sint, inhaerere censemus, ne videamur hominibus exsecrandis contumelioso ambitu immunitatis beneficium praestitisse, quos volumus huius constitutionis auctoritate damnari. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 438 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvi et fausto conss.>

CJ.1.5.8pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Quicumque in hac sacra urbe vel in alexandrina civitate vel in omni aegyptiaca dioecesi diversisque aliis provinciis eutychetis profanam perversitatem sequuntur et ita non credunt, ut trecenti decem et octo sancti patres tradiderunt catholicam fidem in nicaena civitate fundantes, centum quoque et quinquaginta alii venerabiles episcopi, qui in alma urbe constantinopolitana postea convenerunt, et sicut athanasius et theophilus et cyrillus sanctae recordationis episcopi alexandrinae civitatis credebant, quos etiam ephesina synodus ( cui beatae memoriae cyrillus praefuit, in qua nestorii error expulsus est) in universis secuta est, quos et nuper venerabilis chalcedonensis synodus est secuta, prioribus conciliis sacerdotum ex omni prorsus parte consentiens nihilque adimens sacrosancto symbolo neque adiciens, sed eutychetis dogmata funesta condemnans: sciant se esse haereticos apollinaristas: apollinaris enim facinorosissimam sectam eutyches et dioscorus mente sacrilega sunt secuti. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Ideoque hi omnes, qui apollinaris vel eutychetis perversitatem sequuntur, illis poenis, quae divorum retro principum constitutionibus contra apollinaristas vel serenitatis nostrae postmodum sanctione contra eutychianistas vel hac ipsa augustissima lege contra eosdem decretae sunt, noverint se esse plectendos. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Idcirco apollinaristae, hoc est eutychianistae ( quibus etsi est in appellatione diversitas, tamen in haeresis pravitate coniunctio, et dispar quidem nomen, sed idem sacrilegium) sive in hac alma urbe diversisque provinciis sive in alexandrina civitate sive intra aegyptiacam dioecesim sunt neque ita credunt, ut praedicti venerabiles patres credebant, neque viro reverentissimo alexandrinae urbis antistiti proterio fidem orthodoxam tenenti communicant, episcopos vel presbyteros aliosque clericos creare et habere prohibemus: scientibus tam his eutychianistis vel apollinaristis, qui ausi fuerint cuiquam episcopi vel presbyteri vel clerici nomen imponere, quam his, qui passi fuerint impositum sibi nomen sacerdotale retinere, poenam exilii cum facultatum suarum amissione se subituros. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.3: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Universi praeterea apollinaristae vel eutychianistae non ecclesias non monasteria sibi construant, parasynaxes et conventicula tam diurna quam nocturna non contrahant neque ad domum neque ad possessionem cuiusquam neque ad monasterium vel quemcumque alterum locum operaturi sectae funestissimae congregentur. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.4: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Quod si fecerint et hoc factum fuisse domino volente constiterit, post rem in examine iudicis adprobatum domus vel possessio, in qua convenerint, fisco sine dilatione societur, monasterium vero eius civitatis orthodoxae ecclesiae, in cuius territorio est, iubemus addici. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.5: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Si vero ignorante domino, sciente vero qui pensiones domus exigit vel conductore vel procuratore vel actore praedii parasynaxes et conventicula interdicta collegerint, conductor vel procurator sive actor vel quicumque eos in domum vel in possessionem vel in monasterium receperint ac passi fuerint illicitas parasynaxes conventusque celebrari, si vilis et abiectae condicionis sunt, fustibus publice et in poenam suam et in aliorum coerceantur exemplum, si honestae vero personae sunt, decem libras auri multae nomine fisco nostro cogantur inferre. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.6: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Nullum praeterea apollinaristam vel eutychianistam ad aliquam iubemus adspirare militiam. si qui vero in quacumque militia inventi fuerint militare, soluti cingulo honestorum hominum et palatii communione priventur nec in aliqua nec in qua nati sunt civitate vel vico aut regione versentur. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.7: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Si qui vero in hac alma urbe nati sunt, tam sacratissimo comitatu quam omni per provincias metropolitana civitate pellantur. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.8: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Nulli insuper eutychianistae vel apollinaristae publice vel privatim advocandi coetus et circulos contrahendi et de errore haeretico disputandi ac perversitatem facinorosi dogmatis adserendi tribuatur facultas. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.9: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Nulli etiam contra venerabilem chalcedonensem synodum liceat aliquid vel dictare vel scribere vel edere atque emittere aut aliorum scripta super eadem re proferre. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.10: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Nemo huiusmodi habere libros et sacrilega scriptorum audeat monimenta servare. quod si qui in his criminibus fuerint deprehensi, perpetua deportatione damnentur. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.11: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Eos vero qui discendi studio audierint de infausta haeresi disputantes, decem librarum auri, quae fisco nostro inferendae sunt, iubemus subire dispendium. ultimo etiam supplicio coerceantur, qui illicita docere temptaverint. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.12: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Omnes vero huiuscemodi chartae ac libri, qui funestum eutychetis, hoc est apollinaris, fuerint dogma complexi, incendio concrementur, ut facinorosae perversitatis vestigia ipsa flammis ambusta depereant. aequum namque est, ut immanissima sacrilegia par poenae magnitudo percellat. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.8.13: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Scientibus moderatoribus provinciarum eorumque apparitionibus, defensoribus etiam civitatum, quod, si ea, quae legis huius religiosissima sanctione custodienda decrevimus, aut neglexerint aut aliqua permiserint temeritate violari, denarum librarum auri multam fisco cogantur inferre: insuper etiam existimationis suae periculum sustinebunt. <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

CJ.1.5.10pr.: Imperator Leo

Si qui orthodoxae religionis emptione vera vel ficticia aut quocumque alio iure vel titulo praedia et possessiones resque immobiles, in quibus orthodoxae fidei ecclesiae vel oratoria constituta sunt, in haereticae sectae et contraria orthodoxae fidei sentientem quamcumque personam transferre voluerint, nullam huiusmodi vel inter vivos habitam vel secreto iudicio compositam valere volumus voluntatem, etiamsi ab orthodoxae fidei venditore vel quocumque modo alienatore commenticio sub qualibet occasione fuerit adsignata: sed irrita omnia huiusmodi documenta et tamquam penitus nec scripta esse censemus. * leo a. erythrio pp. * <a 466 - 472 ? >

CJ.1.5.10.1: Imperator Leo

Haec enim praedia et possessiones, quae in haereticas personas quocumque modo translatae fuerint vel collatae, fisci nostri viribus decernimus vindicari. <a 466 - 472 ? >

CJ.1.5.10.2: Imperator Leo

Sive enim apud dominos possessoresve orthodoxos ea praedia maneant seu ad fisci nostri iura pervenerint, necesse est in his ecclesias et oratoria constituta diligentius et sollicitius instaurari. nostrae enim serenitatis undique ad hunc exitum providentia ducit, ut omnipotentis dei templa, in quibus nostrae fidei instituta perdurant, cultu adsiduo per omnia saecula rediviva serventur. <a 466 472 ? >

CJ.1.5.10.3: Imperator Leo

Nec enim dubitari potest, quod si in haereticos veniant possessiones, in quibus verae fidei ecclesiae vel oratoria constituta sunt et integritas colitur, omnimodo ab his deseri atque destitui, omni cultu vacare, omnibus sacris et solitis viduari mysteriis, omni splendore privari, nullis populorum conventionibus, nullis clericorum observationibus celebrari et ex hoc sine dubio easdem ecclesias perire ruere complanari. nec enim de earum instauratione haeretici poterunt aliquando cogitare, quas penitus esse nolebant. quae omnia resecantes ad praesentem legem pervenimus. <a 466 - 472 ? >

CJ.1.5.19pr.: Imperator Justinianus

Cognovimus multos esse orthodoxos liberos, quibus nec pater nec mater orthodoxae sunt religionis. et ideo sancimus, non tantum in casu, ubi alter orthodoxae religionis est, sed etiam in his casibus, in quibus uterque parens alienae sectae sit, id est pater et mater, ii tantummodo liberi ad eorum successionem sive ex testamento sive ab intestato vocentur et donationes seu alias liberalitates ab his accipere possint, qui orthodoxorum venerabili nomine sunt decorati: ceteris liberis eorum, qui non dei omnipotentis amorem, sed paternam vel maternam impiam adfectionem secuti sunt, ab omni beneficio repellendis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >

CJ.1.5.19.1: Imperator Justinianus

Liberis autem orthodoxis non existentibus ad agnationem vel cognationem eorum, orthodoxas tamen, easdem res vel successiones pervenire. <a 529 >

CJ.1.5.19.2: Imperator Justinianus

Quod si nec agnatio nec cognatio recta inveniatur, tunc easdem res fisci nostri viribus vindicari. <a 529 >

CJ.1.5.19.3: Imperator Justinianus

Sed ne videamur morientibus quidem genitoribus liberis providere, viventibus autem nullam inferre providentiam, quod etiam ex facto nobis cognitum est, necessitatem imponimus talibus genitoribus orthodoxos liberos secundum sui patrimonii quantitatem alere et omnia eis praestare, quae ad quotidianam vitae conversationem sufficiant: sed et dotes pro filiabus vel neptibus dare et ante nuptias donationes pro filiis vel nepotibus perscribere, in omni casu secundum vires patrimonii huiusmodi liberalitatibus aestimandis, ne propter divini amoris electionem paterna vel materna fuerint liberi provisione defraudati. <a 529 >

CJ.1.5.19.4: Imperator Justinianus

Omnibus videlicet, quae nostrae constitutiones de poenis paganorum et manichaeorum et borboritarum et samaritarum et montanistarum et tascodrogorum et ophitarum ceterorumque haereticorum causa constituerunt, ex hac nostra lege confirmandis et in perpetuum valituris. <a 529 >

CJ.1.5.21pr.: Imperator Justinianus

Quoniam multi iudices in dirimendis litigiis nos interpellaverunt, indigentes nostro oraculo, ut eis reseretur, quid de testibus haereticis statuendum sit, utrumne accipiantur eorum testimonia an respuantur, sancimus contra orthodoxos quidem litigantes nemini haeretico vel etiam his qui iudaicam superstitionem colunt esse in testimonia communionem, sive utraque pars orthodoxa sit sive altera. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.5.21.1: Imperator Justinianus

Inter se autem haereticis vel iudaeis, ubi litigandum existimaverint, concedimus foedus permixtum et dignos litigatoribus etiam testes introduci, exceptis scilicet his, quos vel manichaeus furor ( cuius partem et borboritas esse manifestissimum est) vel pagana superstitio detinet, samaritis nihilo minus et qui illis non absimiles sunt, id est montanistis et tascodrogis et ophitis, quibus pro reatus similitudine omnis legitimus actus interdictus est. <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.5.21.2: Imperator Justinianus

Sed et his quidem, id est manichaeis et borboritis et paganis nec non samaritis et montanistis et tascodrogis et ophitis, omne testimonium sicut et alias legitimas conversationes sancimus esse interdictum : aliis vero haereticis tantummodo iudicialia testimonia contra orthodoxos, secundum quod constitutum est, volumus esse inhibita. <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.5.21.3: Imperator Justinianus

Ceterum testamentaria testimonia eorum et quae in ultimis elogiis vel in contractibus consistunt, propter utilitatem necessarii usus sine ulla distinctione permittimus, ne probationum facultas angustetur. <a 531 d. v k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.1.5.22: Imperator Justinianus

Divinam nostram sanctionem, per quam iussimus neminem errore constrictum haereticorum hereditatem vel legatum sive fideicommissum accipere, etiam in ultimis militum voluntatibus locum habere praecipimus, sive communi iure sive militari testentur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

 

CJ.1.6.0. Ne sanctum baptisma iteretur.

CJ.1.6.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Antistitem, qui sanctitatem baptismatis illicita usurpatione geminaverit, sacerdotio indignum esse censemus. eorum enim condemnamus errorem, qui apostolorum praecepta calcantes christiani nominis sacramenta sortitos alio rursus baptismate non purificant, sed incestant, lavacri nomine polluentes. * valens grat. et valentin. aaa. ad florianum vic. asiae. * <a 377 d. xvi k. nov. constantinopoli gratiano a. iiii et merobaude conss.>

CJ.1.6.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Si quis rebaptizare quempiam de mysteriis catholicae sectae fuerit detectus, una cum eo qui piaculare crimen commisit ( si tamen criminis per aetatem capax sit, cui persuasum sit) ultimo supplicio percellatur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio cons.>

CJ.1.6.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nulli haereticorum danda est licentia vel ingenuos vel servos proprios, qui orthodoxorum sunt initiati mysteriis, ad suum rursus baptisma deducendi, nec vero illos, quos emerint vel qualitercumque habuerint necdum suae superstitioni coniunctos, prohibendi catholicae sequi religionem ecclesiae. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>

CJ.1.6.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod qui fecerit vel, cum sit ingenuus, in se fieri passus sit vel factum non detulerit, exilio ac decem librarum auri multa damnabitur: testamenti et donationis faciendae utrique deneganda licentia. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>

CJ.1.6.3.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quae omnia ita custodiri decernimus, ut nulli iudicum liceat delatum ad se crimen minori aut nulli coercitioni mandare, nisi ipse id pati velit, quod aliis dissimulando concesserit. <a 428 d. iii k. iun. constantinopoli felice et tauro conss.>

 

CJ.1.7.0. De apostatis.

CJ.1.7.1: Imperator Constantius

Si quis lege venerabili constitutus ex christiano iudaeus effectus sacrilegis coetibus adgregetur, cum accusatio fuerit comprobata, facultates eiusdem dominio fisci iubemus vindicari. * constantius a. ad thalassium pp. * <a 357 d. v non. iul. mediolano constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>

CJ.1.7.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si quis defunctum violatae atque desertae christianae religionis accusat eumque in sacrilegia templorum vel in ritus iudaicos transisse contendit eaque gratia testari minime potuisse confirmat, intra quinquennium iuge, quod inofficiosis actionibus constitutum est, proprias exserat actiones futurique iudicii huiuscemodi sortiatur exordium. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pp. * <a 383 d. xv k. iun. patavi merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.1.7.3pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Ii, qui sanctam fidem prodiderint et sanctum baptisma haeretica superstitione profanaverint, a consortio omnium segregati sint, a testimoniis alieni, testamenti, ut ante iam sanximus, non habeant factionem, nulli in hereditate succedant, a nemine scribantur heredes. * valentin. theodos. et arcad. aaa. flaviano pp. * <a 391 d. v id. mai. concordiae tatiano et symmacho conss.>

CJ.1.7.3.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quos etiam praecepissemus procul abici ac longius amandari, nisi poenae visum fuisset esse maioris versari inter homines et hominum carere suffragiis. <a 391 d. v id. mai. concordiae tatiano et symmacho conss.>

CJ.1.7.3.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Sed nec umquam in statum pristinum revertentur, non flagitium morum oblitterabitur paenitentia neque umbra aliqua exquisitae defensionis aut muniminis obducetur, quoniam quidem eos, qui fidem quam deo dicaverant polluerunt et prodentes divinum mysterium in profana migraverunt, tueri ea quae sunt commenticia et concinnata non possunt. <a 391 d. v id. mai. concordiae tatiano et symmacho conss.>

CJ.1.7.3.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Lapsis etenim et errantibus subvenitur, perditis vero. hoc est sanctum baptisma profanantibus, nullo remedio paenitentiae, quae solet aliis criminibus adesse, succurritur. <a 391 d. v id. mai. concordiae tatiano et symmacho conss.>

CJ.1.7.4pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Apostatarum sacrilegum nomen singulorum vox continuae accusationis incesset et nullis finita temporibus huiuscemodi criminis arceatur indago. * theodos. et valentin. aa. basso pp. * <a 426 d. vii id. april. ravennae theodosio a. xii et valentiniano c. ii conss.>

CJ.1.7.4.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quibus quamvis praeterita interdicta sufficiant, tamen etiam illud iteramus, ne, postquam a fide deviaverint, testandi aut donandi quippiam habeant facultatem. sed nec venditionis specie facere legi fraudem sinantur, totumque ab intestato christianitatem sectantibus propinquis potissimum deferatur. <a 426 d. vii id. april. ravennae theodosio a. xii et valentiniano c. ii conss.>

CJ.1.7.4.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

In tantum autem contra huiuscemodi sacrilegia perpetuari volumus actionem, ut universis ab intestato venientibus etiam post mortem peccantis absolutam vocem insimulationis congruae non negamus: nec illud patiemur obstare, si nihil in contestatione profano dicatur vivente perductum. <a 426 d. vii id. april. ravennae theodosio a. xii et valentiniano c. ii conss.>

CJ.1.7.4.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed ne huius interpretatio criminis latius incerto vagetur errore, eos praesentibus insectamur oraculis, qui nomine christianitatis induti sacrificia vel fecerint vel facienda mandaverint: quorum etiam post mortem comprobata perfidia hac ratione plectenda est, ut donationibus testamentisque rescissis ii, quibus hoc defert legitima successio, huiusmodi personarum hereditate potiantur. <a 426 d. vii id. april. ravennae theodosio a. xii et valentiniano c. ii conss.>

CJ.1.7.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eum, quicumque servum seu ingenuum, invitum vel suasione plectenda, ex cultu christianae religionis in nefandam sectam ritumve traduxerit, cum dispendio fortunarum capite puniendum censemus. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 438 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvi et fausto conss.>

CJ.1.7.6: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Eos, qui catholicarum ecclesiarum clerici vel orthodoxae fidei monachi relicto vero orthodoxae religionis cultu apollinaris vel eutychetis haeresin et dogmata abominanda sectati sunt, omnibus poenis, quae prioribus legibus adversus haereticos constitutae sunt, iubemus teneri et extra ipsum quoque romani imperii solum repelli, sicut de manichaeis praecedentium legum statuta sanxerunt. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 455 d. k. aug. constantinopoli valentiniano a. viii et anthemio conss.>

 

CJ.1.8.0. Nemini licere signum salvatoris christi vel in silice vel in marmore aut sculpere aut pingere.

CJ.1.8.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Cum sit nobis cura deligens per omnia superni numinis religionem tueri, signum salvatoris christi nemini licere vel in solo vel in silice vel in marmoribus humi positis insculpere vel pingere, sed quodcumque reperitur tolli: gravissima poena multando eo, si quis contrarium statutis nostris temptaverit, specialiter imperamus. * theodos. et valentin. aa. eudoxio pp. * <a 427 d. xii k. iun. hierio et ardaburio conss.>

 

CJ.1.9.0. De iudaeis et caelicolis.

CJ.1.9.1: Imperator Antoninus

Quod cornelia salvia universitati iudaeorum, qui in antiochensium civitate constituti sunt, legavit, peti non potest. * ant. a. claudio tryphonino. * <a 213 d. prid. k. iul. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.1.9.3: Imperator Constantinus

Iudaeis et maioribus eorum et patriarchis volumus intimari, quod, si quis post hanc legem aliquem, qui eorum feralem fugerit sectam et ad dei cultum respexerit , saxis aut alio furoris genere, quod nunc fieri cognovimus, ausus fuerit attemptare, mox flammis dedendus est et cum omnibus suis participibus concremandus. * const. a. ad euagrium pp. * <a 315 d. xv k. nov. murgillo constantino a. iiii et licinio iiii conss.>

CJ.1.9.4: Imperatores Valentinianus, Valens

In synagoga iudaicae legis velut hospitii merito inruentes iubeas emigrare: quos privatorum domus, non religionum loca habitationum merito convenit attingere. * valentin. et valens aa. remigio mag. off. * <a 368 ? 370 ? 373 ? d. prid. non. mai. treviris valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.1.9.5: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Iussio, qua sibi iudaeae legis homines blandiuntur, per quam eis curialium munerum dabatur immunitas, rescindatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. hypatio pp. * <a 383 d. xiiii k. mai. mediolani merobaude ii et saturnino conss.>

CJ.1.9.6: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Ne quis christianam mulierem in matrimonium iudaeus accipiat neque iudaeae christianus coniugium sortiatur. nam si quis aliquid huiusmodi admiserit, adulterii vicem commissi huius crimen obtinebit, libertate in accusandum publicis quoque vocibus relaxata. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 388 d. prid. id. mart. thessalonica theodosio a. ii et cynegio conss.>

CJ.1.9.7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nemo iudaeorum morem suum in coniunctionibus retinebit nec iuxta legem suam nuptias sortiatur nec in diversa sub uno tempore coniugia conveniat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. infantio com. orientis. * <a 393 d. iii k. ian. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

CJ.1.9.8pr.: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Iudaei romano communi iure viventes in his causis, quae tam ad superstitionem eorum quam ad forum et leges ac iura pertinent, adeant sollemni more iudicia omnesque romanis legibus conferant et excipiant actiones. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutychiano pp. * <a 398 d. iii non. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.9.8.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si qui vero ex his communi pactione ad similitudinem arbitrorum apud iudaeos in civili dumtaxat negotio putaverint litigandum, sortiri eorum iudicium iure publico non vetentur. <a 398 d. iii non. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.9.8.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Eorum etiam sententias iudices exsequantur, tamquam ex sententia cognitoris arbitri fuerint attributi. <a 398 d. iii non. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.9.9: Imperatores Arcadius, Honorius

Nemo exterus religionis iudaeorum iudaeis pretia statuet, cum venalia proponentur. iustum est enim sua cuique committere. itaque rectores provinciarum vobis nullum discussorem aut moderatorem esse concedent. quod si quis sumere sibi curam praeter vos proceresque vestros audeat, eum velut aliena appetentem supplicio coercere festinent. * arcad. et honor. aa. ad iudaeos. * <a 396 d. iii k. mart. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.1.9.10: Imperatores Arcadius, Honorius

Quicumque ex iudaeis obnoxii curiae comprobantur, curiae mancipentur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 399 d. iii k. ian. theodoro cons.>

CJ.1.9.11: Imperatores Honorius, Theodosius

Iudaeos quodam festivitatis suae sollemni aman ad poenae quondam recordationem incendere et sanctae crucis adsimulatam speciem in contemptu christianae fidei sacrilega mente exurere provinciarium rectores prohibeant, ne locis suis fidei nostrae signum immisceant, sed ritus suos citra contemptum christianae legis retineant, amissuri sine dubio permissa hactenus, nisi ab illicitis temperaverint. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 408 d. iiii k. iun. constantinopoli basso et philippo conss.>

CJ.1.9.12pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Caelicolarum nomen inauditum quodammodo novum crimen superstitionis vindicavit. ii, nisi ad dei cultum venerationemque christianam conversi fuerint, his legibus , quibus praecipimus haereticos adstringi, se quoque noverint attinendos. * honor. et theodos. aa. iovio pp. * <a 409 d. k. april. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.9.12.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Aedificia autem eorum, quae nescio cuius dogmatis novi conventus habent, ecclesiis vindicentur. certum est enim, quidquid a fide christianorum discrepat, legi christianae esse contrarium. <a 409 d. k. april. ravenna honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.9.13: Imperatores Honorius, Theodosius

Die sabbato ac reliquis sub tempore, quo iudaei cultus sui reverentiam servant, neminem aut facere aliquid aut ulla ex parte conveniri debere praecipimus ( ita tamen, ut nec illis detur licentia eodem die christianos orthodoxos convenire, ne christiani forte ex interpellatione iudaeorum ab officialibus praefatis diebus aliquam sustineant molestiam), cum fiscalibus commodis et litigiis privatorum constat reliquos dies posse sufficere. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 412 d. vii k. aug. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss.>

CJ.1.9.14pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Nullus tamquam iudaeus, cum sit innocens, obteratur nec eitum eum ad contumeliam religio qualiscumque perficiat: non passim eorum synagogae vel habitacula concrementur vel perperam sine ulla ratione laedantur, cum alioquin, etiam si sit aliquis sceleribus implicitus, idcirco tamen iudiciorum vigor iurisque publici tutela videtur in medio constituta, ne quisquam sibi ipse permittere valeat ultionem. * honor. et theodos. aa. philippo pp. * <a 412 d. viii id. aug. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss.>

CJ.1.9.14.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Sed ut hoc iudaeorum personis volumus esse provisum, ita illud quoque monendum esse censemus, ne iudaei forsitan insolescant elatique sui securitate quicquam praeceps in christianae reverentiam cultionis admittant. <a 412 d. viii id. aug. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss.>

CJ.1.9.15: Imperatores Honorius, Theodosius

Si qua inter christianos et iudaeos sit contentio, non a senioribus iudaeorum, sed ab ordinariis iudicibus dirimatur. * honor. et theodos. aa. aureliano pp. * <a 415 d. xiii k. nov. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>

CJ.1.9.16: Imperatores Honorius, Theodosius

Iudaei et bonorum proscriptione et perpetuo exilio damnabuntur, si nostrae fidei hominem circumcidisse eos vel circumcidendum mandasse constiterit. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d. v id. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.1.9.17: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Iudaeorum primates, qui in utriusque palestinae synedriis nominantur vel in aliis provinciis degunt, periculo suo anniversarium canonem de synagogis omnibus palatinis compellentibus exigant ad eam formam, quam patriarchae quondam coronarii auri nomine postulabant: et hoc, quod de occidentalibus partibus patriarchis conferri consueverat, nostris largitionibus inferatur. * theodos. et valentin. aa. iohanni com. sacr. larg. * <a 429 d. iii k. iun. constantinopoli florentio et dionysio conss.>

CJ.1.9.18pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hac victura in omne aevum lege sancimus neminem iudaeum, quibus omnes administrationes et dignitates interdictae sunt, nec defensoris civitatis fungi saltem officio nec patris honorem adripere concedimus, ne adquisiti sibi officii auctoritate muniti adversus christianos et ipsos plerumque sacrae religionis antistites velut insultantes fidei nostrae iudicandi vel pronuntiandi quamlibet habeant potestatem. * theodos. et valentin. aa. florentino pp. * <a 439 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.9.18.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Illud etiam pari consideratione rationis arguentes praecipimus, ne qua iudaica synagoga in novam fabricam surgat, fulciendi veteres permissa licentia, quae ruinam minantur. <a 439 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.9.18.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quisquis igitur vel infulas ceperit, quaesitis dignitatibus non potiatur, vel si ad officia vetita subrepserit, his penitus repelletur, vel si synagogam extruxerit, compendio catholicae ecclesiae noverit se laborasse: et qui ad honores et dignitates inrepserit, habeatur, ut antea, condicionis extremae, etsi honorariam illicite promeruerit dignitatem: et qui synagogae fabricam coeperit non studio reparandi, cum damno auri quinquaginta librarum fraudetur ausibus suis. <a 439 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.9.18.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Cernat praeterea bona sua proscripta, mox poenae sanguinis destinandus, qui fidem alterius expugnavit perversa doctrina. <a 439 d. prid. k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

 

CJ.1.10.0. Ne christianum mancipium haereticus vel paganus vel iudaeus habeat vel possideat vel circumcidat.

CJ.1.10.1: Imperator Constantius

Iudaeus servum christianum nec comparare debebit nec largitatis vel alio quocumque titulo consequatur. quod si aliquis iudaeorum mancipium vel christianum habuerit vel sectae alterius seu nationis crediderit ex quacumque causa possidendum et id circumciderit, non solum mancipii damno multetur, verum etiam capitali sententia puniatur, ipso servo pro praemio libertate donando. * constantius a. ad euagrium. * <a 339 d. id. aug. constantinopoli constantio ii et constante conss.>

 

CJ.1.11.0. De paganis sacrificiis et templis.

CJ.1.11.1pr.: Imperator Constantius

Placuit omnibus locis atque urbibus universis claudi protinus templa et accessu vetito omnibus licentiam delinquendi perditis abnegari. * constantius a. ad taurum pp. * <a 354 d.K.Dec.Constantio a.Vii et constante iii conss. >

CJ.1.11.1.1: Imperator Constantius

Volumus etiam cunctos sacrificiis abstinere. <a 354 d.K.Dec.Constantio a.Vii et constante iii conss. >

CJ.1.11.1.2: Imperator Constantius

Quod si quis aliquid forte huiusmodi perpetraverit, gladio ultore sternatur. facultates etiam perempti fisco decernimus vindicari et similiter puniri rectores provinciarum, si facinora vindicare neglexerint. <a 354 d.K.Dec.Constantio a.Vii et constante iii conss. >

CJ.1.11.2: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ne quis mortalium ita faciendi sacrificii sumat audaciam, ut inspectione iecoris extorumque praesagio vanae spem promissionis accipiat vel, quod est deterius, futura sub exsecrabili consultatione cognoscat. acerbioris etenim imminebit supplicii cruciatus eis, qui contra vetitum praesentium vel futurarum rerum explorare temptaverint veritatem. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 385 d. viii k. iun. constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>

CJ.1.11.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Sicut sacrificia prohibemus, ita volumus publicorum operum ornamenta servari. ac ne sibi aliqua auctoritate blandiantur, qui ea conantur evertere, si quod rescriptum, si qua lex forte praetenditur: abreptae huiusmodi chartae ex eorum manibus ad nostram scientiam referantur. * arcad. et honor. aa. macrobio et procliano vic. * <a 399 d. iiii k. febr. ravennae theodoro cons.>

CJ.1.11.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Ut profanos ritus iam salubri lege submovimus, ita festos conventus civium et communem omnium laetitiam non patimur submoveri. unde absque ullo sacrificio atque ulla superstitione damnabili exhiberi populo voluptates secundum veterem consuetudinem, iniri etiam festa convivia, si quando exigunt publica vota, decernimus. * arcad. et honor. aa.Apollodoro procons. africae. * <a 399 d. xiii k. sept. patavi theodoro cons.>

CJ.1.11.5: Imperatores Honorius, Theodosius

Omnia loca, quae sacris error veterum deputavit, nostrae rei iubemus sociari. quod autem ex eo iure ubicumque ad singulas quasque personas vel praecedentium principum largitas vel nostra maiestas voluit pervenire, id in eorum patrimoniis aeterna firmitate perduret. ea vero, quae multiplicibus constitutis ad venerabilem ecclesiam voluimus pertinere, christiana sibi merito religio vindicabit. * honor. et theodos. aa. populo carthaginiensi. * <a 415 d. iii k. sept.Ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss.>

CJ.1.11.6pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Christianis, qui vel vere sunt vel esse dicuntur, specialiter demandamus, ut iudaeis ac paganis in quiete degentibus nihilque temptantibus turbulentum legibusque contrarium non audeant manus inferre religionis auctoritate abusi. nam si contra securos fuerint violenti vel eorum bona diripuerint, non ea sola quae abstulerint, sed convicti in duplum quae rapuerint restituere compellantur. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d. vi id. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.1.11.6.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Rectores etiam provinciarum et officia et principales cognoscant se, si non ipsi talia vindicent, sed fieri a popularibus hoc permiserint, ut eos qui fecerint puniendos. <a 423 d. vi id. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.1.11.7pr.: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Nemo venerantis adorantisque animo delubra, quae olim iam clausa sunt, reseret: absit a saeculo nostro infandis exsecrandisque simulacris honorem pristinum reddi, redimiri sertis templorum impios postes, profanis aris accendi ignes, adoleri in isdem thura, victimas caedi, pateris vina libari et religionis loco existimari sacrilegium. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 451 d. prid. id. nov. marciano a. cons.>

CJ.1.11.7.1: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Quisquis autem contra hanc serenitatis nostrae sanctionem et contra interdicta sacratissimarum veterum constitutionum sacrificia exercere temptaverit, apud publicum iudicem reus tanti facinoris legitime accusetur et convictus proscriptionem omnium bonorum suorum et ultimum supplicium subeat. <a 451 d. prid. id. nov. marciano a. cons.>

CJ.1.11.7.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Conscii etiam ac ministri sacrificiorum eandem poenam, quae in illum fuerit inrogata, sustineant, ut hac legis nostrae severitate perterriti metu poenae desinant sacrificia interdicta celebrare. <a 451 d. prid. id. nov. marciano a. cons.>

CJ.1.11.7.3: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Quod si vir clarissimus rector provinciae post accusationem legitimam et post crimen in cognitione convictum tantum scelus dissimulaverit vindicare, quinquaginta libras auri ipse iudex, quinquaginta etiam officium eius confestim fisco nostro inferre cogatur. <a 451 d. prid. id. nov. marciano a. cons.>

CJ.1.11.8pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Nemo ea, quae saepius paganae superstitionis hominibus interdicta sunt, audeat pertemptare, sciens, quod crimen publicum committit qui haec ausus fuerit perpetrare. * leo et anthem. aa. dioscoro pp. * <a 472? >

CJ.1.11.8.1: Imperatores Leo, Anthemius

In tantum autem huiusmodi facinora volumus esse resecanda, ut, etiamsi in alieno praedio vel domo aliquid tale perpetretur, scientibus videlicet dominis, praedium quidem vel domus sacratissimi viribus aerarii addicetur, domini vero pro hoc solo, quod scientes consenserint sua loca talibus contaminari sceleribus, si quidem dignitate vel militia quadam decorantur, amissione militiae vel dignitatis nec non rerum suarum proscriptione plectentur, privatae vero condicionis vel plebeii constituti post cruciatus corporis operibus metallorum perpetuo deputabuntur exilio. <a 472? >

 

CJ.1.12.0. De his qui ad ecclesias confugiunt vel ibi exclamant.

CJ.1.12.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Iudaei, qui reatu aliquo vel debitis fatigati simulant se christianae legi velle coniungi, ut ad ecclesias confugientes evitare possint crimina vel pondera debitorum, arceantur nec ante suscipiantur, quam debita universa reddiderint vel fuerint innocentia demonstrata purgati. * arcad. et honor. aa. archelao praef. augustali. * <a 397 d. xv k. iul. constantinopoli caesario et attico conss.>

CJ.1.12.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Fideli ac devota praeceptione sancimus nemini licere ad sacrosanctas ecclesias confugientes abducere: sub hac videlicet definitione, ut, si quisquam contra hanc legem venire temptaverit, sciat se ad maiestatis crimen esse retinendum. * honor. et theodos. aa. iovio pp. * <a 409 d. k. april. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.12.4pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si servus cuiusquam ecclesiam alteriave armatus nullis hoc suspicantibus inopinatus inruerit, exinde protinus abstrahatur vel certe continuo domino vel ei, unde eum tam furiosa formido proripuit, indicetur eique mox abstrahendi copia non negetur. * theodos. et valentin. aa. hiero pp. * <a 432 d. v. k. april. constantinopoli valerio et aetio conss.>

CJ.1.12.4.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed si armorum fiducia resistendi animos insania impellente conceperit, abripiendi extrahendique eum domino, quibus potest id efficere viribus, concedatur. quod si illum etiam confici in concertatione pugnaque contigerit, nulla erit eius noxa nec conflandae criminationis relinquetur occasio, si is, qui ex statu servili in hostilis et homicidae condicionem transiliit, occisus sit. <a 432 d. v. k. april. constantinopoli valerio et aetio conss.>

CJ.1.12.5: Imperator Marcianus

Denuntiamus vobis omnibus, ut in sacrosanctis ecclesiis et in aliis quidem venerabilibus locis, in quibus cum pace et quiete vota competit celebrari, abstineatis omni seditione. nemo conclamationibus utatur, nemo moveat tumultum aut impetum committat vel conventicula collecta multitudine in qualibet parte civitatis vel vici vel cuiuscumque loci colligere aut celebrare conetur. nam si quis aliquid contra leges a quibusdam sibi existimet perpetrari, liceat ei adire iudicem et legitimum postulare praesidium. sciant sane omnes, quod, si quis contra huius edicti normam aut agere aliquid aut seditionem movere temptaverit, ultimo supplicio subiacebit. * marcian. a. ad pop. * <a 451 d. iii id. iul. constantinopoli marciano a. cons.>

CJ.1.12.6pr.: Imperator Leo

Praesenti lege decernimus per omnia loca valitura ( excepta hac urbe regia, in qua nos divinitate propitia degentes, quotiens usus exegerit, invocati singulis causis atque personis praesentanea constituta praestamus) nullos penitus cuiuscumque condicionis de sacrosanctis ecclesiis orthodoxae fidei expelli aut tradi vel protrahi confugas nec pro his venerabiles episcopos aut religiosos oeconomos exigi, quae debeantur ab eis: qui hoc moliri aut facere aut nuda saltim cogitatione atque tractatu ausi fuerint temptare, capitali et ultima supplicii animadversione plectendi sunt. ex his ergo locis eorumque finibus, quos anteriorum le gum praescripta sanxerunt, nullos expelli aut eici aliquando patimur nec in ipsis ecclesiis reverendis ita quemquam detineri atque constringi, ut ei aliquid aut victualium rerum aut vestis negetur aut requies. * leo a. erythrio pp. * <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.1: Imperator Leo

Sed si quidem ipsi refugae apparent publice et se in sacris locis offerunt quaerentibus conveniendos, ipsi, servata locis reverentia, iudicum quibus subiacent sententiis moneantur, responsum daturi, quale sibi quisque perspexerit convenire. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.2: Imperator Leo

Quod si in finibus ecclesiasticis latitant, religiosus oeconomus seu defensor ecclesiae vel certe, quem his negotiis commodiorem auctoritas episcopalis elegerit, reconditam latentemque personam decenter sine ullo incommodo monitus, intra fines ecclesiae si invenitur, praesentet. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.3: Imperator Leo

Cum autem monitus fuerit in publico privatove contractu actione civili, in eius sit arbitrio sive per se seu, si magis elegerit, instructo sollemniter procuratore directo in eius iudicis, cuius pulsatur sententiis, examine respondere. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.4: Imperator Leo

Sed si hoc facere detractat aut differt, iudiciorum legumque solitus ordo servetur. itaque si res immobiles possidet, post edictorum sollemnia sententia iudicantis usque ad modum debiti bonorum eius sive praediorum traditio seu venditio celebretur. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.5: Imperator Leo

Quod si res mobiles habet easque extra terminos occultat ecclesiae, sententia iudicantis et exsecutoris sollicitudine perquisitae, quocumque occultantur, erutae pro aequitatis tramite modoque debiti publicis rationibus privatisque proficiant. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.6: Imperator Leo

Sane si intra fines habentur ecclesiae vel apud quemlibet ex clericis absconditae sive depositae fuisse firmantur, studio et providentia viri reverentissimi oeconomi sive defensoris ecclesiae diligentia inquisitae quolibet modo ad sacrosanctam ecclesiam pervenientes proferantur, ut pari aequitatis ordine ex isdem bonis fisco vel rei publicae sive creditoribus et quibuscumque iustis petitoribus ad modum debiti consulatur. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.7: Imperator Leo

Sicubi depositae vel commendatae dicuntur, inquirendi tantam volumus esse cautelam, ut, si sola suspicatione apud aliquem adserantur absconditae, de sua etiam conscientia satisfacere auctoritate venerabilis antistitis iubeatur. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.8: Imperator Leo

Adicientes, quod ea, quae de principalibus personis decrevimus, etiam in fideiussorum sive mandatorum seu rerum ad eos pertinentium vel familiarium et sociorum vel participum et omnino in isdem causis obnoxiorum personis praecipimus observari, scilicet si ipsos quoque secum confugae intra ecclesiarum terminos habere voluerint, ut ex eorum quoque bonis publica debita privataque solvantur et per eos rerum ubicumque depositae sunt procedat inquisitio. et haec quidem de ingenuis liberisque personis. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.9: Imperator Leo

Sane si servus aut colonus vel adscripticius, familiaris sive libertus et huiusmodi aliqua persona domestica vel condicioni subdita conquassatis rebus certis atque subtractis aut se ipsum furatus ad sacrosancta se contulerit loca, statim a religiosis oeconomis sive defensoribus, ubi primum hoc scire potuerint, per eos videlicet ad quos pertinent, ipsis praesentibus pro ecclesiastica disciplina et qualitate commissi aut ultione competenti aut intercessione humanissima procedente, remissione veniae et sacramenti interveniente securi ad locum statumque proprium revertantur, rebus, quas secum habuerint, reformandis. diutius enim eos intra ecclesiam non convenit commorari, ne patronis seu dominis per ipsorum ab sentiam obsequia iusta denegentur et ipsi per incommodum ecclesiae egentium et pauperum alantur expensis. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

CJ.1.12.6.10: Imperator Leo

Inter haec autem, quae sedulo ad religiosi oeconomi sive defensoris ecclesiae sollicitudinem curamque respiciunt, erit etiam illud observandum, ut singulorum intra ecclesias confugientium personas causasque incessanter conquirant, denique iudices vel eos, ad quos causae et personae pertinent, instantius instruant, ut aequitatis convenientiam diligentius exsequantur. <a 466 d. prid. k. mart. constantinopoli leone a. iii cons.>

 

CJ.1.13.0. De his qui in ecclesiis manumittuntur.

CJ.1.13.1: Imperator Constantinus

Iam dudum placuit, ut in ecclesia catholica libertatem domini suis famulis praestare possint, si sub adspectu plebis adsistentibus christianorum antistitibus id faciant, ut propter facti memoriam vice actorum interponatur qualiscumque scriptura, in qua ipsi vice testium signent. unde a vobis quoque ipsis non immerito dandae et relinquendae sunt libertates, quo quis vestrum pacto voluerit, dummodo vestrae voluntatis evidens appareat testimonium. * const. a. ad protogenem ep. * <a 316 d. vi id. iun. sabino et rufino conss.>

CJ.1.13.2: Imperator Constantinus

Qui religiosa mente in ecclesiae gremio servulis suis meritam concesserint libertatem, eandem eodem iure donasse videantur, quo civitas romana sollemnitatibus decursis dari consuevit. sed hoc dumtaxat his, qui sub adspectu antistitum dederint, placuit relaxari. clericis autem amplius concedimus, ut, cum suis famulis tribuunt libertatem, non solum in conspectu ecclesiae ac religiosi populi plenum fructum libertatis concessisse dicantur, verum etiam cum postremo iudicio dederint libertates seu quibuscumque verbis dari praeceperint, ita ut ex die publicatae voluntatis sine aliquo iuris teste vel interprete competat directa libertas. * const. a. osio. * <a 321 d. xiiii k. mai. crispo ii et constantino ii conss .>

 

CJ.1.14.0. De legibus et constitutionibus principum et edictis.

CJ.1.14.1: Imperator Constantinus

Inter aequitatem iusque interpositam interpretationem nobis solis et oportet et licet inspicere. * constant. a. septimio basso pu. * <a 316 d. iii non. dec. sabino et rufino conss.>

CJ.1.14.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quae ex relationibus vel suggestionibus iudicantium per consultationem in commune florentissimorum sacri nostri palatii procerum auditorium introducto negotio statuimus vel quibuslibet corporibus aut legatis aut provinciae vel civitati vel curiae donavimus, nec generalia iura sint, sed leges fiant his dumtaxat negotiis atque personis, pro quibus fuerint promulgata, nec ab aliquo retractentur: notam infamiae subituro eo, qui vel astute ea interpretari voluerit vel impetrato impugnare rescripto, nec habituro fructum per subreptionem eliciti: et iudices, si dissimulaverint vel ulterius litigantem audierint vel aliquid allegandum admiserint vel sub quodam ambiguitatis colore ad nos rettulerint, triginta librarum auri condemnatione plectendi sunt. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.1.14.3pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Leges ut generales ab omnibus aequabiliter in posterum observentur, quae vel missa ad venerabilem coetum oratione conduntur vel inserto edicti vocabulo nuncupantur, sive eas nobis spontaneus motus ingesserit sive precatio vel relatio vel lis mota legis occasionem postulaverit. nam satis est edicti eas nuncupatione censeri vel per omnes populos iudicum programmate divulgari vel expressius contineri, quod principes censuerunt ea, quae in certis negotiis statuta sunt similium quoque causarum fata componere. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>

CJ.1.14.3.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sed et si generalis lex vocata est vel ad omnes iussa est pertinere, vim obtineat edicti; interlocutionibus, quas in uno negotio iudicantes protulimus vel postea proferemus, non in commune praeiudicantibus, nec his, quae specialiter quibusdam concessa sunt civitatibus vel provinciis vel corporibus, ad generalitatis observantiam pertinentibus. <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>

CJ.1.14.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Digna vox maiestate regnantis legibus alligatum se principem profiteri: adeo de auctoritate iuris nostra pendet auctoritas. et re vera maius imperio est submittere legibus principatum. et oraculo praesentis edicti quod nobis licere non patimur indicamus. * theodos. et valentin. aa. ad volusianum pp. * <a 429 d. iii. id. iun. ravennae florentio et dionysio conss.>

CJ.1.14.5pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Non dubium est in legem committere eum, qui verba legis amplexus contra legis nititur voluntatem: nec poenas insertas legibus evitabit, qui se contra iuris sententiam scaeva praerogativa verborum fraudulenter excusat. nullum enim pactum, nullam conventionem, nullum contractum inter eos videri volumus subsecutum, qui contrahunt lege contrahere prohibente. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.14.5.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod ad omnes etiam legum interpretationes tam veteres quam novellas trahi generaliter imperamus, ut legis latori, quod fieri non vult, tantum prohibuisse sufficiat, cetera quasi expressa ex legis liceat voluntate colligere: hoc est ut ea quae lege fieri prohibentur, si fuerint facta, non solum inutilia, sed pro infectis etiam habeantur, licet legis lator fieri prohibuerit tantum nec specialiter dixerit inutile esse debere quod factum est. sed et si quid fuerit subsecutum ex eo vel ob id, quod interdicente lege factum est, illud quoque cassum atque inutile esse praecipimus. <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.14.5.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Secundum praedictam itaque regulam, quam ubique servari factum lege prohibente censuimus, certum est nec stipulationem eiusmodi tenere nec mandatum ullius esse momenti nec sacramentum admitti. <a 439 d. vii id. april. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.14.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod favore quorundam constitutum est, quibusdam casibus ad laesionem eorum nolumus inventum videri. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. k. aug. theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.14.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Leges et constitutiones futuris certum est dare formam negotiis, non ad facta praeterita revocari, nisi nominatim etiam de praeterito tempore adhuc pendentibus negotiis cautum sit. * theodos. et valentin. aa. cyro pp.Et cons. design. * <a 440 d. non. april. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.1.14.8pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Humanum esse probamus, si quid de cetero in publica vel in privata causa emerserit necessarium, quod formam generalem et antiquis legibus non insertam ecat , id ab omnibus antea tam proceribus nostri palatii quam gloriosissimo coetu vestro, patres conscripti, tractari et, si universis tam iudicibus quam vobis placuerit, tunc allegata dictari et sic ea denuo collectis omnibus recenseri et, cum omnes consenserint, tunc demum in sacro nostri numinis consistorio recitari, ut universorum consensus nostrae serenitatis auctoritate firmetur. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 446 d. xvi k. nov. aetio iii et symmacho conss.>

CJ.1.14.8.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Scitote igitur, patres conscripti, non aliter in posterum legem a nostra clementia promulgandam, nisi supra dicta forma fuerit observata. bene enim cognoscimus , quod cum vestro consilio fuerit ordinatum, id ad beatitudinem nostri imperii et ad nostram gloriam redundare. <a 446 d. xvi k. nov. aetio iii et symmacho conss.>

CJ.1.14.9: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Leges sacratissimae, quae constringunt omnium vitas, intellegi ab omnibus debent , ut universi praescripto earum manifestius cognito vel inhibita declinent vel permissa sectentur. si quid vero in isdem legibus latum fortassis obscurius fuerit, oportet id imperatoria interpretatione patefieri duritiamque legum nostrae humanitati incongruam emendari. * valentin. et marcian. aa. ad palladium pp. * <a 454 d. prid. non. april. constantinopoli aetio et studio vv. cc. conss.>

CJ.1.14.11: Imperatores Leo, Zeno

Cum de novo iure, quod inveterato usu non adhuc stabilitum est, dubitatio emergat, necessaria est tam suggestio iudicantis quam sententiae principalis auctoritas. * leo et zeno aa. * <a 474 d. x k. mai. leone iuniore a. cons.>

CJ.1.14.12pr.: Imperator Justinianus

Si imperialis maiestas causam cognitionaliter examinaverit et partibus cominus constitutis sententiam dixerit, omnes omnino iudices, qui sub nostro imperio sunt, sciant hoc esse legem non solum illi causae, pro qua producta est, sed omnibus similibus. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.1: Imperator Justinianus

Quid enim maius, quid sanctius imperiali est maiestate? vel quis tantae superbiae fastidio tumidus est, ut regalem sensum contemnat, cum et veteris iuris conditores constitutiones, quae ex imperiali decreto processerunt, legis vicem obtinere aperte dilucideque definiunt? <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.2: Imperator Justinianus

Cum igitur et hoc in veteribus legibus invenimus dubitatum, si imperialis sensus legem interpretatus est, an oporteat huiusmodi regiam interpretationem obtinere , eorum quidem vanam scrupulositatem tam risimus quam corrigendam esse censuimus. <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.3: Imperator Justinianus

Definimus autem omnem imperatoris legum interpretationem sive in precibus sive in iudiciis sive alio quocumque modo factam ratam et indubitatam haberi. si enim in praesenti leges condere soli imperatori concessum est, et leges interpretari solum dignum imperio esse oportet. <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.4: Imperator Justinianus

Cur autem ex suggestionibus procerum, si dubitatio in litibus oriatur et sese non esse idoneos vel sufficientes ad decisionem litis illi existiment, ad nos decurritur et quare ambiguitates iudicum, quas ex legibus oriri evenit, aures accipiunt nostrae, si non a nobis interpretatio mera procedit? vel quis legum aenigmata solvere et omnibus aperire idoneus esse videbitur nisi is, cui soli legis latorem esse concessum est? <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

CJ.1.14.12.5: Imperator Justinianus

Explosis itaque huiusmodi ridiculosis ambiguitatibus tam conditor quam interpres legum solus imperator iuste existimabitur: nihil hac lege derogante veteris iuris conditoribus, quia et eis hoc maiestas imperialis permisit. <a 529 recitata septimo millario urbis constantinopolitanae in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons. >

 

CJ.1.15.0. De mandatis principum.

CJ.1.15.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Si quis adserat cum mandatis nostris se venisse secretis, omnes sciant nemini quicquam, nisi quod scriptis probaverit, esse credendum nec ullius dignitate terreri, sive ille tribuni sive notarii sive comitis praeferat dignitatem, sed sacras nostras litteras esse quaerendas. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad eusignium pp. * <a 383 d. xvi k. iul.Veronae. accepta prid. k. aug. merobaude ii et saturnino conss.>

 

CJ.1.16.0. De senatus consultis.

CJ.1.16.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quamvis consultum senatus perpetuam per se obtineat firmitatem, tamen etiam nostris legibus idem prosequimur adicientes, ut, si quisquam speciali supplicatione eliciendum aliquod rescriptum temptaverit, ut transire ei formam liceat statutorum, tertia patrimonii parte multatus et damnatus ambitus crimine maneat infamis. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad senatum. * <a 384 d. vii k. aug. heracleae ricomere et clearcho conss.>

 

CJ.1.17.0. De veteri iure enucleando et auctoritate iuris prudentium qui in digestis referuntur.

CJ.1.17.1pr.: Imperator Justinianus

Deo auctore nostrum gubernantes imperium, quod nobis a caelesti maiestate traditum est, et bella feliciter peragimus et pacem decoramus et statum rei publicae sustentamus: et ita nostros animos ad dei omnipotentis erigimus adiutorium, ut neque armis confidamus neque nostris militibus neque bellorum ducibus vel nostro ingenio, sed omnem spem ad solam referamus summae providentiam trinitatis: unde et mundi totius elementa processerunt et eorum dispositio in orbem terrarum producta est. * iust. a. triboniano v. eminent. quaest. sacri palatii. * <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.1: Imperator Justinianus

Cum itaque nihil tam studiosum in omnibus rebus invenitur quam legum auctoritas, quae et divinas et humanas res bene disponit et omnem iniquitatem expellit, repperimus autem omnem legum tramitem, qui ab urbe condita et romuleis descendit temporibus, ita esse confusum, ut in infinitum extendatur et nullius humanae naturae capacitate concludatur: primum nobis fuit studium a sacratissimis retro principibus initium sumere et eorum constitutiones emendare et viae dilucidae tradere, quatenus in unum codicem congregatae et omni supervacua similitudine et iniquissima discordia absolutae universis hominibus promptum suae sinceritatis praebeant praesidium. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopo li lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.2: Imperator Justinianus

Hocque opere consummato et in uno volumine nostro nomine praefulgente coadunato, cum ex paucis et tenuioribus relevati ad summam et plenissimam iuris emendationem pervenire properaremus et omnem romanam sanctionem et colligere et emendare et tot auctorum dispersa volumina uno codice indita ostendere, quod nemo alius neque sperare neque optare ausus est, res quidem nobis difficillima, immo magis impossibilis videbatur. sed manibus ad caelum erectis et aeterno auxilio invocato eam quoque curam nostris reposuimus animis, deo freti, qui et res penitus desperatas donare et consummare suae virtutis magnitudine potest. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.3: Imperator Justinianus

Et ad tuae sinceritatis optimum respeximus ministerium tibique primo et hoc opus commisimus, ingenii tui documentis ex nostri codicis ordinatione acceptis, et iussimus quos probaveris tam ex facundissimis antecessoribus quam ex viris disertissimis togatis fori amplissimae sedis ad sociandum laborem eligere. his itaque collectis et in nostrum palatium introductis nobisque tuo testimonio placitis totam rem faciendam permisimus, ita tamen, ut tui vigilantissimi animi gubernatione res omnis celebretur. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.4: Imperator Justinianus

Iubemus igitur vobis antiquorum prudentium, quibus auctoritatem conscribendarum interpretandarumque legum sacratissimi principes praebuerunt, libros ad ius romanum pertinentes et legere et elimare, ut ex his omnis materia colligatur, nulla secundum quod possibile est neque similitudine neque discordia derelicta, sed ex his hoc colligi, quod unum pro omnibus sufficiat. quia autem et alii libros ad ius pertinentes scripserunt, quorum scripturae a nullis auctoribus receptae nec usitatae sunt, neque nos eorum volumina nostram inquietare dignamur sanctionem. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.5: Imperator Justinianus

Cumque haec materia summa numinis liberalitate collecta fuerit, oportet eam pulcherrimo opere extruere et quasi proprium et sanctissimum templum iustitiae consecrare et in libros quinquaginta et certos titulos totum ius dirigere tam secundum nostri constitutionum codicis quam edicti perpetui imitationem, prout hoc vobis commodius esse patuerit, ut nihil extra memoratam consummationem possit esse derelictum, sed his quinquaginta libris totum ius antiquum, per millesimum et quadringentesimum paene annum confusum et a nobis purgatum, quasi quodam muro vallatum nihil extra se habeat: omnibus auctoribus iuris aequa dignitate pollentibus et nemini quadam praerogativa servanda, quia non omnes in omnia, sed certi per certa vel meliores vel deteriores inveniuntur. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.6: Imperator Justinianus

Sed neque ex multitudine auctorum quod melius et aequius est iudicatote, cum possit unius forsitan et deterioris sententia et multos et maiores in aliqua parte superare. et ideo ea, quae antea in notis aemilii papiniani ex ulpiano et paulo nec non marciano adscripta sunt, quae antea nullam vim obtinebant partim propter honorem splendidissimi papiniani, non statim respuere, sed, si quid ex his ad repletionem summi ingenii papiniani laborum vel interpretationem necessarium esse perspexeritis, et hoc ponere legis vicem obtinens non moremini: ut omnes qui relati fuerint in hunc codicem prudentissimi viri habeant auctoritatem tam, quasi et eorum studia ex principalibus constitutionibus profecta et a nostro divino fuerint ore profusa. omnia enim merito nostra facimus, quia ex nobis omnis eis impertietur auctoritas. nam qui non subtiliter factum emendat, laudabilior est eo qui primus invenit. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constanti nopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.7: Imperator Justinianus

Sed et hoc studiosum vobis esse volumus, ut, si quid in veteribus non bene positum libris inveniatis vel aliquod superfluum vel minus perfectum, supervacua similitudine semota et quod imperfectum est repleatis et omne opus moderatum et quam pulcherrimum ostendatis. hoc etiam nihilo minus observando, ut, si aliquid in veteribus legibus vel constitutionibus, quas antiqui in suis libris posuerunt , non recte scriptum inveniatis, et hoc reformetis et ordini moderato tradatis: ut hoc videatur esse verum et optimum et quasi ab initio scriptum, quod a vobis electum et ibi positum fuerit, et nemo ex comparatione veteris voluminis quasi vitiosam scripturam arguere audeat. cum enim lege antiqua, quae regia nuncupabatur, omne ius omnisque potestas populi romani in imperatoriam translata sunt potestatem, nos vero sanctionem omnem non dividimus in alias et alias conditorum partes, sed totam nostram esse volumus, quid possit antiquitas nostris legibus abrogare? et in tantum volumus eadem omnia, cum reposita sunt, obtinere, ut si aliter fuerant apud veteres conscripta, in contrarium autem in compositione inveniantur, nullum crimen scripturae imputetur, sed nostrae electioni hoc adscribatur. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.8: Imperator Justinianus

Nulla itaque in omnibus praedicti codicis membris antinomia ( sic enim a vetustate graeco vocabulo nuncupatur) aliquem sibi vindicet locum, sed sit una concordia, una consequentia, adversario nemine constituto. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.9: Imperator Justinianus

Sed et similitudinem ( secundum quod dictum est) ab huiusmodi consummatione volumus exulare: et ea, quae sacratissimis constitutionibus quas in codicem nostrum redegimus cauta sunt, iterum poni ex veteri iure non concedimus, cum divalium constitutionum sanctio sufficit ad eorum auctoritatem: nisi forte vel propter divisionem vel propter repletionem vel propter pleniorem indaginem hoc contigerit : et hoc tamen perraro, ne ex continuatione huiusmodi lapsus oriatur aliquid in tali prato spinosum. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.10: Imperator Justinianus

Sed et si quae leges in veteribus libris positae iam in desuetudinem abierunt, nullo modo vobis easdem ponere permittimus, cum haec tantummodo obtinere volumus , quae vel iudiciorum frequentissimus ordo exercuit vel longa consuetudo huius almae urbis comprobavit, secundum salvii iuliani scripturam, quae indicat debere omnes civitates consuetudinem romae sequi, quae caput est orbis terrarum, non ipsam alias civitates. romam autem intellegendum est non solum veterem, sed etiam regiam nostram, quae deo propitio cum melioribus condita est auguriis. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.11: Imperator Justinianus

Ideoque iubemus duobus istis codicibus omnia gubernari, uno constitutionum, altero iuris enucleati et in futuro codici componendi: vel si quid aliud a nobis fuerit promulgatum institutionum vicem obtinens, ut rudis animus studiosi simplicibus enutritus facilius ad altioris prudentiae redigatur scientiam. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.12: Imperator Justinianus

Nostram autem consummationem, quae a vobis deo adnuente componetur, digestorum vel pandectarum nomen habere sancimus, nullis iuris peritis in posterum audentibus commentarios illi adplicare et verbositate sua supra dicti codicis compendium confundere: quemadmodum et in antiquioribus temporibus factum est, cum per contrarias interpretantium sententias totum ius paene conturbatum est sed sufficiat per indices tantummodo et titulorum subtilitatem quae paratitla nuncupantur quaedam admonitoria eius facere, nullo ex interpretatione eorum vitio oriundo. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.13: Imperator Justinianus

Ne autem per scripturam aliqua fiat in posterum dubitatio, iubemus non per siglorum captiones et compendiosa aenigmata, quae multas per se et per suum vitium antinomias induxerunt, eiusdem codicis textum conscribi: etiam si numerus librorum significatur aut aliud quicquam: nec haec etenim per specialia sigla numerorum manifestari, sed per litterarum consequentiam explanari concedimus. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.1.14: Imperator Justinianus

Haec omnia igitur deo placido facere tua prudentia una cum aliis facundissimis viris studeat et tam subtili quam celerrimo fini tradere, ut codex consummatus et in quinquaginta libros digestus nobis offeratur in maximam et aeternam rei memoriam deique omnipotentis providentiae argumentum nostrique imperii vestrique ministerii gloriam. <a 530 data octavo decimo kalendas ianuarias constantinopoli lampadio et oreste viris clarissimus consulibus.>

CJ.1.17.2pr.: Imperator Justinianus

Tanta circa nos divinae humanitatis est providentia, ut semper aeternis liberalitatibus nos sustentare dignetur. post bella enim parthica aeterna pace sopita postque vandalicam gentem ereptam et carthaginem, immo magis omnem libyam romano imperio iterum sociatam et leges antiquas iam senio praegravatas per nostram vigilantiam praebuit in novam pulchritudinem et moderatum pervenire compendium: quod nemo ante nostrum imperium umquam speravit neque humano ingenio possibile esse penitus existimavit. erat enim mirabile romanam sanctionem ab urbe condita usque ad nostri imperii tempora, quae paene in mille et quadringentos annos concurrunt, intestinis proeliis vacillantem hocque et in imperiales constitutiones extendentem in unam reducere consonantiam, ut nihil neque contrarium neque idem neque simile in ea inveniatur et ne geminae leges pro rebus singulis positae usquam appareant. namque hoc caelestis quidem providentiae peculiare fuit, humanae vero imbecillitati nullo modo possibile. nos itaque more solito ad immortalitatis respeximus praesidium et summo numine invocato deum auctorem et totius operis praesulem fieri optavimus et omne studium triboniano viro excelso magistro officiorum et ex quaestore sacri nostri palatii et ex consule credidimus eique omne ministerium huiuscemodi ordinationis imposuimus, ut ipse una cum aliis illustribus et prudentissimis viris nostrum desiderium adimpleret. nostra quoque maiestas semper investigando et perscrutando ea quae ab his componebantur, quidquid dubium et incertum inveniebatur, hoc numine caelesti erecta emendabat et in competentem formam redigebat. omnia igitur confecta sunt domino et deo nostro i hesu christo possibilitatem tam nobis quam nostris in hoc satellitibus praestante. * caesar flav. iust. a. ad senatum et omnes populos. * <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.1: Imperator Justinianus

Et principales quidem constitutiones duodecim libris digestas iam ante in codicem nostro nomine praefulgentem contulimus. postea vero maximum opus adgredientes ipsa vetustatis studiosissima opera iam paene confusa et dissoluta eidem viro excelso permisimus tam colligere quam certo moderamini tradere. sed cum omnia percontabamur, a praefato viro excelso suggestum est duo paene milia librorum esse conscripta et plus quam tricies centena milia versuum a veteribus effusa, quae necesse esset omnia et legere et perscrutari et ex his si quid optimum fuisset eligere. quod caelesti fulgore et summae trinitatis favore confectum est secundum nostra mandata, quae ab initio ad memoratum virum excelsum fecimus, et in quinquaginta libros omne quod utilissimum erat collectum est et omnes ambiguita tes decisae nullo seditioso relicto. nomenque libris imposuimus digestorum seu pandectarum, quia omnes disputationes et decisiones in se habent legitimas et quod undique fuit collectum, hoc in sinus suos receperunt, in centum quinquaginta paene milia versuum totum opus consummantes. et in septem partes eos digessimus , non perperam neque sine ratione, sed in numerorum naturam et artem respicientes et consentaneam eis divisionem partium conficientes. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.2: Imperator Justinianus

Igitur prima quidem pars totius contextus, quae graeco vocabulo prwta nuncupatur, in quattuor libros seposita est. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.3: Imperator Justinianus

Secundus autem articulus septem libros habet, qui de iudiciis appellantur. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.4: Imperator Justinianus

In tertia vero congregatione omnia quae de rebus nominantur contulimus, octo libris eis deputatis. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.5: Imperator Justinianus

Quartus autem locus, qui et totius compositionis quasi quidam invenitur umbilicus, octo libros suscepit. in quibus omnia quae ad hypothecam pertinent oreposita sunt, ut non a pigneraticia actione in libris de rebus posita multum distarent: alio libro eodem inserto volumine, quae aedilicium edictum et redhibitoriam actionem et duplae stipulationem, quae de evictionibus proposita est, continet. quia haec omnia titulis emptionum et venditionum consentanea sunt et praedicta actiones quasi pedisequae illarum ab initio processerunt, in vetustioris quidem edicti ordinatione in loca devia et multo distantia devagantes, per nostram autem providentiam his congregatae, cum oportuerat ea quae de eodem paene loquuntur in confinio ponere. alius itaque liber post duo primos nobis excogitatus est de usuris et traiecticiis pecuniis et de instrumentis et testibus et probationibus nec non praesumptionibus. et memorati tres singulares libri iuxta compositionem de rebus positi sunt. post hos si qua de sponsalibus vel nuptiis vel dotibus legibus dicta sunt reposuimus, tribus librorum voluminibus ea concludentes. de tutelis autem et curationibus geminos libros conscripsimus. et memoratam ordinationem octo librorum mediam totius operis reposuimus, omnia undique tam utilissima quam pulcherrima iura continentem. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.6: Imperator Justinianus

Quintus autem exoritur nobis digestorum articulus, in quo de testamentis et codicillis tam privatorum quam militum omne, quidquid antiquis dictum est, inveniat quis depositum: qui de testamentis appellatur. de legatis autem et fideicommissis quinque librorum numerus adgregatus est. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.6a: Imperator Justinianus

Cumque nihil tam peculiare fuerat, quam ut legatis quidem legis falcidiae narratio, fideicommissis autem senatus consulti trebelliani, singulis libris utrique eorum adplicatis tota pars quinta in novem libros coadunata est. solum autem senatus consultum trebellianum ponendum esse existimavimus: captiosas etenim et ipsis veteribus odiosas pegasiani senatus consulti ambages et utriusque senatus consulti ad se tam supervacuas quam scrupulosas diversitates respuentes totum ius super his positum trebelliano senatus consulto adiudicavimus. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.6b: Imperator Justinianus

Sed in his nihil de caducis a nobis memoratum est, ne causa, quae in rebus non prospere gestis et tristibus temporibus romanis increbuit calamitatibus, bello coalescens civili, nostris remaneant temporibus, quae favor caelestis et pacis vigore firmavit et super omnes gentes in bellicis victoriis posuit, ne luctuosum monumentum laeta saecula inumbrare concedatur. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.7: Imperator Justinianus

Sexta deinde pars digestorum exoritur, in quibus omnes bonorum possessiones positae sunt, quae ad ingenuos, quae ad libertinos respiciunt: ut et ius omne, quod de gradibus et adfinitatibus descendit, legitim aeque hereditates et omnis ab intestato successio et tertullianum et orfitianum senatus consultum, ex quibus matres et filii invicem sibi heredes existunt, in geminos libros contulimus, bonorum possessionis multitudinem in compendiosum et manifestissimum ordinem concludentes. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.7a: Imperator Justinianus

Post haec ea, quae de operis novi nuntiationibus damnique infecti et pro aedificiis dirutis et eorum insidiis et quae de aqua pluvia arcenda veteribus auctoribus placita sunt, nec non de publicianis et donationibus tam inter vivos quam mortis causa conficiendis cauta legibus invenimus, in librum singularem deduximus. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.7b: Imperator Justinianus

De manumissionibus autem et de liberali causa alius liber res pondit: <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.7c: Imperator Justinianus

Quemadmodum et de adquisitione tam dominii quam possessionis et titulis qui eam inducunt multae et variae lectiones uni sunt insertae volumini: <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.7d: Imperator Justinianus

Alio libro deputato his, qui iudicati vel in iure confessi sunt, et de bonorum detentionibus et venditionibus et ut ne quid in fraudem creditorum fiat. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.7e: Imperator Justinianus

Postque haec omnia interdicta glomerata sunt: et deinceps exceptiones et de temporum prolixitatibus et de obligationibus et actionibus liber iterum singularis extenditur: ut praefata sexta pars totius digestorum voluminis octo libris definiatur. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.8: Imperator Justinianus

Septimus autem et novissimus articulus digestorum sex libris formatus est. quo de stipulationibus seu verborum obligationibus et fideiussoribus et mandatoribus , nec non novationibus et solutionibus et acceptilationibus et de praetoris stipulationibus omne quod ius invenitur gemino volumine inscriptum est, quod in libris antiquis nec numerari possibile fuit. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.8a: Imperator Justinianus

Et post hoc duo terribiles libri positi sunt pro delictis privatis et extraordininariis nec non publicis criminibus, qui omnem continent severitatem poenarumque atrocitatem. quibus permixta sunt et ea quae de audacibus hominibus cauta sunt, qui se celare conantur et contumaces existunt: et de poenis, quae condemnatis infliguntur vel conceduntur, nec non de eorum substantiis. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.8b: Imperator Justinianus

Liber autem singularis pro appellationibus nobis excogitatus est contra sententias tam civiles quam criminales causas finientes. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.8c: Imperator Justinianus

Cetera autem omnia, quae ad municipales vel de decurionibus et muneribus vel publicis operibus vel nundinis et pollicitationibus ac diversis cognitionibus et censibus vel significatione verborum veteribus inventa sunt quaeque regulariter definita, in se recepit quinquagesimus, totius consummationis perfectus. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.9: Imperator Justinianus

Quae omnia confecta sunt per virum excelsum nec non prudentissimum magistrum ex quaestore et ex consule tribonianum, qui similiter eloquentiae et legitimae scientiae artibus decoratus et in ipsis rerum experimentis emicuit nihilque maius nec carius nostris umquam iussionibus duxit: nec non per alios viros magnificos et studiosissimos perfecta sunt, id est constantinum virum illustrem comitem sacrarum largitionum et magistrum scrinii libellorum sacrarumque cognitionum, qui semper nobis ex bona opinione et gloria sese commendavit: nec non theophilum virum illustrem magistrum iurisque peritum in hac splendissima civitate laudabiliter optimam legum gubernationem extendentem: et dorotheum virum illustrem et fa cundissimum quaestiorum, quem in berytiensium splendidissima civitate leges discipulis tradentem propter eius optimam opinionem et gloriam ad nos deduximus participemque huius operis fecimus: sed et anatolium virum illustrem magistrum, qui et ipse apud berytienses iuris interpres constitutus ad hoc opus adlectus est , vir ab antiqua stirpe legitima procedens, cum et pater eius leontius et avus eudoxius post patricium inclutae recordationis quaestorium et antecessorem et leontium virum gloriosissimum praefectorium et consularem atque patricium filium eius optimam sui memoriam in legibus reliquerunt: nec non cratinum virum illustrem et comitem sacrarum largitionum et optimum antecessorem huius almae urbis constitutum: qui omnes ad praedictum opus electi sunt una cum stephano, mena, prosdocio, eutolmio, timotheo, leonide, leontio, platone, iacobo, constantino, iohanne, viris prudentissimis, qui patroni quidem sunt causarum apud maximam sedem praefecturae, quae orientalibus praetoriis praesidet, omne autem suae virtutis testimonium undique accipientes et a nobis ad tanti operis consummationem electi sunt. et cum omnes in unum convenerunt gubernatione triboniani viri excelsi, ut tantum opus nobis auctoribus possint conficere, deo propitio in quinquaginta libros opus consummatum est. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius consta ntinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.10: Imperator Justinianus

Tanta autem nobis antiquitati habita est reverentia, ut nomina prudentium taciturnitati tradere nullo patiamur modo: sed unusquisque eorum, qui auctor legis fuit, nostris digestis inscriptus est: hoc tantummodo a nobis effecto, ut, si quid in legibus eorum vel supervacuum vel imperfectum aut minus idoneum visum est, vel adiectionem vel deminutionem necessariam accipiat et rectissimis tradatur regulis. et ex multis similibus vel contrariis quod rectius habere apparebat, hoc pro aliis omnibus positum est unaque omnibus auctoritate indulta, ut quidquid ibi scriptum est, hoc nostrum appareat et ex nostra voluntate compositum: nemine audente comparare ea quae antiquitas habebat his quae nostra auctoritas introduxit, quia multa et maxima sunt, quae propter utilitatem rerum transformata s unt. adeo ut et si principalis constitutio fuerat in veteribus libris relata, neque ei pepercimus, sed et hanc corrigendam esse putavimus et in melius restaurandam. nominibus etenim veteribus relictis, quidquid legum veritati decorum et necessarium fuerat, hoc nostris emendationibus servavimus. et propter hanc causam et si quid inter eos dubitabatur, hoc iam in tutissimam pervenit quietem, nullo titubante relicto. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.11: Imperator Justinianus

Sed cum prospeximus, quod ad portandam tantae sapientiae molem non sunt idonei homines rudes et qui in primis legum vestibulis stantes intrare ad arcana eorum properant, et aliam mediocrem eruditionem praeparandam esse censuimus, ut sub ea colorati et quasi primitiis omnium imbuti possint ad penetralia eorum intrare et formam legum pulcherrimam non coniventibus oculis accipere. et ideo triboniano viro excelso, qui ad totius operis gubernationem relectus est, nec non theophilo et dorotheo viris illustribus et facundissimis antecessoribus accersitis mandavimus, quatenus libris, quos veteres composuerunt, qui prima legum argumenta continebant et institutiones vocabuntur, separatim collectis, quidquid ex his utile et aptissimum et undique sit elimatum et rebus, quae in praesenti aevo in usu vertuntur, consentaneum invenitur, hoc et capere studeant et quattuor libris reponere et totius eruditionis prima fundamenta atque elementa ponere, quibus iuvenes suffulti possint graviora et perfectiora legum scita sustentare. admonuimus autem eos, ut memores etiam nostrarum fiant constitutionum, quas pro emendatione iuris promulgavimus, et in confectione institutionum etiam eadem emendatione ponere non morentur: ut sit manifestum et quid antea vacillabat et quid postea in stabilitatem redactum est. quod opus ab his perfectum ut nobis oblatum et relectum est, et prono suscepimus animo et nostris sensibus non indignum esse iudicavimus et praedictos libros constitutionum vicem habere iussimus: quod in oratione nostra, quam eisdem libris praeposuimus, apertius declaratur. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.12: Imperator Justinianus

Omni igitur romani iuris dispositione composita et in tribus voluminibus, id est institutionum et digestorum seu pandectarum nec non constitutionum, perfecta et in tribus annis consummata, quae ut primum separari coepit, neque in totum decennium compleri sperabatur: omnipotenti deo et hanc operam ad hominum sustentationem piis obtulimus animis uberesque gratias maximae deitati reddidimus, quae nobis praestitit et bella feliciter agere et honesta pace perpotiri et non tantum nostro, sed etiam omni aevo tam instanti quam posteriori leges optimas ponere. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.12(13): Imperator Justinianus

Omnibus itaque hominibus eandem sanctionem manifestam facere necessarium esse perspeximus, ut sit eis cognitum, quanta confusione et infinitate absoluti in quantam moderationem et legitimam veritatem pervenerunt: legesque in posterum habeant tam directas quam compendiosas omnibusque in promptu positas et ad possidendi libros earum facilitatem idoneas: ut non mole divitiarum expensa possint homines supervacuae legum multitudinis adipisci volumina, sed vilissima pecunia facilis eorum comparatio pateat tam ditioribus quam tenuioribus, minimo pretio magna prudentia reparanda. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.13: Imperator Justinianus

Si quid autem in tanta legum compositione, quae ab immenso librorum numero collecta est, simile forsitan raro inveniatur, nemo hoc vituperandum existimet, sed primum quidem imbecillitati humanae, quae naturaliter inest, hoc inscribat , quia omnium habere memoriam et penitus in nullo peccare divinitatis magis quam mortalitatis est: quod et a maioribus dictum est. deinde sciat, quod similitudo in quibusdam et his brevissimis adsumpta non inutilis est, et nec citra nostrum propositum hoc subsecutum: aut enim ita lex necessaria erat, ut diversis titulis propter rerum cognationem adplicari eam oporteat, aut, cum fuerat aliis diversis permixta, impossibile erat eam per partes detrahi, ne totum confundatur. et in his partibus, in quibus perfectissimae visiones eitae veterum fuerant, quod particulatim in eas fuerat sparsum, hoc dividere ac separare penitus erat incivile, ne tam sensus quam aures legentium ex hoc perturbentur. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.14: Imperator Justinianus

Similique modo si quid principalibus constitutionibus cautum est, hoc in digestorum volumine poni nullo concessimus modo, quasi constitutionum recitatione sufficiente: nisi et hoc raro ex isdem causis, quibus similitudo adsumpta est. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.15: Imperator Justinianus

Contrarium autem aliquid in hoc codice positum nullum sibi locum vindicabit nec invenitur, si quis subtili animo diversitatis rationes excutiet: sed est aliquid novum inventum vel occulte positum, quod dissonantiae querellam dissoluit et aliam naturam inducit discordiae fines effugientem. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.16: Imperator Justinianus

Sed et si quid forsitan praetermissum est, quod in tantis milibus quasi in profundo positum latitabat, et, cum idoneum fuerat poni, obscuritate involutum necessario derelictum est: quis hoc apprehendere recto animo possit? primo quidem propter ingenii mortalis exiguitatem: deinde propter ipsius rei vitium, quod multis inutilibus permixtum nullam sui ad eruendum praebuit copiam: deinde quod multo utilius est pauca idonea effugere, quam multis inutilibus homines praegravari. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.17: Imperator Justinianus

Mirabile autem aliquid ex his libris emersit, quod multitudo antiqua praesente brevitate paucior invenitur. homines etenim, qui antea lites agebant, licet multae leges fuerant positae, tamen ex paucis lites perferebant vel propter inopiam librorum, quos comparare eis impossibile erat, vel propter ipsam inscientiam, et voluntate iudicum magis quam legitima auctoritate lites dirimebantur. in praesenti autem consummatione nostrorum digestorum e tantis leges collectae sunt voluminibus, quorum et nomina antiquiores homines non dicimus nesciebant, sed nec umquam audiebant. quae omnia collecta sunt substantia amplissima congregata, ut egena quidem antiqua multitudo inveniatur, opulentissima autem brevitas nostra efficiatur. antiquae autem sapientiae librorum copiam maxime tribonianus vir excellentissimus praebuit, in quibus multi fuerant et ipsis eruditissimis hominibus incogniti, quibus omnibus perlectis, quidquid ex his pulcherrimum erat, hoc semotum in optimam nostram compositionem pervenit. sed huius operis conditores non solum ea volumina perlegerunt, ex quibus leges positae sunt, sed etiam alia multa, quae, nihil vel utile vel novum in eis invenientes, quod exceptum nostris digestis applicarent, optimo animo respuerunt. <a 533 data septimo decimo kalen das ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.18: Imperator Justinianus

Sed quia divinae quidem res perfectissimae sunt, humani vero iuris condicio semper in infinitum decurrit et nihil est in ea, quod stare perpetuo possit ( multas etenim formas edere natura novas deproperat), non desperamus quaedam postea emergi negotia, quae adhuc legum laqueis non sunt innodata. si quid igitur tale contigerit, augustum imploretur remedium, quia ideo imperialem fortunam rebus humanis deus praeposuit, ut possit omnia quae noviter contingunt et emendare et componere et modis et regulis competentibus tradere. et hoc non primum a nobis dictum est, sed ab antiqua descendit prosapia: cum et ipse iulianus legum et edicti perpetui subtilissimus conditor in suis libris hoc rettulit, ut, si quid imperfectum inveniatur, ab imperiali sanctione hoc repleatur. et non ipse solus, sed et divus hadrianus in compositione edicti et senatus consulto, quod eam secutum est, hoc apertissime definivit, ut, si quid in edicto positum non inveniatur, hoc ad eius regulas eiusque coniecturas et imitationes possit nova instruere auctoritas. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.19: Imperator Justinianus

Haec igitur omnia scientes, patres conscripti et omnes orbis terrarum homines, gratias quidem amplissimas agite summae divinitati, quae vestris temporibus tam saluberrimum opus servavit: quo enim antiquitas digna divino non est visa iudicio, hoc vestris temporibus indultum est. hasce itaque leges et adorate et observate omnibus antiquioribus quiescentibus: nemoque vestrum audeat vel comparare eas prioribus vel, si quid dissonans in utroque est, requirere, quia omne quod hic positum est hoc unicum et solum observari censemus. nec in iudicio nec in alio certamine, ubi leges necessariae sunt, ex aliis libris, nisi ab isdem institutionibus nostrisque digestis et constitutionibus a nobis compositis vel promulgatis aliquid vel recitare vel ostendere conetur, nisi temerator velit falsitatis crimini subiectus una cum iudice, qui ei audientiam accommodabit, poenis gr avissimis laborare. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.20: Imperator Justinianus

Ne autem incognitum vobis fiat, ex quibus veterum libris haec consummatio ordinata est, iussimus et hoc in primordiis digestorum nostrorum inscribi, ut manifestissimum sit, ex quibus legis latoribus quibusque libris eorum et quot milibus hoc iustitiae romanae templum aedificatum est. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.20a: Imperator Justinianus

Legis latores autem vel commentatores eos elegimus, qui digni tanto opere fuerant et quos et anteriores piissimi principes admittere non sunt indignati, omnibus uno dignitatis apice impertito nec sibi quodam aliquam praerogativam vindicante. cum enim constitutionum vicem et has leges obtinere censuimus quasi ex nobis promulgatas, quid amplius aut minus in quibusdam esse intellegatur, cum una dignitas, una potestas omnibus est indulta? <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.21: Imperator Justinianus

Hoc autem quod et ab initio nobis visum est, cum hoc opus fieri deo adnuente mandabamus, tempestivum nobis videtur et in praesenti sancire, ut nemo neque eorum , qui in praesenti iuris peritiam habent, nec qui postea fuerint audeat commentarios isdem legibus adnectere: nisi tantum si velit eas in graecam vocem transformare sub eodem ordine eaque consequentia, sub qua voces romanae positae sunt ( hoc quod graeci kata poda dicunt), et si qui forsitan per titulorum subtilitatem adnotare maluerint et ea quae paratitla nuncupantur componere. alias autem legum interpretationes, immo magis perversiones eos iactare non concedimus , ne verbositas eorum aliquid legibus nostris adferat ex confusione dedecus. quod et in antiquis edicti perpetui commentatoribus factum est, qui opus moderate confectum huc atque illuc in diversas sententias producentes in infinitum detraxerunt, ut paene omnem romanam sanctionem esse confusam. quos si passi non sumus , quemadmodum posteritatis admittatur vana discordia? si quid autem tale facere ausi fuerint, ipsi quidem falsitatis rei constituantur, volumina autem eorum omnimodo corrumpentur. si quid vero, ut supra dictum est, ambiguum fuerit visum, hoc ad imperiale culmen per iudices referatur et ex auctoritate augusta manifestetur, cui soli concessum est leges et condere et interpretari. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.22: Imperator Justinianus

Eandem autem poenam falsitatis constituimus et adversus eos, qui in posterum leges nostras per si glorum obscuritates ausi fuerint conscribere. omnia enim, id est et nomina prudentium et titulos et librorum numeros, per consequentias litterarum volumus, non per sigla manifestari, ita ut, qui talem librum sibi paraverit, in quo sigla posita sunt in qualemcumque locum libri vel voluminis, sciat inutilis se esse codicis dominum: neque enim licentiam aperimus ex tali codice in iudicium aliquid recitare, qui in quacumque sua parte siglorum habet malitiam. ipse autem librarius, qui eas inscribere ausus fuerit, non solum criminali poena secundum quod dictum est plectetur, sed etiam libri aestimationem in duplum domino reddat, si et ipse dominus ignorans talem librum vel comparaverit vel confici curaverit. quod et antea a nobis dispositum est in constitutione, quam ad legum professores dimisimus. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.23: Imperator Justinianus

Leges autem nostras, quae in his codicibus, id est institutionum seu elementorum et digestorum vel pandectarum posuimus, suum obtinere robur ex tertio nostro felicissimo sancimus consulatu, praesentis duodecimae indictionis tertio kalendas ianuarias, in omne aevum valituras et una cum nostris constitutionibus pollentes et suum vigorem in iudiciis ostendentes in omnibus causis, sive quae postea emerserint sive in iudiciis adhuc pendent nec eas iudicialis vel amicalis forma compescuit. quae enim iam vel iudiciali sententia finita sunt vel amicali pacto sopita, haec reuscitari nullo volumus modo. bene autem properavimus in tertium nostrum consulatum et has leges edere, quia maximi dei et domini nostri ihesu christi auxilium felicissimum eum nostrae rei publicae donavit, cum in hunc et b ella parthica abolita sunt et quieti perpetuae tradita, et tertia pars mundi nobis adcrevit ( post europam enim et asiam et tota libya nostro imperio adiuncta est) et tanto operi legum caput impositum est, omnia caelestia dona nostro tertio consulatui indulta. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

CJ.1.17.2.24: Imperator Justinianus

Itaque omnes iudices nostri pro sua iurisdictione easdem leges suscipiant et tam in suis iudiciis quam in hac regia urbe habeant et proponant, et praecipue vir excelsus huius almae urbis praefectus. curae autem erit tribus excelsis praefectis praetoriis tam orientalibus quam illyricis nec non libycis per suas auctoritates omnibus, qui suae iurisdictioni suppositi sunt, eas manifestare. <a 533 data septimo decimo kalendas ianuarius constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iii consule >

 

CJ.1.18.0. De iuris et facti ignorantia.

CJ.1.18.1: Imperator Antoninus

Quamvis, cum causam tuam ageres, ignorantia iuris propter simplicitatem armatae militiae adlegationes competentes omiseris, tamen si nondum satisfecisti, permitto tibi, si coeperis ex sententia conveniri, defensionibus tuis uti. * ant. a. maximo mil. * <a 212 d. vii k. mai. duobus aspris conss.>

CJ.1.18.2: Imperator Antoninus

Cum ignorantia iuris excusari facile non possis, si maior annis hereditati matris tuae renuntiasti, sera prece subveniri tibi desideras. * ant. a. sextio iuvenali. * <a 243 pp. xv k. nov. arriano et papo conss.>

CJ.1.18.3: Imperator Philippus

Si emancipata a patre intra annum bonorum possessionem petere cessasti, praetendere iuris ignorantiam nullis rationibus potes. * philipp. a. Marcellae. * <a 244 pp. xvi k. iul. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.1.18.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si post divisionem factam testamenti vitium in lucem emerserit, ex his, quae per ignorantiam confecta sunt, praeiudicium tibi non comparabitur. ostende igitur apud correctorem virum clarissimum amicum nostrum testamentum vel fide veri deficere vel iuris ratione stare non posse, ut infirmata scriptura, quae testamenti vice prolata est, solidam successionem obtineas. * diocl. et maxim. aa. iulianae. * <a 290 d. viii id. iul. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss.>

CJ.1.18.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum falsa demonstratione mutari substantia veritatis minime possit, respondendo id quod paternum erat ex maternis esse bonis nihil egisti. * diocl. et maxim. aa. et constant. et maxim. nobb. cc. martiali.* <a 293 d. prid. k. ian. diocletiano v et maximiano iiii aa. conss.>

CJ.1.18.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si non transactionis causa, sed indebitam errore facti olei materiam vos archantico stipulanti dare spopondisse rector animadverterit provinciae, reddito quod debetis residui liberationem condicentes audiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. tauro et pollioni. * <a 294 d. v k. mai. cc. conss.>

CJ.1.18.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Error facti necdum negotio finito nemini nocet: nam causa decisa velamento tali non instauratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. zoe. * <a 294 d. vi non. iul. cc. conss.>

CJ.1.18.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum testamentum nullo iure constiterit, ex eius, quae ab intestato successit, professione sola velut ex testamento liberos per errorem profitentis orcini vel proprii liberti, si non ipsius accessit iudicium, cum errantis voluntas nulla sit, effici non potuerint. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiae. * <a 294 d. v k. sept. cc. conss.>

CJ.1.18.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non idcirco minus, quod a vobis velut a liberis debitam accepisse pecuniam samus dicitur, cum nullus sit errantis consensus, movere status quaestionem prohibentur eius heredes. * diocl. et maxim. aa. et cc.Gaio et anthemio. * <a 294 d. vi id. dec. cc. conss.>

CJ.1.18.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum quis ius ignorans indebitam pecuniam persolverit, cessat repetitio. per ignorantiam enim facti tantum repetitionem indebiti soluti competere tibi notum est. * diocl. et maxim. aa.Et cc. amphiae. * <a 294 d. v k. ian. cc. conss.>

CJ.1.18.11: Imperator Constantinus

Quamvis in lucro nec feminis ius ignorantibus subveniri soleat, tamen contra aetatem adhuc imperfectam locum hoc non habere retro principium statuta declarant. * constant. a. valeriano vic. * <a 330 d. iiii k. mai. gallicano et symmacho conss.>

CJ.1.18.12: Imperatores Valentinianus, Theodosius

Constitutiones principum nec ignorare quemquam nec dissimulare permittimus. * valentin. et theodos. aa. flaviano pp. illyrici et italiae. * <a 391 d. vi k. iun. vincentiae tatiano et symmacho conss.>

CJ.1.18.13: Imperatores Leo, Anthemius

Ne passim liceat mulieribus omnes suos contractus retractare in his, quae praetermiserint vel ignoraverint, statuimus, si per ignorantiam iuris damnum aliquod circa ius vel substantiam suam patiantur, in his tantum casibus, in quibus praeteritarum legum auctoritas eis suffragatur, subveniri. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. k. iul marciano cons.>

 

CJ.1.19.0. De precibus imperatori offerendis et de quibus rebus supplicare liceat vel non.

CJ.1.19.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet servilis condicio deferendae precis facile capax non sit, tamen admissi sceleris atrocitas et laudabilis fidei exemplum super vindicanda caede domini tui hortamento fuit, ut praefecto praetorio iuxta adnotationis nostrae decretum demandaremus ( quem adire cura), ut auditis his, quae in libello contulisti, et reos investigare et severissimam vindictam iuxta legum censuram exigere curet. * diocl. et maxim. aa.Firminae. * <a 290 d. viii id oct. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss.>

CJ.1.19.2: Imperator Constantinus

Quotiens rescripto nostro moratoria praescriptio remittitur, aditus supplicandi pandatur. quod autem totius negotii cognitionem tollit et vires principalis negotii exhaurit, sine gravi partis alterius dispendio convelli non potest. nec praescriptionis igitur peremptoriae relaxatio petatur. * constant. a. severo pu. * <a 325 d. x k. iun. nicaeae paulino et iuliano conss.>

CJ.1.19.3: Imperator Constantinus

Nec damnosa fisco nec iuri contraria postulari oportet. * const. a. ad pop. * <a 329 pp. viii k. oct. romae constantino a. viii et constantio c. iiii conss.>

CJ.1.19.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Universa rescripta, quae in debitorum causis super praestandis dilationibus promulgantur, non aliter valeant, nisi fideiussio idonea super solutione debiti praebeatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d. viii k. mart. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.1.19.5: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quis adversus praefectorum praetorio sententias duxerit supplicandum victusque fuerit denuo, nullam habebit licentiam iterum super eadem causa supplicandi. * valentin. et valens aa. ad volusianum pp. * <a 365 d. xv k. oct. romae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.1.19.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Universis simul hanc observantiam remittimus, ut, a quocumque liberae condicionis constituto vel servo supplicante impetratum fuerit rescriptum, minime requiratur, per quem preces oblatae sunt. * honor. et theodos. aa. isidoro pu. * <a 410 d. ii non. sept. constantinopoli varane cons.>

CJ.1.19.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Rescripta contra ius elicita ab omnibus iudicibus praecipimus refutari, nisi forte aliquid est, quod non laedat alium et prosit petenti vel crimen supplicanti indulgeat. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.1.19.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Instrumentorum exempla non prosit precibus adiunxisse, sed necesse sit eorum in supplicatione vim exprimi, ut responsuro principi vera precatio rem aperiat cognoscendam, solis, cum necessitas exegerit, verbis precibus inserendis, quorum de sensu inter partes ita dubitari contigerit, ut etiam merito nostrum expectetur iudicium. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 429 d. vi k. april. constantinopoli florentio et dionysio conss.>

 

CJ.1.20.0. Quando libellus principi datus litis contestationem facit.

CJ.1.20.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Dubium non est contestationem intellegi etiam, si nostrae fuerint tranquillitati preces oblatae, easque adversus heredem quoque eius in quem porrectae sunt vel ab herede eius qui meruerit exerceri. * arcad. et honor. aa. remigio praef. augustali. * <a 396 d. xii k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.1.20.2: Imperator Justinianus

Temporales actiones, quae per oblationem precum et ad eas rescriptiones perpetuantur, definire necessarium esse duximus, ne quis putet ad alias etiam, quae certis taxantur temporibus, hoc pertinere. sciant igitur omnes eas tantummodo per oblationes precum et ad eas rescripta perpetuari, quae a praetore constitutae annali tempore coartatae sunt. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. k. april. constantinopoli decio vc. cons.>

 

CJ.1.21.0. Ut lite pendente vel post provocationem aut definitivam sententiam nulli liceat imperatori supplicare.

CJ.1.21.1: Imperator Alexander Severus

Licet, postquam supplicasti, priusquam rescriptum impetrares, praeses provinciae vir clarissimus pronuntiaverit, cum tamen a sententia non provocaveris, rescriptum, quod postea secutum esse suggeris, ad retrahenda quae decreto terminata sunt non patrocinatur. * alex. a. caperio. * <a 232 d. k. mart. lupo et maximo conss.>

CJ.1.21.2: Imperator Constantinus

Supplicare causa pendente non licet, nisi vel actorum vel pronuntiationis editio denegetur. qui autem terminatam rescripto vel consultatione quaestionem exquisito suffragio refricare conabitur, in omnem litis aestimationem adversario suo protinus condemnetur: omni venia deneganda, si quis contra haec supplicare temptaverit. * const. a. petronio probiano suo salutem. * <a 316 d. id. aug. arelato. pp. id. oct. theveste sabino et rufino conss.>

CJ.1.21.3: Imperator Constantinus

Qui licitam provocationem omiserit, perpetuo silere debebit nec a nobis impudens petere per supplicationem auxilium. quod si fecerit, desiderio suo carebit et ignominiae poena notabitur. * const. a. ad provinciales. * <a 331 d. k. aug. pp. k. sept. constantinopoli basso et ablabio conss.>

 

CJ.1.22.0. Si contra ius utilitatemve publicam vel per mendacium fuerit aliquid postulatum vel impetratum.

CJ.1.22.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non idcirco minus is, cui a nostro rescripto cognitio delata est, iudicare potest, quod ex gestis quaedam in precibus omissa proponis. * diocl. et maximin. aa. et cc. gregorio. * <a 293 d. v non. mai. diocletiano v et maximiniano iiii aa. conss.>

CJ.1.22.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Praescriptione mendaciorum opposita, sive in iuris narratione mendacium reperiatur sive in facti sive in tacendi fraude, pro tenore veritatis, non deprecantis adfirmatione, datum iudicem cognoscere debere et secundum hoc de causa convenit ferre sententiam. * diocl. et maxim. aa. et constant. et maximin. cc. statiae.* <a 294 d. k. dec. sirmi cc. conss.>

CJ.1.22.3: Imperator Constantinus

Puniri iubemus decem librarum auri multa iudices, qui vetuerunt precum argui falsitatem. * const. a. ad bassum. * <a 313 d. k. oct. constantino a. iii et licinio c. iii conss.>

CJ.1.22.4: Imperator Constantinus

Etsi non cognitio, sed exsecutio mandatur, de veritate precum inquiri oportet, ut, si fraus intervenit, de omni negotio cognoscatur. * const. a. ad barbarum pompeianum consularem campaniae. * <a 333 d. iii id. nov. aquis dalmatio et zenophilo conss.>

CJ.1.22.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Etsi legibus consentaneum sacrum oraculum mendax precator attulerit, careat penitus impetratis et, si nimia mentientis invenitur improbitas, etiam severitati subiaceat iudicantis. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d. viii id. nov. ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.1.22.6: Imperator Anastasius

Omnes cuiuscumque maioris vel minoris administrationis universae nostrae rei publicae iudices monemus, ut nullum rescriptum, nullam pragmaticam sanctionem, nullam sacram adnotationem, quae generali iuri vel utilitati publicae adversa esse videatur, in disceptatione cuiuslibet litigii patiantur proferri, sed generales sacras constitutiones modis omnibus non dubitent observandas. * anastas. a. matroniano pp. * <a 491 ? d. k. iul. constantinopoli.>

 

CJ.1.23.0. De diversis rescriptis et pragmaticis sanctionibus.

CJ.1.23.1: Imperator Alexander Severus

Si libellum de communi causa tu fraterque tuus dedistis, quamvis rescriptum ad unius personam directum sit, utrique tamen prospectum est. * alex. a. supero. * <a 222 d. id. iul. alexandro a. cons.>

CJ.1.23.2: Imperator Alexander Severus

Falso adseveratur auctoritatem rescriptorum devoluto spatio anni obtinere firmitatem suam non oportere, cum ea, quae ad ius rescribuntur, perennia esse debent, si modo tempus, intra quod adlegari vel audiri debeat, non sit comprehensum. * alex. a. epagatho. * <a 270 d. vii k. nov. antiochiano et orfito conss.>

CJ.1.23.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sancimus, ut authentica ipsa atque originalia rescripta et nostra manu subscripta, non exempla eorum, insinuentur. * diocl. et maxim. aa. crispino praesidi prov. phoenice. * <a 292 d. prid. k. april. hannibaliano et asclepiodoto conss.>

--------------------------------------------------

 

CJ.1.23.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sancimus, ut authentica ipsa atque originalia rescripta et nostra manu subscripta, non exempla eorum, insinuentur. * diocl. et maxim. aa. crispino praesidi prov. phoenice. * <a 292 d. prid. k. april. hannibaliano et asclepiodoto conss.>

CJ.1.23.4: Imperator Constantinus

Si qua beneficia personalia sine die et consule fuerint deprehensa, auctoritate careant. * const. a. ad lusitanos. * <a 322 d. vii k. aug. savariae probiano et iuliano conss.>

CJ.1.23.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Sacrilegii instar est divinis super quibuscumque administrationibus vel dignitatibus promulgandis obviare beneficiis. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad nicetium praef. annon. * <a 385 d. k. febr. mediolani arcadio a. et bautone conss.>

CJ.1.23.6pr.: Imperator Leo

Sacri adfatus, quoscumque nostrae mansuetudinis in quacumque parte paginarum scripserit auctoritas, non alio vultu penitus aut colore, nisi purpurea tantummodo scriptione illustrentur, scilicet ut cocti muricis et triti conchylii ardore signentur: eaque tantummodo fas sit proferri et dici rescripta in quibuscumque iudiciis, quae in chartis sive membranis subnotatio nostrae subscriptionis impresserit. * leo a. hilariano mag. off. et patricio. * <a 470 d. vi k. april. iordane et severo conss.>

CJ.1.23.6.1: Imperator Leo

Hanc autem sacri encausti confectionem nulli sit licitum aut concessum habere aut quaerere aut a quoquam sperare: eo videlicet, qui hoc adgressus fuerit tyrannico spiritu, post proscriptionem bonorum omnium capitali non immerito poena plectendo. <a 470 d. vi k. april. iordane et severo conss.>

CJ.1.23.7pr.: Imperator Zeno

Universa rescripta, sive in personam precantium sive ad quemlibet iudicem manaverint, quae vel adnotatio vel quaevis pragmatica sanctio nominetur, sub ea condicione proferri praecipimus, si preces veritate nituntur, nec aliquem fructum precator oraculi percipiat impetrati, licet in iudicio adserat veritatem, nisi quaestio fidei precum imperiali beneficio monstretur inserta. * zeno a. sebastiano pp. * <a 477 d. x k. ian. constantinopoli post consulatum armati.>

CJ.1.23.7.1: Imperator Zeno

Nam et vir magnificus quaestor et viri spectabiles magistri scriniorum: qui sine praefata adiectione qualecumque divinum responsum dictaverint, et iudices, qui susceperint, reprehensionem subibunt et, qui illicite dictata scribere ausi fuerint cuiuscumque scrinii memoriales seu pragmaticarii vel adiutores primicerii, amissione cinguli ferientur. <a 477 d. x k. ian. constantinopoli post consulatum armati.>

CJ.1.23.7.2: Imperator Zeno

Pragmaticas praeterea sanctiones non ad singulorum preces super privatis negotiis proferri, sed si quando corpus aut schola vel officium vel curia vel civitas vel provincia vel quaedam universitas hominum ob causam publicam fuderit preces, manare decernimus, ut hic etiam veritatis quaestio reservetur. <a 477 d. x k. ian. constantinopoli post consulatum armati.>

 

CJ.1.24.0. De statuis et imaginibus.

CJ.1.24.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis iudicum accepisse aeneas vel argenteas vel marmoreas statuas extra imperiale beneficium in administratione positus detegetur, emolumenta, quae acceperit in ea positus dignitate, quam polluit, cum extortis titulis vel praesumptis in quadruplum fisco nostro inferat simulque noverit existimatonis suae poenam se subiturum. nec eos sane a periculo pudoris haberi volumus immunes, qui adulandi studio aut metu inconstanti ignavia transire quae sunt interdicta temptaverint. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 398 d. xii k. ian. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>

CJ.1.24.2: Imperator Theodosius

Si quando nostrae statuae vel imagines eriguntur seu diebus, ut adsolet, festis sive communibus, adsit iudex sine adorationis ambitioso fastigio, ut ornamentum diei vel loco et nostrae recordationi sui probet accessisse praesentiam. * theodos. a. et valentin. c. aetio pp. * <a 425 d. iii non. mai. theodosio a. xi et valentiniano c. conss.>

CJ.1.24.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

In nostrae serenitatis imaginibus ac statuis erigendis privatae collationis iniuriam propulsari praecipimus, ne quid in eo suum collator agnoscat. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. iii non. april. theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.1.24.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Et virtutum praemia tribui merentibus convenit et aliorum honores aliis damnorum occasionem fieri non oportet. idcirco quotiens vel iudicibus nostris vel cuilibet alii statua fuerit a quocumque collegio seu officio vel in hac sacratissima civitate vel in provinciis postulata, nequaquam ex discriptione sumptus colligi patimur, sed eius, cuius ad honorem petitur, expensis propriis statuam collocari praecipimus. * theodos. et valentin. aa. ad nomum com. et mag. off. * <a 444 d. v k. april. theodosio a. xviii cons.>

 

CJ.1.25.0. De his qui ad statuas confugiunt.

CJ.1.25.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Qui ad statuas vel vitandi metus vel creandae invidiae causa confugerint, si certas habuerint causas, quibus confugere ad imperatoria simulacra debuerint, iure ac legibus vindicentur. si vero probati fuerint artibus suis invidiam inimicis creare voluisse, ultrix in eos sententia proferatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 386 d. prid. non. iul. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>

 

CJ.1.26.0. De officio praefectorum praetorio orientis et illyrici.

CJ.1.26.1: Imperator Alexander Severus

Libellus praefecto praetorio datus pro contestatione haberi non potest. * alex. a. theodoto. * <a 230 d. prid. k. oct. agricola et clemente conss.>

CJ.1.26.2: Imperator Alexander Severus

Formam a praefecto praetorio datam, et si generalis sit, minime legibus vel constitutionibus contrariam, si nihil postea ex auctoritate mea innovatum est, servari aequum est. * alex. a. restituto. * <a 235 d. id. aug. severo et quintiano conss.>

CJ.1.26.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Si quos iudices vel propter adversam et longinquam corporis valetudinem vel propter neglegentiam aut furtum vel simile aliquod vitium sublimitas tua inutiles esse reppererit, his ab administratione remotis et vice eorum aliis subrogatis furibusque poenis legitimis subactis ad nostrae mansuetudinis scientiam non crimina, sed vindicta referatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 389 d. vi non. mai. mediolani timasio et promoto conss.>

CJ.1.26.4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

De ordinario iudice semper illustris est cognitio praefecturae, licet militari viro ab eo facta fuerit iniuria. * valentin. theodos. et arcad. aaa. addeo com. et mag. utr. mil.* <a 393 d. prid. id. ian. constantinopoli theodosio a. iii et abundatio conss.>

CJ.1.26.5: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Si qui posthac velut indebitis oneribus gravati ad preces crediderint convolandum sive de naviculariis rationibus sive transvectionibus, rescripta, quae de omnibus his atque huiusmodi ordinationibus emitti contigerit, ad sedem sublimitatis tuae rescribantur. * arcad. honor. et theodos. aaa. anthemio pp. * <a 405 d. vii id. dec. constantinopoli stilichone ii et anthemio conss.>

 

CJ.1.27.0. De officio praefecti praetorio africae et de omni eiusdem dioeceseos statu.

CJ.1.27.1pr.: Imperator Justinianus

Quas gratias aut quas laudes domino deo nostro ihesu christo exhibere debeamus, nec mens nostra potest concipere nec lingua proferre. * in nom. d. n. ihesu christi imp. c. flav. iust. alaman. gotthic. francic. germanic. antic. alanic. vvandalic. afric. pius felix incl. victor ac triumphator semper a. archelao pp. africae.* <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.1: Imperator Justinianus

Multas quidem et antea a deo meruimus largitates et innumerabilia circa nos eius beneficia confitemur, pro quibus nihil dignum nos egisse cognoscimus: prae omnibus tamen hoc, quod nunc deus omnipotens per nos pro sua laude et pro suo nomine demonstrare dignatus est, excedit omnia mirabilia opera, quae in saeculo contigerunt, ut africa per nos tam brevi tempore reciperet libertatem, ante centum et quinque annos a vvandalis captivata, qui animarum fuerant simul hostes et corporum. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.2: Imperator Justinianus

Nam animas quidem diversa tormenta atque supplicia non ferentes rebaptizando ad suam perfidiam transferebant: corpora vero liberis natalibus clara iugo barbarico durissime subiugabant. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.3: Imperator Justinianus

Ipsas quoque dei sacrosanctas ecclesias suis perfidiis maculabant: aliquas vero ex eis stabula fecerunt. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.4: Imperator Justinianus

Vidimus venerabiles viros, qui abscissis radicitus linguis poenas suas mirabiliter loquebantur: alii vero post diversa tormenta per diversas dispersi provincias vitam in exilio peregerunt. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.5: Imperator Justinianus

Quo ergo sermone aut quibus operibus dignas deo gratias agere valeamus, quod per me, ultimum servum suum, ecclesiae suae iniurias vindicare dignatus est et tantarum provinciarum populos a iugo servitutis eripere? <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.6: Imperator Justinianus

Quod beneficium dei antecessores nostri non meruerunt, quibus non solum africam liberare non licuit, sed et ipsam romam viderunt ab eisdem vvandalis captam et omnia imperialia ornamenta in africam exinde translata. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.7: Imperator Justinianus

Nunc vero deus per suam misericordiam non solum africam et omnes eius provincias nobis tradidit, sed et ipsa imperialia ornamenta, quae capta roma fuerant ablata, nobis restituit. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.8: Imperator Justinianus

Ergo post tanta beneficia, quae nobis divinitas contulit, hoc de domini dei nostri misericordia postulamus, ut provincias, quas nobis restituere dignatus est, firmas et illaesas custodiat et faciat nos eas secundum suam voluntatem ac placitum gubernare, et universa africa sentiat omnipotentis dei misericordiam et cognoscant eius habitatores, quam a durissima captivitate et iugo barbarico liberati in quanta libertate sub felicissimo nostro imperio degere meruerunt. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.9: Imperator Justinianus

Hoc etiam deprecantes exoramus precibus sanctae et gloriosae semper virginis et dei genetricis mariae, ut, quidquid minus est rei publicae nostrae, per nos, ultimos servos suos, restituat in suo nomine deus et dignos nos faciat servitium eius adimplere. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.10: Imperator Justinianus

Deo itaque auxiliante pro felicitate rei publicae nostrae per hanc divinam legem sancimus, ut omnis africa, quam deus nobis praestit, per ipsius misericordiam optimum suscipiat ordinem et propriam habeat praefecturam, ut sicut oriens atque illyricum, ita et africa praetoriana maxima potestate specialiter a nostra clementia decoretur. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.11: Imperator Justinianus

Cuius sedem iubemus esse carthaginem et in praefatione publicarum chartarum praefecturis aliis eius nomen adiungi, quam nunc tuam excellentiam gubernare decernimus. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.12: Imperator Justinianus

Et ab ea auxiliante deo septem provinciae cum suis iudicibus disponantur, quarum zeugi, quae proconsularis antea vocabatur, carthago et byzacium ac tripolis rectores habeant consulares: reliquae vero, id est numidia et mauritaniae et sardinia, a praesidibus cum dei auxilio gubernentur. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.13: Imperator Justinianus

Et in officio quidem tuae magnitudinis nec non pro tempore viri magnifici praefecti africae trecentos nonaginta sex viros per diversa scrinia et officia militare decernimus. in officiis vero consularium ac praesidum quinquaginta homines per singula officia esse sancimus. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.14: Imperator Justinianus

Quae vero emolumenta sive magnificentia tua sive consulares et praesides et quid unusquisque ex officio eorum de publico consequi debet, notitia subter adnexa declarat. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.15: Imperator Justinianus

Optamus ergo, ut omnes iudices nostri secundum voluntatem et timorem dei et nostram electionem atque ordinationem sic suas administrationes gubernare studeant, ut nullus eorum aut cupiditati sit deditus aut violentias aliquas vel ipse inferat vel iudicibus aut officiis eorum aut quibuscumque aliis collatoribus inferre permittat. licet enim per omnes provincias nostras deo iuvante festinemus, ut illaesos habeant collatores, maxime tamen tributariis dioeceseos africanae consulimus, qui post tantorum temporum captivitatem meruerunt deo iuvante per nos lumen libertatis adspicere. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.16: Imperator Justinianus

Ergo iubemus omnes violentias et omnem avaritiam cessare et iustitiam atque veritatem circa omnes nostros tributarios reservari. sic enim et deus placatur et ipsi possunt celerius, sicut collatores alii nostrae rei publicae, relevari atque florere. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.17: Imperator Justinianus

Sportulas etiam ab officio tam viri magnifici praefecti africani quam reliquorum iudicum sic exigi iubemus, quomodo in nostris legibus est dispositum et ab omni re publica nostra custoditur, ut nullus audeat quocumque tempore vel quocumque modo earum excedere quantitatem. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.18: Imperator Justinianus

Hoc etiam praesenti sanctione credimus ordinandum, ut non multa dispendia pro completione chartarum vel codicillorum vel in nostro laterculo vel in scriniis praefecti praetoriorum per africam iudices sustinere videantur, quia, si ipsi dispendiis laesi non fuerint, nullam habeant necessitatem eiusdem nostrae africae tributarios praegravandi. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.19: Imperator Justinianus

Iubemus ergo, ut iudices dioeceseos africanae tam civiles quam militares in nostro laterculo pro codicillorum atque chartularum promotionis suae consuetudinibus nihil ultra quam sex solidos praebeant, at vero in scrinio praefectorum non ultra duodecim solidos cogantur inferre. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.20: Imperator Justinianus

Quem modum si quis excesserit, ipse quidem iudex triginta librarum auri dispendio subiacebit, officium vero eius non solum simile dispendium, sed et capitale periculum sustinebit. nam si aliquis ex quacumque parte ausus fuerit iussiones nostras excedere et non festinaverit cum dei timore eas servare, non solum dignitatis aut substantiae periculum sustinebit, sed etiam ultimo supplicio subiacebit. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.21: Imperator Justinianus

Et est notitia deo auxiliante: pro annonis et capitu pro tempore praefecti praetorio per totam africam auri libras centum. pro annonis consiliariorum auri libras viginti. pro annonis cancellariorum auri libras septem. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.22: Imperator Justinianus

Item officiis eius ita: in scrinio primo hominibus decem pro annonis xviiiis, pro capitu xiis, fiunt solidi cxlviis. ita: numerario pro annonis vi annona solidorum v et pro capitu iiii capitus solidorum iiii, fiunt solidi xlvi. secundo pro annonis iii annona solidorum v et pro capitu ii capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxiii. tertio pro annonis ii annona solidorum v et pro capitu is capitus solidorum iiii, fiunt solidi xvi. quarto quinto et sexto ad annonas is annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxxiiiis. reliquis quattuor ad annonas i annona solidorum v et ad capitum s capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxviii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.23: Imperator Justinianus

In scrinio secundo ut supra scriptum est. in scrinio tertio ut supra scriptum est. in scrinio quarto ut supra scriptum est. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.24: Imperator Justinianus

In scrinio primiscrinii, quod est subadiuvae, hominibus decem annonae xiiii capita xis, fiunt solidi cxvi. ita: primiscrinio pro annonis iii annona solidorum v et pro capitu ii capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxiii. secundo pro annonis ii, annona solidorum ut supra scriptum est, et pro capitu is, capitus solidorum ut supra scriptum est, fiunt solidi xvi. tertio et quarto pro annonis is, annona solidorum ut supra scriptum est, et pro capitu i, capitus solidorum ut supra scriptum est, fiunt solidi xxiii. reliquis hominibus sex ad annonam i annona solidorum v et pro capitu i capitus solidorum iiii, fiunt solidi liiii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.25: Imperator Justinianus

In scrinio commentariensis hominibus duodecim annonae xvii capita xiiiis, fiunt solidi cxliii. ita: primo commentariensi annonae iii annona solidorum v, pro capitu ii capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxiii. sequentes homines tres ad annonas ii annona solidorum v, pro capitu is capitus solidorum iiii, fiunt solidi xlviii. reliqui homines octo ad annonam i annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi lxxii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.26: Imperator Justinianus

In scrinio ab actis hominibus decem annonae xiiii capita xii, fiunt solidi cxviii. ita: primo annonae iii pro annona i solidi v, capita ii capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxiii. secundo et tertio ad annonas ii pro annona i solidi v et ad capitum is capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxxii. reliquis septem ad annonam i annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi lxiii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.27: Imperator Justinianus

In scrinio libellorum hominibus sex annonae viis capita vis, fiunt solidi lxiiis. ita: primo annonae ii pro annona solidi v, pro capitu is capitus solidorum iiii, fiunt solidi xvi. secundo annona is pro annona solidi v, pro capitu i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xis. reliquis hominibus quattuor ad annonas i annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxxvi. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.28: Imperator Justinianus

In schola exceptorum hominibus sexaginta annonae lxxiiii capita lxii solidi dcxviii. ita: primo et secundo ad annonas iii pro annona solidi v et ad capita ii capitus solidorum iiii, fiunt solidi xlvi. aliis hominibus quinque ad annonas ii annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi lxx. reliquis hominibus decem ad annonas is annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi cxv. reliquis hominibus quadraginta tribus ad annonas i annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi ccclxxxvii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.29: Imperator Justinianus

In schola singulariorum hominibus quinquaginta annonae liis capita l solidi cccclxiis. ita: primo annonae ii annona solidorum v, capitus i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xiiii. secundo tertio et quarto ad annonas is annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxxiiiis. reliquis hominibus quadraginta sex ad annonam i annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi ccccxiiii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.30: Imperator Justinianus

In schola mittendariorum hominibus quinquaginta annonae liis capita l solidi cccclxiis. ita: primo annonae ii annona solidorum v, capitus i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xiiii. secundo tertio et quarto ad annonam is annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxxiiiis. reliquis hominibus quadraginta sex ad annonam i annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi ccccxiiii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.31: Imperator Justinianus

In schola cursorum hominibus triginta annonae xxxiis capita xxx solidi cclxxxiis. ita: primo annonae ii annona solidorum v, capitus i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xiiii. secundo et tertio et quarto ad annonam is annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xxxiiiis. reliquis hominibus viginti sex ad annonam i annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi ccxxxiiii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.32: Imperator Justinianus

In schola nomenculatorum hominibus duodecim annonae xiii capita xiis solidi cxv. ita: primo annonae ii annona solidorum v, capitus is capitus solidorum iiii, fiunt solidi xvi. reliquis hominibus undecim ad annonam i annona solidorum v et ad capitum i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xcviiii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.33: Imperator Justinianus

In schola stratorum hominibus sex annonae vii capita vi solidi lviiii. ita: primo annonae ii annona solidorum v, capitus i capitus solidorum iiii, fiunt solidi xiiii. reliquis hominibus quinque ad annonas i pro annona solidos v et ad capitum i pro capitu solidos iiii, fiunt solidi xlv. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.34: Imperator Justinianus

In schola praeconum hominibus decem annonae xi capita xs solidi xcvii. ita: primo annonae ii pro annona solidos v, capitus is pro capitu solidos iiii, fiunt solidi xvi. reliquis hominibus novem ad annonam i pro annona solidos v et ad capitum i pro capitu solidos iiii, fiunt solidi lxxxi. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.35: Imperator Justinianus

In schola draconariorum hominibus decem annonae xi capita xs solidi xcvii. ita: primo annonae ii pro annona solidos v, capitus is pro capitu solidos iiii, fiunt solidi xvi. reliquis hominibus novem ad annonam i pro annona solidos v et ad capitum i pro capitu solidos iiii, fiunt solidi lxxxi. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.36: Imperator Justinianus

In scrinio operum hominibus viginti annonae xxviii capita xxi solidi ccxxiiii. ita: primo annonae iii pro annona solidi v, capita ii pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xxiii. reliquis hominibus tribus ad annonas ii pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xlii. reliquis aliis hominibus sex ad annonam is pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi lxviiii. reliquis aliis hominibus decem ad annonam i pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xc. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.37: Imperator Justinianus

In scrinio arcae hominibus viginti annonae xxviii capita xxi solidi ccxxiiii. ita: primo annonae iii pro annona solidi v, capita ii pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xxiii. reliquis hominibus tribus ad annonas ii pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xlii. reliquis aliis hominibus sex ad annonam is pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi lxviiii. reliquis aliis hominibus decem ad annonam i pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xc. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.38: Imperator Justinianus

In schola chartulariorum hominibus quinquaginta annonae lviii capita liis solidi d. ita: primo annonae iii pro annona solidi v, capita ii pro capitu solidi iiii , fiunt solidi xxiii. reliquis hominibus tribus ad annonas ii pro annona solidi v et ad capitum is pro capitu solidi iiii, fiunt solidi xlviii. reliquis aliis hominibus sex ad annonam is pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi lxviiii. reliquis aliis hominibus quadraginta ad annonam i pro annona solidi v et ad capitum i pro capitu solidi iiii, fiunt solidi ccclx. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.39: Imperator Justinianus

Fiunt homines cccxcvi, annonae ccccxcviii solidorum iiccccxc, capita ccccxxs solidorum mdclxxxii, fiunt solidi iiiiclxxii. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.40: Imperator Justinianus

Item pro annonis et capitu consularis solidi ccccxlviii. officiorum eius solidi clx. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.41: Imperator Justinianus

Pro tempore medicis hominibus quinque annonae xlviiii capita xviiis solidi cccxviiii. ita: primo pro annonis xv capitibus vi solidi ic. secundo pro annonis x capitibus solidi lxx. reliquis hominibus tribus ad annonas viii et ad capita iis solidi cl. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.42: Imperator Justinianus

Grammaticis hominibus duobus ad annonas x et ad capita v, ad solidos lxx. sophistis oratoribus hominibus duobus ad annonas x, ad capita v, ad solidos lxx. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.1.43: Imperator Justinianus

Haec igitur, quae pro disponendis civilibus iudicibus africae eorumque officiis, id est tam scriniariis amplissimae eius praefecturae quam cohortalibus, per hanc divinam constitutionem statuimus, tua magnitudo cognoscens ex kalendis septembribus futurae tertiae decimae indictionis effectui mancipari observarique procuret atque edictis publicis omnibus innotescant: his scilicet, qui ordinati fuerint a tua sublimitate secundum praesentem divinam constitutionem, firmitatem sui status in perpetuo habituris. nam deo iuvante de militaribus iudicibus et de officiis eorum et de alio nostro exercitu per aliam sanctionem statuimus. <a 534 emissa lex constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2pr.: Imperator Justinianus

In nomine domini nostri ihesu christi ad omnia consilia omnesque actus semper progredimur. per ipsum enim imperii iura suscepimus, per ipsum pacem cum persis in aeternum confirmavimus, per ipsum acerbissimos hostes et fortissimos tyrannos deiecimus, per ipsum multas difficultates superavimus, per ipsum et africam defendere et sub nostrum imperium redigere nobis concessum est, per ipsum quoque, ut nostro moderamine recte gubernetur et firme custodiatur, confidimus. * iust. a. belisario mag. mil. per orientem. * <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.1: Imperator Justinianus

Unde iam per eius gratiam civilium administrationum iudices et officia singulis africanis provinciis constituimus, attribuentes, quid emolumentorum unusquisque percipere debeat. ad eius igitur providentiam etiam nunc animum nostrum referentes et armatas militias et duces militum ordinare disponimus. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.1a: Imperator Justinianus

Sancimus itaque, ut dux limitis tripolitanae provinciae in leptimagnensi civitate sedes interim habeat, dux vero byzacenae provinciae in capsa et thelepte civitatibus interim sedeat, dux autem numidiae provinciae in constantinensi civitate sedes interim habeat, dux autem mauritaniae provinciae in caesariensi civitate interim sedeat. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.2: Imperator Justinianus

Iubemus etiam, ut in traiectu, qui est contra hispaniam, quod septem dicitur, quantos providerit tua magnitudo, de militibus una cum tribuno suo, homine prudente et devotionem servante rei publicae nostrae per omnia, constituas, qui possit et ipsum traiectum semper servare et omnia, quaecumque in partibus hispaniae vel galliae seu francorum aguntur, viro spectabili duci nuntiare, ut ipse tuae magnitudini referat. in quo traiectu etiam dromones, quantos provideris, ordinari facias. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.3: Imperator Justinianus

In sardinia autem iubemus ducem ordinari et eum iuxta montes, ubi barbaricini videntur, sedere habentem milites pro custodia locorum, quantos et ubi tua magnitudo providerit. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.4: Imperator Justinianus

Et omnes diligenter pro commissis suae custodiae provinciis invigilent et ab omni hostium incursione subiectos nostros tueantur illaesos et festinent, die noctuque dei invocando auxilium et diligenter laborando, usque ad illos fines provincias africanas extendere, ubi ante invasionem vvandalorum et maurorum res publica romana fines habuerat et ubi custodes antiqui servabant, sicut ex clusuris et burgis ostenditur. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.4a: Imperator Justinianus

Maxime autem civitates, quae prope clusuras et fines antea tenebantur, cum essent sub romano imperio constitutae, auxiliante divina misericordia, cum hostes per partes expelluntur, festinantes comprehendere atque manere et in illis locis duces et milies per partes accedant, ubi antea fines et clusurae provinciarum erant, quando integrae africanae servabantur sub romano imperio provinciae: <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.4b: Imperator Justinianus

Quod deo adnuente, cuius auxilio nobis restitutae sunt, speramus cito nostris provenire temporibus, et ut in securitate et pace provinciae cum antiquis finibus integrae serventur et vigiliis ac laboribus devotissimorum militum et cura spectabilium pro tempore ducum custodiantur illaesae, quoniam ita convenit, ut semper custodes fines provinciae servent, ne detur hostibus licentia incurrendi aut devastandi loca, quae nostri subiecti possident. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.5: Imperator Justinianus

Quantos autem milites sive pedestres sive equites per unumquemque limitem qui debent ad custodiendas provincias et civitates, tua magnitudo, prout consideraverit, ordinet et nobis referat, ut, si perviderimus sufficientem esse ordinationem, confirmemus eam, sin autem perspexerimus et aliquid amplius fieri, ut eam augmentemus. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.6: Imperator Justinianus

Quid autem dux stipendiorum nomine pro se suisque hominibus et quid eius officium consequatur, hoc subdita declaratur notitia. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.7: Imperator Justinianus

Sicut ergo praedictum est, interim nunc duces ac milites secundum nostram dispositionem in locis seu civitatibus quibus iussimus sedeant, donec deo auxiliante nobis ac rei publicae nostrae per labores nostros in illis locis constitui possint, in quibus uniuscuiusque provinciae antiquus limes constitutus erat, quando florente romana re publica memoratae provinciae integrae tenebantur. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.8: Imperator Justinianus

Pro limitaneis vero ordinandis ( quia necessarium nobis esse videtur, ut extra comitatenses milites per castra milites limitanei constituantur, qui possint et castra et civitates limitis defendere et terras colere, ut alii provinciales videntes eos per partes ad illa loca se conferant) exemplum fecimus unius numeri limitaneorum, ut secundum exemplum, quod nos misimus, per castra et loca, quae providerit tua magnitudo, eos ad similitudinem nostri exempli ordinet, sic tamen ut, si inveneris de provinciis idonea corpora, aut de illis, quos antea milites habebant, limitaneorum constituas numero in unoquoque limite, ut, si forsitan commotio aliqua fuerit, possint ipsi limitanei sine comitatensibus militibus una cum ducibus suis adiuvare loca, ubi dispositi fuerint, non longe limitem exeuntes nec ipsi limitanei nec duces eorum, ut nullum etiam dispendium a ducibus vel ducianis praedicti limitanei sustineant, nec aliquas sibi consuetudines de eorum stipendiis per fraudes ad suum lucrum convertant. haec autem non solum in limitaneos volumus observari, sed etiam in comitatenses milites. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.9: Imperator Justinianus

Et unumquemque ducem et tribunos eorundem militum iubemus, ut semper milites ad exercitationem armorum teneant et non concedant eos divagari, ut, si quando necessitas contigerit, possint inimicis resistere: et nullum audeant duces aut tribuni commeatalem de ipsis dimittere, ne, dum sibi lucrum studeant conficere, incustoditas nostras relinquant provincias. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.9a: Imperator Justinianus

Nam si usurpaverint memorati duces vel officia eorum seu tribuni commeatalem de militibus relinquere aut aliquod lucrum de eorum emolumentis subripere, hoc non solum in quadruplum iubemus publico dependere, sed etiam dignitate eos privari. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.9b: Imperator Justinianus

Magis enim debent duces et tribuni supra deputata sibi emolumenta secundum labores suos de nostra largitate remunerationem sperare et non de commeatis militum aut de eorum stipendiis lucrum sibi adquirere, quoniam ideo ordinati sunt milites, ut per ipsos provinciae vindicentur: praecipue cum sufficienter et ipsis ducibus et officiis eorum emolumenta praestitimus et semper providimus unumquemque secundum labores suos ad meliores gradus et maiores dignitates perducere. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.10: Imperator Justinianus

Postquam vero deo placuerit et per tuam magnitudinem limes omnis in antiquum statum pervenerit et bene ordinatus fuerit, tunc, ubicumque necessitas emerserit, viri spectabiles duces invicem sibi, quando usus exegerit, auxilium praebeant, ut provinciae seu limites eorum vigiliis et laboribus deo iuvante illaesi custodiantur. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.11: Imperator Justinianus

Sicut autem iubemus audaces et feroces contra inimicos iudices ac milites nostros esse, sic volumus eos mites et benevolos circa collatores nostros existere et nullum damnum nullamque laesionem in eos efficere. si autem quisquam de militibus ausus fuerit quamcumque laesionem tributariis nostris inferre, periculo viri spectabilis ducis seu tribuni et principis digna vindicta adficiatur et indemnes tributarii nostri custodiantur. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.12: Imperator Justinianus

Si vero pro quibusdam causis interpellatio apud nostros iudices facta fuerit, iubemus non amplius sportularum nomine, quam nostris legibus definitum est, exsecutores accipere, poenam eisdem legibus insertam ex transgressione formidantes. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.13: Imperator Justinianus

Cum autem deo adiuvante africanae nostrae provinciae per tuam magnitudinem secundum nostram dispositionem ordinatae et limites in antiquum statum reducti et omnis africa sic detenta fuerit, sicut erat, cum ergo haec omnia deo iuvante, praesente tua magnitudine, disposita et perfecta fuerint et per labores tuos antiquos fines omnis africa receperit, et docuerit nos de omni ordinatione totius africanae dioeceseos, id est quanti et qui milites in quibus locis vel civitatibus constituti sunt et quanti limitanei in quibus locis vel limitibus constituti sunt, tunc iubemus tuam magnitudinem ad nostram clementiam remeare. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.14: Imperator Justinianus

Interea vero si aliquas civitates seu castella per limitem constituta perviderit tua magnitudo nimiae esse magnitudinis et propter hoc non posse bene custodiri, ad talem modum eas construi disponat, ut possint per paucos bene servari. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.15: Imperator Justinianus

Cum autem magnitudo tua omnibus dispositis ad nos remeare iussa fuerit, tunc duces uniuscuiusque limitis, quotiens pro componendis civitatibus aut castris et pro stipendiis suis ac pro annonis aliquid opus habuerint, celerius ad virum magnificum praefectum per africam significent, ut ipse quae necessaria fuerint festinet facere, ne aliqua protractio provinciis noceat. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.16: Imperator Justinianus

Ea vero, quae ipse fecerit vel quae adhuc necessarie procuranda sunt, postea et memoratus vir magnificus praefectus africae et viri spectabiles duces et de aliis omnibus quae ibi aguntur frequenter ad nos referant, ut bene facta confirmemus et, quae opportunius debent fieri, ex nostra dispositione peragantur. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.17: Imperator Justinianus

Hoc etiam decernimus, ut duces, qui ordinandi sunt per africanos limites, nihil amplius in sacratissimo palatio cuilibet personae aut dignitati vel in praetorio per africam praefecturae vel magisteriae potestati praebeant, nisi quantum subter adnexa declarat notitia. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.17a: Imperator Justinianus

Nam si quis amplius, quam in subdita notitia taxatum est, usurpaverit seu acceperit, triginta libras auri multae dependat nomine, cum et periculo indignationis nostrae serenitatis subiacebit: nulla alia qualibet persona aut dignitate aut officio accipiente aliquid ab eis praeter illos, quorum nomina in subiecta notitia continentur. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.18: Imperator Justinianus

Ad haec iubemus, ut deo iuvante unusquisque dux seu eorum officia, secundum quod notitia subter adnexa detinet, emolumenta sua ex tributis africanae provinciae ex kalendis septembribus instantis felicissimae tertiae decimae indictionis percipiant. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.19: Imperator Justinianus

Et est notitia: deo volente debent delegari ducibus et eorum officiis in africa constitutis pro annonis et capitu per singulos annos praebendis ita: <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.20: Imperator Justinianus

Viro clarissimo duci tripolitanae provinciae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.21: Imperator Justinianus

Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis dividuntur sic: <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.22: Imperator Justinianus

Adsessori uno annonae viii capita iiii. primicerio uno annonae v capita ii. numerario uno annonae iiii capita ii. ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. centenariis sex ad annonas iis, fiunt annonae xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. biarchis octo ad annonas ii , fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. circitoribus novem ad annonas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. semissalibus undecim ad annonam is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.23: Imperator Justinianus

Item viro clarissimo duci byzacenae provinciae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.24: Imperator Justinianus

Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis. dividuntur sic: <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.25: Imperator Justinianus

Adsessori uno annonae viii capita iiii. primicerio uno annonae v capita ii. numererario uno annonae iiii capita ii. ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. centenariis sex ad annonas iis , fiunt annonae xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. biarchis octo ad annonas ii, fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. circitoribus novem ad annonas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. semissalibus undecim ad annonam is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.26: Imperator Justinianus

Item viro clarissimo duci numidiae provinciae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.27: Imperator Justinianus

Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis. dividuntur sic: <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.28: Imperator Justinianus

Adsessori uno annonae viii capita iiii. primicerio uno annonae v capita ii. numerario uno annonae iiii capita ii. ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. centenariis sex ad annonas iis, fiunt xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. biarchis octo ad annonas ii, fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. circitoribus novem ad annonas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. semissalibus undecim ad annonas is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.29: Imperator Justinianus

Item viro clarissimo duci mauritaniae provinciae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.30: Imperator Justinianus

Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis. dividuntur sic: <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.31: Imperator Justinianus

Adsessori uno annonae viii capita iiii. primicerio uno annonae v capita ii. numerario uno annonae iiii capita ii. ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. centenariis sex ad annonas iis, fiunt annonae xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. biarchis octo ad annonas ii , fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. circitoribus novem ad annonas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. semissalibus undecim ad annonas is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.32: Imperator Justinianus

Item viro clarissimo duci sardiniae insulae et hominibus eius annonae cxc, singulis annonis solidi v, capita clviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi mdlxxxii. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.33: Imperator Justinianus

Adsessori ducis et officio eius hominibus quadraginta annonae xcvis, singulis annonis solidi v, capita xlviii, singulis capitibus solidi iiii, simul fiunt pro annonis et capitu solidi dclxxiiiis. dividuntur sic: <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.34: Imperator Justinianus

Adsessori uno annonae viii capita iiii. primicerio uno annonae v capita ii. numerario uno annonae iiii capita ii. ducenariis quattuor ad annonas iiis, fiunt annonae xiiii, et ad capitum is, fiunt capita vi. centenariis sex ad annonas iis, fiunt annonae xv, et ad capitum i, fiunt capita vi. biarchis octo ad annonas ii , fiunt annonae xvi, et ad capitum i, fiunt capita viii. circitoribus novem ad annoas ii, fiunt annonae xviii, et ad capitum i, fiunt capita viiii. semissalibus undecim ad annonas is, fiunt annonae xvis, et ad capitum i, fiunt capita xi. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.35: Imperator Justinianus

Item notitia consuetudinum, quas in sacro laterculo et in praetorio amplissimae praefecturae per africam, iam in officio magistri militum pro tempore dux praebere oportet uniuscuiusque limitis sic: in sacro laterculo solidi vi: in officio magisteriae militum potestatis pro insinuandis administrationis suae divinis nostrae serenitatis adfatibus solidi xii: in officio amplissimae praefecturae per africam pro insinuandis eiusdem chartis solidi xii. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

CJ.1.27.2.36: Imperator Justinianus

( 21) gloria itaque tua, quae per hanc pragmaticam sanctionem nostra statuit aeternitas, effectui mancipari observarique praecipiat. <a 534 emissa lex idibus aprilibus constantinopoli dn. iustiniano pp. a. iiii et paulino vc. conss.>

 

CJ.1.28.0. De officio praefecti urbis.

CJ.1.28.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Studentibus nobis statum urbis et annoniarum rationem aliquando firmare in animo subiit eiusdem annonae curam non omnibus deferre potestatibus. ac ne praefectura urbis abrogatum sibi aliquid putaret, si totum ad officium annonarium redundasset eidem praefecturae sollicitudinis ac diligentiae necessitatem mandamus, sed non ita, ut lateat officium annonariae praefecturae, sed ut ambae potestates, in quantum sibi negotii est, tueantur civilem annonam sitque societas muneris ita, ut inferior gradus meritum superioris agnoscat atque ita superior potestas se exserat, ut sciat ex ipso nomine, quid praefecto debeatur annonae. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a 368 d. ii non. april. mediolani valentiniano et valente aa. ii conss.>

CJ.1.28.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Quod promulgatis sanctionibus tua sinceritas perscriptum esse non nescit, etiam ex praecepto nostro competenter observet nec quasdam personas de provincia existimet avocandas nisi tantummodo suos officiales et homines populares huius almae urbis seditioni obnoxios. * valentin. et valens aa. ad ampelium pu. * <a 371 372 >

CJ.1.28.3: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Praefectura urbis cunctis quae intra urbem sunt antecellat potestatibus, tantum ex omnium parte delibans, quantum sine iniuria ac detrimento alieni honoris usurpet. * valens grat. et valentin. aaa. ad rufinum pu. * <a 376 d. iii id. iul. valente a. v et valentiniano iun. conss.>

CJ.1.28.4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Omnia corporatorum genera, quae in constantinopolitana civitate versantur, universos quoque cives atque populares praefecturae urbanae regi moderamine recognoscas. * valentin. theodos. et arcad. aaa. severino com. sacr. larg. * <a 391 d. xvii k. mai. mediolani tatiano et symmacho conss.>

CJ.1.28.5: Imperator Theodosius

Primicerius adiutorum tuae sedis officii per biennium, quod in eodem gradu ex consuetudine priscae ordinationis emeruit, curam insuper personarum usurpatione omni atque ambitione cessante suscipiat: hoc etiam adiecto, ut, si quis ex memorato ordine vel condicionis humanae fine praeventus vel alia quacumque ratione militiae gradum propriae amisisse monstrabitur, solitae ambitionis iniuria vacante locum is, qui iuxta matriculae veritatem sequitur, obtineat. * theodos. a. constantio pu. * <a 424 d. x iii k. ian. constantinopoli victore cons.>

 

CJ.1.29.0. De officio magistri militum.

CJ.1.29.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Viri illustres comites et magistri peditum et equitum in provinciales nullam penitus habeant potestatem, nec amplissima praefectura in militares viros. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad eusignium pp. * <a 386 - 387>

CJ.1.29.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Apparitores statutos officii tui ad aliud iudicium trahi minime oportebit. sciat igitur illustris magnificentia tua sub te, sive civiliter sive criminaliter appetantur, eos litigare debere. * honor. et theodos. aa. ad hypatium mag. mil. per orientem. * <a 414 d. id. dec. constantinopoli constantio et constante conss.>

CJ.1.29.3: Imperator Zeno

Eos, qui ultra statutos officii magisteriae per orientem potestatis militant, civilium quoque iudicum sententiis super quolibet negotio subiacere: ipsis quin etiam statutis in tributariis collationibus civilium quoque iudicum dispositionibus procul dubio parituris. * zeno a. sebastiano pp. * <a 476-485>

CJ.1.29.4: Imperator Anastasius

Milites de locis, in quibus consistunt, ad alia loca sine speciali nostrae serenitatis auctoritate nullatenus transferri praecipimus, nec eorum expensae in locis, in quibus consistunt, minuantur. sed si forte quaedam urguens et necessaria causa emerserit, utilitati ac securitati publicae tam amplissimam praetorianam praefecturam quam tuam sedem sine ulla procrastinatione prospicere protinus oportet et suggestiones ad nostras aures destinare, indicantes tam loca, de quibus milites transferendi sunt, quam ea, ad quae pervenire eos oportet, nominaque fortissimorum numerorum, in quibus idem milites referuntur, nec non quantitatem annonarum et ante omnia causam, ob quam idem milites transferendi sunt, ut post talem suggestionem a nostra auctoritate competentia procedant. * anastas. a. iohanni mag. mil. per illyricum. * <a xxx >

CJ.1.29.5: Imperator Justinianus

Cum propitia divinitate romanum nobis sit delatum imperium, sollicita cura cauta diligentia pertractantes perspeximus oportere etiam partibus armeniae et ponto polemoniaco et gentibus proprium magistrum militum per hanc legem constituere, tuamque magnitudinem, quae nobis ex ante gestis optime commendata est, idoneam ad talem fore dignitatem confidentes elegimus certasque provincias, id est magnam armeniam, quae interior dicebatur, et gentes ( anzetenam videlicet, ingilenam , asthianenam, sophenam, sophanenam, in qua est martyropolis, balabitenam) et primam et secundam armeniam et pontum polemoniacum tuae curae cum suis ducibus commisimus, comite armeniae penitus sublato, certosque subdidimus numeros, non m odo quos in praesenti novos constituimus, sed etiam de praesentalibus et orientalibus et aliis agminibus segregatos, non tamen quantitatem eorum agminum minuentes: sed quia plures eis addidimus sine rei publicae gravamine et sine augmento sumptuum, aliquantos subtraximus, ita tamen, ut et post hanc subtractionem ampliores remanserint, quam usque ad nostra felicia fuerant tempora. * iust. a. zetae viro illustri mag. mil. per armeniam et pontum polemoniacum et gentes.* <a xxx >

 

CJ.1.30.0. De officio quaestoris.

CJ.1.30.1: Imperator Theodosius

Totius minoris laterculi curam scias ad tuae sublimitatis sollicitudinem pertinere, ita ut tuo arbitratu ex scrinio memoriae totius minoris laterculi dignitates, hoc est praepositurae omnes, tribunatus et praefecturae castrorum iuxta consuetudinem priscam clementiae meae auctoritate deinceps mittantur. * theodos. a. sallustio quaest. * <a 424 d. vi k. mai. constantinopoli victore cons.>

CJ.1.30.2: Imperator Theodosius

Omnes minoris laterculi dignitates, quae sub cura quidem ac sollicitudine viri illustris quaestoris esse antea videbantur, postea vero vel universae vel mediae ad magistrorum militum potestatem dispositionemque transierant, placuit nunc clementiae meae vetusti temporis more renovato ad prisca deinceps iura revocare. * theodos. a. helioni com. et mag. off. * <a 424 d. iii k. mai. supra scripto cons.>

CJ.1.30.3: Imperator Anastasius

Officia et condiciones, quae pertinent ad viros devotos in sacro scrinio memoriae militantes, nemini liceat sub quacumque occasione sine ulla divinae subscriptionis liberalitate peragere: eo, quicumque in hoc fuerit postea facinore convictus, publicatione bonorum suorum multando, officio quoque rectoris provinciae, in qua non adlegato super gerenda sollicitudine sacro rescripto aliquis ausus fuerit eandem curam sibimet usurpare, trium librarum auri dispendio feriendo. * anastas. a. eusebio mag. off. * <a 492 d. k. mart. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>

 

CJ.1.31.0. De officio magistri officiorum.

CJ.1.31.1pr.: Imperator Constantius

Privilegiis dudum scholae vestrae indultis integris reservatis, ad ducenam etiam et centenam et biarchiam nemo suffragio, nisi labore unusquisque perveniat, principatum vero adipiscatur matricula decurrente, ita ut ad curas agendas et cursum illi exeant, quos ordo militiae vocat et laborum. * constantius a. ad agentes in rebus. * <a 359 d. et pp. romae in foro traiani k. nov. eusebio et hypatio conss.>

CJ.1.31.1.1: Imperator Constantius

Adiutor praeterea, in quo totius scholae status et magistri securitas constituta est, idoneus probitate morum ac bonis artibus praeditus nostris per magistrum obtutibus offeratur, ut nostro ordinetur arbitrio. <a 359 d. et pp. romae in foro traiani k. nov. eusebio et hypatio conss.>

CJ.1.31.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nemo agentum in rebus ordinem militiae atque stipendia praevertat, etiamsi nostri numinis per obreptionem detulerit indultum: ac si quis formam istiusmodi docebitur obtulisse, in locum, ex quo indecenter emerserat, revertatur, ut is gradu ceteros antecedat, quem stipendia longiora vel labor prolixior fecerit anteire. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad principium mag. off.* <a 386 pp. hadrumeti vii id. mart. post cons. arcadii a. et bautonis.>

CJ.1.31.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Scholarium nostrorum devotio, probata nostris parentibus, circa nostrae maxime serenitatis adfectionem enituit. inde quidquid ad fovenda servandaque eorum privilegia postulatur, statim credidimus admittendum. ideoque suggestionem tui culminis approbantes viris spectabilibus comitibus scholarum verberandi regradandive senatores ac ducenarios licentiam denegamus. ea namque, quae tali commotione digna sunt, ad tuae sublimitatis volumus referri notitiam. * theodos. et valentin. aa. phlegetio com. et mag. off. * <a 441 d. xv k. mai. constantinopoli cyro vc. cons.>

CJ.1.31.4: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Curae perpetuae tui culminis credimus iniungendum, ut super omni limite sub tua iurisdictione constituto, quemadmodum se militum numerus habeat castrorumque ac clusurarum cura procedat, quotannis significare nobis propria suggestione procuret. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a 443 d. prid. id. sept. constantinopoli maximo ii et paterio conss.>

CJ.1.31.5pr.: Imperatores Justinus, Justinianus

Iubemus eum ad militiam devotissimorum scholarium de cetero pervenire, qui nostrum meruit iudicium, nec licere pro tempore tui culminis administrationem habenti sine huiusmodi probatoria aliquem inter eosdem viros devotos, scholares suis referre praeceptionibus: sed sciat is, qui sine sacro rescripto ad eandem pervenire militiam ausus fuerit, non solum ea se privari, verum etiam poenae viginti librarum auri subici. * iustinus et iust. aa. tatiano mag. off. * <a 527 d. x k. mai. constantinopoli mavortio vc. cons.>

CJ.1.31.5.1: Imperatores Justinus, Justinianus

Illud etiam observari de cetero volumus, ut, si quis locus statutorum scholarium in quacumque schola vacaverit, ille subrogetur, quem nostra pietas per sacrum rescriptum vacantem subire locum praeceperit. <a 527 d. x k. mai. constantinopoli mavortio vc. cons.>

CJ.1.31.5.2: Imperatores Justinus, Justinianus

Ad haec quadrimenstruos breves eorundem scholarium cura tuae sublimitatis et pro tempore viri excellentissimi magistri officiorum conscribi volumus et eos sacro scrinio laterculi praestari ibi deponendos, ut semper notitia eorundem scholarium certa sit neque publico damnum aliquod infligatur. <a 527 d. x k. mai. constantinopoli mavortio vc. cons.>

 

CJ.1.32.0. De officio comitis sacrarum largitionum.

CJ.1.32.1pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Palatinis haec cura debet esse praecipua, ut, periculo proprio notariis destinatis, super neglegentia iudicum, si ita res exegerit, conquerantur, ne eorum sit impunita desidia. * arcad. et honor. aa. limenio com. sacr. larg. * <a 401 d. iii k. mart. mediolani vincentio et fravito conss.>

CJ.1.32.1.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Iudices quoque de eorum nominibus referre convenit, quos commodis propriis magis quam utilitatibus publicis studere praeviderint. <a 401 d. iii k. mart. mediolani vincentio et fravito conss.>

CJ.1.32.1.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Breves etiam quadrimenstruos ad officium palatinum noverint dirigendos aurumque exactum ad sacras largitiones sine ulla dilatione esse mittendum. <a 401 d. iii k. mart. mediolani vincentio et fravito conss.>

 

CJ.1.33.0. De officio comitis rerum privatarum.

CJ.1.33.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quid negotiorum fuerit actitatum, in quibus aliquid commodi fiscalis appareat , ad officium rei privatae tua gravitas acta transmittat, ut instructione percepta, quid sibimet iuris auxilio debeatur, agnoscat. * valentin. et valens aa. ad honoratum consularem byzacii. * <a 368 d. vi k. ian. valentiniano et valente aa. ii conss.>

CJ.1.33.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Ad palatinorum curam et rationalium officia omnium rerum nostrarum et totius perpetuarii, hoc est emphyteuticarii, iuris exactio revertatur. * arcad. et honor. aa. minervio com. rer. privat. * <a 397 d. x k. ian. mediolani caesario et attico conss.>

CJ.1.33.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Si quis iudicum vir illustris vel praefectus urbi cognitionem comitivae privatarum examini debitam sibimet vindicandam censuerit vel tuitionem contra eiusdem sedis statuta praestiterit, ad quinquaginta librarum auri illationem poenae nomine eius officium teneatur, quam decet in articulo exigi mansuetudinis nostrae aerario sociandam. * honor. et theodos. aa. ursacio com. rer. privat. * <a 414 d. vi id. aug. ravennae constantio et constante conss.>

 

CJ.1.34.0. De officio comitis sacri patrimonii.

CJ.1.35.0. De officio proconsulis et legati.

CJ.1.35.1: Imperator Constantinus

Legati non solum civiles, sed etiam criminales causas audiant, ita ut, si sententiam in reos ferendam perviderint, ad proconsules eos transmittere non morentur. * const. a. aeliano procons. africae. * <a 320 d. k. oct. constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.1.35.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Officium hellesponti consularis aeternae recordationis patrem serenitatis nostrae adiit et eitis suis incommodis, quibus a vicarianis apparitoribus urguebatur, oravit sub tuae sublimitatis agere potestate. cuius adlegationes humanae proclivius pium principem commoverunt: quod et nos obtinere censemus. * arcad. et honor. aa. simplicio procons. asiae. * <a 396 d. viii k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

 

CJ.1.36.0. De officio comitis orientis.

CJ.1.36.1pr.: Imperator Leo

Titulos, qui alytarchiae et syriarchiae muneribus in prima syria deputati sunt, per officia tam viri spectabilis comitis orientis quam viri clarissimi rectoris provinciae flagitari praecipimus. * leo a. pusaeo pp. * <a 465 d. v id. nov. constantinopoli basilisco et herminerico conss.>

CJ.1.36.1.1: Imperator Leo

Alytarchiae quidem ludi cura viri spectabilis comitis orientis et eius officii, syriarchiae vero sollicitudine viri clarissimi moderantis provinciam eiusque apparitionis exerceantur, nullique penitus curialium, nec si voluerint, idem munus vel honorem subeundi licentia permittatur. <a 465 d. v id. nov. constantinopoli basilisco et herminerico conss.>

 

CJ.1.37.0. De officio praefecti augustalis.

CJ.1.37.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Omnia tributa per aegyptiacam dioecesin cura et providentia claritatis tuae a moderatoribus provinciarum exigi iubemus. si qui tamen ex possessoribus sive militaribus sive non militaribus ad inferenda quae debent audaces extiterint, eos per militare etiam auxilium, si opus exegerit, ad solutionem compelli censemus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. florentio praef. augustali.* <a 386 d. xiii k. mart. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>

CJ.1.37.2: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Praefectus augustalis ordinariorum sub se iudicum examinandi flagitia et super his referendi, non amovendi vel puniendi habeat potestatem. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 395 d. prid. non. dec. constantinopoli olybrio et probino conss.>

 

CJ.1.38.0. De officio vicarii.

CJ.1.38.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

In civilibus causis vicarios comitibus militum convenit anteferri, in militaribus negotiis comites vicariis anteponi, quotiensque societas in iudicando contigerit, priore loco vicarius ponderetur, comes adiunctus accedat: si quidem cum praefecturae meritum ceteris dignitatibus antestet, vicaria dignitas ipso nomine eius se trahere indicet portinem et sacrae cognitionis habeat potestatem et iudicationis nostrae soleat repraesentare reverentiam. * valens grat. et valentin. aaa. antonio pp. * <a 377 d. viii id. ian. gratiano a. iiii et merobaude conss.>

CJ.1.38.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Relationes vicariorum, si quando usus attulerit, ad nostram mansuetudinem referantur. relationes enim iudicum libenter audimus, ne administratorum decrescere videatur auctoritas, si eorum consulta veluti profanorum preces a nostris adytis repellamus. * valens grat. et valentin. aaa. ad hesperium pp. * <a 377 d. xii k. febr. gratiano a. iiii et merobaude conss.>

 

CJ.1.39.0. De officio praetorum.

CJ.1.39.1: Imperator Constantius

Praetori defertur haec iurisdictio sancientibus nobis, ut liberale negotium ipse disceptator examinet. sane interponi ab eo decreta conveniet, ut, sive in integrum restitutio deferenda est, probatis dumtaxat causis ab eodem etiam interponatur decretum, seu tutoris dandi seu ordinandi curatoris, impleatur ab eo interpositio decretorum: quippe cum apud eum quoque adipisci debeat patronorum iudicio sedula servitus libertatem. nec sane debita filiorum votis patrum vota cessabunt, ut patente copia liberos suos exuant potestate, magis propriis obsequiis mancipatos, cum sese intellegant his obsequii plus debere, a quibus sese memine runt vinculis sacris exutos. * constantius a. ad senatum. * <a 359 d. iii k. ian. eusebio et hypatio conss.>

CJ.1.39.2: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Tres tantummodo praetores electae opinionis in hac urbe per singulos annos iudicio senatus praecipimus ordinari, qui competentes causas et debitos actus integre disceptare atque tractare debebunt, ut hi tamen tres ex his, qui proprium larem in hac alma urbe habeant, non ex provinciis eligantur. nec si qui forte propter aliquas causas ad hanc urbem de provinciis venerit, ad praeturae munus vocetur, sed hi tantummodo, ut dictum est, qui hic domicilium fovent, ita ut nec ipsi sumptus quosdam inferre cogantur inviti, sed habeant spontaneae liberalitatis arbitrium. * valentin. et marcian. aa. tatiano pu. * <a 450 d. xv k. ian. constantinopoli valentiniano a. vii et avieno conss.>

 

CJ.1.40.0. De officio rectoris provinciae.

CJ.1.40.1: Imperator Alexander Severus

Potest de falso causam cognoscens praeses provinciae incidentem proprietatis quaestionem dirimere. * alex. a. iulianae. * <a 234 d. vi k. april. maximo ii et urbano conss.>

CJ.1.40.2: Imperator Constantinus

Praesides provinciarum oportet, si quis potentiorum extiterit insolentior et ipsi vindicare non possunt aut examinare aut pronuntiare nequeunt, de eius nomine ad nos aut certe ad praetorianae praefecturae scientiam referre : quo provideatur, qualiter publicae disciplinae et laesis tenuioribus consulatur. * const. a. ad maximum. * <a 328 d. iiii k. ian. treviris ianuarino et iusto conss.>

CJ.1.40.3: Imperator Constantinus

Iustissimos et vigilantissimos iudices publicis adclamationibus collaudandi damus omnibus potestatem, ut honoris eis auctiores proferamus processus, et e contrario iniustos et maleficos querellarum vocibus accusandi, ut censurae nostrae vigor eos absumat. nam si verae voces sunt nec ad libidinem per clientelas effusae, diligenter investigabimus: praefectis praetorio et comitibus, qui per provincias constituti sunt, provincialium nostrorum voces ad nostram scientiam referentibus. * const. a. ad provinciales. * <a 331 pp. k. nov. constantinopoli basso et ablabio conss.>

CJ.1.40.4: Imperator Constantinus

In officiales praefectorum cursum publicum laniantes vel prava contra utilitatem publicam molientes vindicandi tibi dedimus potestatem, ita ut praefectos de eorum culpa facias certiores. * const. a. ad periclem praes. * <a 335 d. x k. nov. nicopoli constantio et albino conss.>

CJ.1.40.5: Imperatores Valentinianus, Valens

Potioris gradus iudicibus ab inferioribus competens reverentia tribuatur. sed ubi publica tractatur utilitas, etsi minor iudex veritatem investigaverit, nulla maiori inrogatur iniuria. sane qui insignia dignitatis ad hoc exercet, ut indignis iniuriis existimet adficiendos eos, qui officia cum potestate moderantur, non declinabit nostrae indignationis aculeos. * valentin. et valens aa. ad apronianum pu. * <a 364 d. v. k. iun. ancyro divo ioviano et varroniano conss.>

CJ.1.40.6: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Civitas rhodiorum iniuriam suam non tam decenter quam sero conquesta est. unde inviolabili observatione sancimus, ut, quoniam tempore hiemis navigatio saepe periculosa est semper incerta, in illis quinque urbibus, quae potiores esse ceteris adseruntur, vicissim hiemandum sibi iudices recognoscant. quod si cuiquam tale existat ingenium, ut praecepta nostra contemnat, quinquaginta ab eo argenti librae, centum ab eius officio, si aliter factum fuerit, fisci viribus inferantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 385 d. v id. dec. constantinopoli arcadio et bautone conss.>

CJ.1.40.7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Qui ordinariam gesserit dignitatem, quidquid ex venturae delegationis titulis profligaverit, cum dispendio pudoris atque fortunae de propriis facultatibus intra provinciam positus inferre debebit. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 386 d. vii k. iun. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>

CJ.1.40.8: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Ne quis iudicum in provincia sua praefectianum vel palatinum vel militem vel ex his etiam omnibus, qui antea in huiusmodi officiis fuerunt commorati, intercessorem ( id est exsecutorem) cuiusquam litigatoris petitione in quolibet seu privato seu publico negotio putet esse tribuendum. nam peccantem circa consulta caelestia cum suo officio non solum detrimentum famae, sed etiam patrimoniorum damna comitentur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 386 d. non. aug. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>

CJ.1.40.9: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Nullus provinciae moderator augustissimam urbem sine iussione adire audeat. nam si quem patuerit contra decreti nostri praecepta venisse, is congrua condemnatione plectetur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. polemio pp. illyrici. * <a 390 d. x k. ian. mediolani post consulatum timasii et promoti.>

CJ.1.40.10: Imperatores Arcadius, Honorius

Nullum palatinis tibi obsecundantibus cum provincialibus volumus esse commercium : sed iudices scire debebunt hoc sibi praecipue esse commissum, ut ipsi a provincialibus exigant et consueta deposcant, palatinum vero possessor non horreat, qui non sibi, sed iudicibus atque officiis praeceptus est imminere. * arcad. et honor. aa. limenio com. sacr. larg. * <a 401 d. vi k. april.>

CJ.1.40.11: Imperatores Honorius, Theodosius

Moderatores provinciarum curam gerere iubemus, ne quid potentium procuratores perperam inliciteque committant. * honor. et theodos. aa. theodoro pp. * <a 408 d. vi k. dec. ravennae basso et philippo conss.>

CJ.1.40.12: Imperatores Honorius, Theodosius

Omnes per provincias apparitores pro inveterata auctoritate iuxta motum iudicis nudatos verberibus, si ita res tulerit, subiacere praecipimus, ut et facilis exsecutio rerum publicarum sit et officiorum insolentia comprimatur et iudicum severitati competens reddatur auctoritas. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 412 d. vi k. ian. honorio viiii et theodosio v aa. conss.>

CJ.1.40.14: Imperator Leo

Si quis cohortalibus adhuc obsequiis obligatus regimen provinciae vel cingulum cuiuslibet militiae dignitatisve quoquo modo meruit, contra licitum usurpatis impetratisve careat, etiamsi ultronea nostra liberalitate ius gerendae provinciae vel militiae seu dignitatis cuiuspiam sibi iactaverit fuisse delatum. * leo a. constantino pp. * <a 471 d. vii id. aug. constantinopoli leone a. iiii et probiano conss.>

CJ.1.40.15pr.: Imperator Leo

Nulli iudicum, qui provincias regunt, in civitatibus, in quibus sacra palatia vel praetoria sunt, liceat relictis his privatorum sibi domus ad habitandum veluti praetoria vindicare, sed sacratissima modis omnibus inhabitare palatia seu praetoria, ut hac necessitate compellantur eorum reparationi providere. * leo a. constantino pp. * <a 471 ? >

CJ.1.40.15.1: Imperator Leo

Ubi autem et palatium est et praetorium, palatium quidem habitationi praesidis, praetorium autem suscipiendis conservandisque speciebus publicis horreorum vice vel aliae necessariae rei deputetur. <a 471 ? >

CJ.1.40.15.2: Imperator Leo

Quod si quis aliquando dissimulare temptaverit, protinus eum atque officium quinquaginta librarum auri multam ad reparandum sacrum quod neglexerit palatium solvere sancimus. <a 471 ? >

 

CJ.1.41.0. Ut nulli patriae suae administratio sine speciali permissu principis permittatur.

CJ.1.42.0. De quadrimenstruis tam civilibus quam militaribus brevibus.

CJ.1.43.0. De officio praefecti vigilum.

CJ.1.43.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Praefecti vigilum huius urbis nihil de capitalibus causis sua auctoritate statuere debent, sed si quid huiusmodi evenerit, culmini tuae potestatis referre, ut de memoratis causis celsiore sententia iudicetur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. nebridio pu. * <a 385 - 389 >

 

CJ.1.44.0. De officio praefecti annonae.

CJ.1.44.2

* * <a 532 d. viii id. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc. anno secundo.>

 

CJ.1.45.0. De officio civilium iudicum.

CJ.1.45.1: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Honorati, qui lites habere noscuntur, his horis, quibus causarum merita vel fata panduntur, residendi cum iudice non habeant facultatem. * arcad. honor. et theodos. aaa. curtio pp. * <a 408 d. iii non. febr. romae basso et philippo conss.>

CJ.1.45.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Si quis pro publicis functionibus, quae flagitantur, aliquo se defendere temptet munimine, adeat iudicem et promat, quae duxerit adserenda: quem si iudex, quod non arbitramur, minus audire maluerit, ipse quidem administrator triginta librarum auri, apparitio vero eius quinquaginta feriatur dispendio. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 409 d. xiiii k. aug. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

 

CJ.1.46.0. De officio iudicum militarium.

CJ.1.46.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Numquam omnino in negotiis privatorum vel tuitio militaris vel exsecutio tribuatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. comm. et magg. utr. mil.* <a 393 d. prid. id. febr. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>

CJ.1.46.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Praecipimus, ne quando curiales vel privatae condicionis homines ad militare exhibeantur iudicium vel contra se agentum actiones excipiant vel litigare in eo cogantur. interminationem autem quinquaginta librarum auri adversus comitianum officium proponi decernimus, si quid contra haec aliquando temptaverit. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d. vi k. sept. eudoxiopoli theodosio a. vii et palladio conss.>

CJ.1.46.3: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nemo de his, qui in virorum spectabilium ducum officiis militaverint, scholae agentum in rebus quacumque subreptione post completam militiam societur, ne agendi vices viri clarissimi principis accipiat facultatem. si quis autem adversus haec nostrae perennitatis decreta venire conetur, militia spoliatus proscriptionis poena pro parte bonorum tertia constringatur. * theodos. et valentin. aa. anatolio mag. mil. * <a 443 d. v k. febr. constantinopoli maximo ii et paterio conss.>

CJ.1.46.4pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Duces limitum et praecipue, quibus gentes quae maxime cavendae sunt appropinquant, in ipsis limitibus commorari et milites ad proprium redigere numerum imminentibus magisteriis potestatibus diuturnisque eorum exercitationibus inhaerere praecipimus. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a 443 d. prid. id. sept. constantinopoli maximo ii et paterio conss.>

CJ.1.46.4.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Castrorum quin etiam refectionis clusuriarumque curam habeant. <a 443 d. prid. id. sept. constantinopoli maximo ii et paterio conss.>

CJ.1.46.4.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quibus cum principe castrorumque praepositis pro laborum vicissitudine limitaneorum militum duodecimam annonarum partem, distribuendam videlicet inter eos magisteriae potestatis arbitrio, deputamus. <a 443 d. prid. id. sept. constantinopoli maximo ii et paterio conss.>

 

CJ.1.47.0. Ne comitibus rei militaris vel tribunis lavacra praestentur.

CJ.1.47.1: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Omnem inquietudinem a curiis et civitatibus praecipimus prohiberi nec ulla privata ab his succendi balnea ad tribunorum vel ducum aliorumve militarium comitum usus nec adaerationem aliquam pro hac causa profligari. illustribus enim tantum viris comitibus ac magistris militum ( si tamen id voluerint) hoc ministerium indulgemus: dupli poena violatoribus huius sanctionis imminente. * arcad. honor. et theodos. aaa. anthemio pp. * <a 406 d. v k. dec. constantinopoli arcadio a. vi et probo conss.>

 

CJ.1.48.0. De officio diversorum iudicum.

CJ.1.48.1: Imperator Constantinus

Nemo iudex officialem ad eam domum, in qua mater familias agit, cum aliquo praecepto existimet esse mittendum, ut eandem in publicum protrahat, cum certum sit debita eius, quae intra domum considerato sexu semet contineat, domus eius vel cuiuscumque rei habita distractione, publicis necessitatibus posse servari. quod si quis in publicum matrem familias posthac crediderit protrahendam, inter maximos reos citra ullam indulgentiam capitali poena plectetur. * const. a. ad domitium celsum vic. * <a 316 d. iii id. ian. treviris sabino et rufino conss.>

CJ.1.48.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Singuli quique iudices sciant celsioribus viris et his, quorum nonnumquam iudicio provehuntur, honorificentiam esse debitam praestandam, nec in subscriptionibus suis fratres audeant nominare, apparitione multanda, cuius haec cura est. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad principium pu. * <a 384 d. id. febr. ricomere et clearcho conss.>

CJ.1.48.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Sciant principes et cornicularii et primates officiorum, iudices etiam, ternas libras auri a suis facultatibus eruendas, si honoratis viris, quibus etiam consistorium nostrum ingrediendi facultas praebetur, secretarii iudicum non patuerit ingressus aut reverentia non fuerit in salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata. * valentin. theodos. et arcad. aaa. constantio pp. galliarum. * <a 389 d. vi id. nov. treviris timasio et promoto conss.>

 

CJ.1.49.0. Ut omnes tam civiles quam militares iudices post administrationem depositam per quinquaginta dies in civitatibus vel certis locis permaneant.

CJ.1.49.1pr.: Imperator Zeno

Nemo ex viris clarissimis praesidibus provinciarum vel consularibus aut correctoribus neve qui administrationis maioris infulas meruerint, id est viri spectabiles proconsules vel praefectus augustalis aut comes orientis aut cuiuslibet tractus vicarius aut quicumque dux vel comes cuiuslibet limitis vel divinarum comes domorum, postquam sibi successum fuerit, audeat excedere de locis, quae rexisse noscitur, antequam quinquaginta dierum constitutus numerus finiatur. * zeno a. sebastiano pp. * <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>

CJ.1.49.1.1: Imperator Zeno

Sed per id tempus praesides quidem et consulares nec non correctores in metropoli, spectabiles vero iudices tam civiles quam militares in civitatibus administratae dioeceseos illustrioribus publice, nec domi vel intra sancrosanctos terminos vel regiones aut potentes domos latitantes, sed in celeberrimis locis ante omnium quos nuper gubernaverant ora versentur, ut pateat omnibus facultas libera super furtis aut criminibus querimoniam commovendi, ita ut ab omni defensus iniuria provisione post eum administrantis ac periculo officii nec minus curialium et defensoris civitatis, iuratoriae tantum cautioni commissus, postquam fuerit in querimoniam devocatus, pulsare volentibus ( ut dictum est) pro legum ratione respondeat: <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>

CJ.1.49.1.2: Imperator Zeno

Nec ullam ante praefinitum tempus de provincia discedendi excusationem ei tribuat vel divina revocatoria vel codicilli alterius administrationis oblati vel praeceptum amplissimae tuae sedis, ut alterius provinciae moderatoris vices obtineat, aut praeceptum praefatae vel alterius civilis seu militaris cuiuscumque potestatis, ut quamcumque sollicitudinem publicam gerat aut exhibeatur vel deducatur, aut postremum cuiuslibet artis astutia, cuiuscumque occasionis excogitata calliditas excludatur, ut modis omnibus, quae pro universarum provinciarum salute sancimus, sortiantur effectum. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>

CJ.1.49.1.3: Imperator Zeno

Quod si quis temeritate punienda saluberrimam legem circumscribendam vel violandam crediderit, licet et maiestatis reus non immerito iudicetur, attamen quinquaginta librarum auri multam publicis calculis inferre cogetur: simili poena plectendo, qui post eum administratione suscepta minime eum curaverit honeste retinendum aut super eius fuga protinus referendum. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>

CJ.1.49.1.4: Imperator Zeno

Administrationem autem deponere non volumus decessorem, antequam successor ad provinciae fines pervenerit, licet litteris ad eum seu programmate vel edicto ad officium et provinciales usus fuerit. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>

CJ.1.49.1.5: Imperator Zeno

Ipse autem, qui praesentem fugiens non observaverit legem, ubicumque repertus fuerit, licet in hac florentissima civitate, ad provinciam sine ullo penitus obstaculo praeceptione tui culminis, cura etiam viri clarissimi rectoris provinciae , in qua repertus fuerit, deducetur, per sex mensuum curricula ibidem moraturus, quatenus interea minime crimina possint vel furta celari. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>

CJ.1.49.1.6: Imperator Zeno

Officium etiam, quod eum ( debito tamen honore servato) non prohibuerit contra legis tenorem discedere, triginta librarum auri dispendio ferietur. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>

CJ.1.49.1.7: Imperator Zeno

Quod si intra quinquaginta dierum numerum fuerit forte pulsatus et praefato elapso tempore necdum finita lis fuerit, civiliter quidem super furtorum sceleribus pulsatus dato procuratore instructo post quinquaginta dies protinus habeat licentiam discedendi: accusatione vero super criminibus facta per inscriptionum laqueos inretitus usque ad terminum causae ibidem necessario perdurabit. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>

CJ.1.49.1.8: Imperator Zeno

Sciant autem universi iudices, apud quos vel administrationis iure vel ex praecepto amplissimae tuae sedis huiusmodi controversiae civiliter vel criminaliter ventilantur, intra viginti dierum spatium debere se praefata litigia, postquam orta fuerint, terminare. nam si supersederint, ipsos quidem decem librarum auri condemnationem subire censemus, accusationem vero seu civilem intentionem semel in iudicium deductam praefato modo legitime terminari. <a 479 d. v id. oct. constantinopoli zenone a. ii cons.>

 

CJ.1.50.0. De officio eius qui vicem alicuius iudicis obtinet.

CJ.1.50.1: Imperator Gordianus

In causa quae spectat ad utilitatem rei publicae eum qui vice praesidis provinciae administrat potuisse cognoscere in dubium non venit. sane si in aliquo captum est ius rei publicae, iuxta scita divorum principum defensores rei publicae ( si modo adesse fiduciam negotio putant) restitutionis auxilium possunt flagitare. * gord. a.Domitio pp. * <a 240 d. iii non. nov. sabino ii et venusto conss.>

CJ.1.50.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Suggerente magnificentia vestra docta imperialis aeternitas debere eos, qui praeceptione principali seu vestrae sedis amplissimae tueri locum rectorum provinciarum noscuntur, auctoritatem habere tutores seu curatores petentibus dare, decretum etiam interponere ad alienandas minorum similiumque eis personarum seu curalium facultates, emancipationes quoque legibus celebrare et omnia quae ad iurisdictionem rectoris provinciae pertinent actitare, praecipere dignata est pro dispositione vestrae celsitudinis praefatas huiusmodi sollicitudines peragendi habere licentiam. * theodos. et valentin. aa. mandata ad antiochum pp. per referendarium, quae sic habent:* <a 427 d. prid. id. oct. constantinopoli hierio et ardabure conss.>

 

CJ.1.51.0. De adsessoribus et domesticis et cancellariis iudicum.

CJ.1.51.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Studiorum labor meretur, ut hi, qui in publicis administrationibus constitui sociari sibi consiliorum participes cupiunt, spe praemiorum atque honorificentia sua provocent eos, quorum prudentiam sibi putant esse necessariam, non metu terribili et necessitate incongrua libertati. * diocl. et maxim. aa. paulino. * <a 286 d. prid. id. iul. tiberiade maximo ii et aquilino conss.>

CJ.1.51.2: Imperator Constantinus

Praesides non per adsessores, sed per se subscribant libellis. quod si quis adsessori subscriptionem inconsultis nobis permiserit, mox adsessor qui subscripsit exilio puniatur: praesidis vero nomen ad nos referri iubemus, ut in eum severius vindicetur. * const. a. ad bassum pp. * <a 320 d. xv k. sept. constantino a. vi et constantino c. conss.>

CJ.1.51.3pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Consiliarios iudicum et cancellarios et eos, qui domesticorum funguntur officio, post depositam administrationem quinquaginta dies in provincia residere praecipimus. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d. vi k. ian. mediolani theodoro cons.>

CJ.1.51.3.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Pro confesso autem tenebitur, qui accusatus huiusmodi personam subtraxerit: eaque in quadruplum restitui iubemus, quae desiderantur ablata, ut duplum spoliatus accipiat, duplum noster fiscus adquirat. <a 399 d. vi k. ian. mediolani theodoro cons.>

CJ.1.51.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Domesticus iudicis a publicis actibus arceatur. quod si necessitatibus publicis sese convictus fuerit miscuisse, statim eum ad maioris potestatis examen deduci oportet, ut competens in eo vindicta promatur. * arcad. et honor. aa. et theodos. a. ad caelicianum vic. * <a 404 d. vi id. april. honorio a. vi et aristaeneto conss.>

CJ.1.51.5: Imperatores Honorius, Theodosius

Nemo in provinciis, qui semel domestici vel cancellarii ministerium gesserit, ad eandem observationem aliqua ambitione iterum remeare concedatur. * honor. et theodos. aa. seleuco pp. * <a 415 d. iii id. dec. ravennae aa. x et vi conss.>

CJ.1.51.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Nemo de domesticis ducum vel comitum militarium, officiis eorum connumeratus, post completum sui temporis actum ad eandem rursus sollicitudinem audeat adspirare: decem auri librarum condemnatione proposita, si quis hanc violare voluerit sanctionem: eadem poena officio quoque coercendo, si per ambitionem vel avaritiam ex his aliquid temerari concesserit. * honor. et theodos. aa. vitaliano duci libyae. * <a 417 d. viiii k. nov. constantinopoli honorio a. xi et constantio ii conss.>

CJ.1.51.7: Imperatores Honorius, Theodosius

Velut castrense peculium filii familias adsessores etiam post patris obitum vindicent, qui consiliis propriis administratores iuvare consueverunt, si quid licitis honestisque lucris coadunare potuerunt. * honor. et theodos. aa. eustathio pp. * <a 422 d. x k. april. constantinopoli honorio xiii et theodosio x aa.Conss.>

CJ.1.51.8: Imperatores Honorius, Theodosius

Nullus iudicum ad provinciam sibi commissam quemquam secum ducere audeat, cui domestici vel cancellarii nomen imponat, nec profectum ad se undecumque suscipiat , ne famae nota cum bonorum publicatione plectatur. periculo enim primatum officii cancellarios, sub fide gestorum ex eodem officio electos iudicibus applicari iubemus, ita ut post depositam administrationem nec militiam deserant et provincialibus praesentiam sui exhibeant, quo volentibus sit accusandi eos facultas, si enim idonea causa exegerit, ad detegenda iudicis flagitia et quaestioni eos subdi oportet. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d. prid. k. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

CJ.1.51.9: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si post depositam administrationem iudicum praesentiam vel exhibitionem domesticorum querimonia provincialium aut curalium vel aliqua publica necessitas postulaverit, per eosdem administratores, quorum domestici fuerint, iudicio legibusque tradantur. * theodos. et valentin. aa. ad taurum pp. * <a 433 d. v non. iul. constantinopoli theodosio a. xiiii et maximo conss.>

CJ.1.51.10: Imperatores Theodosius, Valentinianus

In consiliariis observari censemus, ut in eum, qui in sua provincia ultra quattuor menses moderatoribus adsederit adversus leges antiquas et divorum retro principum scita, proscriptio bonorum et accusatio publici criminis immineat, nisi per caeleste oraculum vel amplissimae tuae sedis praeceptionem sese defendat. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. xiii k. febr. theodosio xvii et festo conss.>

CJ.1.51.11: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Non parum adsessoribus magistratuum maiorum quam ipsis iudicibus nostrae benivolentiae liberalitas tribuenda est. ideoque consiliarios virorum illustrium praefectorum tam praetorio quam huius inclitae urbis eminentissimorumque magistrorum militum nec non etiam viri illustris magistri officiorum, sive praedicto officio iam functi sunt seu fungentur in posterum, post depositum etiam officium ab omni indictionis onere seu civilium seu militarium iudicum prorsus immunes esse praecipimus, ut nec ab amplissima quidem sede tui culminis eis ulla molestia super suscipiendo quolibet gravamine penitus iniungatur: quinquaginta librarum auri officio tui culminis damnatione multando, si quid adversus statuta clementiae nostrae innovari concesserit. * theodos. et valentin. aa. zoilo pp.Orientis. * <a 444 d. v k. mart. theodosio a. xviii et albino conss.>

CJ.1.51.12: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Liceat omnibus iudicibus illustri praeditis potestate consiliarios sibi eosdem secundo ac tertio et saepius iniungere, quia qui semel recte cognitus est, ob hoc solum non debet, quod iam probatus est, improbari. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 450 vel 455 d..... valentiniano a....>

CJ.1.51.13: Imperator Zeno

* zeno.* <a 487 d. vi k. iul. post consulatum longini.>

CJ.1.51.14pr.: Imperator Justinianus

Nemo ex his, qui advocati causarum constituti sunt vel fuerint et in hac regia urbe in quocumque iudicio deputati et in aliis omnibus provinciis nostro subiectis imperio, audeat in uno eodemque tempore tam advocatione uti quam consiliarii cuiuscumque magistratus, quibus res publica gerenda committitur, curam adripere , cum sat abundeque sufficit vel per advocationem causis perfectissime patrocinari vel adsessoris officio fungi, ne, cum in utrumque festinet, neutrum bene peragat: sed sive advocatus esse maluerit, hoc cum debita sollertia implere possit , vel si adsessionem elegerit, in ea videlicet permaneat, ita tamen, ut post consiliarii sollicitudinem depositam liceat ei ad munus advocationis reverti. * i ust. a. demostheni pp. * <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.1.51.14.1: Imperator Justinianus

Nec sit concessum cuidam duobus magistratibus adsidere et utriusque iudicii curam peragere ( neque enim facile credendum est duabus etiam necessariis rebus unum sufficere: nam cum uni iudicio adfuerit, altero abstrahi necesse est sicque nulli eorum idoneum in totum inveniri), sed altera adsessione penitus semota unius magistratus esse contentum iudicio. <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.1.51.14.2: Imperator Justinianus

Nec callidis machinationibus huiusmodi legem putet quis esse circumscribendam et , si non consilarii signum quod solitum est chartis imponat, sed alias quasdam litteras excogitatas adsimulaverit, existimari ei licere fungi quidem memorato officio, sub huiusmodi tamen umbra latere, cum in legem committunt hi, qui vigorem eius scrupulosis et excogitatis artibus eludere festinant. <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.1.51.14.3: Imperator Justinianus

Neque sibi blandiri quemquam oportet, quod et praesentis legis aculeos possit evadere, quemadmodum et anteriores leges super hac re positas deludebat. si quis etenim in tali commisso fuerit inventus, sciat se de matriculis advocatorum penitus esse delendum et decem librarum auri multam nostris privatis largitionibus illaturum, per virum illustrem comitem rerum privatarum exigendam, et aliam maiorem regalis culminis subiturum offensam, cum nec ipse iudex, qui hoc fieri passus est et sciens prudensque hoc commiserit, sine imperiali commitione remanebit : <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.1.51.14.4: Imperator Justinianus

Eadem poena subiciendo etiam eo vel eis, qui in his causis, quarum patrocinium adepti sunt quibusque advocationem suam praestiterint, adsessionis cuiuscumque magistratus colore audeat vel audeant iudicare, ne adfectionis suae advocationis memor incorrupti iudicis non possit nomen perferre. <a 529 d. v k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

 

CJ.1.52.0. De annonis et capitu administrantium vel adsessorum aliorumve publicas sollicitudines gerentium vel eorum, qui aliquas consecuti sunt dignitates.

CJ.1.52.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Omnibus tam viris spectabilibus quam viris clarissimis iudicibus, qui per provincias sive militarem sive civilem administrationem gerunt, nec non comiti commerciorum, magistro aeris sive privatae rei, rationali per ponticam atque asianam dioecesin et adsessoribus iudicum singulorum in praebendis solaciis annonarum hic fixus ac stabilis servabitur modus, ut ea pro annonis et capitu dignitati suae debitis pretia consequantur, quae particularibus delegationibus soleant contineri. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. iii k. iun. constantinopoli theodosio xvii et festo conss.>

 

CJ.1.53.0. De contractibus iudicum vel eorum qui sunt circa eos et inhibendis donationibus in eos faciendis et ne administrationis tempore proprias aedes aedificent sine sanctione pragmatica.

CJ.1.53.1pr.: Imperator Justinianus

Quicumque administrationem in hac florentissima urbe gerunt, emere quidem mobiles vel immobiles res vel domus extruere non aliter possint, nisi specialem nostri numinis hoc eis permittentem divinam rescriptionem meruerint. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.53.1.1: Imperator Justinianus

Donationes vero omnimodo recusent, scientes non esse validas eas in quibuscumque rebus et quacumque aestimatione, nisi post administrationem depositam vel specialiter in scriptis donator eandem donationem ratam habuerit vel tempus quinquennale praeterierit, in quo nulla querella super isdem donationibus vel ab ipso donatore vel ab successoribus eius facta sit. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.53.1.2: Imperator Justinianus

Provincias vero moderantibus non solum donationes, sed etiam emptiones quarumcumque mobilium vel immobilium rerum praeter eas, quae ad alimonias vel vestem pertinent, et aedificationes, licet sacri apices aliquid eorum permiserint, penitus interdicimus. nec ratum sit, quod his donatione vel venditione datum est, licet quinquennale tempus post depositam administrationem excesserit vel consensus donatoris vel venditoris post eandem administrationem adiectus sit. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.53.1.3: Imperator Justinianus

Haec autem etiam ad domesticos et consiliarios eorum trahi necessarium duximus, illud etiam adicientes, ut nec per interpositam personam aliquid eorum sine periculo possit perpetrari. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

CJ.1.53.1.4: Imperator Justinianus

Quae etiam ad praeterita negotia referri sancimus, nisi transactionibus vel iudicationibus sopita sint. <a 528 d. v id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>

 

CJ.1.54.0. De modo multarum, quae ab iudicibus infliguntur.

CJ.1.54.1: Imperatores Severus, Antoninus

Multa damnum famae non inrogat. * sev. et ant. aa. firmo. * <a 205 d. v id. april. antonino a. et geta utrisque ii conss.>

CJ.1.54.2: Imperator Alexander Severus

Procuratores meos, id est rationales, indicendae multae ius non habere saepe rescriptum est. * alex. a. decimo. * <a 228 d. xiii k. sept. modesto et probo conss.>

CJ.1.54.3: Imperator Gordianus

Curator rei publicae, qui graeco vocabulo logista nuncupatur, multandi ius non habet. * gord. a. celeri. * <a 239 d. id. sept. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.1.54.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Illustres viros praefectos praetorio usque ad quinquaginta librarum auri multas, cum peccatum gravissimum erit, sinimus pervenire. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d. viii id. ian. gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.1.54.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Multarum severa compendia aerario nostro protinus esse quaerenda nullus ignoret, nisi ipse iudex id, quod ad poenam admissi facinoris exculpitur, vel publicis operibus vel cursui publico vel aliis necessariis causis specialiter deputaverit. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad praetextatum pp. * <a 384 d. v id. sept. aquileiae ricomere et clearcho conss.>

CJ.1.54.6pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Eos, qui ordinario provincias iure moderantur, erga eorum personas, quos culpa reddit obnoxios, ultra duarum unciarum auri multam condemnare non patimur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>

CJ.1.54.6.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Proconsularem vero potestatem, si multandi necessitas imminebit, senarum unciarum auri summa cohibebit: in qua forma etiam comes orientis atque praefectus augustalis erit. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>

CJ.1.54.6.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Ceteri vero spectabiles iudices et qui vice vestra administrationis gubernacula susceperunt, ultra tres auri uncias sibi intellegant licentiam denegandam. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>

CJ.1.54.6.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Id quoque observandum a moderatore esse censemus, ut in unius correptione personae, si ad id continuatio peccati impulerit, trinae tantum in annum condemnationis sub praestituta summa severitas exseratur. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>

CJ.1.54.6.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Quod si quis praedictum modum excesserit, huius auctor admissi condemnato ad dupli restituionem, fisco vero nostro ad inferendam eam quantitatem, quam multae nomine inflixerit, retinebitur. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>

CJ.1.54.6.5: Imperatores Arcadius, Honorius

Nec tamen ad huiusmodi legis moderationem pertinere se credant, qui in peculatibus aut manubiis, id est depraedationibus concussionibus furtis atque aliis flagitiis, quae coerceri severius convenit, fuerint deprehensi, scilicet ut scripta per iudices memoratos, in cuiuslibet fuerit dirigenda dispendium, sententia proferatur. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>

CJ.1.54.6.6: Imperatores Arcadius, Honorius

Nec putent factu facile esse, ut aut praecipiti persuasione condemnet quem culpa non ingravat, aut erubescenda varietate iudicii pro arbitrio proprio immutandum esse quod lex iusserit, nisi paupertas condemnati hoc persuaserit. <a 399 d. xii k. sept. theodoro cons.>

 

CJ.1.55.0. De defensoribus civitatum.

CJ.1.55.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quis de tenuioribus ac minusculariis rebus interpellandum te esse crediderit, in minoribus causis, id est usque ad quinquaginta solidorum summam, acta iudicialia conficias, scilicet ut, si quando quis vel debitum iustum vel servum, qui per fugam fuerit elapsus, vel quod ultra delegationem dederit postulaverit vel quodlibet huiusmodi, tua disceptatione restituas. ceteras vero, quae dignae forensi magnitudine videbuntur, ordinario insinuato rectori. * valentin. et valens aa. senecae defensori. * <a 365 d. v k. iul. tyrici valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.1.55.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Defensores civitatum non ex decurionum seu cohortalium corpore, sed ex aliis idoneis personis huic officio deputentur. * valentin. et valens aa. ad probum pp. * <a 368? 370? 373? d. iii non. nov. isdem conss. >

CJ.1.55.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Utili ratione prospectum est, ut innocens et quieta rusticitas peculiaris patrocinii, id est defensoris locorum, beneficio fruatur, ut apud eum in pecuniariis causis litigandi habeat facultatem. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad senatum. * <a 373 d. iiii id. aug. hierapoli valentiniano et valente aa. utrisque iiii conss.>

CJ.1.55.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

In defensoribus universarum provinciarum erit administrationis haec forma et tempus quinquennii spatii metiendum: scilicet ut imprimis parentis vicem plebi exhibeas, descriptionibus rusticos urbanosque non patiaris adfligi, officialium insolentiae, iudicum procacitati salva reverentia pudoris occurras, ingrediendi, cum voles, ad iudicem liberam habeas facultatem, superexigendi damna vel spolia plus petentium ab his, quos liberorum loco tueri debes, excludas, nec patiaris quicquam ultra delegationem solitam ab his exigi, quos certum est nisi tali remedio non posse reparari. * grat. valentin. et theodos. aaa. theodoro defens. civitatis.* <a 385 d. xi non. ian. constantinopoli arcadio et bautone conss.>

CJ.1.55.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Defensores nihil sibi insolenter, nihil indebitum vindicantes nominis sui tantum fungantur officio: nullas infligant multas, severiores non exerceant quaestiones, plebem vel decuriones ab omni improborum insolentia et temeritate tueantur, ut id tantum, quod esse dicuntur, esse non desinant. * valentin. theodos. et arcad. aaa. potamio praef. augustali. * <a 392 d. iii non. mart. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.1.55.6: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Per omnes regiones, in quibus fera et periculi sui nescia latronum feruet insania, probatissimi quique et districtissimi defensores adsint disciplinae et quotidianis actibus praesint, qui non sinant crimina impunita coalescere: removeantur patrocinia, quae feruorem reis et auxilium scelerosis impertiendo maturari scelera fecerunt. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 392 d. v id. april. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.1.55.7: Imperatores Arcadius, Honorius

Defensores civitatum oblatos sibi reos in ipso latrocinio vel congressu violentiae aut perpetrato homicidio stupro vel raptu vel adulterio deprehensos et actis publicis sibi traditos expresso crimine cum his, a quibus fuerint accusati, mox sub idonea prosecutione ad iudicium dirigant. * arcad. et honor. aa. caeciliano pp. * <a 405 d. prid. k. ian. mediolani stilichone ii et anthemio conss.>

CJ.1.55.8pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Defensores ita praecipimus ordinari, ut sacris orthodoxae religionis imbuti mysteriis reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur: de quorum ordinatione referendum est ad illustrissimam praetorianam potestatem, ut litteris eiusdem magnificae sedis eorum solidetur auctoritas. * honor. et theodos. aa. caeciliano pp. * <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.55.8.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quod si quid a qualibet persona contra publicam disciplinam in laesionem possessorum fieri cognoverint defensores, referendi habeant potestatem ad illustres et magnificos viros praefectos praetorio et illustres viros magistros equitum et peditum, magistros etiam officiorum et comites tam sacrarum largitionum quam rerum privatarum. <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>

CJ.1.55.9pr.: Imperatores Honorius, Theodosius

Iubemus cura ac sollertia defensorum minime possessores maioribus mensuris et ponderibus a susceptoribus praegravari, sed eos deprehensos ad iudicium dirigi cum ipso commissae fraudis indicio. * honor. et theodos. aa. caeciliano pp. * <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>

CJ.1.55.9.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Illud etiam fieri permittimus, ut, si provincialibus nostris contestari iniurias seu laesiones suas cupientibus actorum confectio a defensoribus denegetur, licentia eis tribuatur querellae propriae libellum conscriptum eo tenore, quo fuerat contestandum, in frequentioribus civitatum locis proponendi conveniendique scribas, tabularios et cetera officia publica commonenda, per quae libellum colligi oportebit atque invitis supra memoratis personis sub actorum confectione ingerendi, quorum quaestione fides possit inquiri: qua probata in eos, quos gestorum petitam confectionem negasse constiterit, vigor iudiciarius exseratur. <a 409 d. xii k. febr. ravennae honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>

CJ.1.55.10: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nulli defensorum licere decernimus, si de publica sollicitudine voluerit se liberare, nisi divinos adfatus intimaverit tuae sublimitatis iudicio, triginta librarum auri poenam tam moderatoribus provinciarum quam ceteris iudicibus vel temeratoribus sacri nostri oraculi subituris, si neglecta fuerit auctoritas principalis. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 441 d. xv k. sept. constantinopoli cyro vc. cons.>

CJ.1.55.11: Imperator Anastasius

Iubemus eos tantummodo ad defensorum curam peragendam ordinari, qui sacrosanctis orthodoxae religionis imbuti mysteriis hoc imprimis sub gestorum testificatione , praesente quoque religiosissimo fidei orthodoxae antistite, per depositiones cum sacramenti religione celebrandas patefecerint. ita enim eos praecipimus ordinari, ut reverentissimorum episcoporum nec non clericorum et honoratorum ac possessorum et curialium decreto constituantur. * anastas. a. eustathio pp. * <a 505 d. xiii k. mai. sabiniano et theodoro conss.>

 

CJ.1.56.0. De magistratibus municipalibus.

CJ.1.56.1: Imperator Constantinus

Decuriones ad magistratum vel exactionem annonarum ante tres menses vel amplius nominari debent, ut, si querimonia eorum iusta videatur, sine impedimento in absolvendi locum alius subrogetur. * const. a. ad florentium pp. * <a 323 d. id. april. constantinopoli severo et rufino conss.>

CJ.1.56.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Magistratus conficiendorum actorum habeant potestatem. * valentin. et valens aa. ad germanium. * <a 366 d. xiii k. ian. gratiano np. et dagalaifo conss.>

 

CJ.1.57.0. De officio iuridici alexandriae.

CJ.1.57.1: Imperatores Leo, Anthemius

Iubemus apud alexandrinae dumtaxat clarissimae civitatis iuridicum licitum et concessum esse singulis quibusque volentibus donationis conscriptae sollemniter instrumenta reserare, eisdemque robur adiciet gestorum series apud eundem virum confecta, tamquam si apud virum clarissimum moderatorem provinciae vel magistratus vel defensorem plebis habita fuisse diceretur. * leo et anthem. aa. alexandro duci et praef. augustali. * <a 469 d. k. sept. constantinopoli zenone et marciano conss.>

 

LIBER SECUNDUS

 

CJ.2.1.0. De edendo.
CJ.2.2.0. De in ius vocando.
CJ.2.3.0. De pactis.
CJ.2.4.0. De transactionibus.
CJ.2.5.0. De calculi errore.
CJ.2.6.0. De postulando.
CJ.2.7.0. De advocatis diversorum iudiciorum.
CJ.2.8.0. De advocatis fisci.
CJ.2.9.0. De errore advocatorum vel libellos seu preces concipientium.
CJ.2.10.0. Ut quae desunt advocationi partium iudex suppleat.
CJ.2.11.0. De causis, ex quibus infamia alicui inrogatur.
CJ.2.12.0. De procuratoribus.
CJ.2.13.0. Ne liceat potentioribus patrocinium litigantibus praestare vel actiones in se transferre.
CJ.2.14.0. De his, qui potentiorum nomine titulos praediis adfigunt vel eorum nomina in lite praetendunt.
CJ.2.15.0. Ut nemo privatus titulos praediis suis vel alienis imponat vel vela regalia suspendat.
CJ.2.16.0. Ut nemini liceat sine iudicis auctoritate signa imprimere rebus, quas alius tenet.
CJ.2.17.0. Ne fiscus vel res publica procurationem alicui patrocinii causa in lite praestet.
CJ.2.18.0. De negotiis gestis.
CJ.2.19.0. De his quae vi metusve causa gesta sunt.
CJ.2.20.0. De dolo malo.
CJ.2.21.0. De in integrum restitutione minorum viginti quinque annis.
CJ.2.22.0. De filio familias minore.
CJ.2.23.0. De fideiussoribus minorum.
CJ.2.24.0. Si tutor vel curator intervenerit.
CJ.2.25.0. Si in communi eademque causa in integrum restitutio postuletur.
CJ.2.26.0. Si adversus rem iudicatam.
CJ.2.27.0. Si adversus venditionem.
CJ.2.28.0. Si adversus venditionem pignoris.
CJ.2.29.0. Si adversus donationem.
CJ.2.30.0. Si adversus libertatem.
CJ.2.31.0. Si adversus transactionem vel divisionem minor restitui velit.
CJ.2.32.0. Si adversus solutionem a debitore vel a se factam.
CJ.2.33.0. Si adversus dotem.
CJ.2.34.0. Si adversus delictum suum.
CJ.2.35.0. Si adversus usucapionem.
CJ.2.36.0. Si adversus fiscum
CJ.2.37.0. Si adversus creditorem.
CJ.2.38.0. Si ut se hereditate abstineat.
CJ.2.39.0. Si ut omissam hereditatem vel bonorum possessionem vel quid aliud adquirat.
CJ.2.40.0. In quibus causis in integrum restitutio necessaria non est.
CJ.2.41.0. Qui et adversus quos in integrum restitui non possunt.
CJ.2.42.0. Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit.
CJ.2.43.0. Si saepius in integrum restitutio postuletur.
CJ.2.44.0. De his qui veniam aetatis impetraverunt.
CJ.2.45.0. Si maior factus ratum habuerit.
CJ.2.46.0. Ubi et apud quem cognitio restitutionis agitanda sit.
CJ.2.47.0. De reputationibus, quae fiunt in iudicio in integrum restitutionis.
CJ.2.48.0. Etiam per procuratorem causam in integrum restitutionis agi posse.
CJ.2.49.0. In integrum restitutione postulata ne quid novi fiat.
CJ.2.50.0. De restitutione militum et eorum qui rei publicae causa afuerunt.
CJ.2.51.0. De uxoribus militum vel eorum qui rei publicae causa absunt.
CJ.2.52.0. De temporibus in integrum restitutionis tam minorum aliarumque personarum, quae restitui possunt, quam heredum eorum.
CJ.2.53.0. Quibus ex causis maiores in integrum restituuntur.
CJ.2.54.0. De alienatione iudicii mutandi causa facta.
CJ.2.55.0. De receptis.
CJ.2.56.0. De satisdando.
CJ.2.57.0. De formulis et impetratione actionum sublatis.
CJ.2.58.0. De iureiurando propter calumniam dando.

 

CJ.2.1.0. De edendo.

CJ.2.1.1: Imperator Antoninus

Ipse dispice, quemadmodum pecuniam, quam deposuisse te dicis, deberi tibi probes. nam quod desideras, ut rationes suas adversaria tua exhibeat, id ex causa ad iudicis officium pertinere solet. * ant. a. manilio. * <a155 pp. iiii k. oct. sabiniano ii et severo conss.>

CJ.2.1.2: Imperatores Severus, Antoninus

Is, apud quem res agitur, acta publica tam criminalia quam civilia exhiberi inspicienda ad investigandam veritatis fidem iubebit. * sev. et ant. aa. fausto. * <a 194 pp. non. iul. severo a. et albino conss.>

CJ.2.1.3: Imperatores Severus, Antoninus

Edita actio speciem futurae litis demonstrat, quam emendari vel mutari licet, prout edicti perpetui monet auctoritas vel ius reddentis decernit aequitas. * sev. et ant. aa. valenti. * <a 202 d. iii k. sept. severo iii et antonino aa. conss.>

CJ.2.1.4: Imperator Antoninus

Qui accusare volunt, probationes habere debent, cum neque iuris neque aequitatis ratio permittat, ut alienorum instrumentorum inspiciendorum potestas fieri debeat. actore enim non probante qui convenitur, etsi nihil ipse praestarit, obtineat. * ant. a. epaphrodito. * <a 212 pp. v id. mart. duobus aspris conss.>

CJ.2.1.5: Imperator Alexander Severus

Non est novum eum a quo petitur pecunia implorare rationes creditoris, ut fides constare possit. * alex. a. valentinianae. * <a 223 pp. vii id. mart. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.1.6: Imperator Alexander Severus

Iustum est desiderium eius a quo petitur, licet nomine publico, ut rationibus publicis exhibitis constet, quantum sub nomine suo solutum sit. * alex. a. uriano. * <a 223 pp. xvi k. dec. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.1.7: Imperator Alexander Severus

Procurator privatae rationis instrumentorum, quae communia tibi esse dicis cum fisco, describendorum facultatem secundum morem fieri iubebit: et si quando res exegerit ad fidem petitionis tuae apud alium iudicem praebendam aliquid eorum proferri, desiderante eo qui convenitur, ut id fiat, praecipiet. * alex. a. valenti. * <a 225 pp. x k. mart. fusco et dextro conss.>

CJ.2.1.8: Imperator Alexander Severus

Et quae a divo antonino patre et quae a me rescripta sunt, cum iuris et aequitatis rationibus congruunt. nec enim diversa sunt vel discrepantia, quod multum intersit, ex parte eius, qui aliquid petit quique doli exceptione submoveri ab intentione petitionis suae potest, rationes promi reus desideret, quibus se posse instruere contendit ( quod utique ipsa rei aequitatis suadet), an vero ab eo a quo aliquid petitur actor desideret rationes exhiberi, quando hoc casu non oportet originem petitionis ex instrumentis eius qui convenitur fundari. * alex. a. floro. * <a 225 pp. k. oct. fusco et dextro conss.>

 

CJ.2.2.0. De in ius vocando.

CJ.2.2.1: Imperator Alexander Severus

Sicut bonis moribus convenit reverentiam manumissoris uxori praeberi, ita re exigente in ius eam sine permissu praetoris vocari prohibitum est. * alex. a. tryphoni. * <a 230 pp. iiii k. april. agricola et clemente conss.>

CJ.2.2.2: Imperator Gordianus

Venia edicti non petita patronum seu patronam eorumque parentes et liberos, heredes insuper, etsi extranei sint, a libertis seu liberis eorum non debere in ius vocari ius certissimum est: nec in ea re rusticitati venia praebeatur, cum naturali ratione honor eiusmodi personis debeatur. cum igitur confitearis patroni tui filium sine permissu praesidis in ius vocasse, poenam edicto perpetuo praestitutam rescripto tibi concedi temere desideras. * gord. a. nocturno. * <a 239 pp. viii id. nov. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.2.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Qui in potestate patris agunt, adversus eos experiri non possunt. si igitur emancipata es, venia edicti petita hoc facere non prohiberis. quod et in matris persona observandum est. * diocl. et maxim. aa. roxanae. * <a 287 pp. viii id. nov. diocletiano iii et maximiniano aa. conss.>

 

CJ.2.3.0. De pactis.

CJ.2.3.1: Imperator Severus

Condicionis incertum inter fratres non iniquis rationibus conventione finitum est. cum igitur verbis fideicommissi petitum a patre tuo profitearis, ut, si vita sine liberis decederet, hereditatem licinio frontoni restitueret, pactum eo tempore de sextante frontoni dando, cum liberos philinus non sustulerat, interpositum non idcirco potest iniquum videri, quod facta, sicut placuit, divisione diem suum te filio eius superstite functus est. * sev. a. philino. * <a 200 pp. vii k. dec. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.2.3.2: Imperatores Severus, Antoninus

Post venditionem hereditatis a te factam, si creditores contra emptores actiones suas movisse probare potueris eosque eas spontanea suscepisse voluntate, exceptione taciti pacti non inutiliter defenderis. * sev. et ant. aa. claudio. * <a 202 pp. prid. id. febr. severo iii et antonino aa. conss.>

CJ.2.3.3: Imperatores Severus, Antoninus

Servus creditoris meliorem causam domini facere potest: in deterius autem reformare novo pacto non potest obligationem recte constitutam. * sev. et ant. aa. restituto. * <a 202 pp. viii k. april. severo iii et antonino aa. conss.>

CJ.2.3.4: Imperatores Severus, Antoninus

Postquam liti de praedio motae renuntiasti, causam finitam instaurari posse nulla ratio permittit. * sev. et ant. aa. valeriae. * <a 206 pp. iiii id. febr. albino et aemiliano conss.>

CJ.2.3.5: Imperator Antoninus

Creditori tuo si partem pecuniae exsolvisti, de parte vero non petenda inter te et eum convenit ob causas negotiaque eius tuo patrocinio fideque defensa, ea obligatione partim iure civili partim honorario liberatus es. nam exceptio perpetua pacti conventi vel doli residui petitionem repellit, cum et solutum per ignorantiam repeti potuisset. * ant. a. demagorae. * <a 213 pp. viii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.2.3.6: Imperator Antoninus

Pacta, quae contra leges constitutionesque vel contra bonos mores fiunt, nullam vim habere indubitati iuris est. * ant. a. iuliae basiliae. * <a 213 pp. v k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.2.3.7: Imperator Antoninus

Debitori tuo si heres extitisti, actio, quam contra eum habuisti, adita hereditate confusa est. sed si eam hereditatem, posteaquam in iudicio obtinuisti, ei tradidisti, quem sententia superaveras, ea condicione pactoque, ut tam ceteris creditoribus quam tibi in eo, quod tibi deberetur, si eam hereditatem non adisses , satisfaceret, pacti conventionisque fides servanda est. quae si non servatur, ex stipulatu, si modo pacto subiecta est, actio dabitur. * ant. a. iulio maximo. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.2.3.8: Imperator Alexander Severus

Cum, posteaquam adversarius matris tuae victus esset, matrem tuam circumvenerit, ut ei caveret nullam se controversiam de servis moturam, id pactum mala fide factum irritum est, et cum ex ea conventione cum matre tua agi coeperit, iudex eam liberabit. * alex. a. aurelio dionysio. * <a 222 pp. prid. id. sept. alexandro a. cons.>

CJ.2.3.9: Imperator Alexander Severus

Si pascenda pecora partiaria ( id est ut fetus eorum portionibus, quibus placuit , inter dominum et pastorem dividantur) apollinarem suscepisse probabitur, fidem pacto praestare per iudicem compelletur. * alex. a. mucatrauli. * <a 222 pp. iiii k. oct. alexandro a. cons.>

CJ.2.3.10: Imperator Alexander Severus

Legem, quam dixisti, cum dotem pro alumna dares, servari oportet, nec obesse tibi potuit, quod dici solet ex pacto actionem non nasci: tunc enim hoc iure utimur, cum pactum nudum est: alioquin cum pecunia datur et aliquid de reddenda ea convenit, utilis est condictio. * alex. a. nicae. * <a 227 pp. iiii k. oct. alexandro a. cons.>

CJ.2.3.11: Imperator Alexander Severus

Ex conventione quidem, qua pactam novercam tuam cum patre tuo dicis, cum fundum in dotem daret, ut et tributa ipsa agnosceret et creditoribus, quibus fuerant praedia obligata, usuras solveret, actio tibi adversus eam competere non potest, et si pactum in stipulationem deductum probetur. sed si fundus aestimatus ita, ut pars instrumenti significat, in dotem datus est, ex vendito actio, ut placitis stetur, competit. * alex. a. capitoni. * <a 229 pp. non. dec. ipso a. iii et dione ii conss.>

CJ.2.3.12: Imperator Alexander Severus

Pacta novissima servari oportere tam iuris quam ipsius rei aequitas postulat. quapropter si conventione quae praecessit diversa pars usuram se non esse consensit, et maxime si, ut proponis, id etiam apud acta praesidis adseveravit, actionem, quae super prima conventione fuerat, exercere non prohiberis. * alex. a. flaccillae. * <a 230 pp. iii k. mart. agricola et clemente conss.>

CJ.2.3.13: Imperator maximinus

In bonae fidei contractibus ita demum ex pacto actio competit, si ex continenti fiat: nam quod postea placuit, id non petitionem, sed exceptionem parit. * maximinus a. marino. * <a 236 pp. v id. ian. maximino a. et africano conss.>

CJ.2.3.14: Imperator Gordianus

Si pacto, quo poenam adversarium tuum promisisse proponis, si placito non stetisset, stipulatio subiecta est, ex stipulatu agens vel id quod in conventionem devenerat, ut fiat, consequeris vel poenam stipulatione comprehensam more iudiciorum exiges. nam bona adversarii tui in te transferri citra sollemnem ordinem frustra deprecaris. * gord. a. caecilio mil. * <a 241 pp. k. april. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.2.3.15: Imperatores valer., gallien.

Pactum, quod dotali instrumento comprehensum est, ut, si pater vita fungeretur, ex aequa portione ea quae nubebat cum fratre heres patri suo esset, neque ullam obligationem contrahere nec libertatem testamenti faciendi mulieris patri potuit auferre. * valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. pactumeio. * <a 259 pp. x k. mart. aemiliano et basso conss.>

CJ.2.3.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum proponas filios testamento scriptos heredes rogatos esse, ut qui primus rebus humanis eximeretur, alteri portionem hereditatis restitueret, quoniam precariam substitutionem fratrum consensu remissam adseris, fideicommissi persecutio cessat. * diocl. et maxim. aa. diaphanto. * <a 286 pp. iiii id. febr. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.2.3.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Pactum, quod bona fide interpositum docebitur, et si scriptura non existente aliis probationibus rei gestae veritas comprobari potest, praeses provinciae secundum ius custodiri efficiet. * diocl. et maxim. aa. deximacho. * <a 286 pp. viiii k. iul. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.2.3.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si creditores vestros ex parte debiti admisisse quemquam vestrum pro sua persona persolventem probaveritis, aditus rector provinciae pro sua gravitate, ne alter pro altero exigatur, providebit. * diocl. et maxim. aa. iulio et aemilio. * <a 287 pp. vii id. ian. diocletiano iii et maximiano aa.Comss.>

CJ.2.3.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet inter privatos huiusmodi scriptum, quo comprehenditur, ut is qui supervixerit alterius rebus potiatur, nec donationis quidem mortis causa gestae efficaciter speciem ostendat, tamen cum voluntas militum, quae super ultimo vitae spiritu deque familiaris rei decreto quoquo modo contemplatione mortis in scripturam deducitur, vim postremi iudicii obtineat proponasque te ac fratrem tuum ad discrimen proelii pergentes ob communem mortis fortunam invicem pactos esse, ut ad eum, qui superstes fuisset, res eius, cui casus finem vitae attulisset, pertinerent, existente condicione intellegitur ex fratris tui iudicio, quod principalium constitutionum prompto favore firmatur, etiam rerum eius compendium ad te de latum esse. * diocl. et maxim. aa. victoriano mil. * <a 290 pp. xiii k. dec. sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.3.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Traditionibus et usucapionibus dominia rerum, non nudis pactis transferuntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. martiali. * <a 293 pp. k. ian. aa. conss.>

CJ.2.3.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum proponas inter vos sine scriptura placuisse fratrum tuorum successiones aequis ex partibus dividi, et transactionis causa probari possit hanc intercessisse conventionem, exceptione te tueri potes, si possides: quod si adversarius tuus teneat, ex hoc placito nullam actionem esse natam, si tibi stipulatione non prospexisti, debes intellegere: nec adversario tuo transactione uti concedendum, nisi ea quae placita sunt paratus est adimplere. * diocl. et maxim. aa. et cc. eusebio. * <a 293 pp. k. mai. thirallo aa. conss.>

CJ.2.3.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Pactum curatoris recipere minorem quantitatem paciscentis adultae aetatis suffragium, ne noceat, efficiet. tutores enim et curatores exigentes pupillis et adultis debitum, non etiam remittentes praestant obligationis liberationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. archelao. * <a 293 pp. xvii k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.2.3.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filius paciscendo vel debitum accipiendo nihil detrahit patris obligationi. * diocl. et maxim. aa. et cc.Honorato. * <a 293 pp. xvii k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.2.3.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si actionem legati vel fideicommissi, quam adversus heredes mariti quondam tui habuisti, te adfectione heredum aliis remisisse probetur, exceptionem pacti contra debitores instituenti actiones nocere tibi minime posse intellegis. * diocl. et maxim. aa. et cc.Domnae. * <a 293 pp. xvii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.2.3.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Debitorum pactionibus creditorum petitio nec tolli nec mutari potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. euhemero. * <a 294 s. iiii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.2.3.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Pactum successorum debitoris ex lege duodecim tabularum aes alienum hereditarium pro portionibus quaesitis singulis ipso iure divisum in solidum unum obligare creditori non potest: quod et in honorario succedentibus iure locum habebit. de chirographis itaque communibus exhibendis cum coherede vel non perfectis in divisione placitis convenire quanti tua interest potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. corneliae. * <a 294 pp. iii id. oct. variani cc. conss.>

CJ.2.3.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Petens ex stipulatione, quae placiti servandi causa secuta est, seu antecessit pactum seu post statim interpositum sit, recte secundum se ferri sententiam postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio chresimo. * <a 294 s. vi id. nov. heracleae cc. conss.>

CJ.2.3.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si certis annis quod nudo pacto convenerat datum fuit, ad praestandum in posterum indebitum solutum obligare non potuit eum qui pactum fecit, nisi placitis stipulatio intercessit. * diocl. et maxim. aa. et cc. leontio. * <a 294 s. iii non. dec. burtudizi cc. conss.>

CJ.2.3.29pr.: Imperator Justinianus

Si quis in conscribendo instrumento sese confessus fuerit non usurum fori proscriptione propter cingulum militiae suae vel dignitatis vel etiam sacerdotii praerogativam, licet ante dubitabatur, sive oportet eandem scripturam tenere et eum qui hoc pactus est non debere adversus suam conventionem venire, vel licentiam ei praestari decedere quidem a scriptura, suo autem iure uti: sancimus nemini licere adversus pacta sua venire et contrahentes decipere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.2.3.29.1: Imperator Justinianus

Si enim ipso edicto praetoris pacta conventa, quae neque contra leges nec dolo malo inita sunt, omnimodo observanda sunt, quare et in hac causa pacta non valent, cum alia regula est iuris antiqui omnes licentiam habere his quae pro se introducta sunt renuntiare? <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.2.3.29.2: Imperator Justinianus

Omnes itaque iudices nostri hoc in litibus observent, et huiusmodi observatio et ad pedaneos iudices et ad compromissarios et arbitros electos perveniat scituros, quod, si neglexerint, etiam litem suam facere intellegantur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.2.3.30pr.: Imperator Justinianus

De quaestione tali a caesariensi advocatione interrogati sumus: si duabus vel pluribus personis spes alienae fuerat hereditatis ex cognatione forte ad eos devolvendae, pactaque inter eos inita sunt pro adventura hereditate, quibus specialiter declarabatur, si ille mortuus fuerit et hereditas ad eos perveniat, certos modos in eadem hereditate observari, vel si forte ad quosdam ex his hereditatis commodum pervenerit, certas pactiones evenire. et dubitabatur, si huiusmodi pacta servari oportet. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>

CJ.2.3.30.1: Imperator Justinianus

Faciebat autem eis quaestionem, quia adhuc superstite eo, de cuius hereditate sperabatur, huiusmodi pactio processit et quia non sunt ita confecta, quasi omnimodo hereditate ad eos perventura, sed sub duabus condicionibus composita sunt, si ille fuerit mortuus et si ad hereditatem vocentur hi qui pactionem fecerunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>

CJ.2.3.30.2: Imperator Justinianus

Sed nobis omnes huiusmodi pactiones odiosae videntur et plenae tristissimi et periculosi eventus. quare enim quodam vivente et ignorante de rebus eius quidam paciscentes convenerunt? <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>

CJ.2.3.30.3: Imperator Justinianus

Secundum veteres itaque regulas sancimus omnimodo huiusmodi pacta, quae contra bonos mores inita sunt, repelli et nihil ex his pactionibus observari, nisi ipse forte, de cuius hereditate pactum est, voluntatem suam eis accommodaverit et in ea usque ad extremum vitae spatium perseveraverit: tunc etenim sublata acerbissima spe licebit eis illo sciente et iubente huiusmodi pactiones servare. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>

CJ.2.3.30.4: Imperator Justinianus

Quod etiam anterioribus legibus et constitutionibus non est incognitum, licet a nobis clarius est introductum. iubemus etenim neque donationes talium rerum neque hypothecas penitus esse admittendas neque alium quendam contractum, cum in alienis rebus contra domini voluntatem aliquid fieri vel pacisci secta temporum meorum non patitur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv.Cc.>

 

CJ.2.4.0. De transactionibus.

CJ.2.4.1: Imperator Antoninus

Neque pactio neque transactio cum quibusdam ex curatoribus sive tutoribus facta auxilio ceteris est in his, quae separatim communiterve gesserunt vel gerere debuerunt. cum igitur tres curatores habueris et cum duobus ex his transegeris, tertium convenire non prohiberis. * ant. a. celerio. * <a 211 d. k. mai. gentiano et basso conss.>

CJ.2.4.2: Imperator Antoninus

Cum te proponas cum sorore tua de hereditate transegisse et idpropter certam pecuniam te ei debere cavisse, etsi nulla fuisset quaestio hereditatis, tamen propter timorem litis transactione interposita pecunia recte cauta intellegitur. ex qua causa si fisco solvisses, repetere non posses: si non solvisses, iure convenireris. * ant. a. lutatiae. * <a 213 pp. iii id. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.2.4.3: Imperator Alexander Severus

Age cum geminiano, quod pater eius curator tibi datus negotia tua gesserit, et si apud iudicem negabit se actione teneri, quoniam transactio et aquiliana stipulatio interposita est, iudex contemplatione iudicii quod est bonae fidei quaeret, de quanta pecunia nominatim transactum sit: et si apparuerit de minore transactum, quantam pecuniam reliquam ex administratione curae deberi probatum fuerit, solvere eum iubebit, quod non in stipulationem aquilianam obligationis curae tantum deductum est, quanti erat quantitas pecuniae quae debebatur. * alex. a. tulliae. * <a 223 d. prid. id. aug. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.4.4: Imperator Alexander Severus

Actione administratae curae ab eo, qui legitimae aetatis annos complevit, in aquilianam stipulationem deducta et per acceptilationem extincta nullam aliam superesse nisi de dolo intra concessa tempora non ambigitur, nisi specialiter etiam de dolo transactum est. * alex. a. numidio. * <a 226 pp. ii non. mart. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.2.4.5: Imperator Alexander Severus

Cum te transegisse cum herede quondam tutoris tui profitearis, si id post legitimam aetatem fecisti, frustra desideras, ut a placitis recedatur. licet enim, ut proponis, nullum instrumentum intercesserit, tamen si de fide contractus confessione tua constet, scriptura, quae probationem rei gestae solet continere, necessaria non est. * alex. a. evocato. * <a 227 pp. k. mart. albino et aemiliano conss.>

CJ.2.4.6pr.: Imperator Alexander Severus

Cum mota inofficiosi querella matrem vestram cum diversa parte transegisse ita, ut partem bonorum susciperet et a lite discederet, proponatis, instaurari quidem semel omissam querellam per vos, qui matri heredis extitistis, iuris ratio non sinit. * alex. a. pomponiis. * <a 230 pp. viii id. ian. agricola et clemente conss.>

CJ.2.4.6.1: Imperator Alexander Severus

Verum si fides placitis praestita non est, in id quod interest diversam partem recte convenietis: aut enim, si stipulatio conventioni subdita est, ex stipulatu actio competit, aut, si omissa verborum obligatio est, utilis actio, quae praescriptis verbis rem gestam demonstrat, danda est. <a 230 pp. viii id. ian. agricola et clemente conss.>

CJ.2.4.7: Imperator Gordianus

Transactionis placitum ab eo interpositum, cui causae actionem, non decisionem litis mandasti, nihil petitioni tuae derogavit. * gord. a. licinio timotheo evocato. * <a 238 pp. x k. ian. pio et pontiano conss.>

CJ.2.4.8: Imperator Gordianus

De alimentis praeteritis si quaestio defertur, transigi potest, de futuris autem sine praetore seu praeside interposita transactio nulla auctoritate iuris censetur. * gord. a. iunio mil. * <a 239 pp.Xiiii k.Ian.Gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.4.9: Imperator Gordianus

Si super possessione, quae tibi quaesita est, cum quaestionem patereris a fratre uxoris tuae, pactum conventum et stipulatio inter vos, ut adlegas, interposita est, ut, si intra diem certum idem adversarius tuus decem aureos tibi numerasset , possessione ei cederes, vel, si eam inferre quantitatem non curasset, ulterius quaestionem non patereris, et is qui ita spopondit promisso satis non fecit, consequens est te ad quem res pertinet vim ab eo pati non debere: cuius rei gratia vir clarissimus praeses provinciae interpellatus vim prohibebit, praecipue cum, etiamsi in rem diversae parti actio competeret, huiusmodi pactione propter utilem exceptionem posset submoveri. * gord. a. agrippino. * <a 241 pp. vi id. april. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.2.4.10: Imperator Philippus

Fratris tui filiis de paterna successione ac statu etiam nunc contra fidem sanguinis itemque placitorum quaestionem inferre parum probe postulas. nullus etenim erit litium finis, si a transactionibus bona fide interpositis coeperit facile discedi. * philipp. a. apollophaniae. * <a 244 pp. prid. k. april. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.2.4.11: Imperatores valer., gallien.

De fideicommisso a patre inter te et fratrem vicissim dato, si alter vestrum sine liberis excesserit vita, interposita transactio rata est, cum fratrum concordia remoto captandae mortis alterius voto improbabili retinetur. et non potest eo casu rescindi, tamquam circumventus sis, cum pacto tali consenseris, cum neque eam cui subveniri solet aetatem agere te proponas nec, si ageres, isdem illis de causis in integrum restitutionis auxilium impetrare deberes. * valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. gaiano mil.* <a 255 pp. xv k. dec. valeriano et gallieno aa. utrisque ii conss.>

CJ.2.4.12: Imperatores valer., gallien.

Praeses provinciae aestimabit, utrum de dubia lite transactio inter te et civitatis tuae administratores facta sit, an ambitiose id, quod indubitate deberi posset, remissum sit. nam priore casu ratam manere transactionem iubebit, posteriore nocere civitati gratiam non sinet. * valer. et gallien. aa. primo. * <a 259 pp. xvi k. mart. aemiliano et basso conss.>

CJ.2.4.13pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Interpositas metus causa transactiones ratas non haberi edicto perpetuo continetur. nec tamen quilibet metus ad rescindenda ea, quae consensu terminata sunt, sufficit, sed talem metum probari oportet, qui salutis periculum vel corporis cruciatum contineat. * diocl. et maxim. aa. proclae. * <a 290 s. iiii non. april. byzantii ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.4.13.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad vim tamen vel dolum arguendum qualitas causae principalis non sufficit: unde si nihil tale probari potest, consensu quaestiones terminatas minime instaurari oportet. <a 290 s. iiii non. april. byzantii ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.4.13.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sed quoniam eum, cum quo te transegisse commemoras, ex ancilla tua natum servum esse adseveras, si vera sunt, quae precibus complexa es alia ratio pactum reformat: nec enim dubii iuris est dominos cum servis suis paciscentes ex placitis teneri atque obligari non posse. <a 290 s. iiii non. april. byzantii ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.4.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si diversa pars contra placitum agere nititur, aequitatis ratio suadet refusa pecunia, cum et tu hoc desideras, causam ex integro agi. * diocl. et maxim. aa. sopatrae. * <a 290 pp. iiii non. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.4.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ut responsum congruum accipere possis, insere pacti exemplum: ita enim intellegemus, utrum sola conventio fuit, an etiam aquiliana stipulatio nec non et acceptilatio secuta fuerit: quae si subdita esse illuxerit, nullam adversariae tuae petitionem hereditatis vel in rem specialem competere palam fiet. * diocl. et maxim. aa. pontio. * <a 290 pp. xv k. aug. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.4.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Causas vel lites transactionibus legitimis finitas imperiali rescripto resuscitari non oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. caecilio. * <a 293 s. v id. mart. aa. conss.>

CJ.2.4.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum proponas ab ea, contra quam supplicas, litem quam tecum habuit transactione decisam eamque acceptis quae negotii dirimendi causa placuerat dari nunc de conventione resiluisse, ac petas vel pacto stari vel restitui data, perspicis, si quidem de his reddendis manente transactionis placito statim stipulatione, si contra fecerit, prospexisti et quinque et viginti annis maior fuit, quod exceptionem pacti et actionem datorum habeas: quod si nihil tale convenit, exceptio tibi, non etiam eorum quae dedisti repetitio competit securitate parta. * diocl. et maxim. aa. et cc. Marcello. * <a 293 pp. v id. iun. ipsis aa. v et iiii conss.>

CJ.2.4.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Transigere vel pacisci de crimine capitali excepto adulterio non prohibitum est.In aliis autem publicis criminibus, quae sanguinis poenam non ingerunt, transigere non licet citra falsi accusationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. valentiniano. * <a 293 s. iii k. sept. aa. conss.>

CJ.2.4.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sub praetextu instrumenti post reperti transactionem bona fide finitam rescindi iura non patiuntur. sane si eam per se vel per alium subtractis, quibus veritas argui potuit, decisionem litis extorsisse probetur, si quidem actio superest, replicationis auxilio doli mali pacti exceptio removetur, si vero iam perempta est, infra constitutum tempus tantum actionem de dolo potes exercere. * diocl. et maxim. aa. et cc. irenaeo. * <a 293 s. xiiii k. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.2.4.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non minorem auctoritatem transactionum quam rerum iudicatarum esse recta ratione placuit, si quidem nihil ita fidei congruit humanae, quam ea quae placuerant custodiri. nec enim ad rescindenum pactum sufficit, quod hoc secunda hora noctis intercessisse proponas, cum nullum tempus sanae mentis maioris quinque et viginti annis consensum repudiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. antistiae. * <a 293 s. iiii k. oct. aa. conss.>

CJ.2.4.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum ea, quae transactionis causa dari aut retineri convenit, velut emptorem eum quem accipere placuerat obtinere praescribitur, his quae simulate geruntur pro infectis habitis frustra ficti pretii postulatur numeratio. * diocl. et maxim. aa. et cc. geminiano. * <a 293 s. v non. oct. ipsis aa. conss.>

CJ.2.4.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si maior transegisti, ad rescindendam transactionem de dolo contestatio non sufficit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Alexandro. * <a 293 s. k. dec. aa. conss.>

CJ.2.4.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec intentio creditorum archimedori, cui alios successisse profiteris, si obligatus pro eo non fuisti, tenere potest. sed haec integro negotio tractari convenerat: nam cum iam quaestionem transactione decisam et a te dari placitam numeratam pecuniam proponas, huius indebiti soluti praetextu improbe tibi petitionem decerni postulas, cum, etsi tantum in stipulationem fuisset deducta, indebiti promissi velamento defendi non posses. * diocl. et maxim. aa. et cc. tatiano. * <a 294 d. viii id. mart. cc. conss.>

CJ.2.4.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quidem ex causa transactionis acceptis his quae instrumento continentur nihil amplius peti convenit, adversariam tuam exceptionis auxilio defendi perspicis. sin vero certam quantitatem quasi solam ab ea debitam reddere se debere sine litis decisione confessa est, tam eam quam residuam debiti partem petere minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. victorino. * <a 294 s. v non. april. sirmi cc. conss.>

CJ.2.4.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si maiores quinque et viginti annis cum patruo sive avunculo vestro transegistis vel ei debita donationis causa sine aliqua condicione remisistis, non idcirco, quod hoc huius hereditatis captandae causa, id est spe futurae successionis, vos fecisse proponatis, aliis ei succedentibus instaurari finita debent. * diocl. et maxim. aa. et cc. Marcellae et cyrillae. * <a 294 s. ii id. april. cc. conss.>

CJ.2.4.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Transactione matris filios eius non posse servos fieri notissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiadae. * <a 294 s. id. april. cc. conss.>

CJ.2.4.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sanam mente, licet aegram corpore recte transigere manifestum est, nec postulare debueras improbo desiderio placita rescindi valitudinis corporis adversae velamento. * diocl. et maxim. aa. et cc. catoni. * <a 294 s. vii id. mai. cc. conss.>

CJ.2.4.28pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sive apud acta rectoris provinciae sive sint actis, scriptura intercedente vel non, transactio interposita est, hanc servari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. sapparutae. * <a 294 d. iii non. iul. cc. conss.>

CJ.2.4.28.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sed quoniam, ut certum quid accipias, convenisse te, licet sine scriptura, proponis nec huius rei causa stipulationem secutam esse, quamvis ex pacto non potuit nasci actio, tamen rerum vindicatione pendente, si exceptio pacti opposita fuerit, doli mali vel in factum replicatione usa poteris ad obsequium placitorum adversarium urguere. <a 294 d. iii non. iul. cc. conss.>

CJ.2.4.29: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sub praetextu specierum post repertarum generali transactione finita rescindi prohibent iura. error autem circa proprietatem rei apud alium extra personas transigentium tempore transactionis constitutae nihil potest nocere. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciae. * <a 294 s. iiii k. oct. cc. conss.>

CJ.2.4.30: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Transactione finita, cum ex partibus tuis magis dolum intercessisse quam eorum, contra quos preces fundis, confitearis, instaurare grave nec non criminosum tibi est. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonino. * <a 294 s. v id. oct. crevi cc. conss.>

CJ.2.4.31: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si de certa re pacto transactionis interposito hoc comprehensum erat " nihil amplius peti", etsi non additum fuerat " eo nomine", de ceteris quaestionibus integra permaneat actio. * diocl. et maxim. aa. et cc.Proculo. * <a 294 pp. iiii id. oct. byzantii cc. conss.>

CJ.2.4.32: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si causa cognita prolata sententia, sicut iure traditum est, appellationis vel in integrum restitutionis sollemnitate suspensa non est, super iudicato frustra transigi non est opinionis incertae. proinde si non aquiliana stipulatione et acceptilatione subsecuta competentem tibi actionem peremisti, praeses provinciae usitato more legum rebus pridem iudicatis effectum adhibere curabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillo. * <a 294 s. viii k. nov. cc. conss.>

CJ.2.4.33pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si pro fundo quem petebas praedium certis finibus liberum dari transactionis causa placuit, nec eo tempore minor annis viginti quinque fuisti, licet hoc praedium obligatum post vel alienum pro parte fuerit probatum, instaurari decisam litem prohibent iura. * diocl. et maxim. aa. et cc. euchrysio. * <a 294 s. v id. nov. melantiade cc. conss.>

CJ.2.4.33.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex stipulatione sane, si placita servari secuta est, vel, si non intercessit, praescriptis verbis actione civili subdita apud rectorem provinciae agere potes. <a 294 s. v id. nov. melantiade cc. conss.>

CJ.2.4.33.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tamen ipsas res apud te constitutas, ob quarum quaestionem litis intercessit decisio, fiscus vel alius a te vindicavit, nihil petere potes. <a 294 s. v id. nov. melantiade cc. conss.>

CJ.2.4.34: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum donationis seu transactionis causa administratae tutelae debiti scientes vos obligationem fratri vestro remisisse proponatis nec umquam volenti dolus inferatur, frustra de dolo querimini, nec ad implendum promissum hereditatis propriae pollicitatione quisquam adstringitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.Ptolemaidi. * <a 294 pp. vi id. nov. cc. conss.>

CJ.2.4.35: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Transactionem, quae dominii translatione vel actione parata seu perempta finem accepit, cum eam amicis etiam intervenientibus re vera ostenditur processisse, metus velamento rescindi postulantis professio detegit improbitatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. ammonio. * <a 294 s. viiii k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.2.4.36: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si cum liberis maior annis viginti quinque transegisti, quamvis dari tibi placita repraesentata necdum probentur nec offerant haec qui conveniuntur, ne quid amplius ab ipsis exigi possit, exceptionis proficit aequitas. * diocl. et maxim. aa. et cc. achilleo. * <a 294 s. vi id. dec. cc. conss.>

CJ.2.4.37: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Promissis transactionis causa non impletis poenam in stipulationem deductam, si contra factum fuerit, exigi posse constitit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Basilissae. * <a 294 s. xii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.2.4.38: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Transactio nullo dato vel retento seu promisso minime procedit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Theodotiano. * <a 294 s. viii k. ian.Nicomediae cc. conss.>

CJ.2.4.39: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quamvis eum qui pactus est statim paeniteat, transactio rescindi et lis instaurari non potest: et qui tibi suasit intra certum tempus licere a transactione recedi, falsum adseveravit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Marcianae. * <a 294 s. d. v k. ian. sirmi cc. conss.>

CJ.2.4.40: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Ubi pactum vel transactio scripta est atque aquilianae stipulationis et acceptilationis vinculis firmitas iuris innexa est, aut subsecutis secundum leges accommodandus est consensus aut poena una cum his quae data probantur ante cognitionem causae, si et adversarius hoc maluerit, inferenda est. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d. iii non. iun. constantinopoli eucherio et syagrio conss.>

CJ.2.4.41pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis maior annis adversus pacta vel transactiones nullo cogentis imperio libero arbitrio et voluntate confecta putaverit esse veniendum vel interpellando iudicem vel supplicando principibus vel non implendo promissa, eas autem invocato dei omnipotentis nomine eo auctore solidaverit, non solum inuratur infamia, verum etiam actione privatus, restituta poena quae pactis probatur inserta, et rerum proprietate careat et emolumento, quod ex pacto vel transactione illa fuerit consecututs: itaque omnia eorum mox commodo deputabuntur, qui intemerata pacti iura servaverint. * arcad. et honor. aa. rufino pp. * <a 395 d. v id. oct. constantinopoli olybrio et probino conss.>

CJ.2.4.41.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Eos etiam huius legis vel iactura dignos iubemus esse vel munere, qui nomina nostra placitis inserentes salutem principum confirmationem initarum esse iuraverint pactionum. <a 395 d. v id. oct. constantinopoli olybrio et probino conss.>

CJ.2.4.42: Imperatores Leo, Anthemius

Si ex falsis instrumentis transactiones vel pactiones initae fuerint, quamvis iusiurandum his interpositum sit, etiam civiliter falso revelato eas retractari praecipimus: ita demum ut, si de plurimis causis vel capitulis eaedem pactiones initae fuerint, illa tantummodo causa vel pars retractetur, quae ex falso instrumento composita convicta fuerit, aliis capitulis firmis manentibus: nisi forte etiam de eo, quod falsum dicitur, controversia orta decisa sopiatur. * leo et anthem. aa. erythrio pp. * <a 472 d. k. iul. constantinopoli marciano cons.>

CJ.2.4.43: Imperator Anastasius

Iubemus in omnibus litigiis iam motis et pendentibus seu postea super servili vel adscripticia condicione movendis transactiones celebrandas vel iam celebratas , si non alio iuri cognito modo eas vacillare contigerit, vires suas obtinere nec ob hoc videri tenorem earum titubare, quod pro condicione servili vel adscripticia confectae sint. * anastas. a. thomae pp. illyrici. * <a 500 d. xv k. dec. patricio et hypatio conss.>

 

CJ.2.5.0. De calculi errore.

CJ.2.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Errorem calculi, sive ex uno contractu sive ex pluribus emerserit, veritati non adferre praeiudicium saepe constitutum est: unde rationes etiam saepe computatas denuo retractari posse, si res iudicatae non sunt vel transactio non intervenit , explorati iuris et. sed et si per errorem calculi velut debitam quantitatem, cum esset indebita, promisisti, condictio liberationis tibi competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio quarto. * <a 293 d. vi k. mart. aa. conss.>

CJ.2.5.2

 

 

CJ.2.6.0. De postulando.

CJ.2.6.1: Imperator Antoninus

Cum a praefecto aegypti perpetuo causas agere prohibitus non appellaveris, placitis obtempera. * ant. a. artemidoro. * <a 216 pp. iii. k. aug. sabino ii et anullino conss.>

CJ.2.6.2: Imperator Alexander Severus

Nec ceterorum liberti, nedum mei quidem, si ita sunt litteris eruditi, ut patrocinia desiderantibus praestare possint, prohibentur hoc facere. * alex. a. polydoro. * <a 224 pp. non mart. iuliano et crispino conss.>

CJ.2.6.3: Imperator Gordianus

Si sub specie honorarii, quod advocato usque ad certum modum deberi potuisset, eam quantitatem, quam desiderio complecteris, te daturum cavisti et, quasi mutuam pecuniam accepisses, eam te redditurum promisisti nec temporis spatio gesto negotio consensum ac fidem accommodasti, competenti exceptione non numeratae pecuniae tutus es et ex hac causa cautionem interpositam usitato more potes condicere. * gord. a. flaviano. * <a 240 pp. v id. iun. sabino ii et venusto conss.>

CJ.2.6.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Velamento absentiae patroni causae rursum ad finitas quaestiones redire quis frustra conatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotiano. * <a 294 s. iiii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.2.6.5: Imperator Constantinus

Si qui advocatorum existimationi suae immensa atque illicita compendia praetulisse sub nomine honorariorum ex ipsis negotiis quae tuenda susceperint emolumentum sibi certae partis cum gravi damno litigatoris et depraedatione poscentes fuerint inventi, placuit, ut omnes, qui in huiusmodi scaevitate permanserint, ab hac professione penitus arceantur. * constant. a. helladio. * <a 325 d. iii k. april. paulino et iuliano conss.>

CJ.2.6.6pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Quisquis vult esse causidicus, non idem in eodem negotio sit advocatus et iudex, quoniam aliquem inter arbitros et patronos oportet esse delectum. * valentin. et valens aa. ad olybrium pu. * <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss.>

CJ.2.6.6.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Ante omnia autem universi advocati ita praebeant patrocinia iurgantibus, ut non ultra, quam litium poscit utilitas, in licentiam conviciandi et maledicendi temeritatem prorumpant: agant, quod causa desiderat: temperent ab iniuria. nam si quis adeo procax fuerit, ut non ratione, sed probris putet esse certandum, opinionis suae imminutione quatietur. nec enim coniventia commodanda est, ut quisquam negotio derelicto in adversarii sui contumeliam aut palam pergat aut subdole. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss.>

CJ.2.6.6.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Praeterea nullum cum eo litigatore contractum, quem in propria recepit fide, ineat advocatus, nullam conferat pactionem. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss.>

CJ.2.6.6.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Nemo ex his, quos licebit accipere vel decebit, aspernanter habeat, quod sibi semel officii gratia libero arbitrio obtulerit litigator. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss.>

CJ.2.6.6.4: Imperatores Valentinianus, Valens

Nemo ex industria protrahat iurgium. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss.>

CJ.2.6.6.5: Imperatores Valentinianus, Valens

Apud urbem autem romam etiam honoratis, qui hoc putaverint eligendum, eo usque liceat orare, quousque maluerint, videlicet ut non ad turpe compendium stipemque deformem haec adripiatur occasio, sed laudis per eam augmenta quaerantur. nam si lucro pecuniaque capiantur, veluti abiecti atque degeneres inter vilissimos numerabuntur. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss.>

CJ.2.6.6.6: Imperatores Valentinianus, Valens

Quisquis igitur ex his, quos agere permisimus, vult esse causidicus, eam solam , quam sumit tempore agendi, sibi sciat esse personam, quousque causidicus est, nec putet quisquam honori suo aliquid esse detractum, cum ipse necessitatem elegerit standi et ipse contempserit ius sedendi. <a 368 pp. x k. sept. valentiniano et valente aa. ii conss.>

CJ.2.6.7pr.: Imperatores Valentinianus, Valens

Providendum est, ne hi, quos in foro aut meritum nobilissimos fecerit aut vetustas, in una parte consistant, aliam a rudibus atque tironibus necesse sit sustineri. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad olybrium pu. * <a 370 d. k. mart. treviris valentiniano et valente iii aa. conss.>

CJ.2.6.7.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Atque ideo si in uno auditorio duo tantum prae ceteris fuerint vel plures, quorum fama sit hilarior, in iudicantis officio sit, ut par causidicorum distributio fiat et exaequetur partibus auxilium singulorum et aequa divisio procedat. <a 370 d. k. mart. treviris valentiniano et valente iii aa. conss.>

CJ.2.6.7.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quis vero monitus a iudice ea excusatione, quae nequeat comprobari, cuicumque parti patrocinium denegaverit, careat foro, sciat etiam numquam sibi ad agendum copiam posse restitui. <a 370 d. k. mart. treviris valentiniano et valente iii aa. conss.>

CJ.2.6.7.3: Imperatores Valentinianus, Valens

Si quis autem ex litigatoribus detectus fuerit separatim tractasse cum pluribus et adversario suo tali fraude subtraxisse paris defensionis copiam, ostendet procul dubio iniquam a se litem foveri et auctoritatem iudicis a se lusam experietur. <a 370 d. k. mart. treviris valentiniano et valente iii aa. conss.>

CJ.2.6.8: Imperatores Leo, Anthemius

Nemo vel in foro magnitudinis tuae vel in provinciali iudicio vel apud quemquam iudicem accedat ad togatorum consortium, nisi sacrosanctis catholicae religionis fuerit imbutus mysteriis. sin autem aliquid quoquo modo vel quadam machinatione factum vel attemptatum fuerit, officium quidem sublimitatis tuae centum librarum auri iacturam pro condemnatione sustineat, idem vero, quicumque ausus fuerit contra providum nostrae serenitatis decretum officium advocationis per subreptionem adripere et prohibitum patrocinium praestiterit, advocationis officio remotus stilum proscriptionis atque perpetui exilii specialiter sustinebit: scituris etiam provinciarum rectoribus, quod is, sub cuius administratione aliquid huiu smodi fuerit attemptatum, partis bonorum dimidiae proscriptionem et poenam exilii per quinquennium sustinebit. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d. prid. k. april. constantinopoli anthemio a. ii cons.>

 

CJ.2.7.0. De advocatis diversorum iudiciorum.

CJ.2.7.1: Imperator Antoninus

Si patronum causae praevaricatum putas et impleveris accusationem, non deerit adversus eum pro temeritate commissi sententia, atque ita de principali causa denuo quaeretur. quod si non docueris praevaricatum, et calumnia notaberis et rebus iudicatis, a quibus non est provocatum, stabitur. * ant. a. doloni. * <a 213 pp. iii k. oct. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.2.7.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Qui necessario patriae suae debent municipio functiones, eos decurionibus adgregatos nolumus evagari, permittentes tamen, ut in negotiis causidicorum fungantur officiis et in civitatibus propriis subeant munia curiarum, ita tamen, ut non contra rem publicam civitatis, in qua honorem hunc consecuti sunt, eis adesse permittatur. * valens grat. et valentin. aaa. ad antonium pp. * <a 378 d. xv k. sept. ravennae valente vi et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.2.7.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Ne quis ex corpore togatorum, minime curialibus nexibus illigatus, provinciales suscipiat functiones, scilicet ut et ambientibus claudatur ingressus et invitis necessitas auferatur. * arcad. et honor. aa. ad africanum pu. * <a 396 d. iii non. aug. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.2.7.4: Imperatores Honorius, Theodosius

Fori tui culminis et universorum iudiciorum advocati quidquid ex huiuscemodi professione vel ipsius occasione quaesierint vel quaesierunt, id post patris obitum praecipuum veluti peculium castrense ad exemplum militum proprio dominio valeant vindicare. * honor. et theodos. aa. eustathio pp. * <a 422 d. x. k. april. constantinopoli honorio xiii et theodosio x aa. conss.>

CJ.2.7.5: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quidquid animi largitate et munificentia praestitimus principali togatis per orientem eminentissimae praefecturae reverentia studiorum, id sibi praesenti sanctione praestitum esse cognoscant patroni causarum illustris urbicariae praefecturae. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. * <a 426 d. vii k. ian. constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>

CJ.2.7.6: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Sancimus, ut advocatis, qui apud tuam magnificentiam causas acturi sunt, a nullo iudice, nec ab ipsa eminentissima praefectura, sollicitudo ulla penitus iniungatur: sed nec advocatis provinciarum vel spectabilium iudicum quisquis existimet aliquid iniungendum. nulla igitur togatis inspectio, nulla ingeratur peraequatio, nulla operis instructio, nulla discussio, nullum ratiocinium imponatur, nullum denique aliud eis mandetur praeter arbitrium in eodem dumtaxat loco ubi advocationis exercetur officium: quinquaginta librarum auri poena officio feriendo, quod legis istius regulas temerare temptaverit. * theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. * <a 439 d. xiii k. mai. constantinopoli theodosio a. xvii et fes to conss.>

CJ.2.7.7: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Isdem privilegiis isdemque immunitatibus potiri togam illustrissimae per illyricum praefecturae, quibus fruitur toga per orientem praetorianae sedis excelsae, decernimus. * theodos. et valentin. aa. thalassio pp.Per illyricum. * <a 439 d. vii id. sept. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.2.7.8: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Cum advocatio praetoriana centum quinquaginta numero togatis minime vel imminuendo vel augendo concludatur, iubemus eos, qui ex his ad fisci patronatum pervenerint, a cohortis vel alterius vilioris condicionis nexibus cum liberis quandocumque genitis liberos custodiri postque tale officium depositum annumque completum advocatorum consortio abscedere cum comitiva consistoriana: omneque, quod togatis fori celsitudinis tuae quolibet casu quolibet adquiritur titulo, ut castrense sibimet vindicare nec patribus vel avis paternis earum rerum commodum adquirere legis istius auctoritate decernimus: his omnibus etiam ad urbicariae praefecturae advocationem trahendis. * theodos. et valentin. aa. cyro pp.Cons. designato. * <a 440 d. iii k. ian. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.2.7.9: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Si quis de togatis fori celsitudinis tuae vel illyricianae seu urbicariae praefecturae sive de his, qui in provincialibus iudiciis causarum patrocinium profitentur, electione tuae sedis regendae provinciae munus potestatemque susceperit, post peractam integre ac sine ulla opinionis labe administrationem ad illud officium, unde abstractus est et unde sibi vitae subsidia comparabat, remeandi habeat facultatem nec causas orare denuo quadam prohibeatur invidia. * theodos. et valentin. aa. apollonio pp. * <a 442 d. xii k. sept. constantinopoli eudoxio et dioscoro conss.>

CJ.2.7.10: Imperatores Valentinianus, Marcianus

Binos, qui priores fori tuae sedis inveniuntur, ad patronatum fisci singulis quibusque annis accedere paribus dignitatis et privilegiorum insignibus ambiendos praecipimus, quibus antehac utebatur is, qui solus creabatur fisci patronus. * valentin. et marcian. aa. palladio pp. * <a 452 d. xiiii k. iul. constantinopoli sporacio cons.>

CJ.2.7.11pr.: Imperator Leo

Nemini licere sancimus aliquem sub adsidendi colore statutis centum quinquaginta advocatis, quos sibi eminentissima praefectura in consilium adsumpserit, adgregare. * leo a. viviano pp. * <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss.>

CJ.2.7.11.1: Imperator Leo

Non aliter vero consortio advocatorum tuae sedis aliquis societur, nisi prius in examine viri clarissimi rectoris provinciae, ex qua oriundus est, praesentibus cohortalibus gesta conficiat, quibus aperte pateat cohortali statui ac fortunae eundem minime subiacere, si praesens vir clarissimus rector provinciae fuerit in eius examine: si vero afuerit, apud defensorem sui oppidi gesta conficiat. <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss.>

CJ.2.7.11.2: Imperator Leo

Iuris peritos etiam doctores eorum iubemus iuratos sub gestorum testificatione depromere, esse eum, qui posthac subrogari voluerit, peritia iuris instructum: filios autem togatorum excellentiae tuae, qui vel nunc causas agunt vel futuris temporibus actitaverint, ceteris supernumerariis anteferri. <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss.>

CJ.2.7.11.3: Imperator Leo

Illud insuper decernimus, ut etiam his, qui ultra centum quinquaginta advocatos eminentissimae tuae sedis reperiuntur, liceat et apud virum spectabilem proconsulem vel praefectum augustalem vel comitem orientis, viros etiam spectabiles vicarios et apud rectores provinciarum negotia perorare. <a 460 d. k. febr. constantinopoli magno et apollonio conss.>

CJ.2.7.12: Imperator Leo

Sancimus patronum fisci iudicio celsitudinis tuae iam non quotannis, sed biennio pro vetere consuetudine finem officii sui sortiri: salvis eidem consortio privilegiis omnibus, quae a retro principibus meruit, manentibus. * leo a. eusebio pp.Illyrici. * <a 463 d. x k. mart. constantinopoli basilio et viviano conss.>

CJ.2.7.13pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Petitionem virorum disertissimorum advocatorum alexandrinae splendissimae civitatis, quam de fori sui matricula et fisci patrono obtulerunt, merito admittentes hac sanctione decernimus quinquaginta statutos haberi eorumque nomina pro tempore matriculae conficiendae inscribi et eos advocationis officium in iudicio tam viri spectabilis praefecti augustalis quam viri spectabilis ducis aegyptiaci limitis petentibus adhibere, ceteros vero ultra memoratum numerum constitutos apud alios iudices eiusdem alexandrinae civitatis perorare, filiis scilicet statutorum in loco deficientium supernumerariis anteponendis: egredientem autem post biennium fisci patronum contemplatione laborum exconsulari moderatoris provinciae dignitate decorari: licentia facultateque ei non deneganda, cum usus exegerit , tam pro se quam pro filiis parentibus et uxoribus nec non etiam personis ex transverso latere usque ad quartum gradum constitutis patrocinium suum adhibere. * leo et anthem. aa. alexandro duci aegyptiaci limitis et praef. augustali.* <a 468 d. xiii k. sept. anthemio cons.>

CJ.2.7.13.1: Imperatores Leo, Anthemius

Quando autem fisci patronum mori contigerit, gradu eum sequentem sine ulla dilatione in loco eius subrogari, heredibus defuncti nihil exinde sibi commodi adquiri posse speraturis: cunctis privilegiis, quae hactenus habuisse noscuntur, nec non his, quae suggestio tuae magnitudinis continet, etiam in posterum intactis inviolatisque servandis, quatenus huiusmodi delato eis liberalitate nostrae serenitatis honore possint in otio et tranquillitate reliquum tempus vitae suae peragere, nulla eis invitis sollicitudine ingerenda. <a 468 d. xiii k. sept. anthemio cons.>

CJ.2.7.14: Imperatores Leo, Anthemius

Advocati, qui dirimunt ambigua fata causarum suaeque defensionis viribus in rebus saepe publicis ac privatis lapsa erigunt, fatigata reparant, non minus provident humano generi, quam si proeliis atque vulneribus patriam parentesque salvarent. nec enim solos nostro imperio militare credimus illos, qui gladiis clupeis et thoracibus nituntur, sed etiam advocatos: militant namque causarum patroni, qui gloriosae vocis confisi munimine laborantium spem vitam et posteros defendunt. * leo et anthem. aa. callicrati pp. illyrici. * <a 469 d. v k. april. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.2.7.15pr.: Imperator Leo

Post duos fisci patronos, qui ex anterioribus constitutionibus isdem beneficiis muniuntur, sexaginta quattuor togatos, qui in praesenti sunt, a primo usque ad sexagesimum quartum imperialibus beneficiis perfrui censemus, quibus fisci patroni liberique eorum honorati sunt. * leo a. dioscoro pp. * <a 472 d. xvii k. iun. constantinopoli marciano cons.>

CJ.2.7.15.1: Imperator Leo

His quoque illud adiciendum esse statuimus, ut, si quis patronatus fisci adeptus gradum fatalem diem obierit, universa totius anni solacia, ex quo hoc idem officium peragere coeperit, ad heredes seu successores suos, sive liberi sive extranei fuerint, transmittendi tam ex testamento quam ab intestato liberam habeat facultatem. <a 472 d. xvii k. iun. constantinopoli marciano cons.>

CJ.2.7.16: Imperatores leo iun., Zeno

Ad similitudinem sexaginta quattuor advocatorum fori amplissimae praetorianae praefecturae quindecim tantum ex foro tuae magnitudinis, qui in praesenti gradus primos obtinent, post fisci videlicet patronum, isdem privilegiis nostrae mansuetudinis beneficio perfruantur, quibus fisci patroni liberique eorum muniuntur. * leo iunior et zeno aa. iustiniano pu. * <a 474 d. xvii k. april. constantinopoli leone iuniore a. cons.>

CJ.2.7.17pr.: Imperatores leo iun., Zeno

Iubemus advocationem fori tui culminis in centum quinquaginta, sicut antea constitutum fuerat, advocatos concludi eundemque numerum, quotiens vel professionis fine vel morte vel quocumque casu fuerit imminutus, electione magnificae tuae sedis impleri, ita ut in praesenti quidem et hinc usque ad biennium ad plenitudinem supra definiti numeri subrogandi sine ulla cohortalis aut cuiuslibet deterioris condicionis quaestione succedant: salva videlicet adversus eos apparitionibus si qua competit actione, quam certum est, postquam fisci patronatus officio impleto exierint, evanescere: post lapsum vero biennium foro tuae magnificae potestatis inseri postulantes non aliter, nisi sub gestorum confectione minime eos cohortali condicioni subiacere patefactum fuerit, admittantur. * leo iunior et zeno aa. paulo pp.Per illyricum. * <a 474>

CJ.2.7.17.1: Imperatores leo iun., Zeno

Cuncta sane privilegia, quae magnificae per orientem praefecturae advocatis ex divinis retro principum seu inclitae recordationis leonis vel nostris sanctionibus indulta sunt, tuae quoque gloriosissimae sedis causidicis absque ulla discretione competere per hanc in aeternum valituram legem sancimus. <a 474>

CJ.2.7.20pr.: Imperator Anastasius

Suggestionem viri illustris comitis privatarum et proconsulis asiae duximus admittendam, per quam nostrae serenitatis auribus intimavit fori sui advocatos communi petitione magnopere postulasse, ut, postquam advocationis deposuerint officium, dignitate quadam nostra liberalitate potiantur. * anastas. a. eusebio mag. off. * <a 497 d. ii k. ian. constantinopoli anastasio a. ii cons.>

CJ.2.7.20.1: Imperator Anastasius

Iubemus itaque post depositum, ut dictum est, praefatum officium unumquemque eorum, qui in praesenti sunt vel postea matriculis eorum pro tempore fuerint inserti, clarissimi primi ordinis comitis perfrui dignitate, quatenus et tempore quietis fructum praeteritorum laborum consequantur proque fide atque industria erga clientes suos comprobata privatae condicionis hominum multitudine segregati clarissimis merito connumerentur. <a 497 d. ii k. ian. constantinopoli anastasio a. ii cons.>

CJ.2.7.21: Imperator Anastasius

Advocatos amplissimae tuae sedis, qui pro tempore ad fisci patroni gradum et officium provehuntur, una cum liberis iam natis vel postea procreandis ab omni cohortalis seu cuiuslibet deterioris condicionis vinculo immunes ac liberos cum patrimonio suo conservari praecipimus, cum constet hoc iam pridem tam advocatis amplissimae praetorianae per orientem quam magnificae urbicariae praefecturae sacris constitutionibus esse indultum et non dubium sit non tantum eas, sed etiam sublimissimae tuae sedis germanas esse potestates. * anastas. a. thomae pp.Per illyricum. * <a 500 d. xii k. dec. patricio et hypatio conss.>

CJ.2.7.22pr.: Imperator Anastasius

Iubemus pro tempore primatem advocatorum fori viri illustris comitis orientis per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi, hoc quoque transacto professionem advocationis deponere: consortio videlicet eorundem advocatorum ad quadraginta tantummodo viros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de advocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec quadraginta virorum numerum advocatorum consortium excedere contingat. * anastas. a. constantino pp. * <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>

CJ.2.7.22.1: Imperator Anastasius

Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et servis ad se pertinentibus advocationis fungi officio. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>

CJ.2.7.22.2: Imperator Anastasius

Nec aediculas eorum metatorum onere molestari, si tamen in una tantummodo suaque domo singuli talem praerogativam sibi vindicare maluerint. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>

CJ.2.7.22.3: Imperator Anastasius

Pro sportulis praeterea modum, quem notitia nobis porrecta declarat, tam pro his quam pro colonis et servis eorum custodiri, neminique praeberi licentiam eundem modum circa sportularum exactionem contra eos excedendi. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>

CJ.2.7.22.4: Imperator Anastasius

Nec de cetero quemquam, antequam per statuta tempora legum eruditioni noscatur inhaesisse, supra dicto consortio sociari. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>

CJ.2.7.22.5: Imperator Anastasius

Et filios advocatorum vel adhuc in tali constitutorum officio vel eorum, qui fisci patronatum deposuerunt, superstitum vel mortuorum, extraneis ad idem officium accedentibus anteponi eique gratis et sine sumptibus sociari, si et ipsi, prout dispositum est, solito tempore legum doctrinam meruerint. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>

CJ.2.7.22.6: Imperator Anastasius

Ut autem his, qui fisci patroni officium adepti sunt vel fuerint, non tantum superstitibus, sed etiam morte praeventis prospiciatur, tam ad heredes fisci patroni, qui semel ad talem gradum vocatus sit, solacia eius transire hisque servari , quam ipsos, qui fisci patronatum iam deposuerunt vel postea deposuerint, minime cuiuslibet actus publici sollicitudinem nolentes subire compelli nec exhibitionis seu deductionis onere nisi speciali auctoritate nostra molestari et in provincia incusandos per sententiam viri spectabilis comitis orientis utpote competentis iudicis conveniri atque litigare decernimus. <a 505 d. k. iul. constantinopoli sabiniano et theodoro conss.>

CJ.2.7.23pr.: Imperator Anastasius

Laudabile vitaeque hominum necessarium advocationis officium maxime principalibus praemiis oportet remunerari. * anastas. a. eustathio pp. * <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>

CJ.2.7.23.1: Imperator Anastasius

Ideoque iubemus viros clarissimos fisci pro tempore patronos fori tuae celsitudinis sollemni die festivitatis kalendarum ianuariarum ipsius tantummodo anni, per quem tale peragunt officium, inter spectabiles sacri nostri consistorii comites divina nostrae serenitatis manu puncti consequi solacium. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>

CJ.2.7.23.2: Imperator Anastasius

Et postquam tale deposuerint officium, si quidem filios ingenuos habeant, eos clarissimorum notariorum inseri consortio tribunorum, sacras solitas epistulas sine quadam suffragii solutione percepturos. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>

CJ.2.7.23.3: Imperator Anastasius

Et si quis per sententiam sublimitatis tuae monitus super agnito debito vel agnita causa, quae ingeritur ei, confessionem exponere paratus sit, eam non arbitro delegato, sed tunc temporis fisci patronis vel alterutri eorum, si alter adesse non possit, pro more tamen solito sub actorum testificatione intimari. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>

CJ.2.7.23.4: Imperator Anastasius

Quotiensque de nuptiis quis sine dotalibus instrumentis mutuo contrahendi matrimonium animo celebratis super adfectu suo, liberis ex huiusmodi coniugio iam extantibus vel necdum procreatis, legitimis adlegationibus uti maluerit, eas apud eosdem pro tempore fisci patronos vel alterutrum, ut dictum est, eorum gestis intervenientibus commendari, ita videlicet, ut iuri cognitae adlegationes absentibus personis, si quae competunt, serventur intactae. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>

CJ.2.7.23.5: Imperator Anastasius

His insuper, quicumque apud viros gloriosos pro tempore consules mancipia sua libertate donare voluerint, antelatos fisci patronos ad easdem libertates peragendas propriam advocationis vocem accommodare <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>

CJ.2.7.23.6: Imperator Anastasius

Aliis nihilo minus privilegiis, quae iam pridem memoratis vel fisci patronis vel adhuc advocationis pro tempore peragentibus officium togatis diversis modis indulta sunt, ex hac etiam sanctione nostra in sua stabilitate duraturis. <a 506 d. xii k. dec. constantinopoli areobindo et messala conss.>

CJ.2.7.24pr.: Imperator Anastasius

Petitiones virorum disertissimorum fori praesidalis secundae syriae provinciae advocatorum cum competenti moderatione censuimus admittendas et iubemus pro tempore primatem eorum per biennium fisci patroni fungi officio et solacia sibi communi consensu deputata per idem biennium consequi hocque transacto professionem advocationis deponere: consortio videlicet eorundem advocatorum ad triginta tantummodo viros redigendo, ita ut, si qui superflui sunt iam eidem consortio sociati, de advocationis officio minime reiciantur, nemine alio eis adiciendo, donec triginta virorum numerum advocatorum excedere consortium contingat. * anastas. a. sergio pp. * <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>

CJ.2.7.24.1: Imperator Anastasius

Ad haec eos, qui, prout statutum est, fisci patroni deposuerint officium, postea quoque non prohiberi singulos tam pro se quam pro iugali sua et socero et socru nec non genero et nuru liberisque propriis, colonis et servis ad se pertinentibus advocationis fungi officio. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>

CJ.2.7.24.2: Imperator Anastasius

Nec aediculas eorum metatorum nomine molestari, si tamen in una tantummodo suaque domo singuli talem praerogativam sibi vindicare maluerint. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>

CJ.2.7.24.3: Imperator Anastasius

Pro sportulis praeterea modum, quem notitia nobis porrecta declarat, tam pro his quam pro colonis et servis eorum custodiri, neminique praeberi licentiam eundem modum circa sportularum exactionem contra eos excedendi. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>

CJ.2.7.24.4: Imperator Anastasius

Nec de cetero quemquam, antequam per statuta tempora legum eruditioni noscatur inhaesisse, supra dicto consortio sociari. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>

CJ.2.7.24.5: Imperator Anastasius

Et filios advocatorum vel adhuc in tali constitutorum officio vel eorum, qui fisci patronatum deposuerunt, superstitum vel mortuorum, extraneis ad idem officium accedentibus anteponi eique gratis et sine sumptibus sociari, si et ipsi, prout dispositum est, solito tempore legum doctrinam meruerint. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>

CJ.2.7.24.6: Imperator Anastasius

Ut autem his, qui fisci patroni officium adepti sunt vel fuerint, non tantum superstitibus, sed etiam morte praeventis prospiciatur, tam ad heredes fisci patroni, qui semel ad talem gradum vocatus sit, solacia eius transire hisque servari , quam ipsos, qui fisci patronatum iam deposuerunt vel postea deposuerint, minime cuiuslibet actus publici sollicitudinem nolentes subire compelli nec exhibitionis seu deductionis onere nisi speciali auctoritate nostra molestari et in provincia incusandos per sententias viri clarissimi provinciam in qua degunt moderantis, utpote competentis iudicis, conveniri atque litigare decernimus. <a 517 d. k. dec. anastasio et agapito conss.>

CJ.2.7.25pr.: Imperator Justinus

Restituendae sunt clarissimis eloquentiae luminibus sexaginta auri librae, quas sub imperio zenonis divae memoriae pedaneis deputatas arbitris nec non fideiussorum vires aestimantibus, tamen auferendas credidit parca posterioris subtilitas principis, ut iam liberalitate nostri numinis viri clarissimi fisci patroni praefatam auri summam sine fraude annis singulis consequantur, ab amplissima tua sede pari lance in utrumque dividendam. nam universis redditur, quod pro voto omnium primatibus indulgetur. * iustinus a. marino pp. * <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>

CJ.2.7.25.1: Imperator Justinus

Sacras insuper epistulas, quibus adprobantur viri clarissimi tribuni praetoriani et notarii, non unius tantum nomine, sed alterius quoque unius praestandas perspicimus, sive suos filios sive quos alios duxerint illustrandos. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>

CJ.2.7.25.2: Imperator Justinus

Ad haec altiore beneficio codicillos, quibus illustris honoratur dignitas, consequantur, quos unius solum nomine eisdem viris facundissimis daturos nos pollicemur profuturos scilicet alteri eorum altero concedente, seu qui ex provinciis suis vel ex amicis voluerint, in provinciis tamen degentibus. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>

CJ.2.7.25.3: Imperator Justinus

Licentiam eis praeterea facimus binos homines annis singulis itidem offerendi nostram adoraturos purpuram, statutis inserendos praesentalibus domesticis, unum equitum, alterum scholae peditum, in vacantem eorum locum qui defuncti sunt, nullo, dum supererant, de militia venumdanda pacto cum eis interposito, quorum eiusmodi conventiones intersunt, ita tamen, ut idem viri facundissimi, cum offerendos eosdem crediderint homines, bina solidorum pro singulis millia nihilque amplius noverint dependenda viris magnificis comitibus dicatissimorum domesticorum , id est equitum quidem pro eo, qui inter equites meriturus est, peditum autem pro eo, qui inter pedites inserendus est: solitis videlicet statim stipendiis nec non ceteris solaciis isdem tironibus deputandis sine quolibet alio dispendio. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>

CJ.2.7.25.4: Imperator Justinus

Aliis etiam privilegiis potiantur, quae diversis temporibus consecuti sunt sive per augustos apices seu dispositiones et sententias amplissimae tuae sedis. nam qui novis digni iudicati sunt, ii multo magis in anterioribus quoque sunt adiuvandi. <a 519 d. k. dec. constantinopoli ipso a. et eutherico conss.>

CJ.2.7.26pr.: Imperator Justinus

Per hanc legem decernimus, ne, antequam in octuaginta tantum virorum numerum fori tui culminis togatorum collegium deductum fuerit, adspirare quis qualibet arte concedatur aut possit, nisi vel eorum filii, qui triginta priorum obtinent numerum, facundiae studiis eruditi, gratis videlicet et sine ullo suffragio, aut fortasse exteri non ultra duos per annos singulos, facundia et ipsi conspicui taxati fuerint: nullo deinceps, postquam in octuaginta virorum numerum redacti fuerint, superare qualibet rursus ambitione vel astutia quantitatem ausuro. * iustinus a. theodoto pu. * <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>

CJ.2.7.26.1: Imperator Justinus

Interdicenda quoque cunctis licentia praevertendi progressus seriem, quam ipsius temporis ordo suppeditat, et ut in mercatorum contractibus loca permutandi et adhuc tirones iam interesse veteribus. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>

CJ.2.7.26.2: Imperator Justinus

Hoc etiam pronuntiandum censemus, ne quis ex his in aliis degat regionibus relicta observatione glorificae tuae sedis. noverint etenim, qui post nomen impetratum patroni litium ultra trium annorum spatium ex sacratissiama hac urbe morandum duxerit, nec nuncupationem togati nec privilegia virorum eiusmodi concedenda sibi, ut nec repetitis ex industria praedictae sedis auctoritatibus protrahatur aut multiplicetur peregrinationis excursus. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>

CJ.2.7.26.3: Imperator Justinus

Quorum omnium si quid vel minimum quocumque tempore fuerit violatum, viginti primates eiusdem ordinis et qui pro tempore sollicitudinem ab actis in amplitudinis tuae gerent officio, adiutores etiam eorum denis singuli libris auri ferientur, quod adversus imperialia consulta serenitatis nostrae tendentibus non statim obiecerint intercessionem legis praesentis aut non restiterint et omni nisu prohibuerint, ne quid temptetur contrarium: cum nec in administratores sublimissimae tuae sedis, si non intente custodierint disposita salutaria et, ut non temerentur, prospexerint, poena deerit decem auri librarum. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>

CJ.2.7.26.4: Imperator Justinus

Sescenti autem aurei, quibus pro tempore fisci patronus fori tuae celsitudinis ad exemplum priorum temporum ex arca tui iudicii consolatur, ne post decursum celerem advocationis et labores gloriosos egenus exeat, non, ut saepe contigit, incerto die praestentur, sed cum medium iter pervenerint patrocinii rerum fiscalium, id est kalendis octobribus, per annos singulos sine cunctatione solventur. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>

CJ.2.7.26.5: Imperator Justinus

Quidquid insuper privilegiorum retro principum sacris adfatibus vel auctoritate tribunalis cuius interest huic eidem ordini datum ostenditur, inviolatum servari. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>

CJ.2.7.26.6: Imperator Justinus

Cumque lite quisquam eorum pulsatus fuerit seu civilis causae certaminis aut criminalis quaestionis obtentu, hic vel in provinciis, cum per concessum tempus eorum adesse quemquam evenit, nullos exsecutores sportulas adsequi nec, qui controversiis movendis inserviunt aut excipiendo seu praeparando vel officio quolibet alio, quocumque nomine sumptum exigendum censere. <a 524 d. id. febr. constantinopoli iustino a. ii et opilione conss.>

CJ.2.7.27: Imperator Justinus

Nemo excepta menandri fisci patroni persona speret de cetero permutationum saltibus superiore gradu captato fruiturum se beneficiis, quae patronis aerarii seu dum officium exhibent causis fiscalibus aut post expletum agmen impertita monstrantur. * iustinus a. archelao pp. * <a 524 d. xii k. sept. iustino a. ii et opilione conss.>

CJ.2.7.29pr.: Imperator Justinianus

De constitutione divinae recordationis iustini patris nostri super togatis amplissimae tuae sedis prolata illyriciani advocati postulaverunt a nobis eis clarum fieri, si locum etiam circa eos possit habere, sive cum commeatu sive sine commeatu iudicio eiusdem sublimitatis afuerint. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 534 >

CJ.2.7.29.1: Imperator Justinianus

Sancimus itaque talem legem generaliter in persona eorum tenere, ut, si quis sine commeatu ultra continuum biennium afuerit vel cum commeatu ultra quinquennium , de matricula penitus aboleatur: nulla licentia ei danda gradum suum vindicare nec iterum viris disertissimis togatis eiusdem sedis adsistere. perfruantur igitur advocati eiusdem sublimitatis hac nostra generali sanctione. <a 531 - 534 >

 

CJ.2.8.0. De advocatis fisci.

CJ.2.8.1: Imperator Antoninus

Cum te fisci causam agitasse proponas, quamvis te salarium percepisse neges, tamen placitis adquiesce. eos enim, qui causam fisci egissent, prohibitum est adversus fiscum patrocinium praestare. * ant. a. claudio. * <a 213 pp. xiii k. ian. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.2.8.2: Imperatores valer., gallien.

Potes auctoribus nobis adversus fiscum quoque patrocinium exhibere privatis, dum eam scilicet causam, quam tu, cum fisci advocatus fueras, forte tractasti, suscipere declines. * valer. et gallien. aa. frequenti. * <a 254 pp. vi k. mart. valeriano ii et gallieno aa. conss.>

CJ.2.8.3: Imperator Constantinus

Fisci advocatus poenam metuens caveat, ne fiscalia commoda occultet neve nullo negotio existente fisci nomine privatis audeat calumnias commovere. * const. a. aeliano procons. africae. * <a 313 d. vi id. nov. treviris constantino a. iii et licinio c. iii conss.>

CJ.2.8.4: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Rationales privatae rei causis vel sacri aerarii praesidentes examen praesente fisci advocato suscipiant. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad ammianum com. rer. p * <a 383 pp. xvii k. ian. merobaude ii et saturnino conss.>

 

CJ.2.9.0. De errore advocatorum vel libellos seu preces concipientium.

CJ.2.9.1: Imperator Alexander Severus

Ea, quae advocati praesentibus his quorum causae aguntur adlegant, perinde habenda sunt, ac si ab ipsis dominis litium proferantur. * alex. a. aureliae. * <a 227 pp. k. mart. albino et maximo conss.>

CJ.2.9.2: Imperator Gordianus

Errores eorum, qui desideria ( id est preces) scribunt, veritati praeiudicium adferre non posse manifestum est. et ideo si condemnationem, cuius mentionem libello insertam esse proponis, manifeste probare potes non intercessisse, adlegationes tuas laedi non oportere is, qui super negotio disceptaturus est, non ignorat. * gord. a. rogato mil. * <a 238 pp. x k. iul. pio et pontiano conss.>

CJ.2.9.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sententiis finita negotia rescriptis revocari non oportet. nec enim quae constituta sunt, ut advocatorum error litigatoribus non noceat, tibi etiam opitulari possunt, cum te praesentem neque causae palam ex continenti, id est triduo proximo, contradixisse neque post sententiam appellationis remedio, si tibi haec displicebat, usam proponas. * diocl. et maximin. aa. et cc ulpiae. * <a 294 d. vi k. sept. viminacii cc. conss.>

 

CJ.2.10.0. Ut quae desunt advocationi partium iudex suppleat.

CJ.2.10.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non dubitandum est iudici, si quid a litigatoribus vel ab his qui negotiis adsistunt minus fuerit dictum, id supplere et proferre, quod sciat legibus et iuri publico convenire. * diocl. et maxim. aa. ad honoratum. * <a 290 s. xvi k. mart. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss.>

 

CJ.2.11.0. De causis, ex quibus infamia alicui inrogatur.

CJ.2.11.1: Imperatores Severus, Antoninus

Infamiae detrimentum minime tibi adfertur ob id solum, quod in carcerem coniectus es vel vincula tibi iussu legitimi iudicis iniecta sunt. * sev. et ant. aa. manilio. * <pp. sine die et consule.>

CJ.2.11.2: Imperatores Severus, Antoninus

Neque furti neque vi bonorum raptorum neque peculatus damnatus intellegi potest, qui, cum plus debiti nomine tributorum exegisset, in duplum a praeside condemnatus est. * sev. et ant. aa. verennio. * <a 197 pp. v id. ian. laterano et rufino conss.>

CJ.2.11.3: Imperatores Severus, Antoninus

Etsi severior sententia dici debuit, tamen, cum proconsul vir clarissimus certis rationibus motus mitiorem sententiam dixerit et ordine decurionum te biennio abstinere iussit, transacto tempore non esse te in numero infamium palam est eo, quod ex antidiastolys post biennium remisisse tibi prohibitionem decurionatus iudex videtur. * sev. et ant. aa. metrodoro. * <a 197 pp. x k. ian. laterano et rufino conss.>

CJ.2.11.4: Imperatores Severus, Antoninus

Si posidonium in tempus anni relegatum secundum sententiam non excessisse proconsulis probaveris, quinque annis exilio temporario damnandum inter infames haberi non oportet, quando sententiae severitas cum ceteris damnis transigere videatur. * sev. et ant. aa. venustiano. * <a 198 pp. vi k. mart. saturnino et gallo conss.>

CJ.2.11.5: Imperatores Severus, Antoninus

Decuriones quidem, item filios decurionum fustibus castigari prohibitum est: verum si iniuriam te fecisse proconsul vir clarissimus pronuntiavit, ignominia notatus es. * sev. et ant. aa. ambrosio. * <a 198 pp. k. iul. saturnino et gallo conss.>

CJ.2.11.6: Imperatores Severus, Antoninus

Ad tempus in opus publicum dati pristinum quidem statum retinent, sed damno infamiae et post impletum tempus subiciuntur. * sev. et ant. aa. .To. * <a 203 pp. vii id. dec. geta et plautiano conss.>

CJ.2.11.7: Imperator Antoninus

Nemo ob id, quod bonis paternis se abstinuit, infamis est. * ant. a. demetrio. * <a 205 pp. v id. ian. antonino a. et geta utrisque ii conss.>

CJ.2.11.8: Imperator Antoninus

Furti si condemnata es, citra verbera quoque fustium famae damnum subisti. quod si res furtiva, quam alter subripuit apud te ignorantem comperta est, non laesit existimationem tuam sententia durior. * ant. a. ulpiae. * <a 205 pp. x k. mart. antonino a. et geta utrisque ii conss.>

CJ.2.11.9: Imperator Antoninus

Neminem sequitur infamia ob defensa negotia publica patriae suae. * ant. a. laeto. * <a 208 pp. xii k. mart. antonino a. et geta utrisque iii conss.>

CJ.2.11.10: Imperator Antoninus

Iniuriarum ex persona quoque servi damnatus infamia notatur. * ant. a. severo. * <a 208 pp. iiii k. aug. isdem conss.>

CJ.2.11.11: Imperator Alexander Severus

Debitores qui bonis cesserint, licet ex ea causa bona eorum venierint, infames non fiunt. * alex. a. irenaeo. * <a 223 pp. x k. maias maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.11.12: Imperator Alexander Severus

Si te expilasse hereditatem sententia praesidis constitit, non ex eo, quod non et alia tibi poena inrogata est, furti improbioris infamiam evitasti. * alex. a. donato. * <a 224 pp. k. iul. iuliano ii et crispino conss.>

CJ.2.11.13: Imperator Alexander Severus

Ea, quae pater testamento suo filios increpans scripsit, infames quidem filios iure non faciunt, sed apud bonos et graves opinionem eius, qui patri displicuit, onerant. * alex. a. iuventio. * <a 229 xiii k. nov. ipso a. iii et dione conss.>

CJ.2.11.14: Imperator Gordianus

Nullam existimationis infamiam avunculus tuus pertimescat, ictibus fustium subiectus ob crimen habita quaestione, si sententia non praecessit ignominiae maculam inrogans. * gord. a. iovino. * <a 238 pp. vi k. sept. pio et pontiano conss.>

CJ.2.11.15: Imperator Gordianus

Decreto amplissimi ordinis luctu feminarum deminuto tristior habitus ceteraque hoc genus insignia mulieribus remittuntur, non etiam intra tempus, quo lugere maritum moris est, matrimonium contrahere permittitur, cum etiam, si nuptias alias intra hoc tempus secuta est, tam ea quam is, qui sciens eam duxit uxorem, etiam si miles sit, perpetuo edicto labem pudoris contrahit. * gord. a. sulpiciae. * <a 239 pp. xvii k. iul. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.11.16: Imperator Gordianus

Fustibus caesum, cui per praeconem ita dictum est: " katygorian aneu tinos dikaias hupostasews ohutws agenes huparchwn my enistaso " ut calumniatorem videri notatum ideoque esse famosum manifestum est. * gord. a. domitiano. * <a 240 pp. iii k. aug. sabino et venusto conss.>

CJ.2.11.17: Imperator Gordianus

Verbum precibus insertum potius verecundiam onerare quam ullam existimationis maculam videtur adspergere. etenim cum non causa cognita dictum est sukophanteis , sed ad postulatum patroni interlocutione iudicis responsum sit, nequaquam hoc infamiam inrogat. * gord. a. magno. * <a 242 pp. viii k. oct. attico et praetextato conss.>

CJ.2.11.18: Imperator Gordianus

Non damnatos quidem dumtaxat iniuriae, sed pactos quoque perpetuum infamat edictum. verum pactos eos demum, qui ullos adversariis nummos pro mala conscientia ex transactione numerassent, in hac causa placuit intellegi. ceterum simplex eius rei gratia integram existimationem illibatamque conservat. quod si iureiurando decisa contentio est, nemo dubitaverit, quin religionem absolutio iudicantis sequatur. * gord. a. antiocho. * <a 260 pp. xiiii k. ian. saeculare ii et donato conss.>

CJ.2.11.19: Imperatores carinus, numer.

Interlocutio praesidis, quae indicta est, infamem eum de quo quaeris fecisse non videtur, cum non specialiter ob iniuriam vel admissam vim condemnatus, sed ita praesidis verbis gravatus est et admonitus, ut ad melioris vitae frugem se reformet. * carinus et numer. aa. aristocrati. * <a 284 pp. xvii k. febr. carino ii et numeriano aa. conss.>

CJ.2.11.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Improbum fenus exercentibus et usuras usurarum illicite exigentibus infamiae macula inroganda est. * diocl. et maxim. aa. fortunato. * <a 290 pp. xvi k. mart. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.11.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fratres tui minores dumtaxat aetate in ludicrae artis ostentatione spectaculum sui populo praebuerunt, inviolatum existimationem obtinent. * diocl. et maxim. aa. statio. * <a 290 d. v k. sept. ipsis aa. conss.>

CJ.2.11.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Fidem rumpens societatis cum infamiae periculo suo nomine pro socio conventus ad faciendum satis urguetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. domitiano. * <a 294 d. vi id. dec. nicodemiae cc. conss.>

 

CJ.2.12.0. De procuratoribus.

CJ.2.12.1: Imperator pius

Cautio ratihabitionis tunc exigitur a procuratore, quotiens incertum est, an ei negotium mandatum est. * divus pius severo. * <a 150 pp. iiii id. oct. gallicano et vetere conss.>

CJ.2.12.2: Imperator divi fratres

Cum rem pecuniariam esse dicas, potes per maritum tuum sollemnibus impletis appellationi adversariae respondere, cum appellationes pecuniariae etiam per procuratores exerceri ab utraque parte litigantium possunt. * divi fratres sextiliae. * <a 161 accepta viii k. aug. ipsis iii et ii conss.>

CJ.2.12.3pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Eum, qui res agit heredum, a quibus tibi deberi fideicommissum dicis, evoca ad praetorem virum clarissimum, qui aut respondere tibi cogetur aut administratione negotiorum secundum formam iurisdictionis prohibebitur. * sev. et ant. aa. pomponio. * <a 204 pp. x k. sept. cilone et libone conss.>

CJ.2.12.3.1: Imperatores Severus, Antoninus

Deliberabit autem praetor, si non defandat heredes, debeatne te mittere in possessionem, secutus iurisdictionem, quae exerceri adversus indefensos solet. <a 204 pp. x k. sept. cilone et libone conss.>

CJ.2.12.4: Imperatores Severus, Antoninus

Quia absente te iudicatum dicis, aequum est restitui tibi causae defensionem: nec oberit tibi, quod uxor tua interfuit iudicio aut etiam adquievit sententiae, cum aliena negotia per mulieres non aliter agi possunt, nisi in rem suam et proprium lucrum mandatae sunt eis actiones. * sev. et ant. aa. saturnino. * <a 207 pp. prid. non. ian. apro et maximo conss.>

CJ.2.12.5: Imperator Antoninus

Actionem ei, qui absentis nomine agere vult, si non eum defendat, denegari oportere iam edicto perpetuo expressum est. * ant. a. pancratiae. * <a 212 pp. iii k. mart. duobus aspris conss.>

CJ.2.12.6: Imperator Antoninus

Reum criminis constitutum defensionem causae suscipere non posse, antequam purgarit innocentiam suam, incognitum non est. * ant. a. marciano. * <a 223 d. vi k. mart. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.12.7: Imperator Antoninus

Militem nec pro patre vel matre vel uxore nec ex sacro rescripto procuratorio nomine experiri oportet, cum neque defensionem alienam suscipere vel redimere negotia vel quasi suffragatorem accedere utilitate publica permittatur. * ant. a. macrino mil. * <a 223 pp. viii id. mart. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.12.8: Imperator Antoninus

Quod quis sibi debitum exigere tibi mandavit, ante litis contestationem tu alii petendum mandare non potes. * ant. a. mansueto. * <a 223 pp. viii k. sept. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.12.9: Imperator Antoninus

Qui stipendia merent, suis negotiis superesse inoffensa disciplina possunt: nec potest dici eum, qui honesta et verecunda praecedente causa mandatas sibi actiones exercuerit, alieno negotio fungi, cum, licet intentio ex persona alterius bona fide sumatur, hunc tamen rem suam gerere non ambigitur. quod militibus meis interdici non modo absurdum, verum etiam iniquum est. * ant. a. aufidio. * < sine die et consule.>

CJ.2.12.10: Imperator Antoninus

Si procurator ad unam speciem constitutus officium mandati egressus est, id quod gessit nullum domino praeiudicium facere potuit. quod si plenam potestatem agendi habuit, rem iudicatam rescindi non oportet, cum, si quid fraude vel dolo egit, convenire eum more iudiciorum non prohiberis. * ant. a. castriciae. * <a 227 pp. iii k. mart. albino et maximo conss.>

CJ.2.12.11pr.: Imperator Antoninus

Neque tutores neque curatores ex sua persona in re pupilli vel adulescentis procuratorem facere possunt, sed actorem constituere debent. * ant. a. sebastiano. * <a 229 pp. prid. id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.2.12.11.1: Imperator Antoninus

Pupillus autem vel pupilla vel adultus vel adulta tam ad agendum quam ad defendendum tutore seu curatore interveniente procuratorem ordinare possunt. <a 229 pp. prid. id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.2.12.11.2: Imperator Antoninus

Ipsi autem tutores et curatores post litis contestationem a se factam ad exemplum procuratorum, qui litem contestati sunt, dare procuratores non prohibentur. <a 229 pp. prid. id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.2.12.12pr.: Imperator Antoninus

Exigendi a filio tuo mandati, qui se defensioni tuae offerebat, duplici ratione necessitas non fuit, aut quod defendere quis sive libertus sive extraneus sine mandato potest ( satisdatione tamen pro defensione praestita et alia procul dubio observatione subiecta), aut quod filius, etiamsi ultro actionem patris nomine dirigat, mandatum probare non cogitur. * ant. a. frontino mil. * <a 230 v k. oct. agricola et clementino conss.>

CJ.2.12.12.1: Imperator Antoninus

Sane quod necdum legitimam aetatem idem filius tuus compleverat, ob hoc quidem depellere procuratione eum iudex non iniuste potuit. sed multo iustius fuit vel huiusmodi defensorem audire, quam absentem quasi contumacem et indefensum gravi condemnatione adficere. <a 230 v k. oct. agricola et clementino conss.>

CJ.2.12.13: Imperator Gordianus

Ita demum super lite persequenda, quam tibi mater mandavit, actionem intendere potes, si, cum primo litem contestareris, non est tibi eo nomine opposita praescriptio militiae: quod nec, cum appellatio agitur, tibi obici poterit. nam si integra res est, ratio perpetui edicti acceptam tibi non permittit alieno nomine actionem intendere. * gord. a. viciano mil. * <a 239 iii id. ian. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.12.14: Imperator Gordianus

Non hoc minus sententia adversus te lata iuris substiti, quod adversaria tua minor viginti quinque annis constituta causam suam marito sine curatore agendam mandavit. minoribus etenim aetas in damnis subvenire, non in rebus prospere gestis obesse consuevit. * gord. a. sabiniano. * <a 241 pp. iii non. oct. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.2.12.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Litem te redemisse contra bonos mores precibus manifeste professus es, cum procurationem quidem suscipere ( quod officium gratuitum esse debet) non sit res illicita, huiusmodi autem officia non sine reprehensione suscipiantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. cornificio. * <a 293 pp. iii non. april. aa. conss.>

CJ.2.12.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Procuratorem vel actorem praedii, si non specialiter distrahendi mandatum accepit, ius rerum dominii vendendi non habere certum ac manifestum est. unde si non ex voluntate domini vendentibus his fundum comparasti, pervides improbum tuum desiderium esse dominium ex huiusmodi emptione tibi concedi desiderantis. * diocl. et maxim. aa. et cc. paconiae. * <a 293 s. non. april. byzantii aa. conss.>

CJ.2.12.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Invitus procurationem suscipere nemo cogitur nec eandem ultra, nisi provocationis causa, extendere. sed nec defensionem absentis subire compellitur, cum fidem susceptam implere sufficiat. * diocl. et maxim. aa. et cc. mardonio. * <a 293 pp. non. iun. philippopoli diocletiano v et maximiano iiii aa. conss.>

CJ.2.12.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Alienam suscipere defensionem virile officium est et ultra sexum muliebrem esse constat. filio itaque tuo, si pupillus est, tutorem pete. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysiae. * <a 294 s. xii k. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.2.12.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si pretium, quod actoribus alienis fundum vel servum citra mandatum tibi distrahentibus dedisti et neque praecessisse neque secuta contractum domini declaretur voluntas, in rem autem eius id pretium cessisse provinciae praeses causa cognita perspexerit, hoc tibi restitui iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. firmo. * <a 294 s. prid. id. mart. cc. conss.>

CJ.2.12.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nihil arbitramur interesse, utrum ab initio an coepta iam lite negotium ad personam procuratoris transitum fecerit. * diocl. et maxim. aa. et cc. ad verinum praes. syriae. * <a 294 d. x k. oct. demesso cc. conss.>

CJ.2.12.21pr.: Imperator Constantinus

Maritus citra mandatum in rebus uxoris cum sollemni satisdatione et alia observatione intercedendi habeat liberam facultatem, ne feminae persequendae litis obtentu in contumeliam matronalis pudoris inreverentur inruant nec conventibus virorum vel iudiciis interesse cogantur. * const. a. ad concilium prov. africae. * <a 315 pp. iiii id. mart. hadrumeto constantino a. iiii et licinio iiii conss.>

CJ.2.12.21.1: Imperator Constantinus

Sin autem mandatum susceperit, licet maritus sit, id solum exsequi debet, quod procuratio emissa praescripserit. <a 315 pp. iiii id. mart. hadrumeto constantino a. iiii et licinio iiii conss.>

CJ.2.12.22: Imperator Constantinus

Procuratoribus institutis et post contestatam litem dominis effectis ii qui mandaverant non habeant facultatem negotia persequendi, nisi capitales inimicitiae vel morbus vel alia necessaria causa intercesserit: tunc enim etiam invitis his transferri lis potest. * const. a. ad bassum pu. * <a 319 d. xiii k. iul. constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.2.12.23: Imperator Julianus

Nulla dubitatio est post causam in iudicio agitatam utpote dominum litis procuratorem effectum etiam post excessum eius, qui agendam vel defendendam litem mandaverat, posse inchoatam causam iurgiumque finire, quippe cum et procuratorem posse eum instituere veteres iuris voluerunt conditores. * iul. a. secundo pp. * <a 363 lecta apud acta prid. non. febr. iuliano a. iiii et sallustio conss.>

CJ.2.12.24: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Licet in principio quaestionis persona debet inquiri procuratoris, an ad agendum negotium mandatum a domino litis habeat, tamen si falsus procurator inveniatur, nec dici controversiae solent nec potest esse iudicium. * grat. valentin. et theodos. aaa. pancratio pu. * <a 382 d. prid. non. april. constantinopoli antonio et syagrio conss.>

CJ.2.12.25: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quicumque praetorianae vel urbanae praefecturae sublimissimae fastigium vel magisterium militare vel consistorianae comitivae insignia meruerit dignitatis vel proconsulare ius dixerit aut vicarii fuerit administratione subfultus, si quid ab eo vel infertur iurgium vel refertur, procuratoris personam in negotii sui iura substituat. quod si quis sanctionis huius statuta transgressus iudiciis sese iurgaturus ingesserit, careat eius litis sorte, cuius non per procuratorem expectavit eventum. iudex nihilo minus, qui contra fecerit, noverit a se viginti libras auri, ab officio quoque suo tantundem ponderis exigendum. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 392 d. xviii k. oct. arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.2.12.26: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

In pecuniariis controversiis, etsi specialiter hoc praecepti vel sententiae minime designat auctoritas, passim unicuique, si tamen ita maluerit, per procuratorem respondendi tribuimus facultatem: nisi forte quosdam, iustiores nonnumquam ob causas, vehementior maximi iudicis vocabit auctoritas. * arcad. honor. et theodos. aaa. anthemio pp. * <a 406 d. prid. id. oct. constantinopoli arcadio a. et probo conss.>

 

CJ.2.13.0. Ne liceat potentioribus patrocinium litigantibus praestare vel actiones in se transferre.

CJ.2.13.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Divine admodum constituit divus claudius consultissimus princeps parens noster, ut iactura causae adficerentur ii, qui sibi potentiorum patrocinium advocassent, ut hoc proposito metu iudiciariae lites potius suo marte discurrerent, quam potentiorem domorum opibus niterentur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristobulo salutem. * <a 293 d. iiii id. sept. aa. conss.>

CJ.2.13.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quem palam est in tantum provincialium quaestionibus esse commotum, ut huius sanctionis rectores provinciarium custodes et contemptae rei vindices fecerit, scilicet ut in actores seu procuratores in subsidia negotiorum vel usurpatos gratia vel redemptos severa sententia vindicarent. <a 293 d. iiii id. sept. aa. conss.>

CJ.2.13.1.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quare cum intersit et universe omnium et praecipue tenuiorum, qui saepe importunis potentium intercessionibus opprimuntur, inter litigatores audientiam tuam impertire debebis: nec metuas, ne praeiudices clarissimis viris, cum divus claudius huius rei rectorem provinciae et disceptatorem et, si res postularet, ultorem specialiter fecerit. <a 293 d. iiii id. sept. aa. conss.>

CJ.2.13.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Si cuiuscumque modi cautiones ad potentium fuerint delatae personas, debiti creditores iactura multentur. aperta enim credentium videtur esse voracitas, qui alios actionum suarum redimunt exactores. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 422 d. v id. iul. ravenna honorio xiii et theodosio x aa. conss.>

 

CJ.2.14.0. De his, qui potentiorum nomine titulos praediis adfigunt vel eorum nomina in lite praetendunt.

CJ.2.14.1pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

Animadvertimus plurimos iniustarum desperatione causarum potentium titulos et clarissimae privilegia dignitatis his, a quibus in ius vocantur, opponere. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons.>

CJ.2.14.1.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Ac ne in fraudem legum adversiorumque terrorem his nominibus abutantur et titulis, qui huiusmodi dolo scientes conivent, adficiendi sunt publicae sententiae nota. <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons.>

CJ.2.14.1.2: Imperatores Arcadius, Honorius

Quod si nullum in hac parte consensum praebuerint, ut libelli aut tituli eorum nominibus aedibus adfigantur alienis, eatenus in eos qui fecerint vindicetur, ut adfecti plumbo perpetuis metallorum suppliciis deputentur. <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons.>

CJ.2.14.1.3: Imperatores Arcadius, Honorius

Quisquis igitur lite pulsatus, cum ipse et rei sit possessor et iuris et titulum illatae sollemniter pulsationis exceperit, contradictoriis libellis aut titulis alterius nomen crediderit ingerendum, eius possessionis aut causae, quam sub hac fraude aut retinere aut evitare temptaverit, amissione multetur nec repetendae actionis, etiam si ei probabilis negotii merita suffragantur, habeat facultatem. <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons.>

CJ.2.14.1.4: Imperatores Arcadius, Honorius

Eos sane, qui se sponte alienis litibus inseri patiuntur, cum his neque proprietas neque possessio competat, veluti famae suae prodigos et calumniarum redemptores notari oportebit. <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone cons.>

 

CJ.2.15.0. Ut nemo privatus titulos praediis suis vel alienis imponat vel vela regalia suspendat.

CJ.2.15.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Regiae maiestatis est, ut nostrae tantum domus et patrimonia titulorum inscriptione legantur. omnes igitur intellegant publico iuri esse deputandum id, cui nomen dominicum praescribitur. * honor. et theodos. aa. flaviano pp. * <a 408 d. iii k. dec. ravennae basso et philippo conss.>

CJ.2.15.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ne quis vela regia suspendere vel titulum audeat sine praeceptione iudicis competentis rebus alienis imponere, quas quocumque modo qualiscumque persona possideat, licet non dominus, licet iniustus possessor ac temerarius invasor qui possidet doceatur. * theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. * <a 439 d. xv k. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.2.15.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eum autem, qui hoc facere ausus fuerit, si plebeius est, ultimo subdi supplicio, si clarissimus vel curialis vel miles vel clericus, proscribendum deportandumque non solum civitate romana, sed etiam libertate privari censemus, exsecutoresque huius legis omnes iudices esse oportere. <a 439 d. xv k. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.2.15.2.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Deponendi autem vel frangendi titulos vel etiam conscindendi vela non solum eis, ad quorum praeiudicium tale aliquid contra fas contraque leges committitur, sed omnibus tam liberis quam servis sine metu calumniae vel accusatione criminis licentiam ministramus, decernentes iudices eorumque officia tricenis libris auri multari, si talem accusationem vel admittant vel depositam scribi concedant. <a 439 d. xv k. iul. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

 

CJ.2.16.0. Ut nemini liceat sine iudicis auctoritate signa imprimere rebus, quas alius tenet.

CJ.2.16.1: Imperator probus

Saepe rescriptum est ante sententiam signa rebus, quas aliquis tenebat, imprimi non oportere. et ideo ea rebus aut fructibus apud te constitutis illicite imposita poteris ipse licite detrahere, ut amotis his causa, quae ex officio tibi infertur, terminetur. * probus a. octaviano. * <a 278 d. iiii k. iul. probo a. ii et lupo conss.>

CJ.2.16.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Rebus, quas alius detinet, imprimere signa nemini licet, etiam si suas vel obligatas sibi eas esse aliquis adfirmet. * diocl. et maxim. aa. craugasio. * <>

 

CJ.2.17.0. Ne fiscus vel res publica procurationem alicui patrocinii causa in lite praestet.

CJ.2.17.1: Imperator Gordianus

Rei publicae viribus adiuvari te sub obtentu quantitatis, quam eidem rei publicae debes, contra iuris rationem desideras. * gord. a. legitimo et aliis. * <a 241 pp. viii id. ian. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.2.17.2: Imperator Gordianus

Cum adlegas partem rerum vel actionum dimidiam fisco, quo magis viribus eius protegaris, velle te donare, huiusmodi litium donationem admitti temporum meorum disciplina non patitur. unde ius tuum, si quod tibi competit, citra invidiam fisci mei tueri sollemniter cura. * gord. a. tertullo. * <a 241 s. vi non. aug. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.2.17.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Abhorret saeculo nostro sub praetextu debiti procurationem contra privatos fiscum praestare. * diocl. et maxim. aa. et cc. amphioni. * <a 293 d. viii k. ian. philippopoli aa. conss.>

CJ.2.17.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad fraudem creditoribus faciendam invidiam fiscalem contra creditoribus faciendam invidiam fiscalem contra saeculi nostri tranquillitatem implorari non decet. redde itaque fisco nostro quod debes, ac si conventus velut a creditore fueris, quem tibi numerasse pecuniam negas, exceptione non numeratae pecuniae secundum leges uti potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. achilli. * <a 294 d. xvi k. ian. sirmi cc. conss.>

 

CJ.2.18.0. De negotiis gestis.

CJ.2.18.1: Imperatores Severus, Antoninus

Cum tutores filiorum tuorem suspectos faceres eisdemque tutores seu curatores peteres, munere pietatis fungebaris: quae causa non admittit negotiorum gestorum actionem, ut sumptus, quos in ea lite fecisti, repetere possis, cum etiam, si quis pro adfectione eos petere potest. * sev. et ant. aa. sopatrae. * <a 196 pp. iii non. oct. dextro et prisco conss.>

CJ.2.18.2: Imperatores Severus, Antoninus

Contra impuberes quoque, si negotia eorum urguentibus necessitatis rationibus utiliter gerantur, in quantum locupletiores facti sunt, dandam actionem ex utilitate ipsorum receptum est. quae tibi quoque iure decernetur, quod sumptus in pupillum, quem romae tutorum petendorum gratia duxisti, fecisse te adlegas, si non matertera eiusdem se facere paratam propriis impendiis ostenderit. * sev. et ant. aa. rufinae. * <a 197 pp. xv k. febr. laterano et rufino conss.>

CJ.2.18.3: Imperatores Severus, Antoninus

Sive pro fratre coherede pecuniam solvisti, negotiorum gestorum actione experiri potes, sive pignoris liberandi gratia debitum universum solvere coactus es, actionem eandem habebis vel iudicio familiae herciscundae, si non est inter vos redditum, eam quantitatem adsequeris. * sev. et ant. aa. hadriano. * <a 199 pp. viii k. febr. anullino et frontone conss.>

CJ.2.18.4: Imperatores Severus, Antoninus

Qui pupillae negotia tutoris mandato suscepit, pro tutore negotia non videtur gessisse, sed negotiorum gestorum actione pupillae tenebitur. * sev. et ant. aa. claudio. * <a 201 pp. iii non. dec. fabiano et muciano conss.>

CJ.2.18.5: Imperatores Severus, Antoninus

Officio nec minus obsequio liberti functus negotiorum gestorum actionem contra patroni filias pupillas habere non potes. * sev. et ant. aa. trophimo . * <a 203 pp. xiii k. iul. geta et plautiano conss.>

CJ.2.18.6: Imperatores Severus, Antoninus

Curatorem tibi quidem patris testamento datum dicis: quod non potest videri iure factum. quod si, ut proponis, administrationi se miscuit, negotiorum gestorum actio tam adversus eum quam contra heredes eius tibi competit. * sev. et ant. aa. gallo. * <a 207 pp. apro et maximo conss.>

CJ.2.18.7: Imperator Antoninus

Si ab eo, qui negotia tua gessit, heres ex duabus unciis institutus es, etiamsi adeas hereditatem, in reliquis decem unciis adversus coheredem competit tibi petitio, si quam adversus defunctum habuisti actionem. * ant. a. euphratae. * <a 216 pp. vi id. mart. romae sabino ii et anullino conss.>

CJ.2.18.8: Imperator Antoninus

Adversus eos, qui negotia tua gesserunt, negotiorum gestorum iudicio civiliter consiste: nec tibi oberit, si propter occupationes militares eam litem tardius fuisses exsecutus, cum hoc genus actionis longi temporis praescriptione excludi non possit. * ant. a. severo. * <a 218 pp. vi k. aug. antonino a. et advento conss.>

CJ.2.18.9: Imperator Antoninus

Si pecuniam a debitore tuo iulianus exegit eamque solutionem ratam habuisti, habes adversus eum negotiorum gestorum actionem. * ant. a. sallustio. * <a 217 pp. viii k. mart. praesente et extricato conss.>

CJ.2.18.10: Imperator Alexander Severus

Si servum alienum non inutilem domino constitutum aegrum curastis et negotium utiliter gessistis, competenti vobis actione sumptus recuperare potestis. * alex. a. secundo et aliis. * <a 222 pp. xii k. dec. alexandro a. cons.>

CJ.2.18.11: Imperator Alexander Severus

Alimenta quidem, quae filiis tuis praestitisti, reddi tibi non iusta ratione postulas, cum id exigente materna pietate feceris. si quid autem in rebus eorum utiliter et probabili more impendisti, si non et hoc materna liberalitate, sed recipiendi animo fecisse ostenderis, id negotiorum gestorum actione consequi potes. * alex. a. herenniae. * <a 227 pp. xii k. febr. albino et maximo conss.>

CJ.2.18.12: Imperator Alexander Severus

Si filius pro patre suo debitum solvit, nullam actionem ob eam solutionem habet, sive in potestate patris, cum solveret, fuit, sive sui iuris constitutus donandi animo pecuniam dedit. si igitur pater tuus sui iuris constitutus pro patre suo negotium gerens non praecedente mandato debitum eius solvit, negotiorum gestorum agere cum patruis tuis potes. * alex. a. theophilo. * <a 230 pp. k. aug. agricola et clemente conss.>

CJ.2.18.13: Imperator Alexander Severus

Quod in uxorem tuam aegram erogasti, non a socero repetere, sed adfectioni tuae debes expendere. in funus sane eius si quid eo nomine quasi recepturus erogasti, patrem, ad quem dos rediit, iure convenis. * alex. a. aquilae. * <a 230 pp. viii k. nov. agricola et clemente conss.>

CJ.2.18.14: Imperator Alexander Severus

Si mandatum solius mariti secutus tam ipsius quam uxoris eius negotia gessisti, tam tibi quam mulieri invicem negotiorum gestorum competit actio. ipsi sane qui mandavit adversus te mandati actio est: sed et tibi adversus eum contraria, si quid forte supererogasti. * alex. a. rufo. * <a 234 pp. x k. mart. maximo ii et urbano conss.>

CJ.2.18.15: Imperator Gordianus

Si paterna adfectu privignas tuas aluisti seu mercedes pro his aliquas magistris expendisti, eius erogationis tibi nulla repetitio est. quod si ut repetiturus ea, quae in sumptum misisti, aliquid erogasti, negotiorum tibi gestorum intendenda actio est. * gord. a. muciano. * <a 239 pp. vi id. iul. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.18.16: Imperatores gallus, volus.

Si negotium sororis tuae gerens pro ea tributa solvisti, vel mandante ea vel rogante id fecisti, negotiorum gestorum actione vel mandati id, quod solvisse te constiterit, recipere poteris. * gallus et volus. aa. eutychiano. * <a 252 pp. xi k. mai. gallo et volusiano conss.>

CJ.2.18.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Curatoris etiam successores negotiorum gestorum utili conventos actione tam dolum quam latam culpam praestare debere nec ad eos officium administrationis transire ideoque nullam alienandi eos res adultae potestatem habere convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudiae. * <a 293 d. xiii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.2.18.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ob negotium alienum gestum sumptuum factorum usuras praestari fides bona suasit: quo iure contra eos etiam, quorum te necessitate compulsum negotium gessisse proponis, per iudicium negotiorum gestorum uteris. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 293 d. viiii k. ian. aa. conss.>

CJ.2.18.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ab uno herede pro solido re veluti communi venumdata de pretio coheres venditoris negotiorum gestorum ratam faciens venditionem agere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.2.18.20pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Tutori vel curatori similis non habetur, qui citra mandatum negotium alienum sponte gerit, quippe superioribus quidem muneris necessitas administrationis finem , huic autem propria voluntas facit ac satis abunde sufficit, si cui vel in paucis amici labore consulatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. octaviae. * <a 294 d. viii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.2.18.20.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Secundum quae super his quidem, quae nec tutor nec curator constitutus ultro quis administravit, cum non tantum dolum et latam culpam, sed et levem praestare necesse habeat, a te conveniri potest et ea, quae tibi ab eo deberi patuerit, cum usuris compelletur reddere. <a 294 d. viii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.2.18.20.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De ceteris vero, quae ab aliis tui constituta iuris detenta exacta non sunt, ab hoc, qui nec agendi quidem propter exceptionis obstaculum facultatem habere potuit, exigi non potest: et idcirco adversus eos, quos res tuas tenere dicis, detorquere tuas petitiones debes. <a 294 d. viii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.2.18.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si cognati tui servos suos manumiserunt, hoc, quod eos administrasse res vestras contendis, eorum impedimentum libertati fieri non potuit. quin autem ex actu praecedenti post manumissionem, si utriusque temporis administratio non conexa, sed separata sit, conveniri non posse procul dubio sit. * diocl. et maxim. aa. et cc. mitrae. * <a 294 d. vi k. oct. viminacii cc. conss.>

CJ.2.18.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Negotium gerentes alienum non interveniente speciali pacto casum fortuitum praestare non compelluntur. * diocl. et maxim. aa. et cc. eulogio. * <a 294 d. xi k. dec. cc. conss.>

CJ.2.18.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Negotiis gestis non in rem, sed in personam est actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodoro. * <a 294 d. xii k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.2.18.24pr.: Imperator Justinianus

Si quis nolente et specialiter prohibente domino rerum administrationi earum sese immiscuit, apud magnos auctores dubitabatur, si pro expensis, quae circa res factae sunt, talis negotiorum gestor habeat aliquam adversus dominum actionem. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste conss.>

CJ.2.18.24.1: Imperator Justinianus

Quam quibusdam pollicentibus directam vel utilem, aliis negantibus, in quibus et salvius iulianus fuit, haec decidentes sancimus, si contradixerit dominus et eum res suas administrare prohibuerit, secundum iuliani sententiam nullam esse adversus eum contrariam actionem, scilicet post denuntiationem, quam ei dominus transmiserit nec concedens ei res eius attingere, licet res bene ab eo gestae sint. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste conss.>

CJ.2.18.24.2: Imperator Justinianus

Quid enim, si dominus adspexerit ab administratore multas expensas utiliter factas et tunc dolosa adsimulatione habita eum prohibuerit, ut neque anteriores expensas praestet? quod nullo patimur modo: sed ex quo die attestatio ad eum facta est vel in scriptis vel sine scriptis, sub testificatione tamen aliarum personarum, ex eo die pro faciendis meliorationibus nullam ei actionem competere, super anterioribus autem, si utiliter factae sunt, habere eum actionem contra dominum concedimus sua natura currentem. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste conss.>

 

CJ.2.19.0. De his quae vi metusve causa gesta sunt.

CJ.2.19.1: Imperator Alexander Severus

Persecutionem eorum, quae vi vel furto ablata sunt, etiam si postea interciderunt, integram esse iure responsum est. * alex. a. felici. * <a 223 pp. x k. dec. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.19.2: Imperator Alexander Severus

Cum te non solum cavisse, verum etiam solvisse pecuniam confitearis, qua ratione ut vim passus restitui quod illatum est postules, perspici non potest, quando verisimile non sit ad solutionem te properasse omissa querella de chirographo utpote per vim extorto, nisi et in solvendo vim te passum dicis. * alex. a. alexandro. * <a 226 pp. vi k. iul. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.2.19.3: Imperator Gordianus

Si vi vel metu fundum avus tuus distrahere coactus est, etiamsi maxime emptor eum alii vendidit, si tamen tu avo tuo heres extitisti, ut tibi reddito a te pretio restituatur, postquam placuit in rem quoque dari actionem, secundum formam perpetui edicti adito praeside provinciae poteris postulare, si modo qui secundo loco comparavit longae possessionis praescriptione non fuerit munitus. * gord. a. gaio. * <a 238 pp. vi id. aug. pio et pontiano conss.>

CJ.2.19.4: Imperator Gordianus

Si per vim vel metum mortis aut cruciatus corporis venditio vobis extorta est et non postea eam consensu roborastis, iuxta perpetui formam edicti intra annum quidem agentes, quo experiundi potestas est, si res non restituatur, quadrupli referetis condemnationem, scilicet reddito a vobis pretio: post annum vero causa cognita eadem actio in simplum permittitur: quae causae cognitio eo pertinet, ut ita demum decernatur, si alia actio non sit. * gord. a. primo et eutycheti. * <a 239 pp. iii non. aug. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.19.5: Imperator Gordianus

Non interest, a quo vis adhibita sit patri et patruo tuo, utrum ab emptore an vero sciente emptore ab alio, ut vi metuve possessionem vendere cogerentur. nam si adhibita vi compulsi sunt possessiones suas quae maiore valebant minimo distrahere, iurisdictionis tenore, ut id quod improbe factum est in priorem statum revolvatur, impetrabunt. * gord. a. rufo mil. * <a 239 pp. vi k. ian. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.19.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad invidiam alicui nocere nullam dignitatem oportet. unde intellegis, quod ad metum arguendum, per quem dicis initum esse contractum, senatoria dignitas adversarii tui sola non est idonea. * diocl. et maxim. aa. et cc. pollae. * <a 294 pp. iii k. mai. heracliae cc. conss.>

CJ.2.19.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si donationis vel transactionis vel stipulationis vel cuiuscumque alterius contractus obligationis confectum instrumentum metu mortis vel cruciatus corporis extortum vel capitales minas pertimescendo adito praeside provinciae probare poteris, hoc ratum haberi secundum edicti formam non patietur. * diocl. et maxim. aa. et cc. cotui. * <a 293 d. ii non. ian. aa. conss.>

CJ.2.19.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum te domus et horti venditionem fecisse sub spe recipiendi, quod de frumento feceras, instrumentum vel timore, ne ad civilia munera nominareris, proponas et rescindi venditionem veluti metus causa factam desideres, intellegis ad ratum non habendum contractum metum huiusmodi prodesse non posse. * diocl. et maxim. aa. et cc. trophimo. * <a 293 d. xi k. sept. viminacii aa. conss.>

CJ.2.19.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Metum non iactationibus tantum vel contestationibus, sed atrocitate facti probari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. hymnodae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>

CJ.2.19.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Accusationis institutae vel futurae metu alienationem seu promissionem factam rescindi postulantis improbum desiderium est. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustinae. * <a 294 d. vi k. febr. cc. conss.>

CJ.2.19.11: Imperator Constantinus

Si per impressionem quis aliquem metuens saltem in mediocri officio constitutum rei suae in eadem provincia vel loco, ubi tale officium peragit, sub venditionis titulo fecerit cessionem, et quod emptum fuerit reddatur et nihilo minus etiam pecunia retineatur: simili poena servanda, si qui vel coniugis vel amici nominibus abutentes praedam tamen sibi adquirunt. * const. a. ad euagrium pp. * <a 326 d. x k. oct. aquileiae constantino a. vii et constantio conss.>

CJ.2.19.12: Imperatores Honorius, Theodosius

Venditiones donationes transactiones, quae per potentiam extortae sunt, praecipimus infirmari. * honor. et theodos. aa. ad pop. * <a 415 d. xiii k. mart. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>

 

CJ.2.20.0. De dolo malo.

CJ.2.20.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si fideiussor a creditore pignora emit, oblata quantitate sortis et usurarum tibi dominium cum fructibus, quos bona fide percepit, consultius restituet, ne fidei ruptae gratia de dolo possit actio exerceri. * sev. et ant. aa. clementinae. * <a 203 accepta d. iii id. mai. plautiano et geta conss.>

CJ.2.20.2: Imperator Antoninus

De dolo actio, cum alia nulla competit, causa cognita permittitur. * ant. a. agrippae. * <a 211 d. non. nov. gentiano et basso conss.>

CJ.2.20.3: Imperator Gordianus

Non possunt obesse tibi tempora, quae in actione de dolo solent computari, quibus rei publicae causa, ut adlegas, occuparis: sed exinde tibi incipiet tempus cedere, ex quo muneribus liberatus facultatem agendi intra praestituta tempora coeperis obtinere. * gord. a. aquilino. * <a 240 pp. id. aug. sabino ii et venusto conss.>

CJ.2.20.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum proponas inter te et eum, quem in contubernio ancillam tuam sibi coniunxisse memorasti, placuisse, ut tibi pro eadem daret mancipium, intellegis, quod, si manumisisti vel ei tradidisti et ille manumisit, revocandae libertatis potestatem non habes, sed solum, si necdum statutum tempus de dolo tibi decerni actionem. quod si penes te dominium eius remansit, adito praeside provinciae cum natis hanc potes recuperare, si nulla moveatur status quaestio. * diocl. et maxim. aa. et cc. menandrae. * <a 294 d. iii k. mai. heracliae cc. conss.>

CJ.2.20.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si superstite patre per emancipationem tui iuris effecta matri successisti rebusque tuis per legitimum tutorem patrem eundemque manumissorem administratis postea transegisti cum eo bona fide, perspicis, quod, si pactum tantum factum sit, petitio tua per exceptionem submovetur, si vero novatio legitimo modo intercessit et acceptilatio subsecuta est, nullam tibi iam superesse actionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. aphrodisiae. * <a 293 d. id. iun. aa. conss.>

CJ.2.20.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane si laesa es immodice liberatione sollemniter per novationem atque acceptilationem tributa, non de dolo propter paternam verecundiam, sed in factum actio tibi tribuenda est. <a 293 d. id. iun. aa. conss.>

CJ.2.20.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Dolum ex insidiis perspicuis probari convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. hymnodae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>

CJ.2.20.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si maior quinque et viginti annis hereditatem fratris tui repudiasti, nulla tibi facultas eius adeundae relinquitur. sane si eius uxoris tibi substitutae dolo factum est, actionem de dolo contra eam exercere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. sebastiano. * <a 294 d. xvi k. mai. cc. conss.>

CJ.2.20.8: Imperator Constantinus

Optimum duximus non ex eo die, quo se quisque admissum dolum didicisse memoraverit, neque intra anni utilis tempus, sed potius ex eo die, quo adseritur commissus dolus, intra continuum biennium de dolo actionem moveri, sive afuerit sive praesto est is, qui dolum se passum esse conqueratur. omnes igitur sciant neque incipiendae post biennium neque ante completum biennium coeptae, post biennium finiendae doli actionis concessam licentiam. * const. a. ad symmachum vic. * <a 319 d. viii k. aug. naisso constantino a. v et licinio c. conss.>

 

CJ.2.21.0. De in integrum restitutione minorum viginti quinque annis.

CJ.2.21.1: Imperator Alexander Severus

Illud inspiciendum est, num inofficiosi querellae vel palam vel tacita dissimulatione sit renuntiatum. nec hoc autem in personam tuam cadere posse auxilium quod aetati impertitur ostendit. * alex. a. plotianae. * <a 223 d. v id. iul. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.21.2: Imperator Alexander Severus

Eo tempore, quo soror tua auxilio iuvabatur aetatis, si patris intestati bonorum possessionem accipere debuit, licet quinque filios superstites habuerit, non tamen ideo minus ad edicti praerogativam pertinet, scilicet si nunc per aetatem beneficium restitutionis largitur. * alex. a. alexandro. * <a 238 pp. viii id. aug. pio et pontiano conss.>

CJ.2.21.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si curatorem habens minor quinque et viginti annis post pupillarem aetatem res venum dedisti, hunc contractum servari non oportet, cum non absimilis ei habeatur minor curatorem habens, cui a praetore curatore dato bonis interdictum est. si vero sine curatore constitutus contractum fecisti, implorare in integrum restitutionem, si necdum tempora praefinita excesserint, causa cognita non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. attiano. * <a 293 d. xiiii k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.2.21.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si minorem te quinque et viginti annis fuisse, cum contraheres, ostenderis, et tempora restitutionis praestituta excessisse ab adversario tuo comprobatum non fuerit, praeses provinciae in integrum restitutionis dare tibi auxilium debeat. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. * <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.2.21.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Minoribus in integrum restitutio, in quibus se captos probare possunt, etsi dolus adversarii non probetur, competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.2.21.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ante impletum etiam quintum et vicesimum annum de his, in quibus se minores captos existimant, posse in integrum restitutionem implorare certissimi iuris est. <a 293 d. v k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.2.21.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si intra aetatem, cui succurri solet, in integrum restitutionis lis inchoata est nec ei a te renuntiatum est, mors eius, contra quem haec fuerat implorata, fraudi tibi esse non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. sententiae. * <a 294 d. v k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.2.21.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De tutela avunculi eiusdemque tutoris, cui falso aetate probata praestitisti liberationem, quem ignarum aetatis tuae non fuisse tam officium tutelae quam sanguinis proximitas arguit, si necdum statutum tempus excessit, ex causa in integrum restitutionis heredes eius convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 294 d. xi k. aug. cc. conss.>

CJ.2.21.8: Imperatores Honorius, Theodosius

Minoribus in his, quae vel praetermiserint vel ignoraverint, innumeris auctoritatibus constat esse consultum. * honor. et theodos. aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. prid. non. mart. ravennae constantio vc. cons.>

CJ.2.21.9: Imperator Zeno

Non videtur circumscriptus esse minor, qui iure sit usus communi. * zeno a. aeliano pp. * <a 480 d. k. ian. basilio cons.>

 

CJ.2.22.0. De filio familias minore.

CJ.2.22.1: Imperator Gordianus

Si frater tuus, cum mutuam pecuniam acciperet, in patris fuit potestate nec iussu eius nec contra senatus consultum contractum est, propter lubricum aetatis adversus eam cautionem in integrum restitutionem potuit postulare. * gord. a. candiano mil. * <a 238 pp. iii non. oct. pio et pontiano conss.>

CJ.2.22.2: Imperator Gordianus

Filius familias, si minor viginti quinque annis pro extraneo fideiussit, in integrum restitutionem postulare non prohibetur. sed et si pro patre suo fideiussor extitit eique diem suum functo non successit, in integrum restitutionem postulare potest. * gord. a. tryphoni mil. * <a 241 d. k. iul. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

 

CJ.2.23.0. De fideiussoribus minorum.

CJ.2.23.1: Imperatores Severus, Antoninus

Postquam in integrum aetatis beneficio restitutus es, periculum evictionis emptori, cui praedium ex bonis paternis vendidisti, praestare non cogeris. sed ea res fideiussores, qui pro te intervenerint, excusare non potest. quare mandati iudicio, si pecuniam solverint aut condemnati fuerint, convenieris, modo si eo quoque nomine restitutionis auxilio non iuvaris. * sev. et ant. aa. myroni. * <a 194 pp. vi k. oct. severo a. et albino conss.>

CJ.2.23.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ea, quae tibi vendidit possessiones, interposito decreto praesidis aetatis tantummodo auxilio adiuvatur, non est dubium fideiussorem ex persona sua obnoxium esse contractui. verum si dolo malo apparuerit contractum interpositum esse, manifesti fideiussores consulendum esse. * diocl. et maxim. aa. curioni. * <a 287 s. vi k. mai. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

 

CJ.2.24.0. Si tutor vel curator intervenerit.

CJ.2.24.1: Imperator Antoninus

Si iam puberes utriusque sexus parentium hereditatem adistis, sed etiam nunc in ea aetate estis, ut eo, quod paternae hereditati vos obligastis, in integrum restitutionis auxilium accipere debeatis, adite per procuratores vestros praesidem provinciae. quod si legitimam aetatem implestis idque tempus, quo in integrum restitui possitis, excessit, curatores vestros, si adversus eos nondum experti estis, iudicio secundum formam iuris convenite. * ant. a. marcianae. * <a 215 pp. ii non. april. laeto et cereale conss.>

CJ.2.24.2: Imperator Alexander Severus

Minoribus annis viginti quinque etiam in his, quae praesentibus tutoribus vel curatoribus in iudicio vel extra iudicium gesta fuerint, in integrum restitutionis auxilium superesse, si circumventi sunt, placuit. * alex. a. marcianae. * <a xxx >

CJ.2.24.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Etiam in his, quae minorum tutores vel curatores male gessisse probari possunt, licet personali actione a tutore vel curatore suum consequi possint, in integrum restitutionis auxilium eisdem minoribus dari iam pridem placuit. * diocl. et maxim. aa. nicomedi. * <a 286 d. iiii non. mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.2.24.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si creditor non vestram personam, sed curatorum secutus cum ipsis contractum habuit et ab ipsis stipulatus est, nullam ei prorsus adversus vos actionem competere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidoro. * <a 293 v k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.2.24.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Etiam tutoribus vel curatoribus distrahentibus vel alias contrahentibus minores tam restitui rebus propriis quam tutorum vel curatorum damna sequi, nullo eis praeiudicio per electionem generando, placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valentino. * <a 294 vi id. dec. cc. conss.>

 

CJ.2.25.0. Si in communi eademque causa in integrum restitutio postuletur.

CJ.2.25.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec si maior quinque et viginti annis soror vestra fuit, vobis non mandantibus nec ratam transactionem habentibus de iure vestro quicquam minuere potuit. nam si cognitis quae gesserit his consensum post viginti et quinque annos aetatis commodastis, quamvis illa minor pro portione propria restitutionis auxilium implorare possit, vobis tamen ad communicandum edicti perpetui beneficium eius aetas patrocinari non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. domitio aphobio. * <a 294 s. iii id. aug. cc. conss.>

 

CJ.2.26.0. Si adversus rem iudicatam.

CJ.2.26.1: Imperator Alexander Severus

Minus ex tutelae iudicio consecuti de superfluo habere actionem ita potestis, si tempore iudicii minores annis fuistis et nunc beneficium aetatis vobis largitur. ceterum si post legitimam aetatem sententia prolata est, iterato eandem actionem de isdem speciebus inferre non potestis. * alex. a. iuliis. * <a 231 pp. v k. febr. pompeiano et peligniano conss.>

CJ.2.26.2: Imperator Gordianus

Si, cum pater tuus te in sua potestate esse minimeque emancipationem a se factam valere diceret, pro consule super causa cognoscens te eius potestati subiectam pronuntiaverit, cum adversus eam sententiam in integrum restitui postules, is qui provinciam regit in impertienda cognitione suas partes secundum leges exhibebit. * gord. a. serenae. * <a 238 pp. xv k. dec. pio et pontiano conss.>

CJ.2.26.3: Imperator Philippus

Adversus sententiam eius, qui tunc vice principis iudicavit, in integrum restitutionis auxilium apud praetorem seu praesidem provinciae clarissimum virum flagitare nequaquam potes: nam adversus eius sententiam, qui vice principis cognovit , solus princeps restituet. * philipp. a. et philipp. c. aelianae. * <a 245 pp. xviii k. nov. philippo a. et titiano conss.>

CJ.2.26.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum et minores vos esse adfirmetis et indefensos, nullum vobis praeiudicium fieri praeses provinciae pro sua gravitate curabit. nam si iusta defensione tutorum vel curatorum vobis adsistente aliquid statutum est, intellegitis in integrum restitutionis auxilium vobis esse necessarium: eodem obtinente etiam, si per procuratorem vestrum legitime ordinatum lis agitata est. * diocl. et maxim. aa. urbano. * <a 286 d. xvi k. mai. maximo et aquilino conss.>

CJ.2.26.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In rem pupilli vel adulti contra tutores seu curatores a praeside lata sententia restitutionis auxilium non minus, quam si quid adversus eos fuisset statutum, implorare minores posse constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciano. * <a 294 d. k. nov. nicomediae cc. conss.>

 

CJ.2.27.0. Si adversus venditionem.

CJ.2.27.1: Imperator Alexander Severus

Si minor annis viginti quinque emptori praedii cavisti nullam de cetero te esse controversiam facturum, idque etiam iureiurando corporaliter praestito servare confirmasti, neque perfidiae neque periurii me auctorem futurum sperare tibi debuisti. * alex. a. florentino mil. * <d. vi k. sept.>

CJ.2.27.2: Imperator Constantinus

In integrum restitutione minoribus adversus commenticias venditiones et adversus tutorum seu curatorum insidias sanctionum praesidio cautum esse non dubium est. * const. a. ad pop. * <a 326 d. id. mart. sirmi ipso a. vii et c. conss.>

 

CJ.2.28.0. Si adversus venditionem pignoris.

CJ.2.28.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Etiam adversus venditiones pignorum, quae a creditoribus fiunt, minoribus subveniri, si tamen magno detrimento adficiantur, iam pridem placuit. si igitur pignori captis praediis ac distractis enorme damnum ex huiusmodi venditione passos vos ostenderitis, praesertim cum hodieque vos minores esse adfirmetis, auxilium restitutionis vobis impertietur. * diocl. et maxim. aa. sabinae et aliis. * <a 290 d. x k. dec. sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.28.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Rem, quam a patre vestro quondam creditor eius obligatam sibi distraxit, per aetatem vestram postulantium revocari desiderium non habet rationem. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae et clementianae. * <a 294 d. xiii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.2.28.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod iuris est et si extraneo successistis: nam si creditor non bona fide versatus est, ipsum magis vel tutores sive curatores vestros, qui hanc venumdari passi sunt, convenite. <a 294 d. xiii k. mai. sirmi cc. conss.>

 

CJ.2.29.0. Si adversus donationem.

CJ.2.29.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quae res ante nuptias congruenti moderatione a minore annis marito sponsaliorum tempore, etiam curatore praesente, tibi donatae sunt, obtentu aetatis non revocabuntur. * diocl. et maxim. aa. theodotae. * <a 285 s. iii non. nov. diocletiano a. et aristobulo conss.>

CJ.2.29.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in te ac fratrem tuum emancipatos pater vester fecit donationem, in alium postea transferendo portionem eius nihil vobis abstulit: nec, si frater tuus sibi quaesiti praedii rustici partem donanti patri consensit, dominium ab eo discedere potuit propter senatus consulti auctoritatem, nec auxilium in integrum restitutionis in hac re necessarium est. * diocl. et maxim. aa. et cc. midae. * <a 293 d. viii k. ian. aa. conss.>

CJ.2.29.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In aliis vero rebus, quae etiam sine decreti recitatione alienari possunt, si, postquam sibi donatae fuerint, postea alii donanti eandem patri voluntatem in minore aetate accommodavit nec praestituta tempora restitutionis excessit, hoc auxilium implorare potest. <a 293 d. viii k. ian. aa. conss.>

 

CJ.2.30.0. Si adversus libertatem.

CJ.2.30.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si post decretum praetoris viri clarissimi, qui fideicommissariam libertatem deberi pronuntiavit, secundus, quem condicioni non paruisse conquereris, manumissus non est, aetas tua litis instaurationem admittit. quod si libertatem quamvis indebitam dedisti, non posse eam revocari intellegis, sed damnum, quod ob eam causam illatum est, iudicio negotiorum gestorum a curatoribus tuis esse sarciendum. * sev. et ant. aa. anniae. * <a 197 pp. ii k. iul. laterano et rufino conss.>

CJ.2.30.2: Imperator Gordianus

Etsi minor annis, ut adlegas, constituta servum tuum ab eo circumscripta in consilio manumisisti, tamen vindictae impositio, qua libertas iusta munitur, nec obtentu quidem aetatis rescindi potest. indemnitati vero tuae, a manumisso scilicet sarciendae, ab eo cuius iurisdictio est, quatenus iuris ratio permittit, consuli debet. * gord. a. solanae. * <a 241 pp. vi id. mart. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.2.30.3pr.: Imperatores valer., gallien.

Quos retrahi in servitutem postulatis, si non in consilio causa cognita, cum minores annis viginti fuissetis, manumisistis, non per in integrum restitutionem, sed ipso iure persequi potestis. quod si probata causa libertas praestita est, restitutio in integrum contra libertatem locum habere non potest. * valer. et gallien. aa. marthonae et sabinillae. * <a 260 pp. viii k. oct. saeculare ii et donato conss.>

CJ.2.30.3.1: Imperatores valer., gallien.

Si tamen in ea re culpa seu fraude liberti eiusdemque curatoris ratio vestra laesa sit, sarciri damnum ab eo qui hoc intulit praeses provinciae curabit, non dubitaturus etiam graviorem exsecutionem adhibere, si quid tam aperta fraude commissum est, ut puniendum in liberto crimen deprehendatur. <a 260 pp. viii k. oct. saeculare ii et donato conss.>

CJ.2.30.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In iudicio de liberali causa sententiam pro libertate latam ne quidem praerogativa minoris aetatis sine appellatione posse rescindi ambigi non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. tatiano. * <a 303 pp. viii id. ian. nicomediae diocletiano viii et maximiano vii conss.>

 

CJ.2.31.0. Si adversus transactionem vel divisionem minor restitui velit.

CJ.2.31.1: Imperatores Severus, Antoninus

Cum in integrum pupilla restituta rescindi transactionem vel divisionem placuit, tu quoque actionibus, quas pridem habuisti, utaris. * sev. et ant. aa. honorato. * <>

CJ.2.31.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ex persona minorum in integrum restitutio adversus transactum propter aetatis auxilium imploretur, tibi quoque agenti ex integro vel replicatione contra exceptionem pacti vel, si peremptam constet pristinam obligationem, ex instauratione negotii tributa actione consulendum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. hymnodae. * <a 294 d. k. dec. cc. conss.>

 

CJ.2.32.0. Si adversus solutionem a debitore vel a se factam.

CJ.2.32.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Exemplo ceterorum debitorum tutores etiam quae ex administratione tutelae debent curatoribus solventes liberantur, sed ante tempus in integrum restitutioni praestitum edicto perpetuo permissum beneficium implorari et, an sit tribuendum, per causae cognitionem aestimari potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. soteri. * <a 294 d. vi id. febr. cc. conss.>

CJ.2.32.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Indebito legato, licet per errorem iuris a minore soluto, repetitionem ei decerni, si necdum tempus, quo restitutionis tribuitur auxilium, excesserit, rationis est. * diocl. et maxim. aa. et cc. laurinae. * <a 294 d. xv k. april. sirmi cc. conss.>

 

CJ.2.33.0. Si adversus dotem.

CJ.2.33.1: Imperator Alexander Severus

Quoniam circumventam dicis sororem tuam omnia bona in dotem dedisse, an veritas adlegationi adsistat, si ad te hereditas sorosis tuae vel bonorum possessio pertinuit et tempora nondum praeterierint, intra quae legibus conceditur ex persona defuncti postulare in integrum restitutionem, praeses provinciae praesente diversa parte examinabit. * alex. a. valenti. * <a 233 d. vi id. iul. maximo et paterno conss.>

 

CJ.2.34.0. Si adversus delictum suum.

CJ.2.34.1: Imperatores Severus, Antoninus

In criminibus quidem aetatis suffragio minores non iuvantur: etenim malorum mores infirmitas animi non excusat. sed cum delictum non ex animo, sed ex contractu venit, noxa non committitur, etiamsi poenae causa pecuniae damnum inrogatur: et ideo minoribus et in hac causa in integrum restitutionis auxilium competit. * sev. et ant. aa. longino. * <a 200 d. id. oct. severo ii et victorino conss.>

CJ.2.34.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet in delictis aetate neminem excusari constet, matri tamen, quae filiis tutorem aetatis lubrico lapsa non petiit, eorum minime denegari successionem convenit, cum hoc in maioribus matribus tantum obtineat. * diocl. et maxim. aa. et cc. proculae. * <a 294 v non. mart. cc. conss.>

 

CJ.2.35.0. Si adversus usucapionem.

CJ.2.35.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Contra eos, qui res minorum tenent, si usucapione dominium adquisierunt, restitutionis auxilium eis decerni debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. isidorae. * <a 294 d. k. mai. sirmi cc. conss.>

 

CJ.2.36.0. Si adversus fiscum

CJ.2.36.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si probus in minore aetate constitutus circumventus a rufino dispensatore nostro venditionem rei praecipiti animo pretio longe minore contrahere festinavit, iuris publici fiscus noster in iure restitutionis sequetur auctoritatem. * sev. et ant. aa. longino. * <a 200 d. id. oct. severo et victorino conss.>

CJ.2.36.2: Imperator Alexander Severus

Si adversus privatos in integrum restitutionem tam tu quam fratres tui desideratis, praesidis provinciae viri clarissimi notio est isque causa cognita aestimabit, an auxilium quod imploratis conferri in vos debeat. quod si adversus fiscum id postulatis, intellegitis procuratorem meum una cum praeside, praesente fisci patrono, adire vos debere. * alex. a. antiocho et aliis. * <a 226 d. k. aug. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.2.36.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Edicto quidem divi marci parentis nostri res minorum exceptae nihil tuum adiuvant desiderium, si quidem debiti causa patris minoris vel etiam ipsius praedia venumdata quinquennii praescriptionis nullam admittunt quaestionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. laurentio. * <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.2.36.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sed quoniam per collusionem sive fraudem tunc temporis procuratoris nostri nimis exiguo pretio fundum tuum cum mancipiis venumdatum adseveras, si aditus rationalis noster tuis adlegationibus adesse fidem nec servatam sollemnitatem hastarum animadverterit, fisco te satisfaciente revocata venditione fundum tibi restitui iubebit. <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

 

CJ.2.37.0. Si adversus creditorem.

CJ.2.37.1: Imperator Antoninus

Cum et ipse confitearis cum zenodora minore viginti quinque annis contraxisse nec docere potuisse praetori viro clarissimo ex eo contractu locupletiorem factam , intellegis eam merito in integrum restitutam. * ant. a. prunico. * <a 214 d. vi non. mai. messala et sabino conss.>

CJ.2.37.2: Imperator Gordianus

Si, ut adlegas, minor annis pecuniam fenori accepisti nec ea in rem tuam versa est, adversus cautionem, per quam eo nomine te obligasti, in integrum restitutionis auxilium potes sollemniter postulare. * gord. a. gaiano. * <a 238 pp. iii non. oct. pio et pontiano conss.>

 

CJ.2.38.0. Si ut se hereditate abstineat.

CJ.2.38.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si vos paternae hereditati non miscuistis, ob eam rem testificatio necessaria non fuit, cum fides veritatis verborum adminicula non desideret. quod si pro herede gessistis vel bonorum possessionem accepistis, propter aetatem, cui subveniri solet, in integrum restitutionis auxilium accipere debetis. * sev. et ant. aa. florentio et aliis. * <a 198 pp. v non. mart. saturnino et gallo conss.>

CJ.2.38.2: Imperator Gordianus

Si, cum avi tui testamento te heredem reliquissent, hereditates eorum non adisti , liberum tibi est repudiata paterna successione per in integrum restitutionis auxilium, quo te aetatis iure dicis esse munitam, hereditatem parentum tuorum, licet antea non adisti, nunc obtinere. * gord. a. herodotae. * <a 241 pp. iii non. febr. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

 

CJ.2.39.0. Si ut omissam hereditatem vel bonorum possessionem vel quid aliud adquirat.

CJ.2.39.1: Imperator Gordianus

Minores viginti quinque annis non tantum in his, quae ex bonis propriis amiserunt, verum etiam si hereditatem sibi delatam non adierint, posse in integrum restitutionem postulare iam dudum placuit. * gord. a. protae. * <a 238 pp. id. oct. pio et pontiano conss.>

CJ.2.39.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ad bonorum possessionem in paternis rebus omissam minores in integrum restitutionis admitti beneficio iam pridem placuit. restituti autem decreto bona, quae habuerunt mortis tempore patris, debent conferre. * diocl. et maxim. aa. et cc. sarapiadi. * <a 294 d. xvi k. nov. sirmi cc. conss.>

 

CJ.2.40.0. In quibus causis in integrum restitutio necessaria non est.

CJ.2.40.1: Imperator Alexander Severus

Minoribus quinque et viginti annis, praesertim qui per tutores vel curatores non defenduntur, non obesse, si mortem defuncti non ulciscantur, innumeris divorum parentum meorum ac meis rescriptis continetur. * alex. a. mutato. * <a 229 v id. mai. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.2.40.2: Imperatores valer., gallien.

Adulescentiae tempus non imputari in id quinquennium liberis, cuius praescriptio seram inofficiosi moventibus quaestionem opponi solet, manifeste ante rescripsimus. impleta igitur aetate legitima non est in integrum restitutio necessaria, quia non integratio amissae causae his datur, sed integra ipsa causa servatur. * valer. et gallien. aa. et valer. c. theodotae. * <a 258 pp. ii id. aug. tusco et basso conss.>

CJ.2.40.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In minorum persona re ipsa et ex solo tempore tardae pretii solutionis recepto iure moram fieri creditum est, in his videlicet, quae moram desiderant, id est in bonae fidei contractibus et fideicommissis et in legato. * diocl. et maxim. aa. decimo caplusio. * <a 290 pp. xii k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.2.40.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tutor tuus, qui pro tutelari officio non caverat, iudicio expertus est, contra eum lata sententia iuri tuo officere non potuit, nec ea quae ab eo gesta sunt ullam firmitatem obtinent. frustra igitur in integrum restitutionis auxilium desideras, quando ea, quae ab eo gesta sunt, qui legitimae administrationis personam sustinere non potuit, ipso iure irrita sunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. stratonicae. * <a 294 s. xviii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.2.40.5pr.: Imperator Justinianus

Sancimus favore imperfectae aetatis exceptionem non numeratae pecuniae ab initio minoribus non currere, ne, dum in integrum restitutionem expectamus, aliquod emergat obstaculum, per quod huiusmodi beneficio minor uti non potest, ne substantia eius subvertatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.40.5.1: Imperator Justinianus

Sed humanius et latius eandem legis interpretationem extendere, in omnibus casibus, in quibus vetera iura currere quidem temporales praescriptiones adversus minores concesserunt, per in integrum autem restitutionem eis subveniebant, eas ipso iure non currere. melius etenim est intacta iura eorum servari, quam post causam vulneratam remedium quaerere. videlicet exceptionis triginta et quadraginta annorum in suo statu remanentibus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post cons. lampadii et orestis vv. cc.>

 

CJ.2.41.0. Qui et adversus quos in integrum restitui non possunt.

CJ.2.41.1pr.: Imperator Alexander Severus

In consilio quidem cognoscentis de restitutione in integrum esse oportet, num is , qui se minorem annis laesum esse dicat, diligens pater familias fuerit actibusque publicis industrium se docuerit, ut lapsum eum per aetatem verisimile non sit. * alex. a. cononidi. * <a 232 pp. x k. oct. lupo et maximo conss.>

CJ.2.41.1.1: Imperator Alexander Severus

Verum si causa cognita circumventus deprehendatur, propter hoc solum velut praescriptione a solito auxilio removeri non debet, quod urguentibus patriae necessitatibus decurio minor annis creatus sit vel propagandae suboli liberorum educatione prospexerit. <a 232 pp. x k. oct. lupo et maximo conss.>

CJ.2.41.2: Imperator Justinianus

Cum apud veteres dubitabatur, an liberi parentes suos vel liberti patronos in querimoniam deducere possint quasi non rite in eos versatos, et quidam existimabant nullam esse contra huiusmodi personas in integrum restitutionem, pondere naturali vel patronali reverentia huiusmodi petulantiae refragante, nisi vel ex magna causa vel adversus turpem eorum personam, alii autem personarum quidem vel causae distinctionem respuendam esse censuerunt, tunc autem tantummodo dandam esse restituionem putaverunt, cum minor ex sua simplicitate se deceptum, non ex dolo patris vel patroni circumscriptum esse dicat: quod, ut maneat in omnibus honor parentibus et patrono vel patronae illibatus atque intactus, sancimus nullo modo neque adversus parentes utriusque sexus neque adversus patronum vel patro nam dari restitutionem. nam personarum reverentia omnem eis excludit restitutionem, cum procul dubio est etiam ipsas personas cavere, ne quid suae opinioni contrarium existat. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

 

CJ.2.42.0. Si minor se maiorem dixerit vel probatus fuerit.

CJ.2.42.1: Imperator Alexander Severus

Si, cum minor annis viginti quinque esses, tabulis quae sunt tuarum professionum oblatis tibi aetatem quasi maior annis viginti quinque decepta probasti, in integrum restitutionem intra statutum legibus tempus etiam post impletam aetatem de omnibus intra aetatem adversus te gestis postulare apud eum, cuius de ea re iurisdictio est, potes. * alex. a. maximianae. * <a 223 pp. xii k. april. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.42.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si is, qui nunc minorem se adseverat, fallaci maioris aetatis mendacio te decepit, iuxta statuta iuris, cum errantibus, non etiam fallentibus minoribus publica iura subvenerunt, in integrum restitui non debet. * diocl. et maxim. aa. vitalio. * <a 287 d. ii k. dec. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

CJ.2.42.3pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si alterius circumveniendi causa minor aetate maiorem te probare adspectu laboraveris, cum malitia suppleat aetatem, restitutionis auxilium tam sacris constitutionibus quam rescriptorum auctoritae denegari statutum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotae. * <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.2.42.3.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si per iniuriam vel circumventionem adversarii hoc fuerit factum, durat beneficium, quo minoribus causa cognita subveniri solet. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.2.42.3.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Aditus itaque praeses provinciae probationis aetatis examinata causa, si tuum dolum non reppererit intercessisse, ac te minorem tunc fuisse probaveris, causa cognita in integrum restitui providebit. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.2.42.3.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tamen in instrumento per sacramenti religionem maiorem te esse adseverasti, non ignorare debes exclusum tibi esse in integrum restitutionis beneficium, nisi palam et evidenter ex instrumentorum prolatione, non per testium depositiones te fuisse minorem ostenderis. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.2.42.3.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Huiusmodi autem sacramento corporaliter praestito nullum tibi superesse auxilium perspicui iuris est. <a 293 d. xiii k. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.2.42.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum circa probandum annorum numerum apud rectorem provinciae erratum esse proponas et in huiusmodi causis etiam filiis familias minoribus subveniri admissum sit, ea, quae in prece contulisti, praesidem provinciae examinare convenit: qui se aestimata aetate tua maiorem annis falsa opinione te praesumpsisse ex probationum luce cognoverit, erga minoris personam fidem veri sequetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. livio. * <a 293 d. vi id. dec. aa. conss.>

 

CJ.2.43.0. Si saepius in integrum restitutio postuletur.

CJ.2.43.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si post sententiam proconsulis contra vos latam desiderastis in integrum restitui nec obtinuistis, frustra, ut rursum ea quaestio in integrum restitutionis agitetur, desideratis: appellare enim debuistis, si vobis sententia displicebat. sed si adhuc in ea aetate estis, cui subveniri solet, appellandi ius vobis restituimus. * sev. et ant. aa. romano et aliis. * <a 204 pp. v k. aug. cilone et libone conss.>

CJ.2.43.2: Imperator Alexander Severus

Quamquam curatores pupillae victi sunt, cum in integrum restitui pupillam desiderabant, cum tamen novis defensionibus causam instrui posse dicas, adeant curatores uxoris tuae et petant, ut causas in integrum restitutionis agant. * alex. a. .To mil. * <a 226 pp. v k. aug. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.2.43.3: Imperator Philippus

In una eademque causa iteratum in integrum restitutionis auxilium non iure, nisi novae defensiones praetendantur, posci saepe rescriptum est. * philipp. a. et philipp. c. aniciae. * <a 244 pp. ii k. iul. peregrino et aemiliano conss.>

 

CJ.2.44.0. De his qui veniam aetatis impetraverunt.

CJ.2.44.1: Imperator aurel.

Eos, qui veniam aetatis impetraverunt, etiamsi minus idonee rem suam administrare videantur, in integrum restitutionis auxilium impetrare non posse manifestissimum est, ne qui cum eis contraheret principali auctoritate circumscriptus esse videatur. * aurel. a. agathocleti. * <a 274 pp. k. iul. aureliano a. et capitolino conss.>

CJ.2.44.2pr.: Imperator Constantinus

Omnes adulescentes, qui honestate morum praediti paternam frugem vel avorum patrimonia gubernare cupiunt et super hoc imperiali auxilio indigere coeperint, ita demum aetatis veniam impetrare audeant, cum vicesimi anni metas impleverint, ita ut post impetratam aetatis veniam idem ipsi per se principale beneficium adlegantes non solum praescriptorum annorum numerum probent, sed etiam testibus idoneis advocatis morum suorum instituta probitatemque animi et testimonium vitae honestioris edoceant. * const. a. ad verinum pu. * <a 321 pp. iii k. iun. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.2.44.2.1: Imperator Constantinus

Feminas quoque, quas morum honestas mentisque sollertia commendat, cum octavum et decimum annum egressae fuerint, veniam aetatis impetrare sancimus. sed eas propter pudorem ac verecundiam feminarum in coetu publico demonstrari testibus non cogimus, sed percepta aetatis venia annos tantum probare testibus vel instrumentis, misso procuratore, concedimus, ut etiam ipsae in omnibus negotiis tale ius habeant, quale mares habere praescripsimus, ita tamen, ut praedia sine decreto non alienent. <a 321 pp. iii k. iun. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.2.44.2.2: Imperator Constantinus

Sed senatores quidem clarissimi viri in hac regia urbe commorantes apud sublimitatem tuam, ceteri vero apud praetorem, in provinciis autem omnes apud earum rectores de suis moribus et honestae perdoceant. <a 321 pp. iii k. iun. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.2.44.2.3: Imperator Constantinus

Hi vero, qui contra memoratam dispositionem veniam aetatis impetraverint, sciant eam nullas vires obtinere. <a 321 pp. iii k. iun. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.2.44.3: Imperator Justinianus

Eos, qui veniam aetatis principali clementia impetraverunt vel impetraverint, non solum alienationem, sed etiam hypothecam minime posse sine decreti interpositione rerum suarum immobilium facere iubemus, in quarum alienatione vel hypotheca decretum illis necessarium est, qui necdum veniam aetatis meruerunt, ut similis sit in ea parte condicio minorum omnium, sive petita sive non sit aetatis venia. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. viii id. april. decio vc. cons.>

CJ.2.44.4: Imperator Justinianus

Si quis aliquid dari vel fieri voluerit et legitimae aetatis fecerit mentionem vel sic absolute dixerit 'perfectae aetatis', illam tantummodo aetatem intellectam esse videri volumus, quae ex viginti quinque annorum curriculis completur, non ab imperiali beneficio suppletur. et praecipue quidem in substitutionibus vel restitutionibus hoc intellegi sancimus: nihilo minus autem et in aliis, nisi specialiter quisquam addiderit ex venia aetatis velle aliquid procedere. * iust. a. ad senatum. * <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

 

CJ.2.45.0. Si maior factus ratum habuerit.

CJ.2.45.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si inter minores quinque et viginti annis vel scriptura interposita vel sine scriptura facta sine dolo divisio est eamque post legitimam aetatem ratam fecerunt , manere integram debere convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychiano. * <a 293 s. viii k. mai. aa. conss.>

CJ.2.45.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Qui post vicesimum quintum annum aetatis ea quae in minora aetate gesta sunt rata habuerunt, frustra rescissionem eorum postulant. * diocl. et maxim. aa. et cc. soteri. * <a 294 d. id. febr. cc. conss.>

 

CJ.2.46.0. Ubi et apud quem cognitio restitutionis agitanda sit.

CJ.2.46.1: Imperator Antoninus

Si quid a procuratore meo iudicatum est, id per in integrum restitutionem praesidis sententia non potest rescindi. princeps enim solus contra sententiam procuratorum suorum in integrum restituere solet. * ant. a. severo. * <a 215 pp. vi k. dec. laeto ii et cereale conss.>

CJ.2.46.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quoniam ea, quae in transactione dari placuerat, te tradidisse proponas, consequens est, si de his repetendis per in integrum restitutionem vel quacumque aliam causam putaveris agendum, eius adire te provinciae praesidem, in qua domicilium habent quos convenis. * diocl. et maxim. aa. aquilinae. * <>

CJ.2.46.3pr.: Imperator Justinianus

Cum scimus esse dubitatum de restitutionibus, quae in integrum postulantur, sive tantummodo apud iudicem, cui aliqua iurisdictio est, examinari eas oportet, sive et apud pedaneos iudices, sive eas minores viginti quinque annis petierint sive maiores, secundum quod anterioribus sanctionibus vel veteris iuris vel nostris declaratum est: sancimus non solum apud iudices pro tribunali huiusmodi causae cognitiones proponi, sed etiam apud eos iudices, quos augusta dederit maiestas aut nostrae rei publicae administratores vel in hac regia civitate vel in provinciis, ut videatur ipse, qui iudicem destinaverit, utpote pro tribunali cognoscens et in integrum dare restitutionem et causas eius examinare: sic etenim non difficilis erit causarum examinatio. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iii k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.2.46.3.1: Imperator Justinianus

Sed ne quis ita effuse intellectum nostrae constitutionis audeat esse trahendum, ut etiam apud compromissarios iudices vel arbitros ex communi sententia electos vel apud eos, qui dantur a iudicibus, qui propriam iurisdictionem non habent, sed tantummodo iudicandi facultatem, putet huiusmodi extendi sanctionem, cum hos generaliter volumus tales causas dirimere, qui vel certae administrationi, cui et iurisdictio adhaeret, praepositi sunt vel ab his fuerint dati, et multo magis si a nostra maiestate delegata eis causarum sit audientia. <a 531 d. iii k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.2.46.3.2: Imperator Justinianus

Sed ne quid penitus dubitandum relinquatur, et hoc addendum esse censemus, ut eis fuerit mandatum, quod et veteribus non fuerat incognitum, vel si generaliter iudices dati sunt, vel in aliis speciebus, inciderit autem quaedam quaestio restitutionis. <a 531 d. iii k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

 

CJ.2.47.0. De reputationibus, quae fiunt in iudicio in integrum restitutionis.

CJ.2.47.1pr.: Imperator Severus

Qui restituitur in integrum, sicut in damno morari non debet, ita nec in lucro: et ideo quidquid ad eum pervenit vel ex emptione vel ex venditione vel ex alio contractu, hoc debet restituere. * sev. a. tatiano. * < sine die et consule.>

CJ.2.47.1.1: Imperator Severus

Sed et si intercessor minor viginti quinque annis intervenit, in veterem debitorem debet restitui actio. < sine die et consule.>

CJ.2.47.1.2: Imperator Severus

Sed et cum adiit minor hereditatem et restituitur, mox quidquid ad eum ex hereditate pervenit, debet praestare. < sine die et consule.>

CJ.2.47.1.3: Imperator Severus

Verum et si quid dolo eius factum est, hoc eum praestare convenit. < sine die et consule.>

 

CJ.2.48.0. Etiam per procuratorem causam in integrum restitutionis agi posse.

CJ.2.48.1: Imperator Alexander Severus

Causam in integrum restitutionis, si qua competit, etiam per procuratorem agi posse placet. * alex. a. liciniano. * <a 231 d. xiii k. oct. pompeiano et peligno conss.>

 

CJ.2.49.0. In integrum restitutione postulata ne quid novi fiat.

CJ.2.49.1: Imperator Gordianus

Postulata in integrum restitutione omnia in suo statu esse debere, donec res finiatur, perspicui iuris est, idque curabit is, ad cuius partes ea res pertinet. * gord. a. secundino mil. * <a 239 pp. xii k. iul. gordiano a. et aviola conss.>

 

CJ.2.50.0. De restitutione militum et eorum qui rei publicae causa afuerunt.

CJ.2.50.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si valerianus centurio cohortis duodecimae alpinorum ante vita decessit, quam possessionem acciperet, heres eius ex persona defuncti restitutionis auxilium intra annum utilem ita recte implorabit, si valerianus post exactos dies, quibus bonorum possessio defertur, in militia defunctus est. * sev. et ant. aa. chiloni. * <a 197 pp. k. nov. laterano et rufino conss.>

CJ.2.50.2: Imperator Alexander Severus

Si quid de bonis eorum, qui rei publicae causa absentes sunt, deminutum est actioneve qua competente eis aliquis liberatus fuit, in integrum restitutio perpetua iurisdictione intra annum utilem permittitur. * alex. a. petronio centurioni. * <a 222 pp. xiii k. nov. alexandro a. cons.>

CJ.2.50.3: Imperator Alexander Severus

Quod tempore militiae de bonis alicuius possessum ab aliquo est, posteaquam is rei publicae causa abesse desiit, intra annum utilem amota praescriptione temporis medii possessionem vindicare permissum est: ultra autem ius possessoris laedere contra eum institutum non oportet. * alex. a. flavio aristodemo mil. * <a 223 pp. non. ian. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.2.50.4: Imperator Gordianus

Ignorare non debes eorum, qui rei publicae causa sine dolo malo absunt, si absentes boni viri arbitratu non defenduntur, bona tantum possideri, venditionem autem in id tempus differri, quo rei publicae causa abesse desierint. * gord. a. mestriano. * <a 239 d. xii k. ian. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.2.50.5: Imperator Gordianus

Neque rei publicae causa absentibus nec aliis maioribus ad titulum in integrum restitutionis pertinentibus praescriptionem quadriennii post factam a fisco venditionem obesse posse manifestum est. * gord. a. secundino mil. * <a 240 pp. vi id. mai. sabino et venusto conss.>

CJ.2.50.6: Imperatores valer., gallien.

Si, cum militaribus laboribus operam dares, creditoris tui heredes possessiones sibi obligatas distraxerunt, poteris adito praeside provinciae in integrum restitutionem impetrare retractataque venditione recipies possessiones, oblato ante debito vel pretio, si minus debito fuisset. * valer. et gallien. aa. germano centurioni. * <a 254 pp. iiii non. april. valeriano et gallieno aa. conss.>

CJ.2.50.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quae a patre geruntur, non decet pro disciplina militari a filiis ad irritum devocari, praesertim cum nec patrem tuum in rebus humanis agentem adfirmes conquestum fuisse super huiusmodi contractu. * diocl. et maxim. aa. et cc. marinae. * <a 294 d. non. febr. cc. conss.>

CJ.2.50.8: Imperator Justinianus

Sancimus his solis, qui in expeditionibus occupati sunt, ea tantummodo tempora, quae in eadem expeditione percurrunt, tam in exceptionibus declinandis quam in petendis in integrum restitutionibus eis opitulari: illis temporibus, per quae citra expeditionis necessitatem in aliis locis vel in suis aedibus degunt, minime eos ad vindicanda memorata privilegia adiuvantibus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. vi id. april. constantinopoli decio vc. cons.>

 

CJ.2.51.0. De uxoribus militum vel eorum qui rei publicae causa absunt.

CJ.2.51.1: Imperator Alexander Severus

Temporalibus actionibus exclusis mulieribus, quae cum maritis rei publicae causa absentibus peregrinatae sunt, ad exemplum militum subveniri solere non est ignotum. * alex. a. secundinae. * <a 226 pp. iii non. dec. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.2.51.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ei, quae diutissime fuit cum marito qui militiae operam daret, non officit praescriptio longi temporis: sed quia huiusmodi diutinae absentiae commenta callide adhibita atque composita obesse omnino non debent, decernimus, ut, si talis mulier domum ad se pertinere monstraverit, quae in absentia eius vendita est, refuso pretio, quod re vera solutum est, eandem recipiat. * diocl. et maxim. aa. et cc. quintiliano. * <a 290 vel 293 d. viii k. dec. ipsis aa. conss.>

 

CJ.2.52.0. De temporibus in integrum restitutionis tam minorum aliarumque personarum, quae restitui possunt, quam heredum eorum.

CJ.2.52.1: Imperator Gordianus

In his, in quibus laesus es, cum minor annis viginti quinque esses, toto militaris expeditionis tempore auxilium restitutionis postulare potes: tempus etenim post impletam minorem aetatem praestitutum ex die missionis iuxta rationem iuris computari debet. * gord. a. pudenti mil. * <a 238 pp. iii non. oct. pio et pontiano conss.>

CJ.2.52.2: Imperator Gordianus

Si intra legitimam aetatem vel, ea impleta, nondum exacto tempore praestituto pater tuus in fata concessit tuque ei heres extitisti et intra viginti quinque annos vel post eam aetatem intra id tempus, quod ad in integrum restitutionem defuncto supererat, nomen militiae dedisti, praeses provinciae causa cognita per in integrum restitutionem ex persona defuncti subveniri tibi providebit. * gord. a. secundino mil. * <a 238 d. xi k. nov. pio et pontiano conss.>

CJ.2.52.3: Imperator Gordianus

Si intra annos, quibus in integrum restitutionis auxilium indulgetur, constitutus es vel eo tempore nomen militiae dedisti et expeditione occupatus es, continuatum beneficium restitutionis per usucapionem, licet ante militiam suppleta sit , non patitur te dispendio rei familiaris adfligi. * gord. a. muciano mil. * <a 238 d. viiii k. nov. pio et pontiano conss.>

CJ.2.52.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex persona fratrum, si tibi eorum quaesita successio est, potes contra quem supplicas agere, non ignorans, quod, si minores quinque et viginti annis militaverunt fratres tui atque in militia diem functi sunt, in integrum restitutionis eis tempus non cesserit, sed omne ad successorem transmiserint. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 294 s. viii k. ian. philippopoli cc. conss.>

CJ.2.52.5pr.: Imperator Constantinus

Ea, quae de temporibus in integrum restitutionum legibus cauta sunt, custodiri convenit, et si forte quis beneficio nostro aetatis veniam fuerit consecutus, ex eo die, quo indulgentia nostra in iudicio competenti fuerit intimata eique administratio rei propriae permissa, ut ad persequendas in integrum restitutionum finiendasque causas iure tempus habeat praestitutum, ita tamen, ut numquam minoribus viginti quinque annis constitutis de his, quae ante impetratam veniam aetatis gesserunt, auxilium in integrum restitutionis denegetur. * const. a. ad bassum. * <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss.>

CJ.2.52.5.1: Imperator Constantinus

Si quando sane in minoris iura successerit minor, minime prohibeatur, cum quintum et vicesimum aetatis suae annum transierit, in integrum restitutionis beneficio uti tempore illibato. <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss.>

CJ.2.52.5.2: Imperator Constantinus

Quod si maioris fuerit minor iura nactus, quantum ad eas pertinet causas, quas ex persona maioris fuerit consecutus, tantum temporis ad exponendas in integrum restitutionis decidendasque causas accipere debebit, quantum defuncto, cuius heres aut bonorum possessor docebitur extitisse, reliquum fuerat. <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss.>

CJ.2.52.5.3: Imperator Constantinus

Cum vero maior successionem fuerit adeptus minoris, si quidem civili iure ab intestato vel ex testamento successerit, mox cum fuerit adita hereditas, si vero honorario iure, ex quo bonorum possessio fuerit accepta, examinando in integrum restitutionis negotio solida sine ulla diminutione tempora supputentur. <a 312 d. non. oct. romae constantino a. et licinio utrisque ii conss.>

CJ.2.52.6pr.: Imperator Constantinus

Petendae in integrum restitutionis temporibus observatis, si dilatio ab actore petatur, quae intra metas restitutionis valet artari, eandem quocumque flagitante causis cognitis tribui oportebit. sin vero eiusmodi postulantur curricula, quae intra spatium receptum angustari non queunt ( quippe si in confinio legitimi temporis petantur, et eius terminos prorogabunt), dilationem petitori denegari conveniet: in eius enim arbitrio fuerat tunc inferre litigium, cum petitae dilationis mora spatio superstite posset includi. * const. a. ad iulianum pu. * <a 327 d. xiiii k. aug. pp. romae ad senatum constantio et maximo conss.>

CJ.2.52.6.1: Imperator Constantinus

Quod si defensio rei dilationis suffragium postulaverit, eandem adserta causa citra obstaculum temporis deferri sancimus, quia nequaquam in ipsius steterat potestate, quando litigio pulsaretur. dari igitur debet, etsi impetrata dimensio sese ultra temporis definitionem proferat. qua dilatione, si a reo impetretur, etiam actor in requirendis probationibus uti minime prohibetur. <a 327 d. xiiii k. aug. pp. romae ad senatum constantio et maximo conss.>

CJ.2.52.7pr.: Imperator Justinianus

Supervacuam differentiam utilis anni in integrum restitutionis a nostra re publica separantes sancimus et in antique roma et in hac alma urbe et in italia et in aliis provinciis quadriennium continuum tantummodo numerari ex die, ex quo annus utilis currebat, et id tempus totius loci esse commune: ex differentia enim locorum aliquod induci discrimen satis nobis absurdum esse visum est. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.2.52.7.1: Imperator Justinianus

Quod non solum in minorum restitutionibus, quibus utilis annus incipit currere, ex quo vicesimi sexti anni dies illuxerit, sed etiam in maiorum hoc idem adhiberi sancimus, ut et hic pro utili anno memorata continuatio temporis observetur ad interponendam contestationem finiendamque litem. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.2.52.7.2: Imperator Justinianus

Et quemadmodum omnis minor aetas excipitur in minorum restitutionibus, ita et in maiorum tempus, in quo rei publicae causa afuerint vel aliis legitimis causis, quae veteribus legibus enumeratae sunt, fuerint occupati, omne praecipiatur, et sit non absimilis in hac parte minorum et maiorum restitutio. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

 

CJ.2.53.0. Quibus ex causis maiores in integrum restituuntur.

CJ.2.53.1: Imperator Antoninus

Si propter officium legationis ad me bona fide factae absens et indefensus condemnatus es, instaurationem iudicii iure desideras, ut ex integro defensionibus tuis utaris. nam eos quoque, qui legationis officio funguntur, in eo privilegio esse, quo sunt qui rei publicae causa absunt, receptum est. * ant. a. aemiliano. * <a 212 pp. v non. mart. duobus aspris conss.>

CJ.2.53.2: Imperator Antoninus

Si idcirco apud arbitrum praesentiam tui facere non potuisti, quod sub custodia militari iussu praesidis detinebaris, idque in veritate esse praesidi provinciae probaveris, accipies causae instaurationem. * ant. a. dionysio. * <a 215 pp. xiii k. oct. laeto et cereale conss.>

CJ.2.53.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In contractibus, qui bonae fidei sunt, etiam maioribus officio iudicis causa cognita publica iura subveniunt. * diocl. et maxim. aa. proculo decurioni. * <a 285 d. non. aug. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>

CJ.2.53.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Res publica minorum iure uti solet ideoque auxilium restitutionis implorare potest. * diocl. et maxim. aa. prisciano. * <a 285 d. ii id. nov. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>

CJ.2.53.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ab hostibus eum patre ac matre captus, post his ibi defunctis legis corneliae beneficio reversus successiones eorum quaesisti, exemplo utilis actionis, quae in integrum restitutis datur, cum exceptionis annuae quae huic obici solet obiectu res vindicare non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. liciniano. * <a 294 d. xvi k. mai. cc. conss.>

 

CJ.2.54.0. De alienatione iudicii mutandi causa facta.

CJ.2.54.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum in rem actioni possessio pariat adversarium, alienatione etiam iudicii mutandi causa celebrata in integrum restitutio edicto perpetuo permittatur, intellegis, quod, si rem, ne secum agatur, qui possidebat venumdedit et emptori tradidit, quem elegeris conveniendi tibi tributam esse iure facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. catulo. * <a 294 d. vi k. dec. viminacio cc. conss.>

 

CJ.2.55.0. De receptis.

CJ.2.55.1: Imperator Antoninus

Ex sententia arbitri ex compromisso iure perfecto aditi appellari non posse saepe rescriptum est, quia nec iudicati actio inde praestari potest et ob hoc invicem poena promittitur, ut metu eius a placitis non recedatur. sed si ultra diem compromisso comprehensum iudicatum est, sententia nulla est, nec ullam poenam committit qui ei non paruerit. * ant. a. nepotianae. * <a 213 pp. viiii k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.2.55.2: Imperatores carus, carinus, numer.

Si contra compromissum adversarius tuus apud electum arbitrum praesentiam sui facere detrectavit, placitae poenae videtur obnoxius. * carus carinus et numer. aaa. clementi. * <a 283 pp. viii k. ian. caro et carino conss.>

CJ.2.55.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Arbitrorum ex compromisso sententiae non obtemperans, si sordes vel evidens gratia eorum qui arbitrati sunt intercessit, adversus filiam tuam agentem ex stipulatu exceptione doli mali uti poteris. sed et ex doli clausula, quae compromissi stipulationi subici solet, filiam tuam convenire non vetaberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. petroniae. * <a 290 vel 293 pp. iii id. ian. ipsis aa. conss.>

CJ.2.55.4pr.: Imperator Justinianus

Ne in arbitris cum sacramenti religione eligendis periurium committatur et detur licentia perfidis hominibus passim definitiones iudicum eludere, sanctissimo arbitrio et huiusmodi rem censemus esse componendam. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.1: Imperator Justinianus

Si igitur inter actorem et reum nec non et ipsum iudicem fuerit consensum, ut cum sacramenti religione lis procedat, et ipsi quidem litigatores scriptis hoc suis manibus vel per publicas personas scripserint vel apud ipsum arbitrum in actis propria voce deposuerint, quod sacramentis praestitis arbiter electus est, hoc etiam addito, quod et ipse arbiter iuramentum praestitit super lite cum omni veritate dirimenda, eius definitionem validam omnimodo custodiri et neque reum neque actorem posse discedere, sed tenere omnifariam, quatenus oboedire ei compellantur. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.2: Imperator Justinianus

Sin autem de arbitro quidem nihil tale fuerit vel compositum vel scriptum, ipsae autem partes litteris hoc manifestaverint, quod iuramenti nexibus se illigaverint, ut arbitri sententia stetur, et in praesenti casu omnimodo definitionem arbitri immutatam servari, litteris videlicet eorum similem vim obtinentibus, sive ab initio hoc fuerit ab his scriptum vel praefato modo depositum, dum arbiter eligebatur, sive post definitivam sententiam hoc scriptum inveniatur, quod cum sacramenti religione eius audientiam amplexi sunt vel quod ea quae statuta sunt adimplere iuraverunt. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.3: Imperator Justinianus

Sed et si ipse solus arbiter hoc litigatoribus poscentibus et vel scriptis vel depositionibus, ut dictum est, manifestum facientibus praestiterit iuramentum, quod cum omni veritate liti libramenta imponat, similem esse etiam in praesenti casu prioribus eius definitionem et eam omnimodo legibus esse vallatam. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.4: Imperator Justinianus

Et in his omnibus casibus liceat vel in factum vel condictionem ex lege vel in rem utilem instituere, secundum quod facti qualitas postulaverit. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.5: Imperator Justinianus

Sin autem in scriptura quidem aut depositione nihil tale appareat, una autem pars edicat iuramentum esse praestitum, quatenus arbitrali stetur sententia, huiusmodi litigatorum vel solius arbitri sermones minime esse credendos, cum et, si quis iusiurandum datum esse non iudice supposito nec hoc scriptura partium testante concesserit, incerti certaminis compositio, quae inter homines imperitos saepe accidit, non aliquid robur iudicatis inferat, sed in huiusmodi casu haec obtineant, quae veteres super arbitris eligendis sanxerunt. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.6: Imperator Justinianus

Si quis autem post arbitri definitionem subscripserit emmenein vel stoichein vel plyrun vel panta poiein vel didonai ( graecis enim vocabulis haec enarrare propter consuetudinem utilis visum est), etsi non adiecerit homologw , et sic omnimodo per actionem in factum eum compelli ea facere quibus consensit. qualis enim differentia est, si huiusmodi verbis etiam homologw adiciatur vel huiusmodi vocabulum transmittatur? <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.4.7: Imperator Justinianus

Si enim verba consueta stipulationum et subtilis, immo magis supervacua observatio ab aula concessa est, nos, qui nuper legibus a nobis scriptis multa vitia stipulationum multasque ambages scrupulososque circuitus correximus, cur non et in huiusmodi scriptura totam formidinem veteris iuris amputamus, ut, si quis haec scripserit vel unum ex his, adquiescere eis compellatur et ea ad effectum omnimodo perducere? cum non est verisimile haec propter hoc scripsisse, ut tantum non contradicat, sed ut etiam ea impleat, adversus quae obviam ire non potest. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.2.55.5pr.: Imperator Justinianus

Cum antea sancitum fuerat in arbitris eligendis, quos neque poena compromissi vallabat neque iudex dederat, sed nulla praecedente sententia communis electio, ut in illorum sententia stetur, procreabat, si quidem pro parte pulsata forma arbitralis procederet, exceptionem ei veluti pacti generari, sin autem pro actore calculus poneretur, nihil ex eo procedere ei praesidii: sancimus in eos arbitros, quos praediximus et quos talis consensus elegerit sub eo pacto in scriptis vel non in scriptis habito, ut eorum definitioni stetur, si quidem subscripserint, postquam definitio procedit, quod non displicet ambabus partibus eorum sententia, non solum reo exceptionem veluti pacti generari, sed etiam actori ex nostro numine in factum actionem, quatenus possit sententia eius exsecutioni mandari, sed in hac quidem regia civitate ab officio eminentissimae praefecturae vel eius, cuius forum pars sequitur fugientis, in provinciis autem tam per moderato res quam apparitiones eorum, vel per iudices , quorum regimen pars pertimescat pulsata. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.5.1: Imperator Justinianus

Sin autem minime quidem post sententiam subscripserint arbitri formam amplecti, sed silentio eam roboraverint et non intra decem dies proximos attestatio missa fuerit vel iudici vel adversariis ab alterutra parte, per quam manifestum fiat definitionem non esse amplectendam, tunc silentio partium sententiam roboratam esse et fugienti exceptionem et agenti memoratam actionem competere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.5.2: Imperator Justinianus

Altera autem parte recusante secundum praefatum modum et implere statuta minime cupiente nihil fieri praeiudicium neque pari vel exceptionem reo vel actori actionem, exceptis videlicet arbitris, qui cum sacramenti religione electi sunt secundum novellam nostri numinis constitutionem: tunc etenim ea omnia servari, quae lege nostra super huiusmodi audientia definita sunt. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.5.3: Imperator Justinianus

Licet non ignoramus iulii pauli opinionem et aliorum prudentium certorum, qui tetigerunt quidem huiusmodi quaestionem, quam in praesenti adgredimur, non autem perfectissime peregerunt, sed usque ad quasdam temporales actiones standum esse existimaverunt, plenius tamen et generaliter definimus conventum in scriptis apud compromissum iudicem factum ita temporis interruptionem inducere, quasi in ordinario iudicio lis fuisset inchoata. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.5.4: Imperator Justinianus

Ad haec generaliter sancimus in his, quae apud compromissarios acta sunt, si aliquod in factum respiciens vel professum est vel attestatum, posse eo et in ordinariis uti iudiciis. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.2.55.6: Imperator Justinianus

Sancimus mulieres suae pudicitiae memores et operum, quae eis natura permisit et a quibus eas iussit abstinere, licet summae atque optimae opinionis constitutae arbitrium in se susceperint vel, si fuerint patronae, inter libertos suam interposuerint audientiam, ab omni iudiciali agmine separari, ut ex earum electione nulla poena, nulla pacti exceptio adversus iustos eorum conventores habeatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae.>

 

CJ.2.56.0. De satisdando.

CJ.2.56.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non est iuris incerti eum, qui apud acta factus est agentis procurator, non compelli ratam rem dominum habiturum satisdare: hoc enim casu veluti praesentis procuratorem intervenire intellegendum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. * <a 294 d. viiii k. nov. cc. conss.>

CJ.2.56.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Itaque etsi postea mutata voluntate procuratorem esse noluerit, tamen iudicium, quo quasi procurator expertus est, iudex ratum habere debebit. <a 294 d. viiii k. nov. cc. conss.>

CJ.2.56.1.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sin autem ei ab adversario opposita fuerit in ipso litis exordio defensionis adlegatio, etiam ipse quasi absentis in hac parte procurator satisdationem super excipienda lite praestare cogitur, qua non praecedente lis quae ei mandata est ulterius procedere a iudice non conceditur. <a 294 d. viiii k. nov. cc. conss.>

CJ.2.56.1.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Rei autem procurator vel defensor, etiam sub gestorum testificatione factus, in ipso litis limine iudicatum solvi satisdationem in omnibus causis praestare cogitur. <a 294 d. viiii k. nov. cc. conss.>

 

CJ.2.57.0. De formulis et impetratione actionum sublatis.

CJ.2.57.1: Imperatores Constantius, constans

Iuris formulae aucupatione syllabarum insidiantes cunctorum actibus radicitus amputentur. * constantius et constans aa. Marcellino praesidi phoenice. * <a 342 d. x k. febr. constantio iii et constante ii aa. conss.>

CJ.2.57.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Nulli prorsus non impetratae actionis in maiore vel minore iudicio agenti opponatur exceptio, si aptam rei et proposito negotio competentem eam esse constiterit. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 428 d. x k. mart. constantinopoli tauro et felice conss.>

 

CJ.2.58.0. De iureiurando propter calumniam dando.

CJ.2.58.1pr.: Imperator Justinianus

In omnibus causis, sive propter litteras fuerit certatum sive propter instrumenta sive propter quicquam aliud, in quo necessitas probationis incumbit, sancimus non aliter easdem probationes praestare compelli, nisi prius qui eas ecit iuramentum de calumnia praestaverit, quod non causa differendi huiusmodi proposuit adlegationes: nam sacramenti timore contentiosa litigantium instantia compescitur. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xii k. oct. constantinopoli decio vc. cons.>

CJ.2.58.1.1: Imperator Justinianus

Ne autem perperam in quaestionem servorum quidam venientes sui animi crudelitatem exerceant, non aliter concedi eis qui quaestionem servorum ecunt ad hoc venire vel a iudicibus audiri, nisi prius tactis sacrosanctis scripturis deponant, quod non odio servorum vel propter offensas coheredum ad hoc venerunt, sed quia aliter rerum hereditariarum veritatem exquirere vel ostendere non possunt. <a 529 d. xii k. oct. constantinopoli decio vc. cons.>

CJ.2.58.2pr.: Imperator Justinianus

Cum et iudices non aliter causas dirimere concessimus nisi sacrosanctis evangeliis propositis et patronos causarum in omni orbe terrarum, qui romano imperio suppositus est, prius iurare et ita perferre causas disposuimus: necessarium duximus et praesentem legem ponere, per quam sancimus in omnibus litibus, quae fuerint post praesentem legem inchoatae, non aliter neque actorem neque fugientem in primordio litis exercere certamina, nisi post narrationem et responsionem, antequam utriusque partis advocati sacramentum legitimum praestent, ipsae principales personae subeant iusiurandum. et actor quidem iuret non calumniandi animo litem movisse, sed existimando bonam causam habere: reus autem non aliter suis adlegationibus utatur, nisi prius et ipse iuraverit, quod putans se bona instantia uti ad reluctandum pervenerit: et postea utriusque partis viros disertissimos advocatos, quod iam dispositum est a nobis, iusiurandum praestare, sacrosanctis videlicet evangeliis ante iudicem positis. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.1: Imperator Justinianus

Sin autem vel dignitas vel sexus personae non concesserit eam ad iudicem pervenire, in domo litigantis sacramentum procedere, altera videlicet parte vel procuratore eius praesente. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.2: Imperator Justinianus

Quod observari oportet et si tutores vel curatores vel aliae quaedam sint personae, quae administrationem alienarum rerum auctoritate legitima gerunt. convenit enim et ipsos iureiurando adfici, quia ipsi causam scientes ita ad eam perveniunt. neque enim pupillus neque adultus vel aliae huiusmodi personae, sed ipsi, qui pro eis tutelam vel curam vel aliam legitimam gerunt administrationem, scire possunt causam et ita ad iudicium pervenire eo, quod ex animi sui sententia iurent. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.2a: Imperator Justinianus

Et licet vera causae natura alia forsitan est, tamen quod quisque credit et existimat, hoc esse iurandum: omnibus aliis iuramentis, quae vel ex praeteritis descendunt legibus vel a nobis disposita sunt, in sua firmitate duraturis. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.3: Imperator Justinianus

Sin autem afuerit alterutra pars et per procuratorem causa agitur, non ante licentiam habeat actor litem exercendam suo procuratori mandare, nisi prius actis intervenientibus in provincia qua degit sacramentum calumniae subeat, similique modo si reus afuerit et forsitan vel per iudicatum solvi stipulationem procuratorem ordinaverit vel defensor pro eo intervenerit, et ipse vel praesente actore per se vel per instructum procuratorem vel etiam absente eo, si hoc iudex perspexerit, inter acta iuramentum praestiterit, quod reum dare antea dispositum est. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.4: Imperator Justinianus

Sed quia veremur, ne forsitan quidam collusione aliqua utentes remittere videantur sibi huiusmodi sacramentum et ex praedicta dissimulatione nostram sanctionem deludant, sancimus omnes iudices, licet ex compromisso cognoscant, vigorem suum exercentes, quia non pro commodo privatorum, sed pro communi utilitate praesentem legem posuimus, minime pati tale sacramentum remitti, sed omnimodo hoc et ab actore et a fugiente exigi, ne paulatim videatur huiusmodi res defraudari et sacramentum vel principalium personarum vel advocatorum ex quacumque parte mutilari. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.5: Imperator Justinianus

Hoc etiam huic legi addendum esse sancimus, ut, si quis pro alio litem movere voluerit nullo mandato prolato, sed per fideiussionem ratam rem dominum habiturum suam personam firmaverit, ne vel ex hac machinatione lex circumscribi videatur, sancimus si quid tale in posterum emerserit, sive pro una persona quis litem movere voluerit sive pro aliquo corpore vel vico vel alia universitate, fideiussionem quidem solitam praestare, litem autem ulterius minime procedere, nisi intra a iudice statuendum tempus faciat personas principales sacramentum subire, vel praesente adversario, si hoc maluerit, vel alio pro eo agente, vel penitus altera parte cessante inter acta apud defensorem locorum huiusmodi sacramentum vel ab ipso pro quo agitur vel plurima parte vel idonea universitatis procedat. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.6: Imperator Justinianus

Quod si actor noluerit subire sacramentum calumniae et hoc legitime fuerit approbatum, non liceat ei penitus ad litem pervenire, sed cadat ab instituta actione quasi improbus litigator, et tristitia iudicum ei cum sancta interminatione occurrat et ab iudicio eum quam longissime expellat. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.7: Imperator Justinianus

Sin autem reus hoc sacramentum subire recusaverit, in his capitulis, quae narratione comprehensa sunt, pro confessio habeatur et liceat iudici sententiam proferre, quemadmodum et ipsa rei qualitas suggesserit. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.8: Imperator Justinianus

Sic enim non lites solum, sed etiam calumniatores minuentur, sic pro iudiciis putabunt sese omnes in sacrariis sisti. si enim et ipsae principales litigantium partes per iuramentum lites exerceant et causarum patroni praebeant sacramentum et ipsi iudices propositis sanctis scripturis tam causae totius faciant examinationem quam suum proferant arbitrium, quid aliud, nisi pro hominibus deum in omnibus causis iudicem esse credendum est? <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.8a: Imperator Justinianus

Antiqua itaque calumnia quiescente et eius ambagibus constitutio nostra dilucida et compendiosa in terris clareat omnibus et sit maximum dirimendarum causarum remedium. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.9: Imperator Justinianus

Sed praedictum sacramentum in litibus quidem quae necdum sunt inchoatae praestari volumus in ipso litis primordio. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.10: Imperator Justinianus

Sin autem causae adhuc pendentes inveniantur vel post litem contestatam et post solitas iudiciales cautelas iam praestitas, si quidem praesto fuerit utraque persona et in eadem civitate vel in territorio eius moratur, et in his litibus sacramentum locum habere et in primo post hanc legem ingressu compelli iusiurandum praestare. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.11: Imperator Justinianus

Sin autem una pars afuerit, ne videatur propter absentiam personae lis differri et aliquid contrarium eveniat nostro proposito et, quod pro compendio litium introductum est, in adversariam figuram transformetur, iubemus praesentem quidem personam omnimodo dare sacramentum, absenti autem in pendentibus dumtaxat litibus secundum quod praedictum est hoc concedi. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.2.58.2.12: Imperator Justinianus

Sin autem utraque principalis persona afuerit, ne diutius lites protelentur, etiam sine datione sacramenti lites pendentes suo decurrant tramite. <a 531 pp. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

 

 

 

LIBER TERTIUS

 

CJ.3.1.0. De iudiciis.
CJ.3.2.0. De sportulis et sumptibus in diversis iudiciis faciendis et de exsecutoribus litium.
CJ.3.3.0. De pedaneis iudicibus.
CJ.3.4.0. Qui pro sua iurisdictione iudices dare darive possunt.
CJ.3.5.0. Ne quis in sua causa iudicet vel sibi ius dicat.
CJ.3.6.0. Qui legitimam personam in iudiciis habent vel non.
CJ.3.7.0. Ut nemo invitus agere vel accusare cogatur.
CJ.3.8.0. De ordine iudiciorum.
CJ.3.9.0. De litis contestatione.
CJ.3.10.0. De plus petitionibus.
CJ.3.11.0. De dilationibus.
CJ.3.12.0. De feriis.
CJ.3.13.0. De iurisdictione omnium iudicum et de foro competenti.
CJ.3.14.0. Quando imperator inter pupillos vel viduas vel miserabiles personas cognoscat et ne exhibeantur.
CJ.3.15.0. Ubi de criminibus agi oportet.
CJ.3.16.0. Ubi de possessione agi oportet.
CJ.3.17.0. Ubi fideicommissum peti oportet.
CJ.3.18.0. Ubi conveniatur qui certo loco dare promisit.
CJ.3.19.0. Ubi in rem actio exerceri debet.
CJ.3.20.0. Ubi de hereditate agatur et ubi scripti heredes in possessionem mitti postulare debent.
CJ.3.21.0. Ubi agi oportet de ratiociniis tam privatis quam publicis.
CJ.3.22.0. Ubi causa status agi debeat.
CJ.3.23.0. Ubi quis de curiali vel cohortali aliave condicione conveniatur.
CJ.3.24.0. Ubi senatores vel clarissimi civiliter vel criminaliter conveniantur.
CJ.3.25.0. In quibus causis militantes fori praescriptione uti non possunt.
CJ.3.26.0. Ubi causae fiscales vel divinae domus hominumque eius agantur.
CJ.3.27.0. Quando liceat sine iudice unicuique vindicare se vel publicam devotionem.
CJ.3.28.0. De inofficioso testamento.
CJ.3.29.0. De inofficiosis donationibus.
CJ.3.30.0. De inofficiosis dotibus.
CJ.3.31.0. De petitione hereditatis.
CJ.3.32.0. De rei vindicatione.
CJ.3.33.0. De usu fructu et habitatione et ministerio servorum.
CJ.3.34.0. De servitutibus et de aqua.
CJ.3.35.0. De lege aquilia.
CJ.3.36.0. Familiae erciscundae.
CJ.3.37.0. Communi dividundo.
CJ.3.38.0. Communia utriusque iudicii tam familiae erciscundae quam communi dividundo.
CJ.3.39.0. Finium regundorum.
CJ.3.40.0. De consortibus eiusdem litis.
CJ.3.41.0. De noxalibus actionibus.
CJ.3.42.0. Ad exhibendum.
CJ.3.43.0. De aleae lusu et aleatoribus.
CJ.3.44.0. De religiosis et sumptibus funerum.

 

CJ.3.1.0. De iudiciis.

CJ.3.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Iudicio coepto usurarum stipulatio non est perempta. superest, ut debitorem eius temporis, quod non est in iudicium deductum, convenire possis. * sev. et ant. aa. clementi. * <a 205 pp. k. april. antonino a. ii et geta ii conss.>

CJ.3.1.2: Imperatores Severus, Antoninus

Licet iudice accepto cum tutore tuo egisti, ipso iure actio tutelae sublata non est: et ideo si rursus eundem iudicem petieris, contra utilem exceptionem rei iudicatae, si de specie de qua agis in iudicio priore tractatum non esse adlegas, non inutiliter replicatione doli mali uteris. * sev. et ant. aa. valerio. * <a 210 pp. vi k. ian. faustino et rufo conss.>

CJ.3.1.3: Imperator Alexander Severus

Quotiens quaestio status bonorum disceptationi concurrit, nihil prohibet, quo magis apud eum quoque, qui alioquin super causa status cognoscere non possit, disceptatio terminetur. * alex. a. faustinae. * <a 224 pp. vi id. febr. iuliano ii et crispino conss.>

CJ.3.1.4: Imperator Alexander Severus

Si, cum tibi pretium praediorum a curatoribus comparatorum reputaretur et instrumenta emptionis traderentur, quaestionem omissae evictionis non movisti, intellegis semel finitam litem instaurari non oportere. * alex. a. popilio. * <a 228 pp. k. aug. modesto et probo conss.>

CJ.3.1.5: Imperator Gordianus

A iudice iudex delegatus iudicis dandi non habet potestatem, cum ipse iudiciario munere fungatur, nisi a principe iudex datus fuerit. * gord. a. Marcello. * <a 238 pp. iiii non. sept. pio et pontiano conss.>

CJ.3.1.6: Imperator Gordianus

Servus in iudicio interesse non potest, nec, si condemnatio aliqua in personam eius facta sit, quod statutum est subsistit. * gord. a. iuniae. * <a 239 d. xv k. sept. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.1.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum debitoris tui servum, tibi pignoris iure obligatum bona domini sui quondam rebus humanis exempti tenere profitearis, adversus eum dari tibi actiones contra ius postulas, si quidem inter servum et liberum consistere iudicium nullum possit. ad possessionem itaque pignorum magis officio iudicis venire te convenit quam illicita postulare. * diocl. et maxim. aa. et cc. irenae. * <a 294 s. xiiii k. mai. sirmi cc. conss.>

CJ.3.1.8: Imperatores Constantinus, licin.

Placuit in omnibus rebus praecipuam esse iustitiae aequitatisque quam stricti iuris rationem. * const. et licin. aa. ad dionysium. * <a 314 d. id. mai. volusiano et anniano conss.>

CJ.3.1.9: Imperator Constantinus

Iudices oportet imprimis rei qualitatem plena inquisitione discutere et tunc utramque partem saepius interrogare, ne quid novi addere desiderent, cum hoc ipsum ad alterutram partem proficiat, sive definienda causa per iudicem sive ad maiorem potestatem referenda sit. * const. a. ad maximum. * <a 321 d. prid. id. ian. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.1.10: Imperator Constantinus

Nulli prorsus audientia praebeatur, qui causae continentiam dividit et ex beneficii praerogativa id, quod in uno eodemque iudicio poterat terminari, apud diversos iudices voluerit ventilare: poena ei ex officio iudicis imminente, qui contra hanc supplicaverit sanctionem atque alium super possessione alium super principali quaestione iudicem postulaverit. * const. a. ad severum pu. * <a 325 d. iii k. aug. paulino et iuliano conss.>

CJ.3.1.13pr.: Imperator Justinianus

Properandum nobis visum est, ne lites fiant paene immortales et vitae hominum modum excedant, cum criminales quidem causas iam nostra lex biennio conclusit et pecuniariae causae frequentiores sunt et saepe ipsae materiam criminibus creare noscuntur, praesentem legem super his orbi terrarum ponendam, nullis locorum vel temporum angustiis coartandam ponere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.1: Imperator Justinianus

Censemus itaque omnes lites super pecuniis quantaecumque quantitatis, sive super condicionibus sive super iure civitatum seu privato fuerint illatae, super possessione vel dominio vel hypotheca seu servitutibus vel pro aliis quibusdam casibus, pro quibus hominibus contra se litigandum est, exceptis tantummodo causis, quae ad ius fiscale pertinent vel quae ad publicas respiciant functiones, non ultra triennii metas post litem contestatam esse protrahendas: sed omnes iudices , sive in hac alma urbe sive in provinciis maiorem seu minorem peragunt administrationem, sive in magistratibus positi sunt vel ex aula nostra dati vel a nostris proceribus delegati, non esse eis concedendum ulterius lites quam triennii spatio extendere. hoc etenim iudicialis magis esse potestatis nemo est qui ignoret: nam si ipsi voluerint, nullus tam audax invenitur, qui possit invito iudice litem protelare. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.2: Imperator Justinianus

Et si quidem pars actoris cessaverit, quatenus multiplici dilatione reus fatigetur, et triennii metae post litem contestatam iam prope finem veniant, ut semenstre tempus tantum ei supersit, licentia erit iudici per exsecutores negotii actorem requirere, parte fugiente ex una parte actoris absentiam incusante et iudicibus omnimodo suas aures huiusmodi quaestioni reserantibus: et si per tres vices hoc fuerit subsecutum, decem dierum spatio per unumquemque introitum destinato, et nec ita actoris pars fuerit inventa et neque per se neque per procuratorem instructum pervenerit, tunc iudicem negotii acta apud se confecta conspicere : <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.2a: Imperator Justinianus

Et si quidem nihil sufficiens actitatum est, ex quo possit termino causae certa fieri coniectura, non solum partem fugientem ab observatione iudicii relaxare, sed etiam in omnes expensas, quae consueto modo circa lites expenduntur, eum condemnare, vera quantitate earum sacramento fugientis manifestanda et omni cautela, quam super lite reus exposuit, reddenda: quae et si remanserit, viribus vacuabitur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.2b: Imperator Justinianus

Sin autem ex gestis apud se habitis parte actoris minime inventa possit invenire viam, ex qua manifestum ei fiat, quid statuendum sit, et absente actore, si eum meliorem causam habere perspexerit, pro eo ferre sententiam non moretur et praesentem reum absenti actori condemnare, expensis tantummodo litis, quas reus legitime se expendisse iuraverit, condemnatione excipiendis, quia hanc poenam actori et meliorem causam habenti propter solam absentiae contumaciam imponimus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.2c: Imperator Justinianus

Nullo penitus ei regressu ad eandem litem conservando: sed actor contumax cadat omnimodo lite, si reus absolvetur: sin vero aliqua condemnatio contra reum pro absente actore proferatur, quam forsitan non sufficientem sibi actor putaverit fugitivus, nullo modo iterum eandem litem resuscitare concedimus. et haec quidem poena actori fiat imposita. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.3: Imperator Justinianus

Sin autem reus afuerit et similis eius processerit requisitio, quemadmodum pro persona actoris ediximus, etiam absente eo eremodicium contrahatur et iudex, secundum quod veteribus legibus cautum est, ex una parte cum omni subtilitate causam requirat et, si obnoxius fuerit inventus, et contra absentem promere condemnationem non cesset, quae ad effectum perducatur: et per res et facultates fugientis victori satisfiat, sive ipse iudex ex sua iurisdictione hoc facere potest, sive per relationem ad maiorem iudicem hoc referatur et ex eo legitima via contra res contumacis aperiatur: nulla licentia ei vel alii personam eius solam praetendenti concedenda contradicendi, cum in possessionem ex huiusmodi causa actor mittitur: nec si reversus fuerit et voluerit fideiussiones dare et possessionem recuperare, audiatur: in huiusmodi etenim casibus omnem ei contradictionem excludimus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.4: Imperator Justinianus

Cum autem eremodicium ventilatur sive pro actore sive pro reo, examinatione sine ullo obstaculo celebretur. cum enim terribiles in medio proponuntur scripturae, litigatoris absentia dei praesentia repletur, nec pertimescat iudex appellationis obstaculum, cum ei, qui contumaciter abesse noscitur, nulla est provocationis licentia, quod et in veteribus legibus esse statutum manifestissimi iuris est. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.5: Imperator Justinianus

Huiusmodi autem sententia prope finem triennii proferatur, pro quo et praesentem legem induximus. si enim in anteriore tempore, in quo larga temporis superest dilatio et spes absenti relicta fuerit revertendi, alterutra pars cessaverit, in sola expensarum datione et absolutione forsitan praestetur poenalis sententia, non autem tunc mors litis et condemnatio in absentem introducatur, quae in his tantummodo casibus accidunt, in quibus triennii effluentis imminet formido. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.6: Imperator Justinianus

Sive autem alterutra parte absente sive utraque praesente lis fuerit decisa, omnes iudices, qui sub imperio nostro constituti sunt, sciant in expensarum causa victum victori esse condemnandum, quantum pro solitis expensis litium iuraverit, non ignorantes, quod, si hoc praetermiserint, ipsi de proprio huiusmodi poenae subiacebunt et reddere eam parti laesae coartabuntur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.7: Imperator Justinianus

Et haec de alterutra parte litigantium contumaciter absente nobis statuere visum est ad aequitatis rationem omnia corrigentibus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.8: Imperator Justinianus

Sin autem utraque parte imminente et litem peragere cupiente iudex eam accipere noluerit vel propter amicitias vel inimicitias vel turpissimi lucri gratia vel per aliud quicquam vitium, quod miserrimis animis huiusmodi iudicum innasci potest, litem ipse ausus fuerit protelare et propter hoc triennium fuerit transactum, iudex, si quidem in magistratu positus est vel in maiore dignitate usque ad illustratus gradum, decem libras auri privatis nostris largitionibus inferre per scholam palatinam compellatur: sin autem iudex minor fuerit, trium librarum auri multa plectetur per eandem scholam exigenda et nostro aerario applicanda, et eo removendo alter iudex in locum eius subrogetur sub similis poenae formidine: his omnibus locum habentibus, cum unus iudex omnem causam ab initio peragat. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.8a: Imperator Justinianus

Sin autem in medio triennio vel morte iudicis vel alia inrecusabili occasione iudicium fuerit mutatum, tunc, si quidem ex triennio annale tempus vel amplius residet, in quo alius iudex causae imponitur, intra reliquum tempus causa finiatur: sin autem minus quam annale sit, tunc omne quod deest repleatur, ut non in minore perfecti anni tempore litem possit subrogatus iudex tam discutere quam terminare. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.9: Imperator Justinianus

Illo procul dubio observando, ut, si neque per alterutram litigantium partem vel per iudicem steterit, quominus lis suo marte decurrat, sed per patronos causarum, licentia detur iudici et eos duarum librarum auri poena adficere per scholam palatinam exigenda et similiter publicis rationibus adgregenda, ipso videlicet iudice in sua sententia hoc ipsum manifestante, quod per patronos causae vel fugientis vel agentis dilatio facta est vel per omnes vel quosdem ex his: necessitate advocatis imponenda, ex quo litem peragendam susceperint, eam usque ad terminum, nisi lex vel iusta causa impediat, adimplere, ne ex eius recusatione fiat causae dilatio: honorariis scilicet a clientibus, qui dare possint, disertissimis togatis omnimodo praestandis et, si cessaverint, per exsecutores negotiorum exigendis, ne et per huiusmodi machinationem causae merita protrahantur, nisi i pse litigator alium pro alio patronum eligere maluerit. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.10: Imperator Justinianus

Haec autem omnia in his nobis cauta sunt, quibus perfectae aetatis constitutis arbitrium suum pro omnibus causis sufficit. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.13.11: Imperator Justinianus

Sin vero causae vel pupillorum vel adultorum sint vel aliorum sub cura agentium masculorum vel feminarum, ut per tutores vel curatores vel actores vel procuratores eorum agantur, et eorum desidia triennium fuerit elapsum et causa ceciderint, litem quidem nihilo minus suum habere vigorem, omnem autem iacturam, quae ex hac causa oritur, ad tutores et curatores et fideiussores eorum heredesque et res eorum et omnes, quorum in hac causa legitime interest, redundare: sin autem non sufficiat pupillis vel minoribus eorum substantia, tunc in quo fuerint detrimentum perpessi, in integrum restitutionis auxilium eis superesse. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14pr.: Imperator Justinianus

Rem non novam neque insolitam adgredimur, sed antiquis quidem legislatoribus placitam, cum vero contempta sit, non leve detrimentum causis inferentem. cui enim non est cognitum antiquos iudices non aliter iudicialem calculum accipere, nisi prius sacramentum praestitissent omnimodo sese cum veritate et legum observatione iudicium esse disposituros? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.1: Imperator Justinianus

Cum igitur et viam non inusitatem invenimus ambulandam et anteriores leges nostrae, quae de iuramentis positae sunt, non minimam suae utilitatis experientiam litigantibus praebuerunt et ideo ab omnibus merito collaudantur, ad hanc in perpetuum valituram legem pervenimus, per quam sancimus omnes iudices sive maiores sive minores, sive qui in administrationibus positi sunt vel in hac regia civitate vel in orbe terrarum, qui nostris gubernaculis regitur, sive eos, quibus nos audientiam committimus vel qui a maioribus iudicibus dantur vel qui ex iurisdi ctione sua iudicandi habent facultatem vel qui ex recepto ( id est compromisso, quod iudicium imitatur) causa dirimendas suscipiunt vel qui arbitrium peragunt vel ex auctoritate sententiarum et partium consensu electi, et generaliter omnes omnino iudices romani iuris disceptatores non aliter litium primordium accipere , nisi prius ante iudicialem sedem sacrosanctae deponantur scripturae: et hoc permaneat non solum in principio litis, sed etiam in omnibus cognitionibus usque ad ipsum terminum et definitivae sententiae recitationem. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.2: Imperator Justinianus

Sic etenim attendentes ad sacrosanctas scripturas et dei praesentia consecrati ex maiore praesidio lites diriment scituri, quod non magis alios iudicant, quam ipsi iudicantur, cum etiam ipsis magis quam partibus terribile iudicium est, si litigatores quidem sub hominibus, ipsi autem deo inspectore adhibito causas perferunt trutinandas. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.3: Imperator Justinianus

Et hoc quidem iusiurandum iudiciale sit omnibus notum et romanis legibus optimum a nobis accedat incrementum et ab omnibus iudicibus observandum: et si praetereatur, contemptoribus periculosum sit. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.4: Imperator Justinianus

Patroni autem causarum, qui utrique parti suum praestantes ingrediuntur auxilium , cum lis fuerit contestata, post narrationem propositam et contradictionem obiectam in qualicumque iudicio maiore seu minore vel apud arbitros sive ex compromisso vel aliter datos vel electos sacrosanctis evangeliis tactis iuramentum praestent, quod omni quidem virtute sua omnique ope quod iustum et verum existimaverint clientibus suis inferre procurent, nihil studii relinquentes, quod sibi possibile est, non autem credita sibi causa cognita, quod improba sit vel penitus desperata et ex mendacibus adlegationibus composita, ipsi scientes prudentesque mala conscientia liti patrocinantur, sed et si certamine procedente aliquid tale sibi cognitum fuerit, a causa recedant ab huiusmodi communione sese penitus separantes: hocque subsecuto nulla licentia concedatur spreto litigatori ad alterius advocati patrocinium convolare, ne melioribus contemptis improba advocatio subrogetur. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.14.5: Imperator Justinianus

Sin autem plurimis patronis adhibitis et iuramento ab omnibus praestito quidam ex his causa procedente patrocinandum esse crediderint, quidam recusaverint, exeant quidem recusantes, volentes autem remaneant: causae etenim terminus manifestare poterit, qui timidius quique audacius iudicium vel reliquerint vel protulerint: nec in hac parte litigatoribus danda licentia alios pro recusantibus subrogare. <a 530 d. iiii k. april. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.1.15: Imperator Justinianus

Sancimus omnes iudices sive in hac florentissima civitate sive in provinciis, si quando absens persona citata postea apparuerit, non aliter ei iudicialem aditum revelare, sed omnem claudere ei iudiciorum copiam, nisi prius omnia damna restituat ex huiusmodi vitio adversariis eius inflicta sive circa ingressus litis sive circa honoraria advocatorum vel alias causa, quae in iudicio vertuntur: aestimatione iudices quantitate eorum definienda, postquam iuratum ab eo fuerit qui fecit expensas: exsecutoribus negotiorum modis omnibus dispositones eorum adimplentibus: scituris iudicibus nostris et exsecutoribus, quod, si hoc praetermiserint, ex sua substantia huiusmodi detrimentum laesis resarcire compellantur. quod et in pedaneis iudicibus observari censemus, licet non citati, sed requisiti litigatores mala conscientia afuerint. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mai. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.3.1.16: Imperator Justinianus

Apertissimi iuris est licere litigatoribus iudices, antequam lis inchoetur, recusare, cum etiam ex generalibus formis sublimissimae tuae sedis statutum est necessitatem imponi iudice recusato partibus ad eligendos venire arbitros et sub audientia eorum sua iura proponere. licet enim ex imperiali numine iudex delegatus est, tamen quia sine suspicione omnes lites procedere nobis cordis est, liceat ei, qui suspectum iudicem putat, antequam lis inchoetur, eum recusare, ut ad alium curratur libello recusationis ei porrecto, cum post litem contestatam neque appellare posse ante definitivam sententiam iam statuimus neque recusare posse, ne lites in infinitum extendantur: eodem scilicet exsecutore necessitatem partibus per ordinarium iudicem et omne civile auxilium imponente et arbitros eligere et apud eos venire et sic lite apparente, quasi arbitri fuerint ab imper iali culmine delegati. quod et, si ab imperiali maiestate iudex delegatus non sit, sed ab alio culmine, obtinere censemus. * iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.1.17: Imperator Justinianus

Certi iuris est, quod concessa est militaribus hominibus iudicandi facultas. quid enim obstaculi est homines, qui cuiusdam rei peritiam habent, de ea iudicare? cum scimus et militares magistratus et omnes tales homines per usum cottidianum iam esse approbatos, ut et audiant lites et eas dirimant et pro sui et legis scientia huiusmodi altercationibus fines imponant. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.3.1.18: Imperator Justinianus

Cum specialis iudex sive ab augusta fortuna sive ab iudiciali culmine in aliqua provincia, ubi incusatus degit, datus sit et una pars suspectum eum sibi esse dicit, ne forsitan absente persona iudicis et in alia civitate eiusdem provinciae commorante compellatur longo itinere emenso recusationis libellum ei incusatus offerre, sancimus, si quidem praesto est praeses provinciae in illa civitate, ubi de ea re dubitatur, licere ei, qui suspectum sibi esse iudicem dicit, ipsum praesidem adire et hoc facere in actis manifestum: sin autem non est moderator provinciae in praefato loco, haec eadem apud defensorem locorum vel duumviros municipales gestis apud eos habitis celebrare et iudicem quidem eum recusare, il ico autem, id est intra triduum proximum, sine ulla dilatione compelli arbitrum vel arbitros eligere et apud eos litigare, ne et datus iudex removeatur et alter non eligatur: electione videlicet arbitri, si variatum inter partes fuerit, simili modo vel praesidis provinciae, si adest, vel defensoris locorum vel magistratuum municipii arbitrio dirimenda et exsecutore negotii, cui mandata est huiusmodi causae exactio, imminente et statuta ab arbitris effectui mancipante, nisi fuerit provocatum. tunc enim ipse, qui iudicem antea dedit qui suspectus visus est, appellatione trutinata formam causae imponat legitimam. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. id. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>

CJ.3.28.4: Imperatores Severus, Antoninus

Cum ex causa fideicommissi secundum decretum praetoris in libertate morati sitis , filios etiam susceperitis, quamvis postea domini vestri testamentum inofficiosum sit pronuntiatum agente filio, non est aequum fieri vobis libertatis quaestionem. * idem aa. sotericho et aliis. * <a 208 pp. vi id. mart. antonino iii et geta ii conss.>

 

CJ.3.2.0. De sportulis et sumptibus in diversis iudiciis faciendis et de exsecutoribus litium.

CJ.3.2.1: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Quisquis fuerit exhibitus, usque ad negotii terminum ab eo apparitore, cui primum traditus fuit, observari eum decernimus: si qua praesumptione fuerit haec mansuetudinis nostrae posthabita praeceptio, primiscrinio qui iussa temeraverit quinque librarum auri condemnatione multando. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad potitum vic. * <a 379 d. viii k. nov. ausonio et olybrio conss.>

CJ.3.2.3pr.: Imperator Justinianus

Omnibus iudicibus licentiam praestamus, sive his, quibus a nostro numine lites mandantur, illustribus vel spectabilibus vel clarissimis vel togatis fori cuiusque praefecturae vel aliis quibusdam, vel his, qui ex nostris iudicibus delegandas lites accipiunt, exsecutores si cessaverint causas eis instructas offerre, et removere ab exsecutione eos et alios idoneos supponere vel etiam multis adficere, sed si quidem illustres sint iudices, usque ad sex solidorum summam, sin autem alii, usque ad tres tantummodo aureos, et ad iudices quorum interest referre, quatenus militia exuti poenas luant corporales. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. v k. april. lampadio et oreste conss.>

CJ.3.2.3.1: Imperator Justinianus

Nostris autem amplissimis iudicibus licentia sit et maiores poenas et corporales maculas exsecutoribus imponere, si male fuerint circa lites versati, ut sciant non esse causas a se deludendas nec lucri gratia aliquod eis vitium imponendum. <a 530 d. v k. april. lampadio et oreste conss.>

 

CJ.3.3.0. De pedaneis iudicibus.

CJ.3.3.1: Imperator Gordianus

Procuratori nostro non vice praesidis agenti dandi iudices inter privatas personas non competere facultatem manifestum est: et ideo si, ut adlegatis, inter privatas personas is cuius meministis arbitros dandos putavit, sententia ab eis prolata nullo iure subsistit. * gord. a. vicanis. * <a 242 pp. k. febr. attico et praetextato conss.>

CJ.3.3.2pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Placet nobis praesides de his causis, in quibus, quod ipsi non possent cognoscere, antehac pedaneos iudices dabant, notionis suae examen adhibere, ita tamen ut , si vel per occupationes publicas vel propter causarum multitudinem omnia huiusmodi negotia non potuerint cognoscere, iudices dandi habeant potestatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. dicunt: * <a 294 d. xv k. aug. cc. conss.>

CJ.3.3.2.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

( quod non ita accipi convenit, ut etiam in his causis, in quibus solebant ex officio suo cognoscere, dandi iudices licentia permissa credatur: quod usque adeo in praesidum cognitione retinendum est, ut eorum iudicia non deminuta videantur): dum tamen de ingenuitate, super qua poterant et ante cognoscere, et de libertinitate praesides ipsi diiudicent. <a 294 d. xv k. aug. cc. conss.>

CJ.3.3.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Placet, ut iudicibus, si quos gravitas tua disceptatores dederit, insinues, ut delegata sibi negotia lata sententia determinent: nec in his causis, in quibus pronuntiare debent et possunt, facultatem sibi remittendi patere ad iudicium praesidale cognoscant, maxime cum, et si iudicatio alicui litigatorum parti iniusta videatur, interponendae provocationis potestas a sententia ex omni causa prolata libera litigatoribus tribuatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. litt. ad serapionem. * <a 294 d. viii k. april. antiochiae cc. conss.>

CJ.3.3.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Placuit, quotiens pedanei iudices dati post litem contestatam vel ad aliud iudicium necessario dirigantur vel publicae utilitatis ratione in alias provincias profiscantur vel diem obierint atque his rationibus negotiis coeptis finis non possit adhiberi, alium in locum eorum iudicem tribui qui negotium examinet, ne eiusmodi casibus intervenientibus impedimentum aliquod in persequendis litibus adferatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. firmino. * <a 303 d. x k. dec. dechioppe diocletiano viii et maximiano vii aa. conss.>

CJ.3.3.5: Imperator Julianus

Quaedam sunt negotia, in quibus superfluum est moderatorem expectare provinciae: ideoque pedaneos iudices, hoc est qui negotia humiliora disceptent, constituendi damus praesidibus potestatem. * iul. a. secundo pp. * <a 362 d. v k. aug. antiochiae mamertino et nevitta conss.>

CJ.3.3.6: Imperator Zeno

* zenon a. * <a 486 vel 487 >

 

CJ.3.4.0. Qui pro sua iurisdictione iudices dare darive possunt.

CJ.3.4.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

In causarum delegationibus illud consultissime praecipimus observari, ut ita valeant, si ad iurisdictionem pertineant delegantis. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440 d. xiii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.3.4.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Quod si quis alienae iurisdictionis causam crediderit delegandam, nec praecepto cognitorem datum parientiam accomodare censemus et, contra leges obtemperaverit deleganti, omnia, quae ab ea delegatione geruntur, ita pro infectis haberi praecipimus, ac si ipsi qui delegaverant alienae iurisdictionis iudices resedissent, ut nec appellandi quidem necessitas victis adversus eas sententias imponatur. <a 440 d. xiii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.3.4.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Haec, nisi iudices a nobis specialiter delegantibus dati aliis causas delegaverint iudicandas: nam his delegantibus nullo personarum causarumve habito tractatu appellationum ad eos iure iudicia remeabunt. <a 440 d. xiii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>

 

CJ.3.5.0. Ne quis in sua causa iudicet vel sibi ius dicat.

CJ.3.5.1: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Generali lege decernimus neminem sibi esse iudicem vel ius sibi dicere debere. in re enim propria iniquum admodum est alicui licentiam tribuere sententiae. * valens grat. et valentin. aaa. ad gracchum pu. * <a 376 lecta k. dec. valente v et valentiniano aa. conss.>

 

CJ.3.6.0. Qui legitimam personam in iudiciis habent vel non.

CJ.3.6.1: Imperator Gordianus

Si, cum esses pupillaris aetatis, sine tutoris auctoritate cum adversario consisteres, praeses provinciae adversus te pronuntiavit, minime auctoritate iudicati nititur quod statutum est. * gord. a. candidae. * <a 239 d. id. dec. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.6.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In rebus, quae privati iudicii quaestionem habent, sicut pupillus tutore auctore et agere et conveniri potest, ita et adultus curatore consentiente litem et intendere et excipere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aureliae agemachae. * <a 294 d. xviiii k. febr. cc. conss.>

CJ.3.6.3: Imperatores Honorius, Theodosius

Momentariae possessionis actio exerceri potest per quamcumque personam. sub colore autem adipiscendae possessionis obrepticia petitio alteri obesse non debet, maxime cum absque conventione personae legitimae initiatum iurgium videatur. nihil autem opituletur conventio circa minorem habita, cum id rectius circa curatorem debuerit custodiri. * honor. et theodos. aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. prid. non. mart. ravennae constantio et constante conss.>

 

CJ.3.7.0. Ut nemo invitus agere vel accusare cogatur.

CJ.3.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Invitus agere vel accusare nemo cogitur. * diocl. et maxim. aa. camerio. * <a 284 d. id. oct. carino ii et numeriano conss.>

 

CJ.3.8.0. De ordine iudiciorum.

CJ.3.8.1: Imperatores Severus, Antoninus

Adite praesidem provinciae et ruptum esse testamentum fabii praesentis agnatione filii docete. neque enim impedit notionem eius, quod status quaestio in cognitione vertitur, etsi super causa status cognoscere non possit: pertinet enim ad officium iudicis qui de hereditate cognoscit universam incidentem quaestionem quae in iudicium devocatur examinare, quoniam non de ea, sed de hereditate pronuntiat. * sev. et ant. aa. Marcellinae. * <a 203 d. xiii k. dec. geta et plautiano conss.>

CJ.3.8.2: Imperator Antoninus

Si quaestio tibi generis ab his, quos fratres patrueles esse dicis, non fit, adito praeside et accepto iudice familiae erciscundae experire. quod si de ea re quaestio erit, prius de nativitatis veritate secundum iuris formam quaeri idem vir clarissimus curae habebit. * ant. a. magnillae. * <a 213 pp. x k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.8.3: Imperatores valer., gallien.

Cum civili disceptationi principaliter motae quaestio criminis inciderit vel crimini prius instituto civilis causa adiungitur, potest iudex eodem tempore utramque quaestionem sua sententia dirimere. * valer. et gallien. aa. demetrio. * <a 262 pp. non. gallieno a. v et faustino conss.>

CJ.3.8.4: Imperator Constantinus

Quoniam civili quaestione intermissa saepe fit, ut prius de crimine iudicetur, quod utpote maius merito minori praefertur: ex quo criminalis quaestio quocumque modo cessaverit, oportet civilem causam velut ex integro in iudicium deductam discingi, ut finis criminalis negotii ex eo die, quo inter partes fuerit lata sententia, initium civili tribuat quaestioni. * constant. a. ad calpurnianum. * <a 336 d. id. mart. nepotiano et facundo conss.>

 

CJ.3.9.0. De litis contestatione.

CJ.3.9.1: Imperatores Severus, Antoninus

Res in iudicium deducta non videtur, si tantum postulatio simplex celebrata sit vel actionis species ante iudicium reo cognita. inter litem enim contestatam et editam actionem permultum interest. lis enim tunc videtur contestata, cum iudex per narrationem negotii causam audire coeperit. * sev. et ant. aa. valenti. * <a 202 d. k. sept. severo iii et antonino aa. conss.>

 

CJ.3.10.0. De plus petitionibus.

CJ.3.10.3: Imperator Justinianus

Odiosas contrahentium calliditates amputare properantes censemus, ut, si quis certa quantitate sibimet debita super ampliore pecunia per dolum et machinationem cautionem exegerit et ad iudicium debitorem vocaverit, si quidem ante inchoatam litem calliditatis eum paeniteat et veritatem debiti confessus fuerit, nullo eum dispendio praegravari: sin autem et liti praebuit exordium et in certaminibus negotii permanens arguatur de adiecta falsi quantitate, non solum ea, sed etiam toto debito eum fraudari: transactionibus scilicet et secundis confessionibus, sive insinuatae sint sive non, etiam in hoc casu suam obtinentibus firmitatem: talibus etenim cautionibus hoc obicere non oportet. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>

 

CJ.3.11.0. De dilationibus.

CJ.3.11.1pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quoniam plerumque evenit, ut iudex instrumentorum vel personarum gratia dilationem dare rerum necessitate cogatur, spatium instructionis exhibendae postulatum dari conveniet. * diocl. et maxim. aa. et cc. dicunt: * <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>

CJ.3.11.1.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod hac ratione arbitramur esse moderandum, ut, si ex ea provincia ubi lis agitur vel persona vel instrumenta poscentur, non amplius quam tres menses indulgeantur: si vero ex continentibus provinciis, sex menses custodiri iustitiae est: in transmarina autem dilatione novem menses computari oportebit. <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>

CJ.3.11.1.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod ita constitutum iudicantes sentire debebunt, ut hac ratione non sibi concessum intellegant dandae dilationis arbitrium, sed eandem dilationem, si rerum urguentissima ratio flagitaverit et necessitas desideratae instructionis exegerit , non facile amplius quam semel nec ulla trahendi arte sciant esse tribuendam. <a 294 d. xv k. april. cc. conss.>

CJ.3.11.2: Imperator Constantinus

Si quando quis rescriptum ad extraordinarium iudicem reportaverit, dilatio ei penitus deneganda est: illi autem, qui in iudicium vocatur, danda est ad probanda precum mendacia vel proferenda aliqua instrumenta vel testes, quoniam instructus esse non potuit, si praeter spem ad alienum iudicium trahitur. * const. a. ad ursum vic. * <a 314 d. ii non. mart. volusiano et anniano conss.>

CJ.3.11.3: Imperator Constantinus

Sive pars sive integra dilatio fuerit data, eo usque iudicis officium conquiescat, donec petiti temporis defluxerint curricula. feriae autem, sive repentinae sive sollemnes sint, dilationum temporibus non excipiantur, sed his connumerentur. * const. a. profuturo praef. annonae. * <a 318 d. vii id. febr. sirmi licinio v et crispo conss.>

CJ.3.11.4: Imperator Constantinus

A procedente iudice dilationem non convenit postulari, etiamsi utraque parte praesente tribuatur, cum non alias nisi causa cognita indulgeri queat et cognitio causae non interpellatione planaria, sed considente magis iudice legitime colligatur, et, si forte dilationis petitio fuerit improbata, suscepta quaestio per sententiam iudicis dirimatur. * const. a. ad catullinum procons. africae. * <a 318 d. v id. febr. sirmi licinio v et crispo conss.>

CJ.3.11.5: Imperator Constantinus

Cum a nobis fuerit ad appellationem consultationemve rescriptum, sive sit primo iudicio petita dilatio sive ea tributa non sit sive nec petita quidem, eam dare cuiquam non licebit eadem ratione, qua nec in iudiciis quidem cognitionum nostrarum dilatio tribui solet. * const. a. ad maximum. * <a 322 pp. romae viii k. april. probiano et iuliano conss.>

CJ.3.11.6: Imperatores Constantius, constans

Inter privatos et fiscum si aliqua lis mota fuerit, utrique parti petendae dilationis per defensores suos copia non est deneganda, si hoc commoditatis ratio postulaverit. * constantius et constans aa. ad petronium vic. africae. * <a 340 d. v id. april. aquileiae acyndino et proculo conss.>

CJ.3.11.7: Imperatores Arcadius, Honorius

Nec de statu ac patrimonio litigantibus in transmarina etiam dilatione mensuum novem spatia egredi concedatur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 d. xii k. dec. theodoro cons.>

 

CJ.3.12.0. De feriis.

CJ.3.12.1: Imperatores Constantius, Maximianus

Quoniam consulis, an similis observantia a nobis adiciendarum feriarum, quae rebus feliciter gestis proveniunt, ad appellationum quoque tempora porrigenda sit, verine carissime, rescribi placuit experientiae tuae, ut in causis provocationum iugiter et sine additamento eiuscemodi dierum tempora scias servari debere et supra dictorum dierum in appellationum causis minime fieri adiectionem. * constantius et maxim. aa. et sev. et maximin. nobb. cc. verino.* <a 305 d. non. .... apollonio superioris constantio v et maximiano v cc. conss.>

CJ.3.12.2: Imperator Constantinus

Omnes iudices urbanaeque plebes et artium officia cunctarum venerabili die solis quiescant. ruri tamen positi agrorum culturae libere licenterque inserviant, quoniam frequenter evenit, ut non alio aptius die frumenta sulcis aut vineae scrobibus commendentur, ne occasione momenti pereat commoditas caelesti provisione concessa. * const. a. helpidio. * <a 321 pp. v non. mart. crispo ii et constantino ii conss.>

CJ.3.12.3: Imperator Constantinus

A nullo iudice praesumi decet, ut auctoritate sua ferias aliquas condat. nec enim imperiales ferias vocari oportet, quas administrator edixerit, ac per hoc, si nomine eximuntur, etiam fructu carebunt. * constant. a. ad severum. * <a 323 d. id. april. sirmi severo et rufino conss.>

CJ.3.12.4pr.: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Publicas ac fiscales causa tua sinceritas etiam feriatis geminis mensibus, hoc est sine aliqua intermissione, discingat. * valentin. valens et grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 369 iiii non. mai. tyberiade valentiniano np. et victore conss.>

CJ.3.12.4.1: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Pistoriis quoque causis isdem diebus ratum in futurum examen adhibebit. <a 369 iiii non. mai. tyberiade valentiniano np. et victore conss.>

CJ.3.12.5: Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus

Quadraginta diebus, qui auspicio caerimoniarum paschale tempus anticipant, omnis cognitio inhibeatur criminalium quaestionum. * valentin. valens et grat. aaa. albuciano vic. macedoniae. * <a 380 d. vi k. april. thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>

CJ.3.12.6pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Omnes dies iubemus esse iuridicos. * valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu. * <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Illos tantum manere feriarum dies fas erit, quos geminis mensibus ad requiem laboris indulgentior annus accepit aestivis fervoribus mitigandis et autumnis fetibus decerpendis. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.2: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Kalendarum quoque ianuarium consuetos dies otio mancipamus. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.3: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

His adicimus natalicios dies urbium maximarum romae atque constantinopolis, quibus debent iura differri, qui et ab ipsis nata sunt, sacros quoque paschae dies, qui septeno vel praecedunt numero vel sequuntur, dies etiam natalis atque epiphaniorum christi et quo tempore commemoratio apostolicae passionis totius christianitatis magistrae a cunctis iure celebratur: in quibus etiam praedictis sanctissimis diebus neque spectaculorum copiam reseramus. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.4: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

In eadem observatione numeramus et dies solis, quos dominicos rite dixere maiores, qui repetito in se calculo revolvuntur. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Parem necesse est habere reverentiam, ut ne apud ipsos arbitros vel a iudicibus flagitatos vel sponte delectos ulla sit agnitio iurgiorum, nostris etiam diebus, qui vel lucis auspicia vel ortus imperii protulerunt. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.6.6: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

In quindecim autem paschalibus diebus compulsio et annonariae functionis et omnium publicorum privatorumque debitorum differatur exactio. <a 389 d. vii id. aug. romae timasio et promoto conss.>

CJ.3.12.7: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Actus omnes seu publici seu privati diebus quindecim paschalibus conquiescant. in his tamen emancipandi et manumittendi cuncti licentiam habeant, et super his acta non prohibeantur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 392 d. vi k. iun. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

CJ.3.12.8: Imperatores Honorius, Theodosius

Provinciarum iudices moneantur, ut in quaestionibus latronum et maxime isaurorum nullum quadragesimae nec venerabilem pascharum diem existiment excipiendum, ne differatur sceleratorum proditio consiliorum, quae per latronum tormenta quaerenda est, cum facillime in hoc summi numinis speretur venia, per quod multorum salus et incolumitas procuratur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 408 d. v k. mai. constantinopoli basso et philippo conss.>

CJ.3.12.9pr.: Imperatores Leo, Anthemius

Dies festos, dies maiestati altissimae dedicatos nullis volumus voluptatibus occupari nec ullis exactionum vexationibus profanari. * leo et anthem. aa. armasio pp. * <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.3.12.9.1: Imperatores Leo, Anthemius

Dominicum itaque diem semper honorabilem ita decernimus venerandum, ut a cunctis exsecutionibus excusetur, nulla quemquam urgueat admonitio, nulla fideiussionis flagitetur exactio, taceat apparitio, advocatio delitescat, sit idem dies a cognitionibus alienus, praeconis horrida vox silescat, respirent a controversiis litigantes, habeant foederis intervallum, ad se veniant adversarii non timentes, subeat animos vicaria paenitudo, pacta conferant, transactiones loquantur. <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.3.12.9.2: Imperatores Leo, Anthemius

Nec tamen haec religiosi diei otia relaxantes obscaenis quemquam patimur voluptatibus detineri. nihil eodem die sibi vindicet scaena theatralis aut circense certamen aut ferarum lacrimosa spectacula: etiam si in nostrum ortum aut natalem celebranda sollemnitas inciderit, differatur. <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>

CJ.3.12.9.3: Imperatores Leo, Anthemius

Amissionem militiae, proscriptionem patrimonii sustinebit, si quis umquam hoc die festo spectaculis interesse vel cuiuscumque iudicis apparitor praetextu negotii publici seu privati haec quae hac lege statuta sunt crediderit temeranda. <a 469 d. v id. dec. constantinopoli zenone et marciano conss.>

 

CJ.3.13.0. De iurisdictione omnium iudicum et de foro competenti.

CJ.3.13.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Non quidem fuit iudex procurator noster in lite privatorum: sed cum ipsi eum iudicem elegeritis et is consentientibus adversariis sententiam tulerit, intellegitis vos adquiescere debere rei ex consensu vestro iudicatae, cum et procurator iudicandi potestatem inter certas habeat personas, et vos incongruum eum esse vobis iudicem scientes tamen audientiam eius elegistis. * sev. et ant. aa. severo et aliis. * <a 214 d. ii id. ian. messala et sabino conss.>

CJ.3.13.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quod et in aliis similibus iudiciis tam in actionem proponentis quam in exceptionem opponentis persona locum habebit. <a 214 d. ii id. ian. messala et sabino conss.>

CJ.3.13.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Iuris ordinem converti postulas, ut non actor rei forum, sed reus actoris sequatur: nam ubi domicilium habet reus vel tempore contractus habuit, licet hoc postea transtulerit, ibi tantum eum conveniri oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 pp. vi k. sept. aa. conss.>

CJ.3.13.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Privatorum consensus iudicem non facit eum, qui nulli praeest iudicio, nec quod is statuit rei iudicatae continet auctoritatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. iudae. * <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>

CJ.3.13.4: Imperator Constantinus

Nemo post litem contestatam ordinariae sedis declinet examen, nec prius praefecti praetorio aut comitis orientis vel alterius spectabilis iudicis imploret auxilium, sed appellatione legibus facta ad sacrum auditorium veniat. * const. a. ad universos provinciales. * <a 331 pp. k. oct. basso et ablabio conss.>

CJ.3.13.5pr.: Imperatores Arcadius, Honorius

In criminali negotio rei forum accusator sequatur. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. galliarum. * <a 397 d. xv k. ian. mediolani caesario et attico conss.>

CJ.3.13.5.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Is vero, qui suam causam sive criminalem sive civilem sine caelesti oraculo in vetito vocabit examine aut exsecutionem poposcerit militarem, actor quidem propositi negotii actione multetur, reus vero pro condemnato habeatur: et tribuni sive vicarii capitalem sibi animadversionem subeundam esse cognoscant, si vel suam vel militum exsecutionem interdictam praebuerint. <a 397 d. xv k. ian. mediolani caesario et attico conss.>

CJ.3.13.6: Imperatores Honorius, Theodosius

Magisteriae potestati inter militares viros vel privato actore in reum militarem etiam civilium quaestionum audiendi concedimus facultatem, praesertim cum id ipsum e re esse litigantium videatur constetque militarem reum nisi a suo iudice nec exhiberi posse nec, si in culpa fuerit, coerceri. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 413 d. v k. mai. constantinopoli lucio vc. cons.>

CJ.3.13.7pr.: Imperator Anastasius

Periniquum et temerarium esse perspicimus eos, qui professiones aliquas seu negotiationes exercere noscuntur, iudicum, ad quos earundem professionum seu negotiationum cura pertinet, iurisdictionem et praeceptiones declinare conari. * anastas. a. constantino pp. * <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss.>

CJ.3.13.7.1: Imperator Anastasius

Quapropter iubemus huiusmodi hominibus nec cuiuslibet militiae seu cinguli vel dignitatis praerogativam in hac parte suppetere, sed eos, qui statutis in quacumque militia connumerati sunt vel fuerint seu dignitatem aliquam praetendunt, sine quadam fori praescriptione his iudicibus tam in publicis quam in privatis causis oboedire compelli, ad quorum sollicitudinem professionis seu negotiationis , quam praeter militiam, ut dictum est, exercent, gubernatio videtur respicere, ita tamen, ut ipsis nihilo minus iudicibus, sub quorum iurisdictione militia seu dignitas eorum constituta est, procul dubio respondeant. <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss.>

CJ.3.13.7.2: Imperator Anastasius

His videlicet, quicumque contra eius tenorem venire temptaverint, militiae cingulo seu dignitatis honore pro tali conamine spoliandis. <a 502 d. xv k. mart. constantinopoli probo et avieno conss.>

 

CJ.3.14.0. Quando imperator inter pupillos vel viduas vel miserabiles personas cognoscat et ne exhibeantur.

CJ.3.14.1pr.: Imperator Constantinus

Si contra pupillos viduas vel diutino morbo fatigatos et debiles impetratum fuerit lenitatis nostrae iudicium, memorati a nullo nostrorum iudicum compellantur comitatui nostro sui copiam facere. quin immo intra provinciam, in qua litigator et testes vel instrumenta sunt, experiantur iurgandi fortunam atque omni cautela servetur, ne terminos provinciarum suarum cogantur excedere. * const. a. ad andronicum. * <a 334 d. xv k. iul. constantinopoli optato et paulino conss.>

CJ.3.14.1.1: Imperator Constantinus

Quod si pupilli vel viduae aliique fortunae iniuria miserabiles iudicium nostrae serenitatis oraverint, praesertim cum alicuius potentiam perhorrescunt, cogantur eorum adversarii examini nostro sui copiam facere. <a 334 d. xv k. iul. constantinopoli optato et paulino conss.>

 

CJ.3.15.0. Ubi de criminibus agi oportet.

CJ.3.15.1: Imperatores Severus, Antoninus

Quaestiones eorum criminum, quae legibus aut extra ordinem coercentur, ubi commissa vel inchoata sunt vel ubi reperiuntur qui rei esse perhibentur criminis, perfici debere satis notum est. * sev. et ant. aa. laurinae. * <a 196 pp. iiii non. oct. dextro ii et prisco conss.>

CJ.3.15.2: Imperatores Severus, Antoninus

Sciens liberum venumdando plagii crimen committit. ab eo itaque, qui super hoc queri potest, aditus competens iudex, si is, quem puerum ingenuum vendidisse proponis, ibi degit, causam cognoscet. * sev. et ant. aa. et cc. nicae. * <a 294 s. prid. non. febr. sirmi cc. conss.>

 

CJ.3.16.0. Ubi de possessione agi oportet.

CJ.3.16.1: Imperatores Valentinianus, Valens

Ubi aut vis facta dicitur aut momentaria possessio postulanda est, ibi loci iudicem adversus eum qui possessionem turbavit convenit iudicare. * valentin. et valens aa. ad festum procons. africae. * <a 366 d. viii k. iun. gratiano nobilissimo puero et dagalaifo conss.>

 

CJ.3.17.0. Ubi fideicommissum peti oportet.

CJ.3.17.1: Imperatores Severus, Antoninus

Fideicommissum ibi petendum esse, ubi hereditas relicta est, dubitari non oportet. * sev. et ant. aa. demetrio. * <a 204 pp. viii k. sept. cilone ii et libone conss.>

 

CJ.3.18.0. Ubi conveniatur qui certo loco dare promisit.

CJ.3.18.1: Imperator Alexander Severus

Qui certo loco se soluturum pecuniam obligat, si solutioni satis non fecerit, arbitraria actione et in alio loco potest conveniri: in qua venit aestimatio, quod alterutrius interfuit suo loco potius quam in eo in quo petitur solvi. * alex. a. heraclidae. * <a 225 d. vi id. mart. fusco ii et dextro conss.>

 

CJ.3.19.0. Ubi in rem actio exerceri debet.

CJ.3.19.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In rem actio non contra venditorem, sed contra possidentem competit. frustra itaque desideras non tecum congredi, sed cum auctore tuo dominium vindicantem, cum te possidere contendas. nam si denuntiasti ei qui tibi vendidit, intellegit evictionis periculum. nec enim iurisdictionis forma in eadem provincia constitutis tam petitore quam possessore ob auctoris personam, quem in alia provincia dicis consistere, debet immutari. * diocl. et maxim. aa. et cc. pancratio. * <a 293 d. id. april. aa. conss.>

CJ.3.19.2pr.: Imperator Constantinus

Si quis alterius nomine quolibet modo possidens immobilem rem litem ab aliquo per in rem actionem sustineat, debet statim in iudicio dominum nominare, ut, sive in eadem civitate degat sive in agro sive in alia provincia sit, certo dierum spatio ab iudice finiendo eoque ad notionem eius perducendo, vel ipse in locis in quibus praedium situm est perveniens vel procuratorem mittens actoris intentiones excipiat. * const. a. ad universos provinciales. * <a 331 d. x k. aug. basso et ablabio conss.>

CJ.3.19.2.1: Imperator Constantinus

Si vero post huiusmodi indultum tempus minime hoc quod dispositum est facere maluerit, tamquam lite quae ei ingeritur ex die, quo possessor ad iudicium vocatus est, ad interrumpendam longi temporis praescriptionem contestata iudex, utpote domino possessionis nec post huiusmodi humanitatem sui praesentiam faciente, edictis legitimis proponendis eum citare curabit et tunc in eadem voluntate eo permanente negotium summatim discutiens in possessionem rerum actorem mitti non differet, omni adlegatione absenti de principali quaestione servata. <a 331 d. x k. aug. basso et ablabio conss.>

CJ.3.19.3: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Actor rei forum, sive in rem sive in personam sit actio, sequitur. sed et in locis, in quibus res propter quas contenditur constitutae sunt, iubemus in rem actionem adversus possidentem moveri. * grat. valentin. et theodos. aaa. * <a 385 d. x k. iul. constantinopoli arcadio et bautone conss.>

 

CJ.3.20.0. Ubi de hereditate agatur et ubi scripti heredes in possessionem mitti postulare debent.

CJ.3.20.1: Imperatores valer., gallien.

Illic, ubi res hereditarias esse proponis, heredes in possessionem rerum hereditarium mitti postulandum est. ubi autem domicilium habet qui convenitur, vel si ibi ubi res hereditariae sitae sunt degit, hereditatis erit controversia terminanda. * valer. et gallien. aa. messiae. * <a 260 pp. vii k. mai. saeculare et donato conss.>

 

CJ.3.21.0. Ubi agi oportet de ratiociniis tam privatis quam publicis.

CJ.3.21.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eum, qui aliena negotia sive ex tutela sive quocumque alio titulo administravit, ubi haec gessit, rationem oportet reddere. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio gerontio. * <a 293 s. xiiii k. sept. aa. conss.>

CJ.3.21.2: Imperatores Honorius, Theodosius

Nemo post depositum cingulum privatae vitae redditus ob negotium, quod militiae causa est ei exortum praestandi ratiocinii gratia eius numeri, in quo militavit vel quem ipse gessit a quocumque pulsatus fori praescriptionibus utatur. unumquemque enim super huiuscemodi causis, id est publicis, quas dum militaret exercuit, super ratiociniis militaribus, per quae suos contubernales adflixisse adseritur, in militari oportet iudicio respondere, in quo et instructio sufficiens et nota testimonia et verissima possunt documenta praestari. * honor. et theodos. aa. macedonio mag. mil. * <a 423 d. prid. k. iun. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>

 

CJ.3.22.0. Ubi causa status agi debeat.

CJ.3.22.1: Imperator Alexander Severus

Quae a te, cum tibi serviret, refugit et in aliam provinciam se contulit, libertatem sibi vindicans non iniuria eo loco litigare compellenda est, unde quasi fugitiva recessit. ideoque remittere eam in qua serviret praeses provinciae qui eo loco ius repraesentat curae habebit: sed non ubi deprehensa est audiri debet. * alex. a. aurelio aristocrati. * <a 231 pp. xiii k. sept. pompeiano et peligno conss.>

CJ.3.22.2: Imperator dec.

Procuratores nostros status causas examinare non posse omnibus notum est. * dec. a. et dec. et quintus cc. felici. * <a 250 pp. k. dec. decio a. ii et grato conss.>

CJ.3.22.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in possessione libertatis constituta es, cum in status etiam quaestione actor rei forum sequi debeat, ibi causam liberalem agi oportet, ubi consistit quae ancilla dicitur, licet senatoria dignitate actor decoretur. * diocl. et maxim. aa. et cc. zenonidi. * <a 293 d. prid. id. april. byzantio aa. conss.>

CJ.3.22.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ex possessione servitutis in libertatem quis proclamat, ibi agi oportere status causam, ubi domicilium constitutum habet qui se dominum dicit, non est ambigui iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. sisinniae. * <a 294 d. ii non. mart. byzantio cc. conss.>

CJ.3.22.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Iam dudum a nobis statutum est, ut, si quae causae libertinitatis est servitutis in provinciis inter fiscum et privatos exorerentur, ad rationalem vel magistrum privatae rei, hoc est unde mota est quaestio, remitterentur, si quae vero ingenuitatis essent, a rectore provinciae examinarentur. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeni praesidi insularum. * <a 294 d. iiii non. aug. cc. conss.>

CJ.3.22.6: Imperator Justinianus

In litibus, in quibus utrum ingenuus an libertinus sit aliquis quaeritur, quinquennii divisionem, post quod divino auditorio opus esse veteres leges praecipiebant, in posterum cessare sancimus et huiusmodi lites etiam post memoratum tempus ad exemplum ceterarum vel in provinciis apud earum moderatores vel in hac alma urbe apud competentia maxima iudicia examinari. quod etiam, si clarissima persona super tali condicione vel etiam servili quaestionem patiatur, tenere censemus. * iust. a. menae pp. * <a 528 vel 529 d. iii non. aug.>

 

CJ.3.23.0. Ubi quis de curiali vel cohortali aliave condicione conveniatur.

CJ.3.23.1: Imperatores Arcadius, Honorius

Si quis vel curiae vel officiis iudicum aut aliis quibuscumque corporibus obnoxius intra provinciam ab his erit quos aufugerat comprehensus, non expectata eius iudicis notione, sub quo per ambitum coeperat militare, penitusque emendicati honoris praescriptione submota ab iudice, qui in locis aditus fuerit, audiatur manifestarumque rerum probatione convictus eorum societati quos declinaverat adgregetur. * arcad. et honor. aa. florentino pu. * <a 397 d. xii k. aug. mediolani caesario et attico conss.>

CJ.3.23.2pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hac perpetua lege sancimus provincialibus iudiciis non posse fori praescriptionem opponere eos, qui ad curiam vocantur vel cohortalibus deberi dicuntur officiis vel aliis corporibus obnoxii sunt, eos etiam, qui superexactiones vel concussiones perpetrasse firmentur: exceptis videlicet his qui armata militia praediti sunt, vel aliis qui speciali beneficio principali sese defendant, ita tamen ut, cui ex militaribus viris curiae nomen vel cohortalis officii quaestio ingeratur , rector provinciae super eius nomine tam ad sedem tuae magnificentiae quam ad magisteriam vel ad competentem referat potestatem, ut hi, qui velut debiti postulentur, provinciali iudicio destinati ibi eventum iudicii expectent, ubi iura moveri praecipiunt huiusmodi quaestiones. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.3.23.2.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Super publicis autem functionibus et debitis nemini liceat fori praescriptionem opponere praeter eos qui specialiter excepti sunt. <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

CJ.3.23.2.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Ceteros excelsae tuae sedis et rectorum provinciarum in quolibet negotio declinare minime posse iudicium decernimus, ita ut, qui tam saluberrimam legem pertinaciter violare temptaverint, sciant a moderatoribus provinciarum adversus se tamquam in contumaces sententiam proferendam. <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>

 

CJ.3.24.0. Ubi senatores vel clarissimi civiliter vel criminaliter conveniantur.

CJ.3.24.1: Imperator Constantinus

Quicumque non illustris, sed tantum clarissima dignitate praeditus virginem rapuerit vel fines aliquos invaserit vel in aliqua culpa seu crimine fuerit deprehensus, statim intra provinciam in qua facinus perpetravit publicis legibus subiugetur nec fori praescriptione utatur. omnem enim huiusmodi honorem reatus excludit. * const. a. ad octavianum com. hispaniarum. * <a 317 d. prid. non. dec. serdicae. acc. v non. mart. cordubae gallicano et basso conss.>

CJ.3.24.2: Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus

Senatores in pecuniariis causis, sive in hac urbe sive in suburbanis degunt, in iudicio tam praetorianae quam urbicariae praefecturae nec non magistri officiorum ( quotiens tamen ad eum nostrae pietatis emanaverit iussio), in provinciis vero ubi larem fovent aut ubi maiorem bonorum partem possident et adsidue versantur respondebunt. * valens grat. et valentin. aaa. ad senatum. * <d. k. mart.>

CJ.3.24.3pr.: Imperator Zeno

Quotiens viro forte patricio vel ex patricio vel ei, quem praetorianae vel urbicariae amplissimae sedis administratio illustravit, vel consulari viro, quem tam ordinaria processio quam sacra nostrae pietatis pariter sublimavit oratio, quive magisteriae potestatis sudoribus clarus factus est, vel ei, qui magistri officiorum vel quaestoris officio functus aut sacri nostrae pietatis cubiculi praepositus post depositam administrationem senatorio ordini sociatus est, aut cui nostra serenitas domesticorum scholam regendam mandavit cuive sacros nostri numinis thesauros aut res privatas nostrae pietatis vel serenissimae augustae nostrae coniugis gubernandas iniunxit, post depositam videlicet administrationem cr imen publicum privatumve, cui tamen non per procuratorem respondere liceat, in hac alma urbe vel in provinciis commoranti ingeratur, nullius alterius iudicis nisi nostrae pietatis huiusmodi esse cognitionem vel sacri tantummodo cognitoris , cui nostra serenitas huiusmodi negotii audientiam vice sua sacris apicibus mittendis mandaverit, ita tamen, ut apud talem iudicem, nullius officii vel scholae intercedente ministerio, more atque habitu sacrarum consultationum absque ulla videlicet observatione dierum fatalium introductae causae, viris devotissimis sacri nostri scrinii libellensibus sollemnia implentibus, audiantur: eo qui in crimen vocatus erit, ne quas ante probationes iniurias patiatur, sedendi quoque in aliqua secretarii parte, quae iudicibus inferior, altercantibus vero superior esse videatur, habituro licentiam. * zeno a. arcadio pp. * <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.1: Imperator Zeno

Adeo autem tantarum honores dignitatum duximus augendos, ut nec sacro quidem cognitori, nec postquam crimen fuerit patefactum, contra huiusmodi viros vel eorum substantias statuendi aliquid concedamus facultatem, sed hoc solummodo in huiusmodi viros vice quoque principis audituro licebit, ut intentatum apud se crimen , si patefactum fuisset, ad principalem referat notionem. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.1a: Imperator Zeno

Ultionis autem tantis inferendae dignitatibus modus non nisi in principis residebit arbitrio, cum sit certum oportere accusatoris calumniam ( reo videlicet protinus absolvendo) inconsulta quoque nostra serenitate prout leges sanciunt coerceri, nisi forte accusator quoque non minoris quam reus sit dignitatis: in hoc namque casu super coercenda huiusmodi accusatoris calumnia non immerito consulenda erit principalis auctoritas. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.2: Imperator Zeno

Viros autem illustres in hac inclita urbe degentes, qui sine administratione honorariis decorati fuerint codicillis, licet talem praerogativam nostrae iussionis meruerint, ut quod non egerint videantur egisse, in criminalibus causis magnificae tuae sedis et illustrissimae urbicariae praefecturae nec non etiam viri magnifici magistri officiorum ( quotiens tamen ad eius iudicium specialis nostrae pietatis emanaverit iussio) sententiis respondere decernimus, ita ut huiusmodi viri sedendi quidem in cognitionibus dicendis minime sibi vindicent facultatem. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.2a: Imperator Zeno

Sciant autem ipsi quoque nec de se vel suis facultatibus iudicaturos aliquid nec probatis criminibus, nisi prius ad nostram pietatem rettulerint, posse statuere. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

CJ.3.24.3.3: Imperator Zeno

Quotiens autem viri illustres in provinciis constituti ( non hi tamen, quorum cognitio ad nostram maiestatem vel ad vice nostri numinis auditurum pertineat) in querimoniam fuerint criminalem vocati, et sedendi, cum celebratur cognitio, in secretariis iudicantium ius consequantur et iudices patefactis quoque criminibus ferendis contra huiusmodi viros vel facultates eorum sententiis abstineant, dum nostrae pietatis ad suas meruerint relationes responsum: supplicio videlicet, quod accusatoribus patefacta eorum calumnia ingerendum est, nec apud provinciales iudices, si non, sicut superius dictum est, similem dignitatem habeant, differendo. <a 485 - 486? d. constantinopoli. >

 

CJ.3.25.0. In quibus causis militantes fori praescriptione uti non possunt.

CJ.3.25.1pr.: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Omnes omnino domesticos et agentes in rebus et quaecumque alia praetenditur militia vel dignitas sub moderatoribus provinciarum pro functionibus publicis respondere nulla fori praescriptione valitura sancimus, si hac qui exiguntur publica debita uti temptaverint. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. xiii k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.3.25.1.1: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Immo et in aliis privatis actionibus occupatos volumus respondere, qui per provincias negotiantur vel conductorum vocabulis, cum non armata militia praediti sunt, defenduntur, sive domorum divinarum sive virorum potentium seu cuiuslibet condicionis sunt conductores, nisi forte commeatum ad rem propriam componendam unius anni indutias ostenderint se accepisse. <a 439 d. xiii k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

CJ.3.25.1.2: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Eadem forma servanda in his etiam, qui mercandi et militandi sacra beneficia meruerunt, ut etiam ipsi rectoribus provinciarum respondeant. <a 439 d. xiii k. febr. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>

 

CJ.3.26.0. Ubi causae fiscales vel divinae domus hominumque eius agantur.

CJ.3.26.1: Imperatores Severus, Antoninus

Non defensae mortis quaestionem apud procuratores nostros non oportere tractari quis ignorat, nec bona fisco peti posse, quam si de crimine constiterit apud eum , cui convictis poenam inrogare licet? plane defunctis homicidii reis apud procuratores quoque causam agendam esse ratio permittit. * sev. et ant. aa. dioscoro. * <a 197 pp. vii id. mai. laterano et rufino conss.>

CJ.3.26.2: Imperatores Severus, Antoninus

Non animadvertimus, cur causam ad officium procuratorum nostrorum pertinentem ad proconsulis notionem advocare velis. nam cum hoc quaeratur, an pater tuus mortem sibi consciverit metu alicuius poenae ac propterea bona fisco debeant vindicari, iam non de crimine aut poena mortui, sed de bonis quaerendum est. * sev. et ant. aa. aristae. * <a 207 d. xii k. oct. apro et maximo conss.>

CJ.3.26.3: Imperator Antoninus

Procurator meus, qui vice praesidis provinciae non fungitur, sicut exigere poenam desertae accusationis potest, ita iudicare, ut ea inferatur sententia sua, non potest. * ant. a. heliodoro. * <a 215 d. x k. sept. laeto et cereale conss.>

CJ.3.26.4pr.: Imperator Alexander Severus

Cum vendente procuratore meo emisse te praedia dicas, pretium eorum necessario solvere debes. * alex. a. maximae. * <a 233 pp. iiii id. oct. maximo et paterno conss.>

CJ.3.26.4.1: Imperator Alexander Severus

Cum his, quibus mandantibus eadem praedia emisse te et tradidisse dicas, agente te procurator meus, si eius audientiam elegeris, cognoscet, ut pecuniam quae pretii nomine tibi debetur et usuras quae fisco solvendae sunt consequi possis. <a 233 pp. iiii id. oct. maximo et paterno conss.>

CJ.3.26.5: Imperator Constantinus

Ad fiscum pertinentes causas rationalis decidat, omnibus concussionibus prohibendis. * const. a. ad ursum. * <a 315 d. non. febr. constantino a. iiii et licinio iiii conss.>

CJ.3.26.6: Imperatores Constantius, constans

Si quis adversus conductorem nostrum aliquid agendum crediderit, viro illustri comiti rerum privatarum referri oportet, ne et iudici existimationis et officio eius salutis discrimen immineat. * constantius a. ad italicum. * <d. k. febr..... conss.>

CJ.3.26.7: Imperatores Constantius, constans

Dominicis colonis et patrimonialibus gravitatem tuam censuimus disceptatricem esse debere. duces enim et praepositos limitum et castrorum et rectores provinciarum evocandis et arcessendis colonis abstinere oportet. * constant. a. ad bulephorum rationalem summae rei. * <a 349 d. xvi k. mart. limenio et catullino conss.>

CJ.3.26.8: Imperator Constantius

Cum aliquid colonus aut servus rei privatae nostrae contra disciplinam publicam adseratur perpetrare, ad iudicium rectoris provinciae venire cogendus est, sic videlicet, ut praesente rationali vel procuratore domus nostrae inter eum et accusatorem causa tractetur et, si facinus fuerit adprobatum, iuris severitas exseratur. * constant. a. ad taurum pp. * <a 358 d. v non. mart. sirmi datiano et cereale conss.>

CJ.3.26.9: Imperatores Valentinianus, Valens

Universi fiduciam gerant, ut, cum quis eorum ab actore rerum privatarum nostrarum sive a procuratore fuerit vexatus iniuriis, super eius contumeliis vel depraedationibus deferre querimoniam sinceritati tuae vel rectori provinciae non dubitet et ad publicae sententiam vindictae sine aliqua trepidatione convolare. quae res cum fuerit certis probationibus declarata, sancimus et edicimus, ut, si in provincialem hanc audaciam quisquam moliri fuerit ausus, publice vivus concremetur. * valentin. et valens aa. ad philippum vic. * <a 365 d. iii non. iul. heracliae valentiniano et valente aa. conss.>

CJ.3.26.10: Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius

Nullum ex officio rationalis, qui exactioni vel chartis inserviat, in alio iudicio adduci oportet, nisi forte cuiuspiam caput accusatio legibus instituta pulsaverit. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad polemium pp. * <a 385 d. ii k. mai. arcadio et bautone conss.>

CJ.3.26.11: Imperatores Theodosius, Valentinianus

Hac lege sancimus, ut, sive agat domorum nostrarum colonus aut inquilinus aut servus seu pulsetur ab aliquo super criminali vel civili negotio, non alibi quam tui culminis ac viri spectabilis comitis domorum petatur examen: nullius adlegatione super fori praescriptione penitus admittenda. * theodos. et valentin. aa. artaxi praeposito sacri cubiculi. * <a 442 d. v id. april. eudoxio et dioscoro conss.>

 

CJ.3.27.0. Quando liceat sine iudice unicuique vindicare se vel publicam devotionem.

CJ.3.27.1pr.: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Liberam resistendi cunctis tribuimus facultatem, ut quicumque militum vel privatorum ad agros nocturnus populator intraverit aut itinera frequentata insidiis adgressionis obsederit, permissa cuicumque licentia dignus ilico supplicio subiugetur ac mortem quam minabatur excipiat et id quod intendebat incurrat. melius enim est occurrere in tempore, quam post exitum vindicare. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad provinciales. * <a 391 d. k. iul. tatiano et symmacho conss.>

CJ.3.27.1.1: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Vestram igitur vobis permittimus ultionem et, quod serum est punire iudicio, subiugamus edicto: nullus parcat militi, cui obviare telo oporteat ut latroni. <a 391 d. k. iul. tatiano et symmacho conss.>

CJ.3.27.2: Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius

Opprimendorum desertorum facultatem provincialibus iure permittimus. qui si resistere ausi fuerint, in his velox ubicumque iubemus esse supplicium. cuncti etenim adversus latrones publicos desertoresque militiae ius sibi sciant pro quiete communi exercendae publicae ultionis indultum. * arcad. honor. et theodos. aaa. hadriano pp. * <a 403 d. v non. oct. theodosio a. et rumorido conss.>

 

CJ.3.28.0. De inofficioso testamento.

CJ.3.28.1: Imperatores Severus, Antoninus

Cum de inofficioso matris suae testamento filius dicere velit adversus eum, qui ex causa fideicommissi hereditatem tenet, non est iniquum hoc ei accommodari, ut perinde fideicommissarius teneatur, ac si pro herede aut pro possessore possideret. * sev. et ant. aa. victorino. * <a 193 pp. v k. iul. falcone et claro conss.>

CJ.3.28.2: Imperatores Severus, Antoninus

Quamvis de inofficioso testamento acturum te bonorum possessionem accepisse proponas, tamen scriptis heredibus auferre possessionem incivile est. * sev. et ant. aa. lucretio. * <a 196 d. iiii k. dec. dextro ii et prisco conss.>

CJ.3.28.3pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Si mater filiis duobus institutis tertio post testamentum suscepto, cum mutare idem testamentum potuisset, hoc facere neglexisset, merito utpote non iustis rationibus neglectus de inofficioso querellam instituere poterat. * sev. et ant. aa. ianuario. * <a 197 pp. viii k. iul. laterano et rufino conss.>

CJ.3.28.3.1: Imperatores Severus, Antoninus

Sed cum eam in puerperio vita cessisse proponas, repentini casus iniquitas per coniecturam maternae pietatis emendanda est. quare filio tuo, cui nihil praeter maternum fatum imputari potest, perinde virilem portionem tribuendam esse censemus, ac si omnes filios heredes instituisset. <a 197 pp. viii k. iul. laterano et rufino conss.>

CJ.3.28.3.2: Imperatores Severus, Antoninus

Sin autem heredes scripti extranei erant, tunc de inofficioso testamento actionem instituere non prohibetur. <a 197 pp. viii k. iul. laterano et rufino conss.>

CJ.3.28.5: Imperator Antoninus

Si pater tuus post litem contestatam vel postquam propositum habuisset inofficiosum fratris testamentum dicere te herede relicto decessit, causam coeptam vel quocumque modo illi placitam exsequi non prohiberis. * ant. a. aelio. * <a 211 pp. prid. non. oct. gentiano et basso conss.>

CJ.3.28.6: Imperator Antoninus

Cum quaeritur, an filii de inofficioso patris testamento possint dicere, si quartam bonorum mortis tempore testator reliquit, inspicitur. * ant. a. ingenuo. * <a 212 pp. vii k. iul. romae duobus aspris conss.>

CJ.3.28.7: Imperator Antoninus

Neptem defuncti actione de inofficioso testamento, quamvis pater eius emancipatus fuerat defunctus, experiri posse ignorare non debes. * ant. a. secundino. * <a 215 pp. vi k. iul. romae laeto ii et cereale conss.>

CJ.3.28.8pr.: Imperator Antoninus

Parentibus arbitrium dividendae hereditatis inter liberos adimendum non est, dum non minus, qui pietatis sibi conscius est, partis quae intestato defuncto potuit ad eum pertinere quarta ex iudicio parentis obtineat. * ant. a. florentino. * <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.28.8.1: Imperator Antoninus

Qui autem agnovit iudicium defuncti eo, quod debitum paternum pro hereditaria parte persolvit vel alio legitimo modo, etiamsi minus quam ei debebatur relictum est, si is maior viginti quinque annis est, accusare ut inofficiosam voluntatem patris quam probavit non potest. <a 223 pp. vii id. febr. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.28.9: Imperator Antoninus

De inofficioso testamento militis vel iure militare vel civile facto vel centurionis vel tribuni numeri nec filios posse queri ius certum est. * ant. a. romanae. * <a 223 pp. id. mai. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.28.10: Imperator Antoninus

Si heredum quintiani, quem patrem tuum esse dicis, adversus quos de inofficioso testamento acturus eras, iure successionis bona ad fiscum pertinent, vel ipsius quintiani bona utpote vacantia fiscus tenet, causam apud procuratorem meum agere potes. * ant. a. quintiliano. * <a 223 pp. ii id. aug. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.28.11: Imperator Antoninus

In harenam non damnato, sed sua sponte harenario constituto legitimae successiones integrae sunt, sicuti civitas et libertas manet. sed si testamentum parens eius fecit, neque de inofficioso testamento accusatio neque bonorum possessio ei competit: nam talem filium merito quis indignum sua successione iudicat, nisi et ipse similis condicionis est. * ant. a. ingenuo. * <a 224 pp. iiii k. ian. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.28.12: Imperator Antoninus

Si pater puellae, cuius vos curatores esse dicitis, filio ex semisse, ipsa autem ex triente et uxore ex reliquo sextante scriptis heredibus, fidei filiorum commisit, ut, si quis eorum intra viginti quinque annos aetatis decederet, superstitibus portionem suam restitueret, praeterea uxori, ut id, quod ex causa hereditatis ad eam pervenisset, filiis post mortem suam restitueret, fideicommisit, calumniosam inofficiosi actionem adversus iustum iudicium testatoris instituere non debetis, cum ex huiusmodi fideicommissaria restitutione tam matris quam fratris eius portio ad eam poterat pervenire. * ant. a. liciniano et diogeniano. * <a 229 pp. non. dec. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.3.28.13: Imperator Gordianus

Cum duobus heredibus institutis, uno ex quinque, altero ex septem unciis, adversus eum qui ex septem unciis heres scriptus fuerat iusta querella contendisse, ab altero autem victum fuisse adlegas, pro ea parte, qua resolutum est testamentum, cum iure intestati qui obtinuit succedat, neque legata neque fideicommissa debentur, quamvis libertates et directae competant et fideicommissariae praestari debeant. * gord. a. prisciano. * <a 239 pp. iii k. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.28.14: Imperator Gordianus

Eum, qui inofficiosi querellam delatam non tenuit, a falsi accusatione non submoveri placuit. idem observatur et si e contrario falsi crimine instituto victus postea de inofficioso actionem exercere maluerit. * gord. a. prisco. * <a 239 pp. vi k. dec. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.28.15: Imperator Philippus

Filiam praeteritam a matre ad successionem eius citra inofficiosi querellam adspirare non posse explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. aphrodisiae. * <a 245 pp. v k. aug. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.28.16: Imperatores valer., gallien.

Contra maiores viginti quinque annorum duplicem actionem inferentes, primam, quasi testamentum non iure sit perfectum, alteram, quasi inofficiosum, licet iure perfectum, praescriptio ex prioris iudicii mora quinquennalis temporis non nascitur, quae officere non cessantibus non potest. * valer. et gallien. aa. et valer. nob. c. theodotae. * <a 258 pp. id. aug. tusco et basso conss.>

CJ.3.28.17: Imperatores carinus, numer.

Cum filium tuum te praeterita sororem heredem instituisse proponas, inofficiosi querellam apud praesidem provinciae persequi potes. * carinus et numer. aa. florae. * <a 284 pp. prid. id. febr. carino ii et numeriano aa. conss.>

CJ.3.28.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum te pietatis religionem non violasse, sed mariti coniugium quod fueras sortita distrahere noluisse ac propterea offensum atque iratum patrem ad exheredationis notam prolapsum esse dicas, inofficiosi testamenti querellam inferre non vetaberis. * diocl. et maxim. aa. faustinae. * <a 286 pp. nicomediae xvi k. mart. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.28.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filia tua turpiter et cum flagitiosa foeditate vivit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi iudicii liberum arbitrum habebis. * diocl. et maxim. aa. apollinari. * <a 293 d. xv k. iul. sirmi ipsis v et iiii aa. conss.>

 

--------------------------------------------------: CJ. c.3.28.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filia tua turpiter et cum flagitiosa foeditate vivit, ut a successione tua eam excludendam putes, si non inconsulto calore, sed ex meritis eius ad id odium incitatus es, postremi iudicii liberum arbitrum habebis. * diocl. et maxim. aa. apollinari. * <a 293 d. xv k. iul. sirmi ipsis v et iiii aa. conss.>

CJ.3.28.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filia in orbitate patris relicta cum marito, cui matre volente nupsit, colens concordiam iustas offensionis post eiusdem matris paenitentiam causas non praestat nec ex momentariis voluntatibus matris nupta atque vidua esse iure compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabiniano. * <a 294 d. non. ian. sirmi cc. conss.>

CJ.3.28.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Fratris vel sororis filii, patrui vel avunculi, amitae etiam et materterae testamentum inofficiosum frustra dicunt, cum nemo eorum qui ex transversa linea veniunt exceptis fratre et sorore ad inofficiosi querellam admittatur. de falso sane per accusationem criminis queri non prohibentur. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 d. vi id. febr. cc. conss.>

CJ.3.28.22pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si maritus tuus facto testamento te quidem ex asse scripsit heredem, filia autem quam habuit in potestate exheredata facta minime probetur nihilque ei relictum est neque iustas causas offensae praestitisse convincatur, eam de inofficioso testamento patris querentem totam hereditatem obtinere posse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. statillae. * <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.3.28.22.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si iam obtinuit vel postea vincat, quodcumque maritus mortis suae tempore debuisse tibi perhibetur, idem ab ea reddi oportet. <a 294 d. id. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.3.28.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Testamenti factionem per testationem vos interdixisse matri profitentes iustitiam offensae manifeste testamini. * diocl. et maxim. aa. et cc. philippae. * <a 294 d. v id. sept. cc. conss.>

CJ.3.28.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Testamentum militis filii familias in castrensi peculio factum neque a patre neque a liberis eius per inofficiosi querellam rescindi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. successo. * <a 294 d. iii non. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.28.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filiis matrem, quae de mariti moribus secus suspicetur, ita posse consulere iure compertum est, ut eos sub hac condicione instituat heredes, si a patre emancipati fuerint, atque eo pacto secundum tabulas bonorum possessionem patrem cum re accipere non videri, qui condicioni minime obtemperavit, neque ei nomine filiorum inofficiosi eo modo actionem posse competere, quibus nullam iniuriam fecerit mater, sed potius putaverit providendum, restituere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. menodoto. * <a 301 d. iiii non. iul. antiochiae titiano et nepotiano conss.>

CJ.3.28.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex tribus unciis herede instituto filio intra pubertatis annos directam non inutiliter a patre fieri substitutionem certum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. serapioni suo s. * <a 304 d. v k. sept. nicomediae diocletiano viiii et maximiano viii aa. conss.>

CJ.3.28.27: Imperator Constantinus

Fratres vel sorores uterini ab inofficiosi actione contra testamentum fratris vel sororis penitus arceantur: consanguinei autem durante vel non agnatione contra testamentum fratris sui vel sororis de inofficioso quaestionem movere possunt , si scripti heredes infamiae vel turpitudinis vel levis notae macula adsparguntur vel liberti, qui perperam et non bene merentes maximisque beneficiis suum patronum adsecuti instituti sunt, excepto servo necessario herede instituto. * const. a. ad lucrium verinum. * <a 319 d. id. april. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>

CJ.3.28.28pr.: Imperator Constantinus

Liberi de inofficioso querellam contra testamentum parentum moventes probationes debent praestare, quod obsequium debitum iugiter, prout ipsius naturae religio flagitabat, parentibus adhibuerunt, nisi scripti heredes ostendere maluerint ingratos liberos contra parentes extitisse. * const. a. ad claudium praes. daciae. * <a 321 d. viii id. febr. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.28.28.1: Imperator Constantinus

Sin autem mater contra filii testamentum inofficiosi actionem instituat, inquiri diligenter iubemus, utrum filius nulla ex iusta causa laesus matrem novissima laeserit voluntate nec luctuosam ei et legitimam reliquerit portionem, ut testamento remoto matri successio deferatur. <a 321 d. viii id. febr. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.28.28.2: Imperator Constantinus

Si tamen mater inhonestis factis atque indecentibus machinationibus filium forte obsedit insidiisque eum vel clandestinis vel manifestis appetiit vel inimicis eius suas amicitias copulavit atque in aliis sic versata est, ut inimica eius potius quam mater crederetur, ut hoc probato invita etiam adquiescat filii voluntati. <a 321 d. viii id. febr. serdicae crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.28.29pr.: Imperator Zeno

Quoniam novella constitutio divi leonis ante nuptias donationem a filio conferri ad similitudinem dotis quae a filia confertur praecepit, etiam ante nuptias donationem filio in quartam praecipimus imputari. * zeno a. sebastiano pp. * <a 479 d. k. mai. ipso a. ii conss.>

CJ.3.28.29.1: Imperator Zeno

Eodemque modo cum mater pro filia dotem vel pro filio ante nuptias donationem vel avus paternus aut maternus vel avia paterna aut materna pro sua nepte vel pro suo nepote vel proavus itidem vel proavia paterna aut materna pro sua pronepte vel pro suo pronepote dederit, non tantum eandem dotem vel donationem conferri, verum etiam in quartam partem ad excludendam inofficiosi querellam tam dotem datam quam ante nuptias donationem praefato modo volumus imputari, si ex substantia eius profecta sit, cuius de hereditate agitur. <a 479 d. k. mai. ipso a. ii conss.>

CJ.3.28.30pr.: Imperator Justinianus

Omnimodo testatorum voluntatibus prospicientes magnam et innumerabilem occasionem subvertendae eorum dispositionis amputare censemus et in certis casibus, in quibus de inofficiosis defunctorum testamentis vel alio modo subvertendis moveri solebat actio, certa et statuta lege tam mortuis consulere quam liberis eorum vel aliis personis, quibus eadem actio competere poterat: ut, sive adiciatur testamento de implenda legitima portione sive non, firmum quidem testamentum sit, liceat vero his personis, quae testamentum quasi inofficiosum vel alio modo subvertendum queri poterant, id quod minus portione legitima sibi relictum est ad implendam eam sine ullo gravamine vel mora exigere, si tamen non ingrati legiti mis modis arguantur, cum eos scilicet ingratos circa se fuisse testator edixit: nam si nullam eorum quasi ingratorum fecerit mentionem, non licebit eius heredibus ingratos eos nominare et huiusmodi quaestionem introducere. et haec quidem de his personis statuimus, quarum mentionem testantes fecerint et aliquam eis quantitatem in hereditate vel legato vel fideicommisso, licet minorem legitima portione, reliquerint. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

CJ.3.28.30.1: Imperator Justinianus

Sin vero vel praeterierint aliquam eorum personam iam natam vel ante testamentum quidem conceptam, adhuc vero in ventre constitutam, vel exheredatione vel alia eorum mentione facta nihil eis penitus reliquerint, tunc vetera iura locum habere sancimus, nullam ex praesenti promulgatione novationem vel permutationem acceptura. <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

CJ.3.28.30.2: Imperator Justinianus

Imputari vero filiis aliisque personis, quae dudum ad inofficiosi testamenti querellam vocabantur, in legitimam portionem et illa volumus, quae occasione militiae ex pecuniis mortui eisdem personis adquisitae posse lucrari eas manifestum est, eo quod talis sit militia, ut vendatur vel mortuo militante certa pecunia ad eius heredes perveniat, ita tamen, ut ille gradus eiusdem militiae inspiciatur, quem morte testatoris militans obtinet, ut tanta ei pecunia in legitimam portionem computetur, quantam dari statutum est, si in eo gradu mortuus esset is, qui militiam ex pecuniis testatoris adeptus est. <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

CJ.3.28.30.3: Imperator Justinianus

Exceptis solis viris spectabilibus silentiariis sacri nostri palatii, quibus praestita iam specialia beneficia tam de aliis capitulis quam de pecuniis super memorata militia a parentibus eorum datis, ne in legitimam portionem eis computentur, rata esse praecipimus: in ceteris vero personis praedictam observationem tenere volumus. <a 528 d. k. iun. constantinopoli iustiniano a. ii cons.>

CJ.3.28.31: Imperator Justinianus

Quae nuper ad testamenta conservanda nec facile retractanda sanximus, ut ratione falcidiae minime illis personis derelicta, quae ad inofficiosi testamenti querellam ex prioribus vocabantur legibus, non periclitentur testamenta, sed quod deest legitimae portioni, id est quartae parti ab intestato successionis, tantum repleatur, exceptis illis quibus nihil in testamento derelictum est, in quibus prisca iura illibata servavimus, etiam ad testamenta sine scriptis facienda locum habere sancimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

CJ.3.28.32: Imperator Justinianus

Quoniam in prioribus sanctionibus illud statuimus, ut, si quid minus legitima portione his derelictum sit, qui ex antiquis legibus de inofficioso testamento actionem movere poterant, hoc repleatur nec occasione minoris quantitatis testamentum rescindatur, hoc in praesenti addendum esse censemus, ut, si condicionibus quibusdam vel dilationibus aut aliqua dicpositione moram vel modum vel aliud gravamen introducente eorum iura, qui ad memoratam actionem vocabantur, minuta esse videantur, ipsa condicio vel dilatio vel alia dispositio moram vel quodcumque onus introducens tollatur et ita res procedat, quasi nihil eorum testamento additum esset. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. ii k. april. constantinopoli dec io vc. cons.>

CJ.3.28.33pr.: Imperator Justinianus

Si quis suo testamento maximam quidem portionem libero derelinquat, minusculam autem alii vel aliis de sua stirpe progenitis, ipsam tamen legitimam sive in hereditate vel in legato vel in fideicommisso, ut non possit locus de inofficiosi testamenti querellae fieri, et ille quidem, qui ex parvulo genitoris sui consequitur substantiam, eam suscipere maluerit, qui autem ex maiore parte eam amplexus est, sive unus vel si plures sint, non statim et sine contentioso proposito vel ulla mora eam restituere voluerit, sed expectato iudiciorum strepitu et multis variisque certaminibus habitis post longum tempus ex sententia iudicis vix eam reddiderit, crudelitatem eius competenti poena adgredimur, ut, si haec fuerint subsecuta, non tantum in quod testator voluit eum restituere condemnetur, s ed etiam aliam tertiam partem quantitatis, quae fuerat in testamento derelicta, modis omnibus reddere, ut avaritia eius legitimis ictibus feriatur: aliis omnibus, quae in eodem testamento vel elogio scripta sunt, pro sui tenore ad effectum perducendis. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.3.28.33.1: Imperator Justinianus

Legis autem veteris iniquitatem tollentes, ut non diutius erubescat posita, quam iulius paulus in suis scripsit quaestionibus, hanc piissimam adgredimur sanctionem. cum enim infantem suum non posse ingratum a matre sua vocari scripsit neque propter hoc ab ultima suae matris hereditate repelli, nisi hoc odio sui fecerit mariti, ex quo infans progenitus est, hoc iniquum iudicantes, ut alieno odio alius praegravetur, penitus delendum esse sancimus et huiusmodi causam liberis non tantum infantibus, sed etiam quamcumque aetatem agentibus opponi minime concedimus, cum possit sub condicione emancipationis hereditatem suam mater filio derelinquens et patris odium punire et iuri filii sui minime nocere nec suam ma turam fallere. satis enim crudele nobis esse videtur eum qui non sentit ingratum existimari. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.3.28.34pr.: Imperator Justinianus

Si quis filium suum exheredatum fecerit alio scripto herede, reliquerit autem ex eo nepotem vel vivum vel in ventre nurus suae constitutum, deliberante vero scripto herede filius decesserit, nulla hereditatis petitione ex nomine de inofficioso constituta vel praeparata omne adiutorium nepotem dereliquit. nec enim pater nepoti aliquod ius, cum decesserit, contra patris sui testamentum dereliquit , quia postea et adita est ab extraneo hereditas et supervixit avo pater eius, ut neque ex lege vellaea possit in locum patris sui succedere et rescindere testamentum. et hoc nonnulli iuris consulti in medio proponentes inhumane reliquer unt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.34.1: Imperator Justinianus

Sed nos, qui omnes subiectos nostros et filios et nepotes habere existimamus adfectione paterna et imitatione, secundum quod possibile est omnium commodo prospicientes iubemus in tali specie eadem iura nepoti dari, quae filius habebat, et nisi praeparatio facta est ad inofficiosi querellam instituendam, tamen posse nepotem eandem causam proponere: et si non heres apertissimis probationibus ostenderit ingratum patrem nepotis circa testatorem fuisse, testamento remoto ab intestato eum vocari, nisi certa quantitas patri eius minor parte legitima relicta est: tunc etenim secundum novellam nostri numinis constitutionem repletio quartae partis nepoti superest, si qua patri eius competebat: et perfruatur nostro beneficio a vetustate quidem neglectus, a nostro autem vigore recreatus, nisi pater adhuc superstes vel repudiavit querellam vel quinquennium tacuit, scilicet post aditam hereditatem. <a 531 d. iii k. aug. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35pr.: Imperator Justinianus

Si quando talis concessio imperialis processerit, per quam libera testamenti factio conceditur, nihil aliud videri principem concedere, nisi ut habeat consuetam et legitimam testamenti factionem. neque enim credendum est romanum principem qui iura tuetur huiusmodi verbo totam observationem testamentorum multis vigiliis excogitatam atque inventam velle everti. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35.1: Imperator Justinianus

Illud etiam sancimus, ut, si quis a patre certas res vel pecunias accepisset et pactus fuisset, quatenus de inofficiosi querella adversus testamentum paternum minime ab eo moveretur, et post obitum patris filius cognito paterno testamento non agnoverit eius iudicium, sed oppugnandum putaverit, vetere iurgio exploso huiusmodi pacto filium minime gravari secundum papiniani responsum, in quo definivit meritis filios ad paterna obsequia provocandos quam pactionibus adstringendos. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35.1a: Imperator Justinianus

Sed hoc ita admittimus, nisi transactiones ad heredes paternos filius celebraverit, in quibus apertissime iudicium patris agnoverit. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35.2: Imperator Justinianus

Et generaliter definimus, quando pater minus legitima portione filio reliquerit vel aliquid dederit vel mortis causa donatione vel inter vivos sub ea condicione , ut haec inter vivos donatio in quartam ei computetur, si filius post obitum patris hoc quod relictum vel datum est simpliciter agnoverit, forte et securitatem heredibus fecerit quod ei relictum est accepisse, non adiciens nullam sibi superesse de repletione quaestionem, nullum filium sibi facere praeiudicium, sed legitimam partem repleri, nisi hoc specialiter sive in apocha sive in transactione scripserit vel pactus fuerit, quod contentus relicta vel data parte de eo quod deest nullam habet quaestionem: tunc etenim omni exclusa querella paternum amplecti compellitur iudicium. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.35.3: Imperator Justinianus

Quae omnis sanctio suas radices extendat non solum ad filium vel filiam, sed etiam ad omnes personas, quae de inofficioso querellam contra mortuorum ultima elogia possunt movere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36pr.: Imperator Justinianus

Scimus ante constitutionem fecisse, qua cautum est, si pater minorem debita portionem filio suo reliquisset, omnimodo, etsi non adiciatur viri boni arbitratu repleri filio, attamen ipso iure inesse eandem repletionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1: Imperator Justinianus

Quaerebatur itaque, si quis rem donatam vel inter vivos vel mortis causa vel in testamento relictam agnoverit et pro parte sua habuerit, deinde eadem res evicta vel tota vel pro parte fuerit, an debeat ex nostra constitutione pars legitima post evictionem suppleri: vel si ex lege falcidia minuantur legata vel fideicommissa vel mortis causa donationes, debet tamen ex hoc casu supplementum introduci: ne, dum totam falcidiam accipere heres nititur, etiam totum commodum hereditatis amittat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1a: Imperator Justinianus

Sancimus itaque in omnibus istis casibus, sive in totum evictio subsequatur sive in partem, emendari vitium et vel aliam rem vel pecunias restitui vel repletionem fieri, nulla falcidia interveniente, ut, sive ab initio minus fuerit derelictum sive extrinsecus qualiscumque causa interveniens aliquod gravamen imponat vel in quantitate vel in tempore, hoc modis omnibus repleri et nostrum iuvamen purum filiis inferri. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1b: Imperator Justinianus

Repletionem autem fieri ex ipsa substantia patris, non si quid ex aliis causis filius lucratus est vel ex substitutione vel ex iure adcrescendi, puta usus fructus: humanitatis etenim gratia sancimus ea quidem omnia quasi iure adventicio eum lucrari, repletionem autem ex rebus substantiae fieri. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1c: Imperator Justinianus

Cum autem quis extraneo herede instituto filio suo restituere eum hereditatem suam, cum moriatur, disposuerit, vel in tempus certum restitutionem distulerit, quia nostra constitutio, quae antea posita est, omnem dilationem omnem moram censuit esse abstrahendam, ut quarta pars pura et mox filio restituatur, in huiusmodi specie quid faciendum sit, dubitabatur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1d: Imperator Justinianus

Sancimus itaque quartae quidem partis restitutionem iam nunc celebrari non expectata nec morte heredis nec temporis intervallo, reliquim autem, quod post legitimam portionem restat, tunc restitui, quando testator disposuit. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.1e: Imperator Justinianus

Sic etenim filius suam habebit portionem integram et qualem leges et nostra constitutio definivit, et scriptus heres commodum quod ei testator dereliquit cum legitimo moderamine sentiet. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.2: Imperator Justinianus

Illud praeterea sancimus, ut tempora de inofficiosi querellae ab adita hereditate secundum ulpiani opinionem currant, herennii modestini sententia recusata, qui a morte testatoris ilico cursum de inofficioso querellae temporibus dabat, ut non liceat heredi quando voluerit adire, ne per huiusmodi tramitem iterum filius defraudetur debito naturali. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.2a: Imperator Justinianus

Sancimus itaque, ubi testator decesserit alio scripto herede et speratur de inofficioso querella, necessitatem habere scriptum heredem, si quidem praesto est in eadem commanens provincia, intra sex mensuum spatium, sin autem seorsum utraque pars in diversis provinciis degit, tunc intra annale tantummodo spatium simili modo per continuum a morte testatoris numerandum omnimodo adire huiusmodi hereditatem, vel manifestare suam sententiam, quod hereditatem minime admittit: expeditus etenim ita tractatus inducitur filio memoratam movere querellam: sin vero scriptus heres intra statuta tempora minime adierit, per officium quidem iudicis scriptum compelli hoc facere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.36.2b: Imperator Justinianus

In medio tamen, id est a morte quidem testatoris, ante aditam autem hereditatem, etsi decesserit filius, huiusmodi querellam, licet non se praeparavit, ad suam posteritatem transmittet, ad extraneos vero heredes tunc tantummodo, quando antiquis libris insertam faciat praeparationem. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.28.37pr.: Imperator Justinianus

Cum antiquis legibus declaratum est, ut militaria testamenta de inofficioso querellam evadant, multi alii casus emergunt, in quibus dubitationes exortas sopiri necesse est. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1: Imperator Justinianus

In castrensibus etenim peculiis introducta est et alia subdivisio et peculii triplex invenitur causa. vel enim paganum est peculium vel castrense vel quod medietatem inter utrumque obtinet, quod quasi castrense nuncupatur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1a: Imperator Justinianus

In tali igitur peculio, quod quasi castrense appellatur, quibusdam personis licentia conceditur condere quidem testamenta, sed non quasi militibus pro voluerint modo, sed communi et licito et consueto ordine observando, quemadmodum constitutum fuerat in consulibus et praefectis legionum et praesidibus provinciarum et omnibus generaliter, qui in diversis dignitatibus vel administrationibus positi a nostra consequuntur manu vel ex publicis salariis quasdam largitates. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1b: Imperator Justinianus

Sed hae quidem personae testamenti faciendi habent potestatem in ipsis tamen tantummodo peculiis, quae iam enumerata sunt, id est quasi castrensibus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1c: Imperator Justinianus

Sed et veterani, qui tempore quidem militiae sibi peculium adquisierunt, militiam autem deposuerunt, testari ( licito tamen modo) non prohibentur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1d: Imperator Justinianus

In his itaque omnibus quasi castrensibus peculiis dubitabatur, si contra huiusmodi testamenta de inofficioso querellam extendi oportet. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1e: Imperator Justinianus

Sed prior quaestio erat, si omnes qui quasi castrense peculium habent testari in hoc possint, quia non omnibus passim, sed quibusdam personis hoc privilegii loco concessum est: quia militibus quidem et veteranis testamenta facere in castrensi peculio undique concessum fuerat, sed militibus quidem in expeditione constitutis iure suo, veteranis autem iure communi: de aliis autem personis omnibus, quae non per speciale privilegium hoc acceperunt, si possint testari, dubitatum fuerat, ut puta viris disertissimis patronis causarum virisque devotissimis memorialibus et agentibus in rebus nec non magistris studiorum liberalium, archiatris quoque et omnibus omnino, qui salaria vel stipendia percipiunt publica. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1f: Imperator Justinianus

In his itaque omnibus sancimus, quia ad imitationem peculii castrensis quasi castrense peculium supervenit, omnibus, qui tale peculium possident, super ipsis tantummodo rebus, quae quasi castrensis peculii sunt, ultima condere ( secundum leges tamen) posse elogia: hoc nihilo minus eis addito privilegio, ut neque eorum testamenta de inofficioso querella expugnentur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.1g: Imperator Justinianus

Si enim patronus adversus res, quas libertus eius ex castris quaesivit sui iuris indubitanter constitutus, praeteritus fuerit ab ingrato liberto, tamen contra eiusmodi peculium contra tabulas bonorum possessionem non habet secundum veterum legum sanctionem, quemadmodum oportet praefata peculia, quae ad instar castrensis peculii introducta sunt, de inofficioso querellae esse supposita? <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

CJ.3.28.37.2: Imperator Justinianus

Sed haec obtinere oportet, donec in sacris parentum suorum constituti sunt hi qui quasi castrense peculium possident. si enim sui iuris efficiantur, procul dubio est eorum testamenta et pro ipsis rebus, quas antea ex quasi castrensi peculio habebant, posse de inofficioso querellam sustinere, cum neque nomen peculii permanet, sed aliis rebus confunditur et similem fortunam recipit, quemadmodum et ceterae res eorum, et unum congregatur ex omnibus patrimonium. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv cc.>

 

CJ.3.29.0. De inofficiosis donationibus.

CJ.3.29.1: Imperator Philippus

Si, ut adlegatis, mater vestra ad deludendam inofficiosi querellam paene universas facultates suas, dum ageret in rebus humanis, factis donationibus sive in quosdam liberos sive in extraneos exhausit ac postea vos ex duabus unciis fecit heredes easque legatis et fideicommissis exinanire gestivit, non iniuria iuxta formam super inofficioso testamento constitutorum subveniri vobis utpote quartam partem non habentibus desideratis. * philipp. a. nicanori et papinianae. * <a 245 pp. xiiii k. sept. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.29.2: Imperatores valer., gallien.

Pater si omne patrimonium suum impetu quodam immensae liberalitatis in filium effudit, aut in potestate is permansit, et arbitri familiae erciscundae officio congruit, ut tibi quartam debitae ab intestato portionis praestet incolumen, aut emancipatus fuerit, et, quia donatio non indiget alieno adminiculo, sed suis viribus nititur, iuxta constitutiones is qui provinciam regit ad similitudinem inofficiosi querellae auxilium tibi aequitatis impertiet. * valer. et gallien. aa. aetiae. * <a 256 pp. vi k. aug. maximo ii et glabrione conss.>

CJ.3.29.3: Imperatores valer., gallien.

Precibus quidem tuis proposita rescripta eos parentes denotant, qui, cum testamento facto vivi patrimonium suum immensis donationibus exinanissent, inane nomen heredum liberis reliquissent. sed ad intestatos quoque eadem ratio aequitatis extenditur. * valer. et gallien. aa. aeliano. * <a 257 pp. x k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.29.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filius tuus immoderatae liberalitatis effusione patrimonium suum exhausit, praesidis provinciae auxilio uteris, qui discussa fide veri, si in integrum restitutionem ex filii persona competere tibi ob improbabilem donationis enormitatem animadverterit, in removendis his quae perperam gesta sunt tibi subveniet. ideoque non est tibi necessarium adversus immodicas donationes auxilium ad instar inofficiosi testamenti. * diocl. et maxim. aa. calpurniae aristaenetae. * <a 286 pp. iiii id. febr. mediolani maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.29.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si totas facultates tuas per donationes vacuefecisti, quas in emancipatos filios contulisti, id, quod ad submovendas inofficiosi testamenti querellas non ingratis liberis relinqui necesse est, ex factis donationibus detractum, ut filii vel nepotes, qui postea ex quocumque legitimo matrimonio nati sunt, debitum bonorum subsidium consequantur, ad patrimonium tuum revertetur. * diocl. et maxim. aa. cottabeo. * <a 286 d. ii k. mart. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.29.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum donationibus in fratrem tuum collatis facultates patris tui exhaustas esse eundemque patrem vestrum ea quae superfuerant codicillis inter vos divisisse proponas, si voluntatem eius non agnovisti nec beneficio aetatis adversus haec iuvari poteris nec tantum dos a patre data et fideicommissum continent, quantum ad submovendam querellam sufficiat, de enormitate donationum ad exemplum inofficiosi testamenti praeses provinciae iurisdictionis suae partes exhibebit. * diocl. et maxim. aa. demetrianae. * <a 286 pp. vi k. mai. conss. ut supra.>

CJ.3.29.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si mater tua ita patrimonium suum profunda liberalitate in fratrem tuum evisceratis opibus suis exhausit, ut quartae partis dimidium, quod ad excludendam inofficiosi testamenti querellam adversus te sufficeret, in his donationibus quas tibi largita est non habeas, quod immoderate gestum est revocabitur. * diocl. et maxim. aa. aurelio ammiano. * <a 286 pp. v id. mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.29.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si liqueat matrem tuam intervertendae quaestionis inofficiosi causa patrimonium suum donationibus in unum filium collatis exhausisse, cum adversus eorum cogitationes, qui consiliis supremum iudicium anticipare contendunt et actiones filiorum exhauriunt, aditum querellae ratio deposcat, quod donatum est pro ratione quartae ad instar inofficiosi testamenti convicti deminuetur. * diocl. et maxim. aa. auxanoni. * <a 294 pp. iii id. sept. cc. conss.>

CJ.3.29.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nam quod uxor a marito in se matrimonii tempore donationis causa collatum emancipato filio communi consentiente domino donavit, velut ex bonis patris, de cuius substantia prohibente matrimonio non potuit exire, datum accipi rationis est: in cuius bonis si idem consilium et eventus comprehendatur, lex, quam patrimonio matris ediximus, observabitur. <a 294 pp. iii id. sept. cc. conss.>

CJ.3.29.9: Imperator Constantius

Non convenit dubitari, quod immodicarum donationum omnis querella ad similitudinem inofficiosi testamenti legibus fuerit introducta et sit in hoc actionis utriusque vel una causa vel similis aestimanda vel idem et temporibus et moribus. * consius. a. olybrio. * <a 361 d. xiiii k. iun. tauro et florentio conss.>

 

CJ.3.30.0. De inofficiosis dotibus.

CJ.3.30.1: Imperator Constantius

Cum omnia bona a matre tua dote dicantur exhausta, concordare legibus promptum est, ut ad exemplum inofficiosi testamenti adversus dotem immodicam exercendae actionis copia tribuatur et filiis conquerentibus emolumenta debita deferantur. * constantius a. ad maximum praes. ciliciae. * <a 358 d. xiiii k. ian. sirmio datiano et cereale conss.>

 

CJ.3.31.0. De petitione hereditatis.

CJ.3.31.1pr.: Imperator t. ael. ant.

 

Senatus consultum auctore divo hadriano avo meo factum, quo cautum est, quid et ex quo tempore evicta hereditate restitui debeat, non solum ad fisci causas, sed etiam ad privatos hereditatis petitores pertinet. * t. ael. ant. a. augurino procons. africae. * <a 170 pp. vi k. febr. claro et cethego conss.>

CJ.3.31.1.1: Imperator t. ael. ant.

 

Usuras vero pecuniarum ante litis contestationem ex die venditionis hereditarium rerum ab eo factae qui antea possidebat collectas nec non etiam fructus bonae fidei possessores reddere cogendi non sunt, nisi ex his locupletiores extiterunt. <a 170 pp. vi k. febr. claro et cethego conss.>

CJ.3.31.1.2: Imperator t. ael. ant.

 

Post litem autem contestatam tam fructus non venditarum rerum, non solum quos perceperunt, sed etiam quos percipere poterant, quam usuras pretii rerum ante litis contestationem venditarum ex die contestationis computandas omnimodo reddere compellantur. <a 170 pp. vi k. febr. claro et cethego conss.>

CJ.3.31.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Si post motam controversiam menecratis bonorum partem dimidiam musaeus ab herede scripto quaestionis illatae non ignarus comparavit, tam ipse quasi malae fidei possessor quam heredes eius fructus restituere coguntur. * sev. et ant. aa. Marcello mil. * <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.3.31.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si vero venditionem lite antiquiorem esse liquido probaretur, ex eo die fructus restituantur, ex quo lis in iudicium deducta est. fructibus enim augetur hereditas, cum ab eo possidetur, a quo peti potest. <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.3.31.2.2: Imperatores Severus, Antoninus

Emptor autem, qui proprio titulo possessionis munitus non est, etiam singularum rerum iure convenitur. <a 200 d. k. iul. severo a. ii et victorino conss.>

CJ.3.31.3: Imperatores Severus, Antoninus

Hereditas materterae petita non infringit alterius hereditatis petitionem, quae venit ex alia successione. sed et si quaestionis titulus prior inofficiosi testamenti causam habuisset, iudicatae rei praescriptio non obstaret eandem hereditatem ex alia causa vindicanti. * sev. et ant. aa. epictae. * <a 205 pp. v id. aug. geta ii cons.>

CJ.3.31.4: Imperator Antoninus

In restituenda hereditate compensatio eius habebitur, quod te in mortui infirmitate in sumptumque funeris bona fide ex proprio tuo patrimonio erogasse probaveris. * ant. a. vitaliano. * <a 213 pp. vii k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.31.5: Imperator Antoninus

De hereditate, quam bona fide possidebas, si contra te pronuntiatum est, in restitutione eius detrahetur, quod creditoribus eiusdem hereditatis exsolvisse te bona fide probaveris: nam repeti a creditoribus, qui suum receperint, non potest. * ant. a. postumianae. * <a 213 pp. vi k. iun. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.31.6: Imperator Alexander Severus

Si putas non iure tutores datos nepotibus tuis, quod eos dicas in potestate tua esse, petere ab his hereditatem filii tui emancipati non moreris, cuius commodum ad te pertinere dicis, iudice statuturo, an a praesidalibus actis discedendum sit, qui eis tutores dedit, cum in tua potestate negarentur esse. * alex. a. firmino. * <a 224 pp. x k. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.31.7pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Hereditatis petitionem, quae adversus pro herede vel pro possessore possidentes exerceri potest, praescriptione longi temporis non submoveri nemini incognitum est, cum mixtae personalis actionis ratio hoc respondere compellat. * diocl. et maxim. aa. et cc. restitutae. * <a 294 pp. xi k. aug. cc. conss.>

CJ.3.31.7.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

A ceteris autem tantum specialibus in rem actionibus vindicari posse manifestum est, si non agentis intentio per usucapionem vel longum tempus explosa sit. <a 294 pp. xi k. aug. cc. conss.>

CJ.3.31.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Liber nec ne fuerit testator, ante omnia disquiri debet, cum hereditas petatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio asterio. * <a 294 d. iii k. april. cc. conss.>

CJ.3.31.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si scripti delatam sibi successionem cognati repudiaverunt et hanc honorario vel civili iure quaesiisti, res hereditarias, quae in eadem causa durant, hereditatis petitione vindicare potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. demophiliae. * <a 294 d. iii k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.31.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si filius familias delatam sibi hereditatem per longum tempus detinuit, eo ipso utpote agnita hereditate patri suo eius commodum adquisiisse videtur. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotiano. * <a 294 d. xiii k. ian. cc. conss.>

CJ.3.31.11: Imperatores Arcadius, Honorius

Cogi possessorem ab eo qui expetit titulum suae possessionis edicere incivile est praeter eum, qui dicere cogitur, utrum pro possessore an pro herede possideat. * arcad. et honor. aa. aeternali procons. asiae. * <a 396 d. xii k. april. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>

CJ.3.31.12pr.: Imperator Justinianus

Cum hereditatis petitioni locus fuerat, exceptio adsumebatur, quae tuebatur hereditatis petitionem, ne fieret ei praeiudicium. magnitudo etenim et auctoritas centumviralis iudicii non patiebatur per alios tramites viam hereditatis petitionis infringi. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.1: Imperator Justinianus

Cumque multae varietates et controversiae veterum exortae sunt, eas certo fine concludentes sancimus, si quis hereditatis petitionem vel susceperit vel suscipere sperat vel movere, alius autem superveniens vel ex deposito vel commodato vel legato vel ex fideicommisso vel ex aliis causis inquietare vel reum vel agentem ex persona defuncti crediderit sibi esse necessarium, si quidem pro legato vel fideicommisso hoc faciat, rem expeditae quaestionis esse, cum possit scriptus heres cautione interposita non differre hanc petitionem, sed recte exigi vel legatum vel fideicommissum sub cautela vel satisdatione pro qualitate personarum , quod, si non obtinuerint eius iura, restituet legatarius vel fideicommissarius ei datam pecuniam cum usuris ex quarta centesimae parte currentibus, vel agrum cum fructibus quos percepit, vel domum cum pensionibus , scilicet in utroque eorum expensis antea necessariis et utilibus deductis: vel si ipse maluerit litem quidem contestari, expectare autem hereditatis petitionis eventum, hoc ei liceat facere, ut restitutio, si competeret, cum legitimis augmentis legatario vel fideicommissario accedat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.1a: Imperator Justinianus

Sin autem ex contractibus defuncti agatur contra possessorem hereditatis vel eius rei de qua agitur, si quidem res sint vel depositae vel commodatae vel pignori datae vel aliae quae extant, non differri sub praetextu hereditatis petitionis memoratum iudicium, quemadmodum, si pro fenerata pecunia vel alia personali actione agatur contra possessorem vel petitorem, non debet iudicium differri, sed exitum suum accipere. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.1b: Imperator Justinianus

Postquam etenim hereditatis petitionis iudicium finem accipiat, tunc inter petitorem hereditatis et possessorem rationibus contractis non aliter possessor, si victus fuerit, hereditatem restituere compellitur, nisi pro omnibus quae rite ab eo gesta sunt petitor ei satisfaciat. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.1c: Imperator Justinianus

Quod si petitor fuerit victus, simili modo a possessore iudicis officio ei satisfiat vel, si hoc fuerit praetermissum, negotiorum gestorum vel ex lege condictione. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.2: Imperator Justinianus

Sin autem libertates vel a possessore vel a petitore fideicommissariae petantur vel directae ipso iure dicantur competere, annale tantummodo spatium expectetur a morte testatoris numerandum. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.2a: Imperator Justinianus

Et si quidem hereditatis petitionis iudicium intra id spatium terminum accipiat, secundum eventum iudicii et libertates vel effectum habeant vel evanescant. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.2b: Imperator Justinianus

Sin autem tempus annale emanaverit, tunc libertatis favore et humanitatis intuitu competant quidem directae libertates, ex fideicommissariis autem in libertatem servi eripiantur, ita tamen, si non falsum testamentum approbetur: sub ea scilicet condicione, ut, si actores sint vel alias ratiociniis suppositi, et postquam perveniant in libertatem, necessitas eis imponatur res hereditarias et rationes reddere: iure patronatus videlicet competente ei, qui ex legibus ad id possit vocari. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.31.12.3: Imperator Justinianus

Illo, ne in posterum dubitetur, observando, ut et ipsa hereditatis petitio omnimodo bonae fidei iudiciis connumeretur. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

 

CJ.3.32.0. De rei vindicatione.

CJ.3.32.1pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Etiam per alienum servum bona fide possessum ex re eius qui eum possidet vel ex operis servi adquiri dominium vel obligationem placuit. quare tu quoque si bona fide possedisti eundem servum et ex nummis tuis mancipia eo tempore comparavit, potes secundum iuris formam uti defensionibus tuis. * sev. et ant. aa. caeciliae. * <a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss.>

CJ.3.32.1.1: Imperatores Severus, Antoninus

Mancipium autem alienum mala fide possidenti nihil potest adquirere, sed qui tenet non tantum ipsum, sed etiam operas eius nec non ancillarum partum et animalium fetus reddere cogitur. <a 210 pp. iii non. mai. eboraci faustino et rufo conss.>

CJ.3.32.2pr.: Imperatores Severus, Antoninus

Si inferiorem partem aedificii, quae solum contingit, ad te pertinere probare potes, eam, quam vicinus imposuit, accessisse dominio tuo non ambigitur. * sev. et ant. aa. aristaeneto. * <a 213 pp. xii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.32.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

Sed et id, quod in solo tuo aedificatum est, quoad in eadem causa manet, iure ad te pertinet. si vero fuerit dissolutum, materia eius ad pristinum dominium redit, sive bona fide sive mala fide aedificium extructum sit, si non donandi animo aedificia alieno solo imposita sint. <a 213 pp. xii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.32.3pr.: Imperator Alexander Severus

Mater tua vel maritus fundum tuum invita vel ignorante te vendere iure non potuit, sed rem tuam a possessore vindicare etiam non oblato pretio poteris. * alex. a. domninae. * <a 222 pp. iii k. nov. alexandro a. cons.>

CJ.3.32.3.1: Imperator Alexander Severus

Sin autem postea de ea venditione consensisti vel alio modo proprietatem eius amisisti, adversus emptorem quidem nullam habes actionem, adversus venditricem vero de pretio negotiorum gestorum exercere non prohiberis. <a 222 pp. iii k. nov. alexandro a. cons.>

CJ.3.32.4: Imperator Gordianus

Adversus eos, qui a malae fidei possessoribus fundum bona fide comparaverunt, ita tibi actio competit, si prius, quam usucapionem implerent vel longae possessionis praescriptionem adipiscerentur, dominium ad te pervenerit. * gord. a. muniano mil. * <a 238 pp. xii k. nov. pio et pontiano conss.>

CJ.3.32.5pr.: Imperator Gordianus

Domum, quam ex matris successione ad te pertinere et ab adversa parte iniuria occupatam esse ostenderis, praeses provinciae cum pensionibus quas percepit aut percipere poterat et omni causa damni dati restitui iubebit. * gord. a. herasiano. * <a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.32.5.1: Imperator Gordianus

Eius autem quod impendit rationem haberi non posse merito rescriptum est, cum malae fidei possessores eius quod in rem alienam impendunt, non eorum negotium gerentes quorum res est, nullam habeant repetitionem, nisi necessarios sumptus fecerint: sin autem utiles, licentia eis permittitur sine laesione prioris status rei eos auferre. <a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.32.6: Imperator Gordianus

Si ea pecunia quam deposueras is apud quem collocata fuerat sibi possessiones comparavit ipsique traditae sunt, tibi vel omnes tradi vel quasdam compensationis causa ab invito eo in te conferri iniuriosum est. * gord. a. austronio mil. * <a 239 pp. v id. iul. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.32.7: Imperator Philippus

Partum ancillae matris sequi condicionem nec statum in hac specie patris considerari explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. aurelio antonio. * <a 245 pp. xiiii k. nov. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.32.8: Imperator Philippus

Si, ut proponis, pars diversa pecunia tua quaedam nomine suo comparavit, praeses provinciae utilem vindicationem obtentu militiae tibi eo nomine impertiri desideranti partes aequitatis non negabit. idem mandati quoque seu negotiorum gestorum actionem inferenti tibi iurisdictionem praebebit. * philipp. a. et c. philippo mil. * <a 246 pp. ii non. mart. praesente et albino conss.>

CJ.3.32.9: Imperatores carus, carinus, numer.

Doce ancillam, de qua supplicas, dotalem fuisse in notione praesidis: quo patefacto indubium erit vindicari ab uxore tua nequivisse. * carus carinus et numer. aaa. antonio. * <a 283 pp. iii k. mart. caro et carino aa. conss.>

CJ.3.32.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum super vernis mancipiis nulla instrumenta te habere adseveres, in iudicio, in quo negotium coeptum esse proponitur, id quod in precem contulisti postulare debuisti. iudex enim non ignorat servorum dominia etiam citra instrumentorum exhibitionem aliis probationibus vel ipsorum interrogatione posse ostendi. * diocl. et maxim. aa. ianuario. * <a 290 pp. viii id. febr. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.32.11pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si quis sciens agrum alienum sevit vel plantas imposuit, postquam eae radicibus terram fuerint amplexae, solo cedere rationis est. domini enim magis segetem vel plantas quam per huiusmodi factum solum suum facit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Gaiano. * <a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.11.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane eum, qui bona fide possidens haec fecerit, per doli mali exceptionem contra vindicantem dominium servare sumptus iuris auctoritate significatum est. <a 293 d. iiii k. mart. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Incivile atque inusitatum est quod postulas, ut mancipium, quod tradidisti et hoc modo dominium eius transtulisti, invito eo ex nostro rescripto tibi adsignetur. unde intellegis semel ancilla emptoris facta filios etiam postea natos eius dominium sequi, cuius mater eorum eo tempore fuit. sane de pretio, si non te hoc probatum fuerit recepisse, conveni adversarium tuum. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 d. vi id. april. aa. conss.>

CJ.3.32.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ordinarii iuris est, ut mancipiorum orta quaestione prius exhibitis mancipiis de possessione iudicetur ac tunc demum proprietatis causa ab eodem iudice decidatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. eytychio. * <a 293 d. id. april. aa. conss.>

CJ.3.32.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum a matre domum filii te sciente comparasse proponas, adversus eum dominium vindicantem, si matri non successit, nulla te exceptione tueri potes. quod si venditricis obtinet hereditatem, doli mali exceptione, pro qua portione ad eum hereditas pertinet, uti non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. septimae. * <a 293 d. iii k. iul. aa. conss.>

CJ.3.32.15pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quotiens duobus in solidum praedium iure distrahitur, manifesti iuris est eum, cui priori traditum est, in detinendo dominio esse potiorem. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio proculino. * <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>

CJ.3.32.15.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si igitur antecedenti tempore possessionem emisse ac pretium exsolvisse apud praesidem provinciae probaveris, obtentu non datorum instrumentorum expelli te possessione non patietur. <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>

CJ.3.32.15.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Erit sane in arbitrio tuo pretium quod dedisti cum usuris recipere, ita tamen, ut perceptorum fructuum et sumptuum ratio habeatur: cum et si ex causa donationis utrique dominium rei vindicetis, eum, cui priori possessio soli tradita est, haberi potiorem convenit. <a 293 d. xv k. oct. aa. conss.>

CJ.3.32.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in area communi domum aliquis extruxit, hanc vobis communem iuris fecit ratio. cuius portionem ab eo, qui bona fide possidens aedificavit, si velis vindicare, sumptus offerre debes, ne doli mali possis exceptione submoveri. * diocl. et maxim. aa. et cc. ianuario. * <a 293 d. id. nov. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fundum vestrum, vobis per denuntiationem admonentibus volentem ad emptionem accedere, quod distrahentis non fuerit, non recte is contra quem preces funditis comparavit vel alio modo mala fide contraxit, tam fundum vestrum constitutum probantibus quam fructus, quos eum mala fide percepisse fuerit probatum, aditus praeses provinciae restitui iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabino. * <a 293 d. xii k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.3.32.18: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Re tua apud aliquem manente proprietatis error nihil tibi nocere potuit, nisi alia contra te causa intervenerit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claro. * <a 293 d. viiii k. ian. aa. conss.>

CJ.3.32.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Indicia cetera, quae iure non respuuntur, non minorem probationis quam instrumenta continent fidem: quo iure, si de proprietate domus ambigis negotiumque integrum est, uti non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. callistrato. * <a 293 viii k. ian. sirmi. aa. conss.>

CJ.3.32.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non servum, quem res tuas detinere adseveras, sed eius dominum de rebus repetendis conveniendum esse perspicis. * diocl. et maxim. aa. et cc. quartillae. * <a 294 vi k. mart. cc. conss.>

CJ.3.32.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

A possidentibus vindicata mancipia, quorum dominium ad vos pertinere intenditis, si, posteaquam impleveritis intentionem, haec non restituantur, iurisiurandi sollemnitate secuta condemnatio procedere debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. herodi. * <a 294 d. vi id. oct. cc. conss.>

CJ.3.32.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Certum est mala fide possessores omnes fructus solere cum ipsa re praestare, bona fide vero extantes, post litis autem contestationem universos. * diocl. et maxim. aa. et cc. diodoto. * <a 294 d. iii k. nov. cc. conss.>

CJ.3.32.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si mancipium tuum per vim vel furtum ablatum alii ex nulla iusta causa distraxerunt, vindicanti tibi dominium solvendi pretii nulla necessitas inrogatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. magnifero. * <a 294 d. xvi k. dec. cc. conss.>

CJ.3.32.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nullo iusto titulo praecedente possidentes ratio iuris quaerere prohibet dominium. idcirco cum etiam usucapio cesset, intentio dominii non absumitur: unde hoc casu postliminio reverso citra beneficium actionis rescissoriae directa permanet integra vindicatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 294 d. xvi k. dec. cc. conss.>

CJ.3.32.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sollemnibus pensionibus rei pro alio satisfacientem non interveniente venditione solutionis causa minime dominum facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eugnomio. * <a 294 d. xvi k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.32.26: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Morae litis causam possessoris non instruunt ad inducendam longae possessionis praescriptionem, quae post litem contestatam in praeteritum aestimatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. heliodoro. * <a 294 d. x id. dec. cc. conss.>

CJ.3.32.27: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Servum emptor non traditum sibi praesentem vindicare non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. * <a 294 d. xviii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.32.28: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Res alienas possidens, licet iustam causam nullam habeat tenendi, non nisi suam intentionem implenti restituere cogitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. sopatro. * <a 294 d. viii k. ian. cc. conss.>

 

CJ.3.33.0. De usu fructu et habitatione et ministerio servorum.

CJ.3.33.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si usus fructus omnium bonorum testamento uxoris marito relictus est, quamvis cautionem a te prohibuerat exigi, tamen non aliter a debitoribus solutam pecuniam accipere poteris quam oblata secundum formam senatus consulti cautione. * sev. et ant. aa. posidonio. * <a 199 pp. vi k. oct. anullino et frontone conss.>

CJ.3.33.2: Imperatores Severus, Antoninus

Verbis testamenti, quae precibus inseruisti, usum fructum legatum tibi animadvertimus. quae res non impedit proprietatis dominum obligare creditori proprietatem, manente scilicet integro usu fructu tui iuris. * sev. et ant. aa. felici. * <a 205 pp. vi id. mai. antonino ii et geta ii conss.>

CJ.3.33.3pr.: Imperator Antoninus

Si patri tuo usus fructus legatus est, defuncto eo nihil ad te pertinet, cum morte eius, cui fuerat legatus usus fructus vel alio modo adquisitus, ad proprietatem regredi solet. * ant. a. antoniano. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.33.3.1: Imperator Antoninus

Usufructuario autem superstite licet dominus proprietatis rebus humanis eximatur , ius utendi fruendi non tollitur. <a 213 pp. iii k. aug. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.33.4: Imperator Alexander Severus

Usu fructu constituto consequens est, ut satisdatio boni viri arbitrio praebeatur ab eo, apud quem id commodum pervenit, quod nullam laesionem ex usu proprietati adferat. nec interest, sive ex testamento sive ex voluntario contractu usus fructus constitutus est. * alex. a. verbicio. * <a 226 pp. vi id. mart. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.3.33.5: Imperator Alexander Severus

Si pater usum fructum praediorum in tempus vestrae pubertatis matri vestrae reliquit, finito usu fructu postquam vos adolevistis, posterioris temporis fructus perceptos ab ea repetere potestis, quos nulla ratione sciens de alieno percepit. * alex. a. .. evocato et aliis.* <a 226 pp. k. april. alexandro a. ii et Marcello conss.>

CJ.3.33.6: Imperator Alexander Severus

Interest, usum fructum solum maritus tuus in dotem acceperit, an proprietas quidem doti data sit, verum pactum intercessit, ut moriente eo tibi eadem possessio redderetur. nam usufructuarius quidem proprietatem pignorare non potuit: qui autem proprietatem aestimatam in dotem accepit, non ideo minus obligare eam potuit, quoniam soluto matrimonio restituenda tibi aestimatio eius fuit. * alex. a. stratonicae. * <a 230 pp. k. iul. agricola et clemente conss.>

CJ.3.33.7: Imperator Gordianus

Eum, ad quem usus fructus pertinet, sarta tecta suis sumptibus praestare debere explorati iuris est. proinde si quid ultra quam impendi debeat erogatum potes docere, sollemniter reposces. * gord. a. ulpiano mil. * <a 243 pp. k. febr. arriano et papo conss.>

CJ.3.33.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Neque fructuarium ad obtinendam proprietatem rerum, quarum usum fructum habet, neque successores eius ulla temporis ex ea causa tenentes praescriptio munit. * diocl. et maxim. aa. et cc. hieroni. * <a 293 vi k. iul. aa. conss.>

CJ.3.33.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Usu fructu matri tuae praediorum et mancipiorum relicto tam alienatio quam manumissio interdicta est. sane mancipia, quorum testamento ministerium matri relictum est, cum in his dominium non habet, nec tradendo cuiquam nec manumittendo ad testatoris heredem pertinentia quicquam facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. auxanusae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>

CJ.3.33.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si domina proprietatis uxori tuae usum fructum locavit sub certa annua praestatione, morte conductricis ei quae locavit etiam utendi fruendi causa non est deneganda. * diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 293 d. xiii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.3.33.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Habitatio morte finitur: nec proprietatem qui habitationem habuit legando dominii vindicationem excludit. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio theodoto. * <a 294 subscripta iiii k. oct. viminaci cc. conss.>

CJ.3.33.12pr.: Imperator Justinianus

Ambiguitatem antiqui iuris decidentes sancimus, sive quis uxori suae sive alii cuicumque usum fructum reliquerit sub certo tempore, in quo vel filius eius vel quisquam alius pervenerit, stare usum fructum in annos, in quos testator statuit , sive persona, de cuius aetate compositum est, ad eam pervenerit sive non: neque enim ad vitam hominis respexit, sed ad certa curricula: nisi ipse cui usus fructus legatus sit ab hac luce fuerit subtractus: tunc etenim ad posteritatem usum fructum transmitti non est possibile, cum morte usum fructum penitus extingui iuris indubitati sit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.12.1: Imperator Justinianus

Sin autem talis fuerit incerta condicio, 'donec in furore filius vel alius quisquam remanserit', vel in aliis similibus casibus, quorum eventus in incerto sit, si quidem resipuerit filius vel alius, pro quo hoc dictum est, vel condicio extiterit, usum fructum finiri: sin autem adhuc in furore is constitutus decesserit, tunc quasi in usufructuarii vitam eo relicto manere usum fructum apud eum. cum enim possibile erat usque ad omne vitae tempus usufructuarii non ad suam mentem venire furentem vel condicionem impleri, humanissimum est ad vitam eorum usum fructum extendi. quemadmodum etenim, si decesserit usufructuarius ante completam condicionem vel furorem finitum, extinguitur usus fructus, ita humanum est extendi eum in usufructuarii vitam, etsi antea decesserit furiosus vel alia co ndicio defecerit. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13pr.: Imperator Justinianus

Cum antiquitas dubitabat usu fructu habitationis legato, et primo quidem cui similis est, utrumne usui vel usui fructui an neutri eorum, sed ius proprium et specialem naturam sortita est habitatio, postea autem si possit is cui habitatio legata est eandem locare vel dominium sibi vindicare, auctorum iurgium decidentes compendioso responso omnem huiusmodi dubitationem resecamus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.1: Imperator Justinianus

Et si quidem habitationem reliquerit, ad humaniorem declinare sententiam nobis visum est et dare legatario etiam locationis licentiam. quid enim distat, sive ipse legatarius maneat sive alii cedat, ut mercedem accipiat? <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.2: Imperator Justinianus

Et multo magis, si habitationis usum fructum reliquerit, cum et nimiae subtilitati satisfactum videatur etiam nomine usus fructus addito. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.3: Imperator Justinianus

In tantum etenim valere habitationem volumus, ut non antecellat usum fructum nec dominium habitationis speret legatarius, nisi specialiter evidentissimis probationibus ipse legatarius possit ostendere et dominium ei domus esse relictum: tunc enim voluntati testatoris per omnia oboediendum est. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.13.4: Imperator Justinianus

Quam decisionem locum habere censemus in omnibus modis, quibus habitatio constitui potest. <a 530 d. xviii k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.14pr.: Imperator Justinianus

Antiquitas dubitabat, si quis fundum vel aliam rem cuidam testamento reliquerit, quatenus usus fructus apud heredem maneat, si huiusmodi constat legatum. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.14.1: Imperator Justinianus

Et cum quidam inutile legatum esse existimabant, quia usus fructus numquam ad suam redit proprietatem, sed semper apud heredem remanet, et forsitan hoc existimabant, quia et secundus heres et deinceps successores unus esse videntur et non potest huiusmodi usus fructus secundum veterem distinctionem solitis modis extingui, alii autem huiusmodi legatum non esse respuendum existimaverunt: tales altercationes decidentes censemus et huiusmodi legatum firmum esse et talem usum fructum una cum herede finiri et illo moriente vel aliis legitimis modis eum amittente expirare. quare enim iste usus fructus sibi tale vindicat privilegium, ut generali interemptione usus fructus ipse solus excipiatur? quod ex nulla induci rationabili sententia manifestissimum est. <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.14.2: Imperator Justinianus

Et propter hoc et usum fructum finiri et ad proprietatem suam redire et utile esse legatum sancientes huiusmodi paucissimis verbis totam eorum ambiguitatem delevimus. <a 530 d. xv k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.15pr.: Imperator Justinianus

Inter antiquam prudentiam dissensio incidit, si per servum usus fructus domino fuerit adquisitus et ex quibusdam casibus ( multi enim rebus incidunt mortalibus)pars huiusmodi servi in alium pervenerit, utrum omnis usus fructus, qui antea per servum ad aliquem pervenerit, apud eum remaneat an totus tollatur vel ex parte deminuatur, ex parte autem apud eum resideat? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.15.1: Imperator Justinianus

Et super huiusmodi dubitatione tres sententiae vertebantur, una, quae dicebat ex particulari alienatione servi totum usum fructum deminui, alia in tantum usum fructum deminui, in quantum et servus alienatur, tertia, quae definiebat partem quidem servi posse alienari, usum fructum autem totum apud eum remanere, qui ante servum in solidum habebat. et in novissimam sententiam et summum auctorem iuris scientiae salvium iulianum esse invenimus. <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.15.2: Imperator Justinianus

Nobis autem haec decidentibus placuit salvii iuliani admitti sententiam et aliorum qui in eadem fuerunt opinione, quibus humanius visum est non interemptionem usus fructus studiosam esse, sed magis retentionem, quatenus, etsi pars servi alienatur, tamen nec pars usus fructus depereat, sed maneat secundum suam naturam integer atque incorruptus et, quemadmodum et ab initio fixus est, ita conservetur ex huiusmodi casu nullo deterioratus modo. <a 530 d. x k. oct. lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16pr.: Imperator Justinianus

Corruptionem usus fructus multiplicem esse veteribus placuit, vel morte usufructuarii vel capitis deminutione vel non utendo vel aliis quibusdam non ignotis modis. sed de usu fructu quidem hoc indubitatum fuerat: de personali autem actione, quae super usu fructu nascitur, sive in stipulationem usus fructus deductus sive ex testamento relictus est, dubitabatur, morte quidem usufructuarii et capitis deminutione et eam tolli omnibus concedentibus, non utendo autem, si per annum vel per biennium forsitan eundem usum fructum non petierit usufructuarius, si personalis actio tollitur, altercantibus. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16.1: Imperator Justinianus

Sed nos haec decidentes sancimus non solum actionem quae pro usu fructu nascitur , sed nec ipsum usum fructum non utendo cadere, nisi tantummodo morte usufructuarii et ipsius rei interitu, sed usum fructum, quem sibi aliquis adquisivit, hunc habeat, dum vivit, intactum, cum multae et innumerabiles causae rebus incidunt mortalibus, per quas homines iugiter detinere quod habent non possunt, et est satis durum per huiusmodi difficultates amittere quod semel possessum est, nisi talis exceptio usufructuario opponetur, quae, etiam si dominium vindicabat, poterat eum praesentem vel absentem excludere. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16.2: Imperator Justinianus

Sed nec per omnem capitis deminutionem huiusmodi detrimentum imminere nostris patimur subiectis. quare enim, si filius familias fuerit is qui usum fructum habet, forte ex castrensi peculio, ubi nec usus fructus adquiritur ei, possessum, per emancipationem eum amittat? sed secundum quod definitum est tunc eum tantummodo desinere, cum usufructuarius vel res pereat, et tantummodo eum cum anima vel rei substantia expirare, nisi praedictae exceptionis vigor reclamaverit. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.16.3: Imperator Justinianus

Excepta videlicet tali capitis deminutione, quae vel libertatem vel civitatem romanam possit adimere: et tunc enim usus fructus omnimodo ereptus ad suam revertatur proprietatem. <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.33.17pr.: Imperator Justinianus

Ex libris sabinianis quaestio nobis relata est, per quam dubitabatur, si usus fructus per servum adquisitus vel per filium familias capitis deminutione filii magna vel media vel morte vel emancipatione vel servi quacumque alienatione vel morte vel manumissione potest adhuc remanere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.33.17.1: Imperator Justinianus

Et ideo sancimus in huiusmodi casibus neque, si servus vel filius familias in praefatos casus inciderit, interrumpi patri vel domino usum fructum qui per eos adquisitus est, sed manere intactum, neque, si pater capitis deminutionem magnam vel mediam passus fuerit vel morte ab hac luce fuerit exemptus, usum fructum perire, sed apud filium remanere, etiamsi heres a patre non relinquatur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.33.17.2: Imperator Justinianus

Usum fructum enim per eum adquisitum apud eum remanere et post patris calamitatem oportet, cum plerumque verisimile est testatorem contemplatione filii quam patris usum fructum ei reliquisse. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

 

CJ.3.34.0. De servitutibus et de aqua.

CJ.3.34.1: Imperator Antoninus

Si quas actiones adversus eum, qui aedificium contra veterem formam extruxit, ut luminibus tuis officeret, competere tibi existimas, more solito exercere non prohiberis. is, qui iudex erit, longi temporis consuetudinem vicem servitutis obtinere sciet, modo si is qui pulsatur nec vi nec clam nec precario possidet. * ant. a. calpurniae. * <a 211 pp. iii id. nov. gentiano et basso conss.>

CJ.3.34.2: Imperator Antoninus

Si aquam per possessionem martialis eo sciente duxisti, servitutem exemplo rerum mobilium tempore quaesiisti. quod si ante id spatium eius usus tibi interdictus est, frustra sumptus in ea re factos praestari tibi postulas, cum in aliena possessione operis facti dominium, quoad in eadem causa manet, ad eum pertinet, cuius est possessio. * ant. a. martiali. * <a 215 pp. k. iul. laeto ii et cereale conss.>

CJ.3.34.3: Imperator Antoninus

Et in provinciali praedio constitui servitus aquaeductus vel aliae servitutes possunt, si ea praecesserint, quae servitutem constituunt: tueri enim placita inter contrahentes debent. quare non ignorabis, si priores possessores aquam duci per praedia prohibere iure non potuerunt, cum eodem onere perferendae servitutis transire ad emptores eadem praedia posse. * ant. a. ricanae. * <a 223 pp. k. mai. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.34.4: Imperator Antoninus

Aquam, quae in alieno loco oritur, sine voluntate eius, ad quem usus eiusdem aquae pertinet, praetoris edictum non permittit ducere. * ant. a. cornelio. * <a 223 pp. id. aug. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.34.5: Imperator Philippus

Si quid pars diversa contra servitutem aedibus tuis debitam iniuriose extruxit, praeses provinciae revocare ad pristinam formam, damni etiam ratione habita, pro sua gravitate curabit. * philipp. a. et philipp. c. luciano mil. * <a 246 pp. k. febr. praesente et albino conss.>

CJ.3.34.6: Imperator Claudius

Praeses provinciae usu aqua, quam ex fonte iuris tui profluere adlegas, contra statutam consuetudinis formam carere te non permittet, cum sit durum et crudelitati proximum ex tuis praediis aquae agmen ortum sitientibus agris tuis ad aliorum usum vicinorum iniuria propagari. * claud. a. prisco. * <a 269 pp. vii k. mai. claudio a. et paterno conss.>

CJ.3.34.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si manifeste doceri possit ius aquae ex vetere more atque observatione per certa loca profluentis utilitatem certis fundis inrigandi causa exhibere, procurator noster, ne quid contra veterem formam atque sollemnem morem innovetur, providebit. * diocl. et maxim. aa. iuliano. * <a 286 pp. iiii non. mai. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.34.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Altius quidem aedificia tollere, si domus servitutem non debeat, dominus eius minime prohibetur. in pariete vero tuo si fenestram iulianus vi vel clam fecisse convincatur, sumptibus suis opus tollere et integrum parietem restituere compellitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aniceto. * <a 293 d. k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.3.34.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in aedibus vicini tibi debita servitute parietem altius aedificavit heraclius , novum opus suis sumptibus per praesidem provinciae tollere compellitur. sed si te servitutem habuisse non probetur, tollendi altius aedificium vicino non est interdictum. * diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a 293 pp. v k. iul. sirmi aa. conss.>

CJ.3.34.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi servitutem aquae deberi praeses animadverterit nec hactenus non utentem spatio temporis amisisse perspexerit, uti te iure proprio providebit. nam si hoc minime probetur, loco proprio facto opere dominus fundi continere aquam et facere, quominus ager tuus rigari possit, non prohibetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. nymphidio. * <a 294 pp. xi k. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.3.34.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Per agrum quidem alienum, qui servitutem non debet, ire vel agere vicino minime licet: uti autem via publica nemo recte prohibetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 294 d. xi k. nov. sirmi cc. conss.>

CJ.3.34.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non modus praediorum, sed servitus aquae ducendae terminum facit. * diocl. et maxim. aa. et cc. valeriae. * <a 294 pp. iii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.34.13: Imperator Justinianus

Sicut usum fructum, qui non utendo per biennium in soli rebus, per annale autem tempus in mobilibus vel se moventibus deminuebatur, non passi sumus huiusmodi sustinere compendiosum interitum, sed et ei decennii vel viginti annorum dedimus spatium, ita et in ceteris servitutibus obtinendum esse censuimus, ut omnes servitutes non utendo amittantur non biennio, quia tantummodo soli rebus adnexae sunt, sed decennio contra praesentes vel viginti annorum spatio contra absentes, ut sit in omnibus huiusmodi rebus causa similis differentiis explosis. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.34.14pr.: Imperator Justinianus

Cum talis quaestio in libris sabinianis vertebatur: quidam etenim pactus est cum suo vicino, ut liceat ei vel per se vel per suos homines per agrum vicini transitum facere iterque habere uno tantummodo per quinquennium die, quatenus ei licentia sit in suam silvam inde transire et arbores excidere vel facere, quidquid ei fuerit visum, et quaerebatur, quando huiusmodi servitus non utendo amittitur , et quidam putaverunt, si in primo vel secundo quinquennio per eam viam non itum est, eandem servitutem penitus tolli quasi per biennium ea non utendo deperdita, singulo die quinquennii pro anno numerando, aliis aliam sententiam eligentibus, nobis placuit ita causam dirimere, ut, quia iam per legem latam a nobis prospectum est, ne servitutes per biennium non utendo depereant, sed per decem v el viginti annorum curricula, et in proposita specie , si per quattuor quinquennia nec uno die vel ipse vel homines eius eadem servitute usi sunt, tunc eam penitus amittat viginti annorum desidia. qui enim in tam longo prolixoque spatio suum ius minime consecutus est, sera paenitentia ad pristinam servitutem reverti desiderat. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xi k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.3.34.14.1: Imperator Justinianus

Cum autem apertissimi iuris est fructus aridos conculcatione quae in area fit suam naturam et utilitatem ostendere, aliquis vicinum suum vetabat ita aedificium extollere iuxta suam aream, ut ventus excluderetur et paleae ex huiusmodi obstaculo secerni a frugibus non possent, quasi vento suam vim per omnem locum inferre ex huiusmodi aedificatione vetito, cum secundum regionis situm et auxilium venti aream accedit. sancimus itaque nemini licere sic aedificare vel alio modo versari, ut idoneum ventum et sufficientem ad praefatum opus infringat et inutilem domino aream et fructuum inutilitatem faciat. <a 531 d. xi k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

 

CJ.3.35.0. De lege aquilia.

CJ.3.35.1: Imperator Alexander Severus

Damnum per iniuriam datum immisso in silvam igne vel excisa ea si probari potest , actione legis aquiliae utere. * alex. a. glyconidi. * <a 222 pp. vii id. nov. alexandro a. cons.>

CJ.3.35.2: Imperator Gordianus

Legis aquiliae actione expertus adversus eum, quem domum tuam deposuisse vel incendio concremasse damnoque te adflixisse proponis, ut id damnum sarciatur, competentis iudicis auctoritate consequeris. quin etiam, si aqua per iniuriam alio derivata est, ut in priorem statum restituatur, eiusdem iudicis cura impetrabis. * gord. a. muciano. * <a 239 pp. viii id. nov. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.35.3: Imperator Gordianus

Ex morte ancillae, quam caesam conquestus es, tam legis aquiliae damni sarciendi gratia actionem quam criminalem accusationem adversus obnoxium competere posse non ambigitur. * gord. a. dolenti. * <a 241 pp. v k. april. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.3.35.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Contra negantem ex lege aquilia, si damnum per iniuriam dedisse probetur, dupli procedit condemnatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. zoilo. * <a 293 d. xv k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.3.35.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De pecoribus tuis, quae per iniuriam inclusa fame necata sunt vel interfecta, legis aquiliae actione in duplum agere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. claudio. * <a 293 d. xv k. nov. aa. conss.>

CJ.3.35.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De his, quae per iniuriam depasta contendis, ex sententia legis aquiliae agere minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. plinio. * <a 294 pp. xv k. nov. cc. conss.>

 

CJ.3.36.0. Familiae erciscundae.

CJ.3.36.1: Imperatores Severus, Antoninus

Si non omnem paternam hereditatem ex consensu divisisti nec super ea re sententia dicta vel transactio subsecuta est, iudicio familiae erciscundae potes experiri. * sev. et ant. aa. marciano. * <a 197 pp. viii k. oct. laterano et rufino conss.>

CJ.3.36.2: Imperator Antoninus

Uxor tua si mortuo patre tuo, cui dotem numeraverat, cum heres ei extiteris, adhuc in matrimonio tuo fuit, familiae erciscundae actionem ad exsequendam dotem secundum iuris pridem placitum adversus coheredes tuos nactus es eamque retines, etiam si postea, dum tibi nupta est, decessit. * ant. a. avitiano. * <pp ii id. febr.>

CJ.3.36.3: Imperator Antoninus

Adversus coheredes dividendae hereditatis iudicio secundum iuris formam experire. iudex datus, si quid a coherede etiam tuae portionis ex hereditate sublatum fuerit probatum, adiudicationibus factis secundum iuris formam eum tibi condemnabit. expilatae enim hereditatis crimen frustra coheredi intenditur, cum iudicio familiae erciscundae indemnitati prospiciatur. * ant. a. rufo. * <pp. vii... nov.>

CJ.3.36.4: Imperator Alexander Severus

Si filius familias fuisti et res mobiles vel se moventes, quae castrensis peculii esse possunt, donatae tibi a patre sunt, eas quoque in cetero peculio castrensi non communes cum fratribus tuis habes. praedia autem, licet eunti tibi in castra filio pater donaverit, peculii castrensis non sunt. diverso iure ea praedia habentur, quae ex occasione militiae filiis familias obveniunt: haec enim castrensi peculio cedunt. * alex. a. antonio. * <>

CJ.3.36.5: Imperator Alexander Severus

In ipsius mariti tui fuit potestate mutare, quod iratus in servos suos testamento caverat, ut unus quidem in perpetuis vinculis moraretur, alter vero exportandus venumdaretur. proinde si offensam istam clementia flexit ( quod, licet scriptura non probetur, vel aliis tamen rationibus doceri nihil impedit, praesertim cum posteriora eorum talia merita deprehenduntur, ut ira domini potuerit mitigari), novissimam eius voluntatem arbiter familiae erciscundae sequetur. * alex. a. statiliae. * <>

CJ.3.36.6: Imperator Gordianus

Ea quae in nominibus sunt non recipiunt divisionem, cum ipso iure in portiones hereditarias ex lege duodecim tabularum divisa sunt. * gord. a. pompeio mil. * <pp.>

CJ.3.36.7: Imperator Gordianus

Si qua fideicommissorum petitio inter coheredes consistat, praetor vel praeses provinciae eius rei disceptator constitutus vel iudex familiae erciscundae iudicio aditus, ut voluntas testatricis servetur, suas partes debet accommodare. * gord. a.Aeliano. * <a 239 vel 241 pp. k. sept. gordiano... conss.>

CJ.3.36.8: Imperator Gordianus

Bona, quaecumque sunt tibi communia cum fratre tuo ex hereditaria successione patris vel matris, cum eodem familiae erciscundae iudicio experiens, ut dividantur, impetrabis. * gord. a. telesphoro. * <a 243 pp. vi non..... arriano et papo conss.>

CJ.3.36.9: Imperator Gordianus

Non est ambiguum, cum familiae erciscundae titulus inter bonae fidei iudicia numeretur, portionem hereditatis, si qua ad te pertinet, incremento fructuum augeri. * gord. a. nerviae. * <>

CJ.3.36.10: Imperator Gordianus

Quotiens inter omnes heredes testator successionem dividit ac singulos certis possessionibus cum mancipiis, quae in isdem sunt constituta, iubet esse contentos , voluntati eius salva legis falcidiae auctoritate obtemperandum esse manifestum est: nec mutat, quod in sequentibus verbis mancipia sua universa nulla facta eorum discretione commendanda putavit heredibus, cum utique his ea videatur insinuasse, quibus etiam testamento relinquenda esse decrevit. * gord. a. philoterae. * <>

CJ.3.36.11: Imperator Philippus

Inter filios ac filias bona intestatorum parentium pro virilibus portionibus aequo iure dividi oportere explorati iuris est. * philipp. a. et philipp. c. antoniae. * <pp. xvi k. mart.... conss.>

CJ.3.36.12: Imperatores gallus, volus.

Non ideo divisio inter te ac fratrem tuum, ut proponis, facta irrita habenda est , quod eam scriptura secuta non est, cum fides rei gestae ratam divisionem satis adfirmet. * gallus et volus. aa. rufo. * <a 252 pp. prid. id. mart. gallo a. ii et volusiano conss.>

CJ.3.36.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Certum est liberorum peculia post mortem patris in hereditate dividenda ad communionem esse revocanda. frater autem et coheres tuus ob contractus, quibus vivente patre etiam ignorante ipso obligatus fuit, convenire te et alterum fratrem tuum coheredem vestrum ultra non potest, quam ut de peculio suo recipiat tantam quantitatem, in quantam condemnatus est his, cum quibus ipse contraxit. * diocl. et maxim. aa. saturnino. * <>

CJ.3.36.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si familiae erciscundae iudicio, quo bona paterna inter te ac fratrem tuum aequo iure divisa sunt, nihil super evictione rerum singulis adiudicatarum specialiter inter vos convenit, id est ut unusquisque eventum rei suscipiat, recte possessionis evictae detrimentum fratrem tuum et coheredem pro parte agnoscere praeses provinciae per actionem praescriptis verbis compellet. * diocl. et maxim. aa. hermiano. * <>

CJ.3.36.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si divisionem conventione factam etiam possessio consensu secuta dominium pro solido rerum, quas pertinere ad patrem tuum placuit, ei firmavit, earum vindicationem habere potes, si patri tuo successisti. si vero placitum divisionis usque ad pactum stetit, arbiter familiae erciscundae iudicio vobis datus communionem inter vos finiri providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. theophilae. * <a 293 >

CJ.3.36.16: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filii patris testamentum rescindendi, si hoc inofficiosum probare non possunt, nullam habent facultatem. sed si tam circa testamentum quam etiam codicillos iudicium eius deficiat, verum quibuscumque verbis voluntas eius declarata sit, licet intestato ei fuerit successum, ex senatus consulto retentionis modo servato familiae erciscundae iudicio aditum iudicem sequi voluntatem oportere iuris auctoritate significatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. heracliano. * <a 293 d. viii k. sept. aa. conss.>

CJ.3.36.17: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Coheredibus divisionem inter se facientibus iuri absentis et ignorantis minime derogari ac pro indiviso portionem eum, quae initio ipsius fuit, in omnibus communibus rebus retinere certissimum est. unde portionem tuam cum reditibus arbitrio familiae erciscundae percipere potes, ex facta inter coheredes divisione nullum praeiudicium timens. * diocl. et maxim. aa. et cc. commodiano. * <a 293 d. vii k. dec. sirmi aa. conss.>

CJ.3.36.18pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filiae, cuius pater nomine res comparavit, si non post contrarium eius iudicium probetur, per arbitrium dividendae hereditatis praecipuas adiudicari saepe rescriptum est. his itaque, si patri successisti, quem nomine tuo quaedam comparasse dicis, adversus sororem tuam apud praesidem provinciae, si res integra est, uti potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. domnae. * <a 293 d. xviii k. ian. aa. conss.>

CJ.3.36.18.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In communi autem hereditate quin sumptus ab uno facti bona fide familiae erciscundae iudicio vel negotiorum gestorum actione servari possint, non est ambiguum. <a 293 d. xviii k. ian. aa. conss.>

CJ.3.36.19: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Incerti iuris non est in familiae erciscundae iudicio earum etiam rerum, quas ex coheredibus quidam de communibus absumpserunt vel deteriores fecerunt, rationem habendam eiusque rei ceteris praestandam indemnitatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. lysicratiae. * <a 293 pp. xviii k. ian. aa. conss.>

CJ.3.36.20: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In familiae erciscundae iudicio ab uno pro solido rei veluti communis venumdatae pretium non venit, sed mandati, si praecessit, coheres venditoris agere potest, vel negotiorum gestorum, si ratam fecerit venditionem. nam si velut propriam unus distraxit ac pretium possideat, hereditas ab eo petenda est. * diocl. et maxim. aa. et cc. pactumeiae. * <a 294 iii... febr. cc. conss.>

CJ.3.36.21: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si cogitatione futurae successionis officium arbitri dividendae hereditatis praeveniendo pater communis iudicio suo qualicumque indicio suam declaravit voluntatem, inter eos qui successerunt, exemplo falcidiae retentionis habita ratione, familiae dividendae causa datus arbiter ( virili praeterea portione eorum, quae nulli specialiter vel generaliter adsignavit, facta divisione) in adiudicando patris sequetur voluntatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. fortunato. * <a 294 vi k. dec. cc. conss.>

CJ.3.36.22: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Servum communem non consentientibus coheredibus, sed per errorem ad eum qui possidet pertinere credentibus tenens, cum omnis verus titulus deficiat, suum non facit, sed in eo portiones hereditarias adsignatas penes singulos successores remanere manifestum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 294 >

CJ.3.36.23: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Licet pacto divisionis adversus singulos actio pro hereditariis portionibus creditori parata mutari non possit, tamen ad exhibendam fidem his quae convenerant, stipulationis et iuris adhibito remedio, qui placitum excedit, urgueri potest, cum et hoc omisso, si non contrarium convenisse probaretur, praescriptis verbis conveniri potuisset. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermogeni. * <a 294 s.>

CJ.3.36.24: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Filium, quam habentem fundum portionem hereditatis fratribus et quibusdam aliis sub condicione verbis precariis restituere sanxit testator, post eius eventum, hereditaria parte praedii in quartae ratione retenta, compensato praeterea quod a coheredibus vice mutua percepit et, si quid deest, in supplementum deducto, quod a ceteris in eo fundo solvitur supra quartam habens, reddere compelletur. * diocl. et maxim. aa. et cc. socrati. * <a 294 d. v k. ian. cc. conss.>

CJ.3.36.25: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ex causa donationis vel aliunde tibi quaesita, si avi successionem respueris, conferre fratribus compelli non potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. diocl. * <a 295 d. id. april. tusco et anullino conss.>

CJ.3.36.26pr.: Imperator Constantinus

Inter omnes dumtaxat heredes suos, qui ex quolibet venientes gradu tamen pares videantur esse, vel emancipatos, quos praetor ad successionem vocat, sive coeptum neque impletum testamentum vel codicillus seu epistula parentis esse memoratur sive quocumque alio modo scripturae quibuscumque verbis vel iudiciis inveniantur relictae, iudicio familiae erciscundae, licet intestato ad successionem liberi vocentur, servato senatus consulti auxilio defuncti dispositio custodiatur, etsi sollemnitate legum huiusmodi dispositio fuerit destituta. * const. a. ad bassum. * <a 321 d. romae k.... crispo ii et constantino ii cc. conss.>

CJ.3.36.26.1: Imperator Constantinus

Si vero in huiusmodi voluntate designatis liberis alia sit mixta persona, certum est eam voluntatem quantum ad illam dumtaxat permixtam personam pro nullo haberi. <a 321 d. romae k.... crispo ii et constantino ii cc. conss.>

 

CJ.3.37.0. Communi dividundo.

CJ.3.37.1pr.: Imperator Antoninus

Frater tuus si solam portionem praedii ad se pertinentem distraxit, venditionem revocari non oportet, sed adversus eum, cum quo tibi idem praedium commune esse coepit, communi dividundo iudicio consiste: ea actione aut universum praedium, si licitatione viceris, exsoluta socio parte pretii obtinebis aut pretii portionem, si alius meliorem condicionem attulerit, consequeris. * ant. a. luciano. * <a 213 pp. k. mart. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.37.1.1: Imperator Antoninus

Quod si divisio praedii sine cuiusquam iniuria commode fieri poterit, portionem suis finibus tibi adiudicatam possidebis: hoc videlicet custodiendo, ut post litis contestationem nemo nec partem suam ceteris eiusdem rei dominis non consentientibus alienare possit. <a 213 pp. k. mart. romae antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.37.2pr.: Imperator Alexander Severus

Si probatum fuerit praesidi provinciae fratrem tuum vineas communes pignori dedisse, cum partem tuam, quam in vineis habes, creditori obligare non potuerit, praeses provinciae restitui tibi eam iubebit cum fructibus, quos creditor de parte tua percepit. * alex. a. avito mil. * <a 222 pp. ii id. sept. alexandro a. cons.>

CJ.3.37.2.1: Imperator Alexander Severus

Idem praeses provinciae de divisione vinearum inter te et creditorem fratris tui cognoscet et iubebit eum accepta pecunia, quanti statuerit partem fratris tui valere, eam partem quam de fratre tuo accepit tibi restituere aut aestimata tua parte ad creditorem fratris tui data pecunia quanti aestimaverit eam transferre. <a 222 pp. ii id. sept. alexandro a. cons.>

CJ.3.37.3pr.: Imperator Alexander Severus

Ad officium arbitri, qui inter te et fratrem tuum dividendis bonis datus fuerit, ea sola pertinent, quae manent communia tibi et illi. nam ea, quorum partem is vendidit, cum emptoribus tibi communia sunt et adversus singulos arbitrum petere debes, si ab illorum quoque societate discedi placeat. * alex. a. verecundiano. * <a 224 pp. v non. mai. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.37.3.1: Imperator Alexander Severus

Cum autem regionibus dividi aliquis ager inter socios non potest, vel ex pluribus singuli aestimatione iusta facta unicuique sociorum adiudicantur, compensatione invicem pretii facta eoque, cui maiores res pretii obvenit, ceteris condemnato, ad licitationem nonnumquam etiam extraneo emptore admisso, maxime si se non sufficere ad iusta pretia alter ex sociis sua pecunia vincere vilius licentem profiteatur. <a 224 pp. v non. mai. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.37.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si maior quinque et viginti annis soror tua tecum res communes divisit, quamvis non instrumentis, sed aliis probationibus earum diremptam communionem probetur, stare finitis convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. herodae. * <a 294 d. viii id. febr. cc. conss.>

CJ.3.37.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si minor fuit nec tempus in integrum restitutioni praefinitum adhuc excessit, an in integrum propter divisionem restitui debeat, causa cognita provinciae praeses aestimabit. <a 294 d. viii id. febr. cc. conss.>

CJ.3.37.4.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Idem eorum etiam, quae vobis permanent communia, fieri divisionem providebit, tam sumptuum, si quis de vobis in res communes fecit, quam fructuum, item doli et culpae, cum in communi dividundo iudicio haec omnia venire non ambigitur, rationem, ut in omnibus aequalitas servetur, habiturus. <a 294 d. viii id. febr. cc. conss.>

CJ.3.37.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In communionem vel societatem nemo compellitur invitus detineri: quapropter aditus praeses provinciae ea, quae communia tibi cum sorore perspexerit, dividi providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. secundino. * <a 294 d. viii k. sept. cc. conss.>

 

CJ.3.38.0. Communia utriusque iudicii tam familiae erciscundae quam communi dividundo.

CJ.3.38.1: Imperator Antoninus

Divisionem praediorum vicem emptionis obtinere placuit. * ant. a. marco. * <a 211 pp. vi k. dec. gentiano et basso conss.>

CJ.3.38.2: Imperator Alexander Severus

Etiamsi is divisioni arbitrum dedit, cui ius dandi non fuit, tamen si socii quondam divisioni consensum dederint, quod quisque eorum secundum placita possedit, pro parte socii dominium nactus est. * alex. a. euphratae. * <a 229 pp. xvi k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>

CJ.3.38.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Maioribus etiam, per fraudem vel dolum vel perperam sine iudicio factis divisionibus, solet subveniri, quia in bonae fidei iudiciis et quod inaequaliter factum esse constiterit, in melius reformabitur. * diocl. et maxim. aa. aureliae severae. * <a 290 pp. xvii k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.38.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si patruus tuus ex communibus bonis res comparavit sibi negotium gerens, non omnium bonorum socius constitutus, pro competentium portionum modo indemnitati tuae consuli oportet: et ideo rem emptam eum communicare contra formam iuris postulas. * diocl. et maxim. aa. ad maximum. * <a 290 pp. xvi k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.38.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

De instrumentis, quae communia fratrem vestrum tenere proponitis, rector aditus provinciae, apud quem haec collocari debeant, aestimabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. frontoni et glafirioni. * <a 293 pp. vi id. febr. sirmi aa. conss.>

CJ.3.38.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si cum patruo vestro hac condicione divisionem fecistis, ut se nullum dolum malum adhibuisse iuraret, nec fidem placitis exhibuit, quominus res indivisas requiratis, eorum placitum quae in divisionem venerunt nihil vobis nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. thesidianae. * <a 294 d. v k. april. sirmi cc. conss.>

CJ.3.38.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si fratres vestri pro indiviso commune praedium citra vestram voluntatem obligaverunt et hoc ad vos secundum pactum divisionis nulla pignoris facta mentione pervenit, evictis partibus, quae ante divisionem sociorum fuerunt, in quibus obligatio tantum constitit, ex stipulatu, si intercessit, alioquin quanti interest praescriptis verbis contra fratres agere potestis. nam si fundi scientes obligationem dominium suscepistis, tantum evictionis promissionem sollemnitate verborum vel pacto promissam probantes eos conveniendi facultatem habetis. * diocl. et maxim. aa. et cc. severiano et flaviano. * <a 294 d. ii non. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.38.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si inter vos maiores annis viginti quinque rerum communium divisio relicta vel translata possessione finem accepit, instaurari mutuo bona fide terminata consensu minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicomacho. * <a 294 d. non. dec. cc. conss.>

CJ.3.38.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Familiae erciscundae vel communi dividundo iudicium ita demum, si corpora maneant communia, agi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. demetriano. * <a 294 d. vi id. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.38.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Scriptura testamenti, qua specialiter omnia divisa continentur, quominus res quarum testator non fecit mentionem heredes inquirere nihil impedit. * diocl. et maxim. aa. et cc. gallicano. * < sine die et consule.>

CJ.3.38.11: Imperator Constantinus

Possessionum divisiones sic fieri oportet, ut integra apud successorem unumquemque servorum vel colonorum adscripticiae condicionis seu inquilinorum proxima agnatio vel adfinitas permaneret. quis enim ferat liberos a parentibus, a fratribus sorores, a viris coniuges segregari? igitur si qui dissociata in ius diversum mancipia vel colonos traxerint, in unum eadem redigere cogantur. * const. a. gerulo. * <a 334? d. iii k. mai. proculo et paulino conss.>

CJ.3.38.12pr.: Imperator Justinianus

Illud aequitatis vovere rationibus bene nobis apparuit. si quis etenim pro filio suo ante nuptias donationem conscripserit vel dederit vel pro filia sua dotem, et hoc quod dedit iterum in eundem revertatur vel stipulatione vel lege hoc faciente, vel et si alio dotem vel ante nuptias donationem dante stipulationis paternae tenor vel forte legis hoc induxerit, ille autem testamento condito vel filios suos vel extraneos scripserit heredes et nihil de huiusmodi rebus, quae ad eum reversae sunt vel pervenerunt, disposuerit, inveniantur autem alii liberi eius res a paterna substantia lucrati vel per ante nuptias donationes vel dotes vel militiae causa, quas utpote testamento existente non coguntur conferre, tunc filius vel filia easdem res, quae ad patrem reversae sunt vel pervenerunt, habeant praecipuas, ad simile tamen lucrum computandas, ut in praesenti casu tantum habeat ipsa vel ipse, quantum eius fratres ex patre sunt consecuti secundum eos modos quos supra diximus et quos conferre propter testamentum non coartantur. * iust. a. ad senatum. * <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.38.12.1: Imperator Justinianus

Sin autem nihil tale penitus in fratres eorum a patre collatum est, neque ipsos sibi praecipue hanc partem vindicare, sed, quasi paternae facta substantiae sit, inter omnes secundum institutionis tenorem dividi. et haec quidem, si inter fratres patris elogium compositum sit. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.38.12.2: Imperator Justinianus

Sin autem extranei sint scripti heredes et nihil in testamento suo neque in hac parte testator dixerit, tunc omnimodo praecipuum habeat filius vel filia, quod ad patrem revertitur vel pervenit. si tamen minus in fratres collatum est, amplius autem ex huiusmodi casu ad patrem pervenit, illo quod ad similem quantitatem concurrit excepto cetera quasi paternae substantiae facta secundum modum institutionum dividantur: illo procul dubio observando, quod, si minus sit quod pater ex huiusmodi causa habuit ea quantitate quae in fratres collata est, tota huiusmodi portio ad eas personas perveniat, quarum occasione res ad patrem revertitur. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

CJ.3.38.12.3: Imperator Justinianus

Ea igitur, quae in paterna persona diximus, obtinere volumus etiam in avum et proavum paternum vel maternum et in matrem et in aviam vel proaviam paternam vel maternam. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>

 

CJ.3.39.0. Finium regundorum.

CJ.3.39.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Regionem certam fundi propriis finibus eius mutatis dominus eius distrahere ac residuum retinere non prohibetur. nec amplius emptor, quam quod ratione secundum venditionis fidem ad se pervenit, vindicare potest praetextu terminorum temporis antecedentis venditionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicephoro. * <a 294 d. id. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.39.2: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Successionum varietas et vicinorum novi consensus, additis vel detractis agris alterutro, determinationis veteris monumenta saepe permutant. * diocl. et maxim. aa. et cc. tatiano. * <a 294 d. viiii k. ian. nicomediae cc. conss.>

CJ.3.39.3pr.: Imperator Constantinus

Si quis super iuris sui locis prior de finibus detulerit querimoniam, quae proprietatis controversiae cohaeret, prius super possessione quaestio finiatur et tunc agrimensor ire praecipiatur ad loca, ut patefacta veritate huiusmodi litigium terminetur. * const. a. ad tertullianum. * <a 330 d. viii k. mart. bessi gallicano et symmacho conss.>

CJ.3.39.3.1: Imperator Constantinus

Quod si altera pars, ne huiusmodi quaestio terminetur, se subtraxerit, nihilo minus agrimensor in ipsis locis iussione rectoris provinciae una cum observante parte hoc ipsum faciens perveniet. <a 330 d. viii k. mart. bessi gallicano et symmacho conss.>

CJ.3.39.4: Imperator Constantinus

Si constiterit eum qui finalem detulerit quaestionem, priusquam aliquid sententia determinetur, rem sibi alienam usurpare voluisse, non solum id quod male petebat amittat, sed quod magis unusquisque contentus suo rem non expetat iuris alieni, qui inreptor agrorum fuerit in lite superatus, tantum agri modum, quantum adimere temptavit, amittat. * const. a. ad bassum pp. * <a 330 lecta apud acta xi k. iul. gallicano et symmacho conss.>

CJ.3.39.5: Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius

Quinque pedum praescriptione submota finalis iurgii vel locorum libera peragatur intentio. * valentin. theodos. et arcad. aaa. neoterio pp. * <a 385 pp. alexandriae vii k. aug. arcadio a. et bautone conss.>

CJ.3.39.6: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Cunctis molitionibus et machinis amputatis decernimus in finali quaestione non longi temporis, sed triginta tantummodo annorum praescriptionem locum habere. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 392 d. prid. non. nov. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>

 

CJ.3.40.0. De consortibus eiusdem litis.

CJ.3.40.1: Imperator Julianus

Explosis atque reiectis praescriptionibus, quas litigatores sub obtentu consortium studio protrahendae disceptationis excogitare consueverunt, sive unius fori omnes sint sive in diversis provinciis versentur, nec adiuncta praesentia consortis vel consortium agendi vel respondendi iurgantibus licentia pro parte pandatur. * iul. a. secundo pp. * <a 362 d. iii non sept. antiochiae mamertino et nevitta conss.>

CJ.3.40.2: Imperatores Valentinianus, Valens

Commune negotium post litem legitime ordinatam et quibusdam absentibus in solidum agi sine mandato potest, si praesentes rem ratam dominum habiturum cavere parati sunt, vel, si quod ab his petitur, iudicatum solvi satisdatione firmaverint. * valentin. et valens aa. sallustio pp. * <a 364 pp. vi id. dec. divo ioviano et varroniano conss.>

 

CJ.3.41.0. De noxalibus actionibus.

CJ.3.41.1: Imperator Alexander Severus

Si extat corpus nummorum, quos ablatos ex patris tui hereditate ab eo, quem liberum esse constitit, adlegas, vindicare eos vel ad exhibendum agere non prohiberis. nam quamvis alias noxa caput sequatur et manumissus furti actione teneatur, quae in heredem non competit, cum tamen servus a domino aliquid auferat, quamvis furtum committat, furti tamen actio non est nata neque adversus ipsum, si postea manumissus est, locum habet, nisi furtivas res et post manumissionem contractat. * alex. a. Marcello. * <a 223 pp. xiii k. dec. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.41.2: Imperator Gordianus

Si servi vestri inscientibus vobis vel etiam prohibentibus furtim arbores ceciderunt, quibus etiam propria poena iuxta legem saltui datam fuerat praestituta, frustra veremini, ne ex persona eorum ultra noxae deditionem sitis obstricti, cum ex delictis servorum domini ignorantes vel prohibentes, si noxali actione conveniantur, ita condemnari debeant, ut aut noxae dedere aut condemnationem sufferre habeant in sua potestate. * gord. a. quintiliano et aliis. * <a 239 pp. iii non. iun. gordiano et aviola conss.>

CJ.3.41.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sive servum plagii paras accusare sollemniter, praesidem provinciae adire non prohiberis, sive dominum eius sollicitati servi noxali iudicio vel furti malueris convenire, suam tibi notionem praeses provinciae commodabit non ignorans, quod, si dominum elegeris et eo non consentiente quod intendis commissum probaveris, vel noxae dedendae vel damni sarciendi ac poenae praestandae habeat facultatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 293 pp. v non. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.3.41.4pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si servus ignorante domino vel sciente et prohibere nequeunte res tuas vi rapuit , dominum eius apud praesidem provinciae, si necdum utilis annus excessit, quadrupli, quod si hoc effluxit tempus, simpli noxali iudicio convenire potes: qui si noxae maluerit servum dedere, nihilo minus cum ipso quantum ad eum pervenit experiri non prohiberis: nam si eo conscio et prohibere valente, detracta noxae deditione conventus ad summam condemnationis solvendam omnimodo compellendus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. sosio. * <a 293 pp. xviii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.3.41.4.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Sane si criminis publici accusationem propter uxorem tuam a servo raptam intendendam putaveris, non contra dominum, sed contra eum, quem facinus commisisse proponis, hanc instituere debes. <a 293 pp. xviii k. ian. sirmi aa. conss.>

CJ.3.41.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si tibi per furtum nec manifestum ancillam servus ope consilioque domini cum aliis rebus subtraxit, cum inter servum et liberum civile iudicium consistere non possit, eum ob hoc delictum dupli poenali actione et de rebus propriis vindicatione vel condictione convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. menophilo. * <a 294 s. v k. april. cc. conss.>

 

CJ.3.42.0. Ad exhibendum.

CJ.3.42.1: Imperator Alexander Severus

Si dominium ancillae, de qua agis, ad matrem tuam pertinuit nec iure a patre tuo venumdata est eiusque proprietatem tibi vindicare paratus es, praeses provinciae exhiberi eam iubebit, ut apud iudicem de rei veritate quaeratur. * alex. a. crescenti mil. * <a 222 pp. k. mai. alexandro a. cons.>

CJ.3.42.2: Imperator Alexander Severus

Si criminis alicuius reus servus postulatur, per ad exhibendum actionem produci a domino, non celari debet. * alex. a. syro. * <a 222 pp. xi k. dec. alexandro a. cons.>

CJ.3.42.3: Imperator Alexander Severus

Neque ad exhibendum actio neque proprietatis vindicatio, si nunc competit, propterea perempta est, quod aliquando adversus te ad exhibendum actione aliter pronuntiatum est, quia commutatione litis alia res esse incipit. * alex. a. felicissimae. * <a 223 pp. k. sept. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.42.4: Imperator Alexander Severus

Non ignorabit iudex, instrumenta tui iuris, quae penes diversam partem fuisse probaveris, si ab eisdem non exhibeantur, iurisiurandi in litem facultatem deferri tibi oportere. * alex. a. flaccillae. * <a 230 pp. iii k. mart. agricola et clemente conss.>

CJ.3.42.5: Imperator Gordianus

Ad exhibendum actione non tantum eum qui possidet, sed etiam eum teneri, qui dolo fecit, quominus exhiberet, merito tibi a non contemnendae auctoritatis iuris consulto modestino responsum est. * gord. a. sabiniano mil. * <a 239 pp. ii id. febr. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.3.42.6: Imperator Philippus

Instrumenta ad ius tuum pertinentia partem diversam invasisse adseverans, si quidem crimen intendis, sollemnibus accusationibus impletis fidem adseverationi tuae fac, sin vero ad exhibendum intendis, iudiciorum more experire. * philipp. a. polemonidi. * <a 244 pp. ii id. mart. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.3.42.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Exhibitionis necessitatis tenetur, qui facultatem habens culpam vel dolum in explendo praecepto committit, ita ut, qui rem deteriorem exhibuit, aequitas exhibitionis proficiat, ut, quamvis ad exhibendum agi non potest, in factum tamen actio contra eum detur. * diocl. et maxim. aa. vitaliano. * <a 286 pp. xvi k. iun. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.3.42.8pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si res tuas commodavit aut deposuit is, cuius precibus meministi, adversus tenentem ad exhibendum vel vindicatione uti potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. photino. * <a 293 s. v k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.3.42.8.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Quod si pactus sit, ut tibi restituantur, si quidem ei qui deposuit successisti, iure hereditario depositi actione uti non prohiberis: si vero nec civili nec honorario iure ad te hereditas eius pertinet, intellegis nullam te ex eius pacto contra quem supplicas actionem stricto iure habere: utilis autem tibi propter aequitatis rationem dabitur depositi actio. <a 293 s. v k. mai. heracliae aa. conss.>

CJ.3.42.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ex quocumque contractu apud praesidem provinciae iure debitum cui oportuerat te reddidisse probaveris, chirographa tua, ex quibus iam nihil peti potest, et instrumenta ad eum contractum pertinentia tibi naturaliter liberationem consecuto exhiberi ac reddi iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. faustino. * <a 294 s. viii k. sept. cc. conss.>

 

CJ.3.43.0. De aleae lusu et aleatoribus.

CJ.3.43.1pr.: Imperator Justinianus

Alearum lusus antiqua res est et extra operas pugnantibus concessa, verum pro tempore prodiit in lacrimas, milia extranearum nominationum suscipiens. quidam enim ludentes nec ludum scientes, sed nominationem tantum, proprias substantias perdiderunt, die noctuque ludendo in argento apparatu lapidum et auro. consequenter autem ex hac inordinatione blasphemare conantur et instrumenta conficiunt. * iust. a. demostheni eparcho praitorion. * <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.1.1: Imperator Justinianus

Commodis igitur subiectorum providere cupientes hac generali lege decernimus, ut nulli liceat in privatis seu publicis locis ludere neque in specie neque in genere: et si contra factum fuerit, nulla sequatur condemnatio, sed solutum reddatur et competentibus actionibus repetatur ab his qui dederunt vel eorum heredibus aut his neglegentibus a patribus seu defensoribus locorum: <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.1.2: Imperator Justinianus

Non obstante nisi quinquaginta demum annorum aliqua praescriptione: <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.1.3: Imperator Justinianus

Episcopis locorum hoc inquirentibus et praesidum auxilio utentibus. <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.1.4: Imperator Justinianus

Deinde vero ordinent quinque ludos, ton monobolon ton condomonobolon ke kondacca ke repon ke perichyten. sed nemini permittimus etiam in his ludere ultra unum solidum, etsi multum dives sit, ut, si quem vinci contigerit, casum gravem non sustineat. non solum enim bella bene ordinamus et res sacras, sed et ista: interminantes poenam transgressoribus, potestatem dando episcopis hoc inquirendi et auxilio praesidum sedandi. <a 529 d. x k. oct. constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.2pr.: Imperator Justinianus

Prohibemus etiam, ne sint equi lignei: sed si quis ex hac occasione vincitur, hoc ipse recuperaret: domibus eorum publicatis, ubi haec reperiuntur. * iust. a. * <a 529 d.X.K.Oct.Constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.2.1: Imperator Justinianus

Si autem noluerit recipere is qui dedit, procurator noster hoc inquirat et in opus publicum convertat. <a 529 d.X.K.Oct.Constantinopoli decio cons.>

CJ.3.43.2.2: Imperator Justinianus

Similiter provideant iudices, ut a blasphemiis et periuriis, quae ipsorum inhibitionibus debent comprimi, omnes penitus conquiescant. <a 529 d.X.K.Oct.Constantinopoli decio cons.>

 

CJ.3.44.0. De religiosis et sumptibus funerum.

CJ.3.44.1: Imperator Antoninus

Si vi fluminis reliquiae filii tui continguntur vel alia iusta et necessaria causa intervenit, aestimatione rectoris provinciae transferre eas in alium locum poteris. * ant. a. dionysiae. * <a 213 pp. viii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.3.44.2: Imperator Antoninus

Invito vel ignorante te ab alio illatum corpus in puram possessionem tuam vel lapidem locum religiosum facere non potest. si autem voluntate tua mortuum aliquis in locum tuum intulerit, religiosus iste efficitur: quo facto monumentum neque venire neque obligari a quoquam prohibente iuris religione posse in dubium non venit. * ant. a. hilariano. * <a 216 pp. k. mai. sabino ii et anullino conss.>

CJ.3.44.3: Imperator Alexander Severus

Legatum a defuncto tibi relictum et quod in funus vel morbum eius erogasse te boni viri arbitratu probaveris, praeses provinciae solvi tibi iubebit. * alex. a. primo. * <a 223 pp. v non. iul. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.44.4pr.: Imperator Alexander Severus

Si sepulchrum monumenti appellatione significas, scire debes iure dominii id nullum vindicare posse, sed et, si familiare fuit, ius eius ad omnes heredes pertinere nec divisione ad unum heredem redigi potuisse. * alex. a. licinio. * <a 223 pp. vi non. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.44.4.1: Imperator Alexander Severus

Profana tamen loca, quae circa id sunt, si semper vicinis aedificiis usui hominum destinatis cesserunt, eius sunt, cui illa, quorum partes esse visae sunt, ex divisione obtigerunt. <a 223 pp. vi non. nov. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.3.44.5: Imperator Alexander Severus

Militis voluntatem, quam circa monumentum sibi daciendum testamento expressit, et mater et pater heredes eius neglegere non debent. nam etsi delatio hoc nomine praeteritis constitutionibus amota est, invidiam tamen et conscientiam circa omissum supremum huiusmodi officium et contemptum iudicium defuncti evitare non possunt. * alex. a. cassio mil. * <a 224 pp. viii k. mai. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.44.6: Imperator Alexander Severus

Monumentorum inscriptiones neque sepulchrorum iura neque dominium loci puri ad libertos transferunt. praescriptio autem longi temporis, si iustam causam initii habuit, vobis proficiat. * alex. a. primitivo et aliis. * <a 224 pp. viii k. iul. iuliano et crispino conss.>

CJ.3.44.7: Imperator Gordianus

Statuas sepulchro superimponere vel monumento, quod te extructurum profiteris, ornamenta quae putas superaddere non prohiberis, cum in iure suo eorum quae minus prohibita sunt unicuique facultas libera non denegetur. * gord. a. claudio. * <a 241 pp. iii k. aug. gordiano a. ii et pompeiano conss.>

CJ.3.44.8: Imperator Philippus

Ius familiarium sepulchrorum ad adfines seu proximos cognatos non heredes constitutos minime pertinet. * philipp. a. iuliae. * <a 244 pp. xvi k. iul. peregrino et aemiliano conss.>

CJ.3.44.9: Imperator Philippus

Locum quidem religiosum distrahi non posse manifestum est. verum agrum purum monumento cohaerentem profani iuris esse ideoque efficaciter venumdari non est opinionis incertae. * philipp. a. et philipp. c. faustinae. * <a 245 pp. vi k. dec. philippo a. et titiano conss.>

CJ.3.44.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si necdum perpetuae sepulturae corpus traditum est, translationem eius facere non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. aquilinae. * <a 287 pp. viii id. dec. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>

CJ.3.44.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Obnoxios criminum digno supplicio subiectos sepulturae tradi non vetamus. * diocl. et maxim. aa. gaudentio. * <a 290 pp. viii id. april. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.44.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Mortuorum reliquias, ne sanctum municipiorum ius polluatur, intra civitatem condi iam pridem vetitum est. * diocl. et maxim. aa. victorino. * <a 290 pp. iii k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.3.44.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ius sepulchri tam hereditarii quam familiaris ad extraneos etiam heredes, familiaris autem ad familiam, etiam si nullus ex ea heres sit, non etiam ad alium quemquam qui non heres est pertinere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 294 s. iii id. nov. sirmi cc. conss.>

CJ.3.44.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nemo humanum corpus ad alterum locum sine augusti adfatibus transferat. * diocl. et maxim. aaa. cynegio pp.* <a 386 d. iiii k. mart. constantinopoli honorio nob. puero et euodio conss.>

 

LIBER QUARTUS

 

CJ.4.1.0. De rebus creditis et de iureiurando.
CJ.4.2.0. Si certum petatur.
CJ.4.3.0. De suffragio.
CJ.4.4.0. De prohibita sequestratione pecuniae.
CJ.4.5.0. De condictione indebiti.
CJ.4.6.0. De condictione ob causam datorum.
CJ.4.7.0. De condictione ob turpem causam.
CJ.4.8.0. De condictione furtiva.
CJ.4.9.0. De condictione ex lege et sine causa vel iniusta causa.
CJ.4.10.0. De obligationibus et actionibus.
CJ.4.11.0. Ut actiones et ab herede et contra heredem incipiant.
CJ.4.12.0. Ne uxor pro marito vel maritus pro uxore vel mater pro filio conveniatur.
CJ.4.13.0. Ne filius pro patre vel pater pro filio emancipato vel libertus pro patrono conveniatur.
CJ.4.14.0. An servus ex suo facto post manumissionem teneatur.
CJ.4.15.0. Quando fiscus vel privatus debitoris sui debitores exigere potest.
CJ.4.16.0. De actionibus hereditariis.
CJ.4.17.0. Ex delictis defunctorum in quantum heredes conveniantur.
CJ.4.18.0. De constituta pecunia.
CJ.4.19.0. De probationibus.
CJ.4.20.0. De testibus.
CJ.4.21.0. De fide instrumentorum et amissione eorum et antapochis faciendis et de his quae sine scriptura fieri possunt.
CJ.4.22.0. Plus valere quod agitur quam quod simulate concipitur.
CJ.4.23.0. De commodato.
CJ.4.24.0. De actione pigneraticia.
CJ.4.25.0. De exercitoria et institoria actione.
CJ.4.26.0. Quod cum eo qui in aliena est potestate negotium gestum esse dicitur, vel de peculio seu quod iussu aut de in rem verso.
CJ.4.27.0. Per quas personas nobis adquiritur.
CJ.4.28.0. Ad senatus consultum macedonianum.
CJ.4.29.0. Ad senatus consultum velleianum.
CJ.4.30.0. De non numerata pecunia.
CJ.4.31.0. De compensationibus.
CJ.4.32.0. De usuris.
CJ.4.33.0. De nautico fenore.
CJ.4.34.0. Depositi.
CJ.4.35.0. Mandati.
CJ.4.36.0. Si servus se emi mandaverit.
CJ.4.37.0. Pro socio.
CJ.4.38.0. De contrahenda emptione.
CJ.4.39.0. De hereditate vel actione vendita.
CJ.4.40.0. Quae res venire non possunt et qui vendere vel emere vetantur.
CJ.4.41.0. Quae res exportari non debeant.
CJ.4.42.0. De eunuchis.
CJ.4.43.0. De patribus qui filios distraxerunt.
CJ.4.44.0. De rescindenda venditione.
CJ.4.45.0. Quando liceat ab emptione discedere .
CJ.4.46.0. Si propter publicas pensitationes venditio fuerit celebrata.
CJ.4.47.0. Sine censu vel reliquis fundum comparari non posse.
CJ.4.48.0. De periculo et commodo rei venditae.
CJ.4.49.0. De actionibus empti et venditi.
CJ.4.50.0. Si quis alteri vel sibi sub alterius nomine vel aliena pecunia emerit.
CJ.4.51.0. De rebus alienis non alienandis et de prohibita rerum alienatione vel hypotheca.
CJ.4.52.0. De communium rerum alienatione.
CJ.4.53.0. Rem alienam gerentibus non interdici rerum suarum alienatione.
CJ.4.54.0. De pactis inter emptorem et venditorem compositis.
CJ.4.55.0. Si servus exportandus veneat.
CJ.4.56.0. Si mancipium ita venierit, ne prostituatur.
CJ.4.57.0. Si mancipium ita fuerit alienatum, ut manumittatur vel contra.
CJ.4.58.0. De aediliciis actionibus.
CJ.4.59.0. De monopoliis et de conventu negotiatorum illicito vel artificum ergolaborumque nec non balneatorum prohibitis illicitisque pactionibus.
CJ.4.60.0. De nundinis.
CJ.4.61.0. De vectigalibus et commissis.
CJ.4.62.0. Vectigalia nova instituti non posse.
CJ.4.63.0. De commerciis et mercatoribus.
CJ.4.64.0. De rerum permutatione et de praescriptis verbis actione.
CJ.4.65.0. De locato et conducto.
CJ.4.66.0. De emphyteutico iure.

 

CJ.4.1.0. De rebus creditis et de iureiurando.

CJ.4.1.1: Imperator Antoninus

Causa iureiurando ex consensu utriusque partis vel adversario inferente delato et praestito vel remisso decisa nec periurii praetextu retractari potest, nisi specialiter hoc lege excipiatur. * ant. a. herculiano. * <a 213 pp. xv k. iul. antonino a. iiii et balbino conss.>

CJ.4.1.2: Imperator Alexander Severus

Iurisiurandi contempta religio satis deum ultorem habet. periculum autem corporis vel maiestatis crimen secundum constituta divorum parentum meorum, etsi per principis venerationem quodam calore fuerit periuratum, inferri non placet. * alex. a. felici. * <a 223 pp. vi k. april. maximo ii et aeliano conss.>

CJ.4.1.3: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In bonae fidei contractibus nec non etiam in aliis causis inopia probationum per iudicem iureiurando causa cognita res decidi potest. * diocl. et maxim. aa. severae. * <a 286 pp. x k. sept. maximo ii et aquilino conss.>

CJ.4.1.4: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ad excludendam tutelae actionem pupillus iusiurandum tutori dedit, postea eandem litem exercere non prohibetur. * diocl. et maxim. aa. maximae. * <a 290 pp. k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.4.1.5: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum etiam a pupillorum tutoribus velut ab ipsis pupillis relicta fideicommissa videantur, super fideicommisso praeses provinciae cognoscet et, si id tibi relictum esse constiterit, reddi tibi efficiet. idem, si infitietur, ad iusiurandum, ut desideras, tutorem adiget. * diocl. et maxim. aa. iuliano. * <a 290 pp. iii non. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>

CJ.4.1.6: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum proponas partibus placuisse iurisiurandi religione generis et ingenuitatis quaestionem decidi, praeses provinciae iuxta decretum arbitri ad voluntatis vestrae placitum amitae tuae filiis consulet. * diocl. et maxim. aa. bessio. * <a 291 pp. v id. febr. tiberiano et dione conss.>

CJ.4.1.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Nec filius nec quisquam alius neque litigando neque paciscendo, sed nec iusiurandum citra voluntatem domini rei deferendo praeiudicium ei facere potest. unde si citra mandatum tuum aliquid erga rem tuam filius tuus gessit nec ratum habuisti, nihil tibi oberit. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychianae. * <a 293 s. id. nov. aa. conss.>

CJ.4.1.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Actori delato vel relato iureiurando, si iuraverit vel ei remissum fuerit sacramentum, ad similitudinem iudicati in factum actio competit. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 s. xii k. mai. cc. conss.>

CJ.4.1.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Delata condicione iurisiurandi reus ( si non per actorem, quominus de calumnia iuret, steterit) per iudicem solvere vel iurare, nisi referat iusiurandum, necesse habet. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciano. * <a 294 s. v k. mai. sirmi conss.>

CJ.4.1.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

In actione etiam depositi, quae super rebus quasi sine scriptis datis movetur, iusiurandum ad exemplum ceterorum bonae fidei iudiciorum deferri potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. protogeni. * <a 294 s. v k. dec. cc. conss.>

CJ.4.1.11pr.: Imperator Justinianus

Si quis iusiurandum intulerit et necdum eo praestito postea, utpote sibi adlegationibus abundantibus, hoc revocaverit, sancimus nemini licere penitus iterum ad sacramentum recurrere ( satis enim absurdum est redire ad hoc, cui renuntiandum putavit, et, cum desperavit aliam probationem, tunc denuo ad religionem convolare) et iudices nullo modo eos audire ad tales iniquitates venientes. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.4.1.11.1: Imperator Justinianus

Si quis autem sacramentum intulerit et hoc revocare maluerit, licere quidem ei hoc facere et alias probationes, si voluerit, praestare, ita tamen, ut huiusmodi licentia usque ad litis tantummodo terminum ei praestetur. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.4.1.11.2: Imperator Justinianus

Post definitivam autem sententiam, quae provocatione suspensa non sit vel quae, postquam fuerit appellatum, corroborata fuerit, nullo modo revocare iuramentum et iterum ad probationem venire cuidam concedimus, ne repetita lite finis negotii alterius causae fiat exordium. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>

CJ.4.1.12pr.: Imperator Justinianus

Generaliter de omnibus iuramentis, quae in litibus offeruntur vel a iudice vel a partibus, definiendum est. cum enim iam increbuit iudices in plenissima definitione sacramentum imponere, evenit, ut provocatione lite suspensa hi quidem, qui iusiurandum praestare iussi sunt, ab hac forte luce subtrahantur, probationes autem rerum cadant, cum multum discrepat iuramentum hereditarium a principali sacramento. necessitate itaque rerum coacti et probationibus pinguius subvenientes ad huiusmodi venimus sanctionem. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.1: Imperator Justinianus

Omne igitur iuramentum, sive a iudicibus sive a partibus illatum vel in principio litis vel in medio vel in ipsa definitiva sententia, sub ipso iudice detur non expectata vel ultima definitione vel provocationis formidine. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.1a: Imperator Justinianus

Sed iuramento illato, cum hoc a partibus fuerit factum et a iudice approbatum vel ex auctoritate iudicis cuicumque parti illatum, si quidem is cui imponitur sacramentum nihil ad hoc fuerit reluctatus, et hoc praestetur vel referatur, necessitate imponenda ei cui refertur relationis subire sacramentum, vel, si hoc recusaverit, quasi illato sacramento praestito causa vel capitulum decidatur, nullo loco provocationi relinquendo. quis enim ferendus est ad appellationis veniens auxilium in his, quae ipse facienda procuravit? <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.2: Imperator Justinianus

Sin autem is, cui sacramentum illatum est vel a parte vel a iudice, hoc subire minime voluerit, licentiam quidem habeat sacramentum recusare, iudex autem, si hoc omnimodo praestandum existimaverit, sic causam dirimat, quasi volente eo sacramentum sit recusatum, et ita cetera sive capitula sive totius negotii summa examinentur et lis suo marte percurrat, nullo ei obstaculo obviante. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.2a: Imperator Justinianus

Ipse autem, qui sacramentum sibi illatum dare recusaverit, vel hoc attestetur vel, si forte non audeat, habeat sibi in ultima provocatione repositum auxilium. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.2b: Imperator Justinianus

Et si iudex appellationi praesidens bene quidem illatum iusiurandum, non rite autem recusatum pronuntiaverit, res secundum quod iudicatum est permanebit. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.2c: Imperator Justinianus

Sin autem non rite quidem illatum, recte autem recusatum sacramentum pronuntiaverit, tunc ei licebit emendare sententiam iudicis, quae quasi ex recusato sacramento processit, et nihil penitus nec praeiudicii nec iniusti dispendii cuicumque incurret, sed et causae cursus ab initio usque ad novissimum terminum non impediatur et lis aequa lance trutinabitur. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.3: Imperator Justinianus

Sive autem illatum iuramentum fuerit praestitum sive recusatum, ipsi parti quae hoc intulit nullum provocationis remedium in hoc servabitur, cum nimis crudele est parti quae hoc detulit propter hoc ipsum, quod iudex eius petitionem secutus est, superesse provocationem. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.4: Imperator Justinianus

His de praesentibus personis statutis nec absentes nos fugiunt, sed etiam eos huic legi subiugamus. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.4a: Imperator Justinianus

Et si persona non praesens inveniatur, cui sacramentum illatum est, lite forte per procuratorem ventilata, necesse est vel ipsam principalem personam datis certis indutiis ad iudicem venire, ut ea quae de sacramentis statuta sunt impleat vel, si iudex existimaverit in provincia ubi degit sub actorum testificatione iuramentum ab ea vel dari vel referri vel recusari, hoc procedere, ut singulis casibus eventus iam definitus imponatur. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.4b: Imperator Justinianus

Licentia concedenda etiam parti alteri vel per se vel per procuratorem super hoc ipsum ordinatum adesse his, quae de iuramento aguntur, vel si neutrum facere maluerit, et ex una parte, sub fide tamen gestorum, iuramentum praestari vel referri vel recusari. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.4c: Imperator Justinianus

Expensis propter huiusmodi causam praestandis officio iudicis trutinandis, an ab utraque parte vel altera oportet eas dependi. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.4d: Imperator Justinianus

Nullo tamen ex hoc litibus impedimento generando, sed, donec ea procedunt, aliis vel capitulis vel litis membris a iudice eximinandis et, postquam fuerint ei intimata gesta super iuramento subsecuta, tunc iterum ad hoc capitulum iudice redeunte et eo adimpleto ad cetera perveniente. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.4e: Imperator Justinianus

Omnibus aliis, quae de praesentibus sancita sunt, et in absentium parte observandis. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.5: Imperator Justinianus

In omnibus autem casibus, in quibus sacramenta praestantur, observationem iudicialem permanere censemus secundum personarum qualitatem, sive sub ipso iudice praestari oportet iuramentum sive in domibus, sive sacris scripturis tactis sive in sacrosanctis oratoriis. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.12.6: Imperator Justinianus

Similique modo in sua firmitate manere, quae de calumniae iureiurando vel relato sacramento legibus cauta sunt vel a nobis vel a retro divis principibus inducta. non enim, ut aliquid derogetur antiquioribus legibus, haec prolata sunt, sed ut, si quid deesse eis videbatur, hoc repleatur. <a 529 d. iii k. nov. decio vc. cons.>

CJ.4.1.13pr.: Imperator Justinianus

Cum quis legatum vel fideicommissum utpote sibi relictum exigebat et testamento forte non apparente pro eo sacramentum ei ab herede delatum est et is religionem suam praestavit, adfirmans sibi legatum vel fideicommissum derelictum esse, et ex huiusmodi testamento id quod petebat consecutus est, postea autem manifestum factum est nihil ei penitus fuisse derelictum, apud antiquos quaerebatur, utrum iureiurando standum est, an restituere debet hoc quod accepit: vel, si re vera ei relictum fuerat legatum vel fideicommissum, si demus licentiam heredi falcidiam, si competat, ex hoc retinere. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

CJ.4.1.13.1: Imperator Justinianus

Nobis itaque melius visum est repeti ab eo legatum vel fideicommissum nullumque ex huiusmodi periurio lucrum ei accedere, sed et si verum fuerit inventum, quartae detentionem introduci ( si tamen locum habeat), ne quis ex hoc delicto sibi lucrum impium adferre nostris legibus concedatur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>

 

CJ.4.2.0. Si certum petatur.

CJ.4.2.1: Imperatores Severus, Antoninus

Neque aequam neque usitatam rem desideras, ut aes alienum patris tui non pro portionibus hereditariis exsolvatis tu et frater coheres tuus, sed pro aestimatione rerum praelegatarum, cum sit explorati iuris hereditaria onera ad scriptos heredes pro portionibus hereditariis, non pro modo emolumenti pertinere. quod nec ipse ignorare videris, cum creditoribus secundum formam iuris pro portione tua caveris. * sev. et ant. aa. modestino. * <a 204 d. k. iul. cilone et libone conss.>

CJ.4.2.2: Imperator Antoninus

Quamvis pecuniam tuam asclepiades suo nomine crediderit, stipulando tamen sibi ius obligationis quaesivit. quam pecuniam ut possis petere, mandatis tibi ab eo actionibus consequeris. * ant. a. hermogeni. * <a 214 pp. vii k. mai. messala et sabino conss.>

CJ.4.2.3: Imperator Gordianus

Eos, qui officium administrant, neque per suppositas personas tempore officii sui in provincia fenus agitare posse saepe rescriptum est. * gord. a. sempronio. * <a 239 pp. viii k. sept. gordiano a. et aviola conss.>

CJ.4.2.4pr.: Imperator Philippus

Si absentis pecuniam nomine eius fenori dedisti ac reprobato nomine mandatis actionibus experiris, praeses provinciae iurisdictionem suam praebebit. * philipp. a. et philipp. c. maximo. * <a 246 pp. xv k. mart. praesente et albino conss.>

CJ.4.2.4.1: Imperator Philippus

Idem, si cessare mandatum animadverterit, utilem tibi adversus debitorem eo nomine actionem competere non negabit. <a 246 pp. xv k. mart. praesente et albino conss.>

CJ.4.2.5pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si non singuli in solidum accepta mutua quantitate vel stipulanti creditori sponte vos obligastis, licet uni numerata sit pecunia, vel intercessionis nomine hanc pro rea suscepistis obligationem, frustra veremini, ne eius pecuniae nomine vos convenire possit, quam alii mutuo dedit, si intra praestitutum tempus rei gestae quaestionem detulistis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristodemo et proculo. * <a 293 s. v non. mai. aa. conss.>

CJ.4.2.5.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Ac multo magis inanem timorem geritis, si pecunia numerata oleum susceptum instrumento sit collatum, cum, si reddendi stipulatio nulla subiecta est et huius rei est habita sollemnis contestatio, in suo statu remanente eo, quod vere factum intercessit, ex olei accepti scriptura nihil deberi manifestum est. <a 293 s. v non. mai. aa. conss.>

CJ.4.2.6pr.: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si ex pretio debitae quantitatis facta novatione per stipulationem usuras licitas contra quem supplicas stipulatus es, falsa mutuae datae quantitatis demonstratio praemissa, cum obligationis non defecerat substantia, quominus usque ad modum placitum usurae possint exigi, nihil nocet. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicandro. * <a 293 s. xv k. dec. aa. conss.>

CJ.4.2.6.1: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si vero citra vinculum stipulationis tantum mutuam pecuniam datam conscriptum est et eius praestari fenus convenit, simulatis pro infectis habitis huiusmodi placitum nihil de praecedenti mutavit obligatione. <a 293 s. xv k. dec. aa. conss.>

CJ.4.2.7: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non unde originem pecunia quae mutuo datur habet, sed qui contraxit si propriam numeravit, in huiusmodi obligationibus requiritur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pactumeiae. * <a 293 s. v non. oct. sirmi aa. conss.>

CJ.4.2.8: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si pro mutua pecunia, quam a creditore poscebas, argentum vel iumenta vel alias species utriusque consensu aestimatas accepisti, dato auro pignori, licet ultra unam centesimam usuras stipulanti spopondisti, tamen sors, quae aestimatione partium placito definita est, et usurarum titulo legitima tantum recte petitur. nec quicquam tibi prodesse potest, quod minoris esse pretii pignus quod dedisti proponis, quominus huius quantitatis solutioni pareas. * diocl. et maxim. aa. et cc. proculo. * <a 293 s. xvii k. ian. aa. conss.>

CJ.4.2.9: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Cum te in gallia cum syntropho certum auri pondus itemque numeratam pecuniam mutuo dedisse, ut romae solveretur, precibus adseveras, aditus competens iudex, si duos reos stipulandi vel re pro solido tibi quaesitam actionem sive ab heredibus syntrophi procuratorem te factum animadverterit, totum debitum, alioquin quod dedisti solum restitui tibi iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 s. xv k. ian. aa. conss.>

CJ.4.2.10: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eo, quod a multis proprii debiti singulorum obligationis uno tantum instrumento probatio continetur, exactio non interpelletur. nam si pro pecunia quam mutuo dedisti tibi vinum stipulanti qui debuerant spoponderunt, negotii gesti paenitentia contractum habitum recte non constituit irritum. * diocl. et maxim. aa. et cc. egi crispino. * <a 294 s. prid. non. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.4.2.11: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Incendium aere alieno non exuit debitorem. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximiano. * <a 294 s. ii id. febr. sirmi cc. conss.>

CJ.4.2.12: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Si in rem communem cum ione mutuam sumpsisti pecuniam nec re nec sollemnitate verborum vos obligastis in solidum et post integrum solvisti, de restituenda tibi parte contra ionem experiri, ut debitum posceres, iudice cognoscente potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. theophanio. * <a 294 s. xv k. sept. cc. conss.>

CJ.4.2.13: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Eum, qui mutuam sumpsit pecuniam, licet in res alienas, creditore non contemplatione domini rerum eam fenori dante, principaliter obligatum obnoxium remanere oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. frontoni. * <a 294 s. xvii k. nov. nicomediae cc. conss.>

CJ.4.2.14: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Mutuae pecuniae, quam aliis dedit, creditor citra sollemnitatem verborum subscribentem instrumento non habet obligatum. * diocl. et maxim. aa. et cc. hadriano. * <a 293 sine die aa. conss.>

CJ.4.2.15: Imperatores Diocletianus, Maximianus

Non adversus te creditores, qui mutuam pecuniam sumpsisti, sed eius, cui hanc credideras, heredes experiri contra iuris evidenter postulas formam. * diocl. et maxim. aa. et cc. charidemo. * <a 294 s. v k. dec. nicomediae cc. conss.>

CJ.4.2.16: Imperatores Honorius, Theodosius

Quisquis iudici fenebrem pecuniam mutuaverit, si in provincia fuerit versatus quasi emptor legum atque provinciae, vel si quis collectarius honoris pretium dederit ambienti, exilii poena una cum ipso iudice plectetur. * honor. et theodo. aa. theodoro pp. * <a 408 d. xvii k. nov. basso et philippo conss.>

CJ.4.2.17: Imperator Justinianus

Super chirographariis instrumentis haec pro communi utilitate sancienda duximus, ut, si quis pecunias credere supra quinquaginta libras auri voluerit vel super reddito debito securitatem accipere, cum amplius sit memorata quantitate, sciat non aliter debere chirographum a debitore vel creditore percipere, quam si testimonium trium testium probatae opinionis per eorum subscriptiones idem chirographum capiat. nam si citra huiusmodi observationem chirographum pro pecuniis memoratam auri quantitatem excedentibus proferatur, minime hoc admitti ab iudicantibus oportet. quod in futuris creditis vel debitorum solutionibus locum habere oportet. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>

 

CJ.4.3.0. De suffragio.

CJ.4.3.1pr.: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Si qui desideria sua explicare cupientes ferri sibi a quoquam suffragium postulaverint et ob referendam vicem se sponsione constrinxerint, promissa restituant, cum ea quae optaverint consequantur: si artibus moras nectent, ad solutionem debiti coartandi sunt. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 394 d. iii non. mart. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss.>

CJ.4.3.1.1: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Sed si quid eo nomine in auro vel argento vel ceteris mobilibus datum fuerit, traditio sola sufficiat et contractus habebit perpetuam firmitatem, quoniam collatio rei mobilis inita integra fide hac ratione cumulatur. <a 394 d. iii non. mart. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss.>

CJ.4.3.1.2: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Quod si praedia rustica vel urbana placitum continebit, scriptura, quae ea in alium transferat, emittatur, sequatur traditio corporalis et rem fuisse completam gesta testentur: aliter enim ad novum dominium transire non possunt neque de veteri iure discedere. <a 394 d. iii non. mart. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss.>

CJ.4.3.1.3: Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius

Quod si quis, dum solo commonitorio suffragio nititur, bona duxerit occupanda, reus temeritatis ac violentiae retinebitur atque in statum pristinum possessio reducetur, eo a petitione excluso, qui non dubitavit invadere, quod petere debuisset. <a 394 d. iii non. mart. constantinopoli arcadio iii et honorio ii aa. conss.>

 

CJ.4.4.0. De prohibita sequestratione pecuniae.

CJ.4.4.1: Imperatores Honorius, Theodosius

Quotiens ex quolibet contractu pecunia postulatur, sequestrationis necessitas conquiescat. oportet en