LIBER SEPTIMUS
CJ.7.1.0.
De vindicta libertate et apud consilium manumissione.
CJ.7.2.0. De testamentaria manumissione.
CJ.7.3.0. De lege fufia caninia tollenda.
CJ.7.4.0. De fideicommissariis libertatibus.
CJ.7.5.0. De dediticia libertate tollenda.
CJ.7.6.0. De
CJ.7.7.0. De servo communi manumisso.
CJ.7.8.0. De servo pignori dato manumisso.
CJ.7.9.0. De servis rei publicae manumittendis.
CJ.7.10.0. De his qui a non domino manumissi sunt.
CJ.7.11.0. Qui manumittere non possunt et ne in fraudem creditorum
manumittatur.
CJ.7.12.0. Qui non possunt ad libertatem pervenire.
CJ.7.13.0. Pro quibus causis servi praemium accipiunt libertatem.
CJ.7.14.0. De ingenuis manumissis.
CJ.7.15.0. Communia de manumissionibus.
CJ.7.16.0. De liberali causa.
CJ.7.17.0. De adsertione tollenda.
CJ.7.18.0. Quibus ad libertatem proclamare non licet et de rebus eorum, qui ad
libertatem proclamare non prohibentur.
CJ.7.19.0. De ordine cognitionum.
CJ.7.20.0. De collusione detegenda.
CJ.7.21.0. Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
CJ.7.22.0. De longi temporis praescriptione, quae pro libertate et non adversus
libertatem opponitur.
CJ.7.23.0. De peculio eius qui libertatem meruit.
CJ.7.24.0. De senatus consulto claudiano tollendo.
CJ.7.25.0. De nudo ex iure quiritium tollendo.
CJ.7.26.0. De usucapione pro emptore vel transactione.
CJ.7.27.0. De usucapione pro donato.
CJ.7.28.0. De usucapione pro dote.
CJ.7.29.0. De usucapione pro herede.
CJ.7.30.0. Communia de usucapionibus.
CJ.7.31.0. De usucapione transformanda et de sublata differentia rerum mancipi
et nec mancipi.
CJ.7.32.0. De adquirenda et retinenda possessione.
CJ.7.33.0. De praescriptione longi temporis decem vel viginti annorum.
CJ.7.34.0. In quibus causis cessat longi temporis praescriptio.
CJ.7.35.0. Quibus non obiciatur longi temporis praescriptio.
CJ.7.36.0. Adversus creditorem.
CJ.7.37.0. De quadriennii praescriptione.
CJ.7.38.0. Ne rei dominicae vel templorum vindicatio temporis exceptione
submoveatur.
CJ.7.39.0. De praescriptione xxx vel xl annorum.
CJ.7.40.0. De annali exceptione italici contractus tollenda et de diversis
temporibus et exceptionibus et praescriptionibus et interruptionibus earum.
CJ.7.41.0. De adluvionibus et paludibus et de pascuis ad alium statum translatis.
CJ.7.42.0. De sententiis praefectorum praetorio.
CJ.7.43.0. Quomodo et quando iudex sententiam proferre debet praesentibus
partibus vel una absente.
CJ.7.44.0. De sententiis ex periculo recitandis.
CJ.7.45.0. De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum.
CJ.7.46.0. De sententia, quae sine certa quantitate prolata est.
CJ.7.47.0. De sententiis, quae pro eo quod interest proferuntur.
CJ.7.48.0. Si non a competenti iudice iudicatum esse dicatur.
CJ.7.49.0. De poena iudicis, qui male iudicavit, vel eius, qui iudicem vel
adversarium corrumpere curavit.
CJ.7.50.0. Sententiam rescindi non posse.
CJ.7.51.0. De fructibus et litis expensis.
CJ.7.52.0. De re iudicata.
CJ.7.53.0. De exsecutione rei iudicatae.
CJ.7.54.0. De usuris rei iudicatae.
CJ.7.55.0. Si plures una sententia condemnati sunt.
CJ.7.56.0. Quibus res iudicata non nocet.
CJ.7.57.0. Comminationes epistulas programmata subscriptiones auctoritatem rei
iudicatae non habere.
CJ.7.58.0. Si ex falsis instrumentis vel testimoniis iudicatum erit.
CJ.7.59.0. De confessis.
CJ.7.60.0. Inter alios acta vel iudicata aliis non nocere.
CJ.7.61.0. De relationibus.
CJ.7.62.0. De appellationibus et consultationibus.
CJ.7.63.0. De temporibus et reparationibus appellationum seu consultationum.
CJ.7.64.0. Quando provocare necesse non est.
CJ.7.65.0. Quorum appellationes non recipiantur.
CJ.7.66.0. Si pendente appellatione mors intervenerit.
CJ.7.67.0. De his qui per metum iudicis non appellaverunt.
CJ.7.68.0. Si unus ex pluribus appellaverit.
CJ.7.69.0. Si de momentaria possessione fuerit appellatum.
CJ.7.70.0. Ne liceat in una eademque causa tertio provocare vel post duas
sententias iudicum, quas definitio praefectorum roboraverit, eas retractare.
CJ.7.71.0. Qui bonis cedere possunt.
CJ.7.72.0. De bonis auctoritate iudicis possidendis seu venumdandis et de
separationibus.
CJ.7.73.0. De privilegio fisci.
CJ.7.74.0. De privilegio dotis.
CJ.7.75.0. De revocandis his quae per fraudem alienata sunt.
CJ.7.1.0.
De vindicta libertate et apud consilium manumissione.
CJ.7.1.1:
Imperator Antoninus
Eorum,
qui apud consilium manumittuntur, post causam ab iudicibus probatam et
manumissionem secutam non solet status in dubium vocari, si dicantur falsa
demonstratione liberati. * ant. a. tertio. * <a 211 pp. non. oct. gentiano
et basso conss.>
CJ.7.1.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nihil
civitati romanae semel praestitae vel addere vel detrahere secundam
manumissionem potuisse certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc.
sallustio. * <a 293 d. prid. k. mai aa. conss.>
CJ.7.1.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
mulierem per maritum nec alium per procuratorem vindicta manumittere posse non
est ambigui iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. attiae. * <>
CJ.7.1.4:
Imperator Constantinus
Apud
consilium nostrum vel apud consules praetores praesides magistratusve earum
civitatum, quibus huiusmodi ius est, adipisci potest patronorum iudicio sedula
servitus libertatem. * const. a. ad maximum pu. * <a 319 - 323 >
CJ.7.2.0.
De testamentaria manumissione.
CJ.7.2.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
codicillos maior viginti annis fecisset, confirmationis tempus libertati non
nocere certum est: nec enim potestas iuris, sed iudicii consideratur. * sev. et
ant. aa. primo. * <aproposita.>
CJ.7.2.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Ex
testamento defuncti libertates praestari non possunt hereditate non adita, vel
si rei memoria propter crimen quod morte non intercidit damnata est. * sev. et
ant. aa. phileto. * <>
CJ.7.2.3:
Imperatores Severus, Antoninus
Libertas
testamento data adita hereditate contingit, et si heres scriptus per in
integrum restitutionem abstinuerit hereditate, nihil ea res libertati obest. *
sev. et ant. aa. euphrosynae. * <a 207 s. xvii k. mai. apro et maximo
conss.>
CJ.7.2.4pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Cum
testamento directam libertatem pater tuus sit consecutus, quamvis ei heres
extiteris, frustra tamen, rationes quas tempore servitutis gessit ut reddas,
compelleris, cum non ea condicione acceperit libertatem. * sev. et ant. aa.
anchilao. * <a 215 proposita vii k. dec. laeto ii et cereale conss.>
CJ.7.2.4.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Is
autem, cui libertas sive fideicommissaria sive directa, si rationes
reddidisset, relicta est, ante reliqua illata et ea, quae malo consilio amota
sunt, ad libertatem non potest pervenire: sin autem non debitor ex rationibus
fuerit repertus, post aditam hereditatem quasi puram libertatem consequitur.
<a 215 proposita vii k. dec. laeto ii et cereale conss.>
CJ.7.2.5:
Imperator Alexander Severus
In
fraudem creditorum testamento datae libertates, quamvis debitori heres qui
solvendo est extiterit, per legem aeliam sentiam non valent. * alex. a.
quintiano. * <>
CJ.7.2.6:
Imperator Gordianus
Si
hereditas eius, a quo testamento dicis te esse manumissum, ob aes alienum
spernitur ab heredibus, conservandae libertatis gratia non iniusta ratione
creditoribus hereditariis satis offerens iudicium testatoris servari tibi
postulabis, maxime cum id etiam a divo marco consultissimo principe sit
constitutum: quod in extranea quoque persona observari oportet. * gord. a.
pisistrato. * <>
CJ.7.2.7:
Imperator Gordianus
Contra
voluntatem matris tuae libertatem in eum conferre, quem illa liberum fieri
prohibuit, non debes, ne videaris iura pietatis violare. * gord. a. .Tae. *
<a 240 pp. x k. febr. sabino ii et venusto conss.>
CJ.7.2.8:
Imperator Philippus
Cum
testator libertatem tempore nuptiarum filii sui vel filiae servo dari iussit ,
non tempus praestandae libertati praestituit, sed potius condicioni locum
fecit, ut non insecutis nuptiis libertas iure posci non possit. * philipp. a.
et philipp. c. gemello. * <>
CJ.7.2.9:
Imperatores carus, carinus, numer.
Servo
tuo defunctus, licet te heredem scripsisse proponatur, tamen directam
libertatem dare non potuit: iure enim directo libertatem servis alienis dare
nemo potest. * carus carinus et numer. aaa. mauro. * <a 283 pp. vi id. nov.
caro et carino conss.>
CJ.7.2.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Directis
verbis iure data libertate non sola impositione pilei, sed adita hereditate, si
nulla iuris impediat constitutio, liberti constituuntur. * diocl. et maxim. aa.
et cc. germano. * <a 293>
CJ.7.2.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
iure non substitit testamentum, in hoc nec libertates ( cum non fuisse additum,
ut pro codicillis scriptum valeret, proponas) recte datas constabit. * diocl.
et maxim. aa. et cc. laurinae. * <a 293 pp. sub die xvi k. april. sirmi aa.
conss.>
CJ.7.2.12pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
heredes iure facto testamento sollemniter adierint hereditatem, ex testamento
tibi libertas quaesita post colludentibus tam scriptis heredibus quam ab
intestato vindicantibus successionem adimi non potuit. * diocl. et maxim. aa.
et cc. rhizo. * <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.7.2.12.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod
si sponte repudiaverunt sibi delatam successionem, omnia quae testamento
fuerant scripta defecisse convenit. <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.7.2.12.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
vero, ut vos fraudarent libertate, collusisse eos praeses animadverterit,
secundum haec quae divus pius antoninus constituit libertatibus consuli
providebit. <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.7.2.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Statuliberis
datam libertatem adimi ab herede non posse certum est: nec alienatio nec
usucapio statulibero, quominus existente condicione libertatem consequatur,
nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. martiali. * <>
CJ.7.2.14:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Directas
libertates graecis verbis liceat in testamentis relinquere, ut ita libertates
directae datae videantur, ac si legitimis verbis eas testator dari iussisset. *
theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a 439 d. prid. id. sept.
constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.7.2.15pr.:
Imperator Justinianus
Cum
constitutio divi marci declarat, si quis testamento condito vel sine testamento
moriens, ut locus fiat ab intestato successioni, libertates reliquerit, nemo
autem adire vult defuncti hereditatem eo, quod suspecta esse videtur, et si
fuerint libertates forsitan et sine scriptis fideicommissariae relictae, licere
vel cuilibet extraneo vel uni ex servis, qui et ipse libertate donatus est et
pro sua periclitatur condicione, adire hereditatem sub hac condicione et
satisdatione, quod et creditoribus omnibus satisfaciat et libertates imponat
his, quibus voluerit testator, variae dubitationes ex hac constitutione
emerserunt. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532>
CJ.7.2.15.1:
Imperator Justinianus
Nam si
res hereditariae herede minime invento venierint an et post venditionem
earundem rerum possibile est vel servum vel quemlibet alium adire et recuperare
quidem ab emptoribus res, satisfacere autem creditoribus et libertatibus,
quaerebatur. <a 531 - 532>
CJ.7.2.15.1a:
Imperator Justinianus
Et
licet divus severus semel rebus venditis hoc non admisit, nobis tamen ulpiani
sententia admonente placuit maxime propter libertates, ne depereant, et post
venditionem rerum annale remedium dare divi marci constitutioni, intra quod et
creditoribus omnibus satisfiat et emptores nihil novi patiantur, qui annalem
saepe sentiebant rescissionem, et licere servo, qui libertate donatus est, vel
alii cuidam extraneo vel ante venditionem rerum vel post venditionem, intra
annale tamen tempus, adire hereditatem et res recuperare, prius satisdatione
danda, ut tam creditoribus quam libertatibus satisfaciat. <a 531 - 532>
CJ.7.2.15.1b:
Imperator Justinianus
( 1) sin
autem libertatibus quidem omnibus satisfacere quis polliceatur, creditoribus
autem non in solidum, sed in partem solvere creditum, illi autem huiusmodi
pactionem admiserint, sancimus et in huiusmodi casu consultissimi principis
locum habere constitutionem et eum modis omnibus admittendum censemus, maxime
cum ex voluntate creditorum hoc interponitur: nolentibus etenim creditoribus
admitti talem petitionem nullo concedimus modo. <a 531 - 532>
CJ.7.2.15.2:
Imperator Justinianus
Si
vero quidam ex servis libertatem amplexi fuerint, alii autem censuerint esse
respuendam, et in hunc casum extendenda est divi marci oratio et procul dubio
et in hac specie audiendus est petitor hereditatis et maneat liberum arbitrium
servorum, sive ad libertatem venire volunt sive in servitutem remanere. <a
531 - 532>
CJ.7.2.15.2a:
Imperator Justinianus
Licet
enim romanam civitatem recusare nemini servorum licet, tamen in hoc casu, ne
propter quorundam indevotionem alii maneant in servitute, volentibus quidem
omnibus servis licere in libertatem pervenire, nolentibus autem quibusdam vel
recusantibus spontaneam servitutem imminere oportet et, quem patronum habere
noluerint, dominum suum, forsitan et acerbum, sentiant. <a 531 - 532>
CJ.7.2.15.3:
Imperator Justinianus
Sin
vero non omnes libertates adimplere pollicitus fuerit, sed certum numerum
servorum ex his, qui ad libertatem venire iussi sunt, melius est, si quidem res
hereditariae sufficiunt ad implendos creditores, etiam omnibus servis dare
libertatem, etsi hoc non pollicitus est. si autem deest in exsolvendis
creditoribus, humanius est, ut saltim pauci veniant ad libertatem. <a 531 -
532>
CJ.7.2.15.4:
Imperator Justinianus
Sed
hoc quidem antiquis dubitationibus remedium invenimus. bellissimam autem
repletionem praefatae constitutioni donantes sancimus: si non unus veniat
hereditatis petitor, sed plures, si quidem uno momento uterque vel ampliores,
omnibus detur licentia communiter hereditatem adire, prius satisdatione ab
omnibus danda , ut creditoribus et libertatibus satisfaciant. <a 531 -
532>
CJ.7.2.15.4a:
Imperator Justinianus
Sin
autem per intervalla temporum hoc fiat, qui primus veniat habeat praerogativam,
si etiam satisdationem praestare potest: illo enim cessante hoc facere alii
gradatim secundum tempora petitionis succedant. et hoc intra annale tempus
observetur. <a 531 - 532>
CJ.7.2.15.5:
Imperator Justinianus
Sin
autem uno pollicente quosdam liberos facere, non autem totos, alius emerserit
satisdationem paratus idoneam praestare, quod omnibus creditoribus et omnibus
libertatibus satisfaciat, aequissimum est eum admitti, ut omnes libertates
indistincte celebrentur. quod privilegium damus non solum servo, qui libertate
donatus est, sed etiam ei, cui nulla libertas relicta est, ut aliquid venustum
eveniat, ut per eum, cui libertas relicta non est, aliis libertas imponatur.
<a 531 - 532>
CJ.7.2.15.6:
Imperator Justinianus
Sed si
quidem, antequam prior hereditarias res et libertatem accipiat, hoc eveniat,
secundo petitori vel tertio vel deinceps ampliores libertates pollicentibus
fieri locum censemus. <a 531 - 532>
CJ.7.2.15.7:
Imperator Justinianus
Sin
autem iam rebus servo, qui primus petiit hereditatem, datis et libertatibus ab
eo quibusdam servis hereditariis impositis quidam alius servus hereditarius vel
liber extraneus hoc facere maluerit, licebit quidem ei hoc impetrare et sub
maioribus pollicitationibus et satisdationibus hereditatem accipere: sed prior
in libertate petitor maneat, licet res ab eo abstrahantur. his omnibus intra annum
secundum quod dictum est celebrandis, ex quo prior petitor iudicem adierit.
<a 531 - 532>
CJ.7.3.0.
De lege fufia caninia tollenda.
CJ.7.3.1:
Imperator Justinianus
Servorum
libertates in testamento relictas tam directas quam fideicommissarias ad exemplum
inter vivos libertatum indistincte valere censemus, lege fufia caninia de
cetero cessante nec impediente testantium pro suis servis clementes
dispositiones effectui mancipari. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun.
constantinopoli dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.7.4.0.
De fideicommissariis libertatibus.
CJ.7.4.1pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Cum
proponas hereditatem eius aditam non esse, a quo tibi fideicommissariam
libertatem relictam dicis, et ab intestato alium quam qui scriptus erat
hereditatem possedisse, si non a legitimo quoque herede fideicommissaria
libertas repetita est, nullo iure praestari eam ab eo qui rogatus non est
desideras. * sev. et ant. aa. * <a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino
conss.>
CJ.7.4.1.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Plane
si pecunia accepta heredem institutum omisisse hereditatem docueris, libertatem
tibi praestare cogetur. <a 197 pp. xiii k. mart. laterano et rufino
conss.>
CJ.7.4.2:
Imperator Antoninus
Quamvis
codicilli, quibus avunculo defunctae legatus esse videaris, falsi pronuntiati
sunt, tamen si ante motam criminis quaestionem iustam libertatem es a legatario
consecutus, posterior eventus non infirmat ita datam libertatem. plane secundum
divi hadriani constitutionem datur heredi viginti aureorum repetitio. * ant. a.
valerio. * <a d. xviii k. aug. eodem antonio a........... conss.>
CJ.7.4.3:
Imperator Alexander Severus
Cum
libertatem mulieribus sub condicione datam proponas, quid dubium est eos, qui
ex his ante impletam eam eduntur, servos nasci et pertinere ad heredes iure
dominii? his enim demum succursum est, qui post moram praestandae libertatis
progeniti sunt, ut liberi et ingenui viderentur. * alex. a. lucio. * <a 222?
>
CJ.7.4.4:
Imperator Alexander Severus
Si
voluntate domini in libertate morata est, cui fideicommissaria libertas debita
fuerit, secundum senatus consultum et constitutiones ad id pertinentes civis
romana facta ingenuos peperit. sed si numquam ab ea libertas petita est,
sibimet imputare debet, cum interea ex ea progeniti servi sint. * alex. a.
arriano. * <a 222? >
CJ.7.4.5:
Imperator Alexander Severus
Minor
annis lege definitis nec per fideicommissum libertatem supremis suis relinquere
potest nisi his, quorum causam probare potest. * alex. a. dionysio. * <a
222? >
CJ.7.4.6:
Imperator Alexander Severus
Deberi
etiam alienae ancillae fideicommissariam libertatem placuit: nec deficit hoc
debitum, si interim domina, si modo nihil ex iudicio eius, qui quaeve reliquit
libertatem, percepit, noluit vendere, quia possit tempore procedente, ubicumque
occasio redimendae ancillae fuerit, praestari libertas. * alex. a. maximo. *
<>
CJ.7.4.7:
Imperator Alexander Severus
Hi,
quibus per fideicommissum libertas supremis iudiciis relinquitur, eorum liberti
efficiuntur, a quibus manumittuntur. * alex.A. nicomedi. * <a 225 pp. k.
april. fusco et dextro conss.>
CJ.7.4.8:
Imperator Alexander Severus
Cum
proponas fideicommissariam libertatem ita tibi datam, si uxori testatoris
placuisset, licet non adeunte hereditatem ad filium solida hereditas pertinere
coepit, non refragante tamen uxore testatoris potes petere libertatem. * alex.
a. eutycheti. * <a 225 pp. xv k. sept. fusco et dextro conss.>
CJ.7.4.9:
Imperator Alexander Severus
Fideicommissaria
quidem libertas ita tibi relicta, cum testatoris filius ad annum vigensimum
quintum pervenisset, non intercidit, licet heredem intra praestitutam aetatem
decessisse proponas: tempore quippe, quo, si viveret, praefinitam aetatem
impleturus foret, spem libertatis non intercidere vetus placitum est. * alex.
a. mercuriali. * <a 231 pp. k. april. pompeiano et peligno conss.>
CJ.7.4.10pr.:
Imperatores valer., gallien.
Etsi
non adscripta libertate testator servum suum tutorem filiis suis dederit,
receptum est et libertatis et pupillorum favore, ut per fideicommissum
manumisisse eum videatur. * valer. et gallien. aa. daphno. * <a 260 pp. iii
k. mart. saeculare et donato conss.>
CJ.7.4.10.1:
Imperatores valer., gallien.
Et si
non suum proprium, sed alienum servum condicionem eius sciens tutorem adscripserit,
aeque fideicommissariam libertatem datam, nisi aliud evidenter defunctum
sensisse appareat, prudentibus placuit. <a 260 pp. iii k. mart. saeculare et
donato conss.>
CJ.7.4.11pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
servus fuisti ac tibi per fideicommissum libertas relicta fuerit, pervides sine
manumissione te ad libertatem pervenire non potuisse. * diocl. et maxim. aa. et
cc. flaviano. * < sine die et conss.>
CJ.7.4.11.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter
si verbis precariis constitutus servus libertatem accepisti, adiri praeses
provinciae oportet, ut causa cognita, si tibi deberi libertatem perspexerit, ad
manumittendum eum qui debet urgueat vel, si latitet, contra latitantem
interposito decreto tibi prospiciat. < sine die et conss.>
CJ.7.4.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex
verbo " commendo" testamento vel codicillis non videri
fideicommissariam libertatem relictam auctoritate iuris declaratur. * diocl. et
maxim. aa. et cc. irenaeo. * <a 294 s. xvii k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.7.4.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si te,
donatam ante matrimonium uxori suae, post ei legato relicto manumitti
testamento seu codicillis verbis precariis a successoribus voluit, tam hos ad
redemptionem et manumissionem quam eam, quae in capiendis relictis defuncti
consensit iudicio, teneri tibique fideicommissariam debere libertatem non
ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pythagoridae. * <a 294 s. vii id.
dec. cc. conss.>
CJ.7.4.14pr.:
Imperator Justinianus
Cum
inter veteres dubitabatur, si fideicommissariam libertatem possibile esset
relinqui servo, qui adhuc in ventre portaretur et homo fieri speraretur, nos
vetus iurgium decidentes libertatis favore censemus et fideicommissariam nec
non directam libertatem suam firmitatem habere sive in masculo sive in femina,
quae adhuc in ventre vehatur materno, ut cum libertate solem respiciat, etsi
mater sua adhuc in servitute constans eum vel eam ediderit. * iust. a. iuliano
pp. * <a 530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.7.4.14.1:
Imperator Justinianus
Sin
autem plures creati vel creatae sint, sive unius fecit mentionem sive
pluraliter nuncupavit, nihilo minus omnes ad libertatem ad prima veniant
cunabula, cum in ambiguis sensibus melius est, et maxime in libertate, favore
eius humaniorem amplecti sententiam. <a 530 d. k. oct. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.15:
Imperator Justinianus
Ancillam
seu servum, cum fideicommissaria libertas eis relicta sit, sancimus, si mora a
debitore libertatis facta fuerit, sententia praesidis eripi ad libertatem et
nullo facto aut voluntate ab herede expectanda, sed talem habere eos
libertatem, quasi ab ipso testatore directis verbis fuerint libertatem
consecuti, cum satis impium atque absurdum est heredes testatoris differre
voluntates, maxime cum ad libertatem respiciant. * iust. a. iuliano pp. * <a
530 d. k. oct. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.16pr.:
Imperator Justinianus
Si
quis in suo testamento rogaverit suum heredem ex liberis ancillae suae quam
nominaverit unum quem elegerit ad libertatem perducere et, cum ancilla unum vel
plures enixa est, heres neque dum superest in libertatem aliquem adduxerit vel,
cum deliberat, quis ad libertatem producendus est, ab hac luce fuerit
subtractus : dubitabatur ab antiquis, utrumne omnes an quidam aut nemo ex his
ad libertatem perveniant. sed veteris quidem iuris altercatio multa sibi super
huiusmodi casibus resonavit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.16.1:
Imperator Justinianus
Nos
autem heredis malignitatem coercentes, si non voluntatem testatoris
adimpleverit et mox, cum potuerit, non elegerit unum ex liberis ancillae et eum
libertate donaverit, sancimus compelli non solum eum, sed etiam heredes vel
successores eius omnes ancillae liberos in libertatem producere. <a 530 d.
xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.16.2:
Imperator Justinianus
Neque
enim hoc contrarium est sententiae testatoris: cum enim omnimodo quendam ex his
liberum esse disposuit et non ad certum corpus, sed ad omnes respexit, si non
paretur eius voluntati, sine dubio ex sententia testatoris omnes ad libertatem
perveniunt. <a 530 d. xv k. dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.7.4.16.3:
Imperator Justinianus
Similemque
esse definitionem censemus, et si non ab herede, sed a legatario vel
fideicommissario testator rogaverit libertatem imponi. <a 530 d. xv k. dec.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.16.4:
Imperator Justinianus
Sic
etenim iusto timore heredes vel legatarii vel fideicommissarii perterriti et
voluntatem testatoris adimplere procurent et sibi non ex omnium libertate
quandam adferri patiantur iacturam. quod si reclamaverint, sibi tale dispendium
imputent, non ex nostra lege, sed ex sua lugentes instantia. <a 530 d. xv k.
dec. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.4.17pr.:
Imperator Justinianus
Cum
quidam servum suum ita legavit, ut legatarius libertatem ei imponat, et heres
ad huiusmodi legatum improbe versatus servum dare legatario designatus est, ut
etiam lite pulsetur, et iudex non in ipsum servum, sed in aestimationem litis
condemnationem proferat: veteris iuris interpretes dubitabant, ne quid
obstaculum libertati ex hac causa procedat et, si placuerit eandem deberi
libertatem, a quo danda est utrumne ab herede an a legatario, et si heres
imponat libertatem, an legatarius, quod ex pecuniaria condemnatione accepit,
firmiter detinet sive totum sive ex parte sive etiam nihil. * iust. a. iuliano
pp. * <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv.
cc.Conss.>
CJ.7.4.17.1:
Imperator Justinianus
Talem
itaque altercationem resecantes miramur, quare iudex, qui praepositus est in
praedicta causa, non omnimodo condemnationem in servum, sed in aestimationem
eius fecerat, cum ipsius vitium etiam huiusmodi altercationi praebuit
occasionem. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv.
cc.Conss.>
CJ.7.4.17.2:
Imperator Justinianus
Unde
si talis quaestio emerserit, nullum quidem iudicem ita esse stultum putamus ,
ut huiusmodi proferat condemnationem, sed si legatarius immineat, quatenus ei
servus restituatur, et post litem contestatam duorum mensum spatium effluxerit,
censemus ilico ad libertatem eripi servum, et illum quidem liberum esse,
heredem autem pro sua indevotione omnes expensas, quas legatarius in litem
fecit, in quadruplum ei condemnari, iure patronatus integro legatario servando.
<a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.Conss.>
CJ.7.5.0.
De dediticia libertate tollenda.
CJ.7.5.1:
Imperator Justinianus
Dediticia
condicio nullo modo in posterum nostram rem publicam molestare concedatur, sed sit
penitus delata, quia nec in usu esse reperimus, sed vanum nomen huiusmodi
libertatis circumducitur. nos enim, qui veritatem colimus, ea tantummodo
volumus in nostris esse legibus, quae re ipsa obtinent. * iust. a. iuliano pp.
* <a 530 d........ lampadio et oreste conss.>
CJ.7.6.0.
De
CJ.7.6.1pr.:
Imperator Justinianus
Cum
dediticii liberti iam sublati sunt, quapropter imperfecta latinorum libertas
incertis vestigiis titubans et quasi per saturam inducta adhuc remanet et non
inutilis quidem pars eius deminuitur, quod autem ex ipsa rationabile est, hoc
in ius perfectum deducitur? * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.1:
Imperator Justinianus
Cum
enim latini liberti ad similitudinem antiquae latinitatis, quae in coloniis
missa est, videntur esse introducti, ex qua nihil aliud rei publicae nisi
bellum accessit civile, satis absurdum est ipsa origine rei sublata imaginem
eius derelinqui. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii
et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.1a:
Imperator Justinianus
Cum
igitur multis modis et paene innumerabilibus latinorum introducta est condicio
et leges diversae et senatus consulta introducta sunt et ex his difficultates
maximae emergebant tam ex lege iunia quam ex largiano senatus consulto nec non
ex edicto divi traiani, quorum plenae quidem fuerant nostrae leges, non autem
in rebus fuerat eorum experimentum: studiosissimum nobis visum est haec quidem
omnia et latinam libertatem resecare, certos autem modus eligere, ex quibus
antea quidem latina competebat libertas, in praesenti autem romana defertur
condicio, ut his praesenti lege enumeratis et cives romanos nascentibus ceteri
omnes modi, per quos latinorum nomen inducebatur, penitus conquiescant et non
latinos pariant, sed ut pro nullis habeantur. <a 531 d. k. nov.
constantinopoli post con sulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.1b:
Imperator Justinianus
Quis enim
patiatur talem esse libertatem, ex qua in ipso tempore mortis in eandem
personam simul et libertas et servitium concurrunt et, qui quasi liber moratus
est, eripitur non tantum in mortem, sed etiam in servitutem? <a 531 d. k.
nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.1c:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque, si quis per epistulam servum suum in libertatem producere maluerit,
licere ei hoc facere quinque testibus adhibitis, qui post eius litteras sive in
subscriptione positas sive per totum textum effusas suas litteras supponentes
fidem perpetuam possint chartulae praebere. et si hoc fecerit, sive per
scribendo sive per tabularium, libertas servo competat quasi ex imitatione
codicilli delata, ita tamen, ut et ipso patrono vivente et libertatem et
civitatem habeat romanam. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.2:
Imperator Justinianus
Sed et
si quis inter amicos libertatem dare suo servo maluerit, licebit ei quinque
similiter testibus adhibitis suam explanare voluntatem et quod liberum eum esse
voluit dicere: et hoc sive inter acta fuerit testificatus sive testium voces
attestationem sunt amplexae et litteras tam publicarum personarum quam testium
habeant, simili modo servi ad civitatem producantur romanam quasi ex codicillis
similiter libertatem adipiscentes. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.3:
Imperator Justinianus
Sed
scimus etiam hoc esse in antiqua latinitate ex edicto divi claudii introductum,
quod, si quis servum suum aegritudine periclitantem sua domo publice eiecerit
neque ipse eum procurans neque alii eum commendans, cum erat ei libera
facultas, si non ipse ad eius curam sufficeret, in xenonem eum mittere vel quo
poterat modo eum adiuvare, huiusmodi servus in libertate latina antea morabatur
et, quem ille moriendum dereliquit, eius bona iterum, cum moreretur,
accipiebat. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.3a:
Imperator Justinianus
Talis
itaque servus libertate necessaria a domino et nolente re ipsa donatus fiat
ilico civis romanus nec aditus in iura patronatus quondam domino reservetur.
quem enim a sua domo suaque familia publice reppulit neque ipse eum procurans
neque alii commendans neque in venerabilem xenonem eum mittens neque consueta
ei praebens salaria, maneat ab eo eiusque substantia undique segregatus tam in
omni tempore vitae liberti quam cum moriatur nec non postquam iam fuerit in
fata sua concessus. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.4:
Imperator Justinianus
Similique
modo si quis ancillam suam sub hac condicione alienaverit, ne prostituatur,
novus autem dominus impia mercatione eam prostituendam esse temptaverit, vel si
pristinus dominus manus iniectionem in tali alienatione sibi servaverit et, cum
ad eum fuerit reversa, ipse ancillam prostituerit, ilico in libertatem romanam
eripiatur et, qui eam prostituerit, ab omni patronatus iure repellatur. qui
enim ita degener et impius constitutus est, ut talem exerceret mercationem,
quomodo dignus est vel ancillam vel libertam eam habere? <a 531 d. k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.5:
Imperator Justinianus
Sed et
qui domini funus pileati antecedunt vel in ipso lectulo stantes cadaver
ventilare videntur, si hoc ex voluntate fiat vel testatoris vel heredis, fiant
ilico cives romani. et ne quis vana liberalitate iactare se concedatur, ut
populus quidem eum quasi humanum respiciat multos pileatos in funus procedentes
adspiciens, omnibus autem deceptis maneant illi in pristina servitute publico
testimonio defraudati: fiant itaque et hi cives romani, iure tamen patronatus
patronis integro servando. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.6:
Imperator Justinianus
Illo
procul dubio observando, ut, si quis sive in testamento sive vindicta quendam
manumiserit, licet hoc dixerit vel scripserit, quod voluerit esse latinum,
supervacua adiectio latinitatis aboleatur et fiat civis romanus, ne modi, qui
ab antiqua observatione in civitatem romanam homines producebant, per
privatorum voluntates deminui videantur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli
post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.7:
Imperator Justinianus
Sed et
si sub condicione quidam libertatem suo servo reliquerit et a huc pendente
condicione extraneus heres libertatem ei imposuerit, non ut antea latinus, sed
civis fiat romanus. et si quidem condicio defecerit, ipsius heredis, qui
libertatem imposuit, maneat libertus. sin autem fuerit adimpleta, ne eripiatur
forsitan liberis et cognatis ius patronatus, orcinus libertus videatur et ad
eum iura patronatus perveniant, cui leges concedunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli
post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.8:
Imperator Justinianus
Illud
etiam satis acerbum nobis visum est, quod putabat antiquitas, si in liberali
iudicio superatus fuerat servus a domino, deinde servi pretium ab aliquo ei
solutum est, in latinitate eum remorari. quemadmodum enim rationabile est et
pretio eum perfrui et mortis liberti tempore denuo eum in servitutem deducere,
cum non sint ambo casus sibi consentanei? et in praesenti igitur casu libertas romana
ei accedat iure patronatus minime subnixa, quia ipse quodammodo sibi libertus
invenitur. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.9:
Imperator Justinianus
Sed et
si quis homini libero suam ancillam in matrimonio collocaverit et dotem pro ea
conscripserit, quod solitum est in liberis personis solis procedere, ancilla
non latina, sed civis efficiatur romana. si enim hoc, quod frequentissime in
cives romanas et maxime in nobiles personas fieri solet, id est dotalis
instrumenti conscriptio, et in hac persona adhibita est, necessarium est
consentaneum effectum huiusmodi scripturae observari. <a 531 d. k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.10:
Imperator Justinianus
Similique
modo si dominus inter acta quendam servum filium suum nominaverit, voci eius
quantum ad liberam condicionem credendum est. si enim ipse tali adfectione
fuerat accensus, ut etiam filium servum suum nominare non indignetur, et hoc
non secreto neque inter solos amicos, sed etiam actis intervenientibus et quasi
in iudicii figura nominaverit, quomodo potest eum servum iterum saltem
morientem habere? sed producatur et ipse in civitatem romanam, vera
liberalitate et non falso sermone domini sui sustentatus. <a 531 d. k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.11:
Imperator Justinianus
Ille
etiam novissimus antiquae latinitatis modus in civitatem romanam translatus
eligendus est, si quis instrumenta, ex quibus servus ostendebatur, vel dederit
servo vel corruperit. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.11a:
Imperator Justinianus
Sed ne
furandi occasio servis forsitan detur et sua malignitate in libertatem
perveniant, talis modus certa et indubitata probatione manifestetur, ut
testibus praesentibus non minus quinque dominus instrumenta vel det famulo suo
vel deleat aut alio modo corrumpat. et ex eo igitur modo civitatem romanam ei
competere censemus, salvo iure patronatus tam in hac specie quam in ceteris,
nisi ubi specialiter hoc patronis denegavimus. <a 531 d. k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.12:
Imperator Justinianus
His
tantummodo casibus ex omni iure antiquae latinitatis electis ceteri omnes, qui
in libris prudentium vel constitutionibus enumerati sunt, penitus conquiescant
nec latini ab eis procedant, sed maneant, ut dictum est, servi in sua
condicione nec tali remedio abuti concedantur. <a 531 d. k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.6.1.12a:
Imperator Justinianus
Et ne
in posterum aliquod ius latinae libertatis nostris legibus incurrat, lex iunia
taceat largiano senatus consulto cessante, sileat edictum divi traiani, quod ea
sequebatur, et si qua alia lex vel senatus consultum vel etiam constitutio
loquitur de latinis, ea inefficax quantum in eam partem remaneat et triplex
antea via libertatis, quae multiplices itroducebat ambages, uno directo tramite
discat ambulare. quod si aliqua lex vel constitutio libertatis faciet
mentionem, non autem latinitatis, ea pro civitate romana loqui intellegatur.
<a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.
cc.>
CJ.7.6.1.13:
Imperator Justinianus
Sed si
quidem liberti iam mortui sunt, et bona eorum quasi latinorum his quorum
intereat adgregata sunt, vel adhuc vivunt, nihil ex hac lege innovetur, sed
maneant apud eos iure antiquo firmiter detenta et vindicanda. in futuris autem
libertis praesens constitutio locum sibi vindicet. <a 531 d. k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.7.0.
De servo communi manumisso.
CJ.7.7.1pr.:
Imperator Justinianus
In
communes servos eorumque libertatem et quando cuidam domino pars libertatem
imponentis adcrescit nec ne, et maxime inter milites, qui huiusmodi imponunt
libertatem, multa ambiguitas exorta est apud veteres iuris auctores. * iust. a.
iuliano pp. * <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.1:
Imperator Justinianus
Et
inventa est constitutio apud marcianum in institutionibus divi severi, per quam
idem imperator disposuit necessitatem imponi heredi militis comparare partem
socii et servum libertate donare. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv.
cc. conss.>
CJ.7.7.1.1a:
Imperator Justinianus
Sed et
alia constitutio severi et antonini principum reperta est, ex qua generaliter
necessitas imponebatur socio partem suam socio vendere, quatenus libertas servo
imponatur, licet nihil lucri ex substantia socii morientis alii socio accedat,
pretio videlicet arbitrio praetoris constituendo, secundum ea, quae et ulpianus
libro sexto fideicommissorum et paulus libro tertio fideicommissorum refert,
ubi et hoc relatum est, quod sextus caecilius iuris antiqui conditor definivit
socium per praetorem compelli suam partem vendere, quatenus liber servus
efficiatur: quod et Marcellus apud iulianum in eius digestis notat: hocque et
Marcellum, cum iulianum notaret, rettulisse palam est. <a 530 d. k. aug.
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.1b:
Imperator Justinianus
His
itaque apud veteres iuris auctores inventis decidentes tales altercationes
generaliter sancimus, ut nulla inducatur differentia militis seu privati in
servis communibus, sed in omnibus communibus famulis, sive inter vivos sive in
ultima dispositione libertatem quis legitimam imponere communi servo voluerit,
hoc faciat, necessitatem habente socio vendere partem suam, quantam in servo
possidet, sive dimidiam sive tertiam sive quantamcunque, et si plures sint
socii, uno ex his libertatem imponere cupiente alios omnes necessitatem habere
partes suas, quas in servo possident, vendere ipsi, qui libertatem servo
imponere desiderat, vel heredi eius ( licet ipse communis servus institutus
sit), si hoc moriturus dixerit, ita tamen, ut omnimodo ipse qui partes alias
comparavit vel heredes ei us libertatem imponant. <a 530 d. k. aug. lampadio
et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.2:
Imperator Justinianus
Sin
autem socius vel socii recusaverint pretium accipere, licentiam ei damus
offerre hoc per publicas personas et sigillo impresso in aedem sacram deponere
et sic habere facultatem servum libertate donare et eum habere plenissimam
libertatem et civitate romana perfrui et nullum timere ex sociis. sibi etenim
imputent, si, cum liceret lucrari pretium, hoc accipere differunt. <a 530 d.
k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.3:
Imperator Justinianus
Sed ne
circa peculium servi aliqua fuerit dubitatio, peculium eius in omnes socios
pertinere iubemus ex partibus, pro quibus quisque et dominium servi possidet :
licentia concedenda ei, qui libertatem moriens imponit, etiam eius peculium
quod ei attingit liberto concedere. iura autem patronatus procul dubio pro suo
ordine ad eum venire qui libertatem donavit. <a 530 d. k. aug. lampadio et
oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.4:
Imperator Justinianus
Sin
autem servus ratiociniis suppositus sit, ne ratiocinia pereant vel libertas
impediatur, praesidem provinciae vel competentem iudicem tempus statuere, intra
quod debet ratiociniis ante factis et debitis, quae ex his apparuerit, redditis
ita ad libertatem venire. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.7.7.1.5:
Imperator Justinianus
Ne
autem quantitas servilis pretii sit incerta, sed manifesta, sancimus servi
pretium sive ancillae, si nulla arte sunt imbuti, viginti solidis taxari, his
videlicet, qui usque ad decimum annum suae venerunt aetatis, in decem
tantummodo solidis ponendis: sin autem aliqua arte praediti sunt exceptis
notariis et medicis, usque ad triginta solidos pretium eorum redigi sive in
masculis sive in feminis. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.7.7.1.5a:
Imperator Justinianus
Sin
autem notarius sit vel medicus sive masculus sive femina, notarius quidem usque
ad quinquaginta, medicus autem usque ad sexaginta taxetur. <a 530 d. k. aug.
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.5b:
Imperator Justinianus
Sin
vero eunuchi sint servi communes maiores decem annis, si quidem sine arte sint,
in quinquaginta solidos computentur, sin autem artifices, usque ad septuaginta:
minores etenim decem annis eunuchos non amplius triginta solidis aestimari
volumus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.5c:
Imperator Justinianus
Et
eorum partem competentem socii accipientes libertatem eis per competentes
iudices imponere compellentur. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.7.7.1.6:
Imperator Justinianus
Sin
autem, uno ex sociis libertatem sive imponere sive relinquere servo cupiente et
pretium dante alter vel alteri ex his ipsi velle dixerint libertatem imponere
et pretium dare, melior quidem causa erit eius, qui primus ad hanc rationem
pietatis perveniet. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.6a:
Imperator Justinianus
Si
tamen sub obtentu libertatis et ipsi ad haec prosiluerint, tunc iudicem
competentem omnes compellere sine pretio ei libertatem imponere: peculio quidem
in omnes secundum partem dominii distribuendo, iura autem patronatus secundum
sui naturam omnibus qui libertatem imposuerunt aequaliter habentibus. <a 530
d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.1.7:
Imperator Justinianus
Ius
enim adcrescendi, quod antiqua iura in communibus servis manumittendis
introducebant, nullius esse momenti nec in posterum frequentari penitus
concedimus. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.2pr.:
Imperator Justinianus
Cum
apud omnes iuris peritos hoc placitum est, ut servus communis apud unumquemque
dominum partim sit proprius partim alienus, ut ex hac causa possit et ipse
legato honorari et ipse legari, huiusmodi incidit quaestio. * iust. a. iuliano
pp. * <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.7.7.2.1:
Imperator Justinianus
Duo
vel plures domini communem servum habebant, sed unus ex his ipsi servo suam
partem quam in eo habebat legavit. et semel accepta dubitationis occasione hoc
vetustas in magnum extollit certamen. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec.
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.2.2:
Imperator Justinianus
Cum
igitur nos sensum huiusmodi legati crebra indagatione adgredientes duplicem
esse eum opinamur: aut enim putavit testator liberum fieri posse ex parte
servum , qui huiusmodi legatum ei reliquit, aut, si hoc minime cogitavit,
adfectu socii fecit, ut ei adquiratur, heredes autem suos eundem servum
possidere minime voluit, ut sit manifestum a suo patrimonio penitus esse eum
alienatum: in tali itaque comparatione nos, qui fautores libertatis sumus, sic
ambiguam testatoris interpretamur voluntatem, tamquam si voluit eum libertate
in suam partem donare. <a 530 d. constantinopoli xv k. dec. lampadio et
oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.7.2.3:
Imperator Justinianus
Et cum
iam de communibus servis manumittendis statuimus, quid in huiusmodi casibus
fieri oportet, ex illius sanctionis tenore et huiusmodi species sit definita.
fiat itaque liber, ex parte quidem testatoris secundum eius voluntatem, ex
altera autem parte ex nostra definitione, pretio secundum praedictae constitutionis
tenorem vel sociis ab herede praestando vel, si accipere noluerint, tam
offerendo quam signando et periculo eorum deponendo, cum sat abundeque
imperiale est humaniorem sententiam pro durioribus sequi. <a 530 d.
constantinopoli xv k. dec. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.8.0.
De servo pignori dato manumisso.
CJ.7.8.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Licet
dotale mancipium vir qui solvendo est possit manumittere, tamen si te pignori
quoque datum mulieri apparuerit, invita ea non posse libertatem adsequi non
ambigitur. * sev. et ant. aa. proculo. * <a 205 pp. xii k. mai. antonino a
ii et geta ii conss.>
CJ.7.8.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Libertas
a debitore fisci servo data, qui pignori non est ex conventione speciali, sed
tantum privilegio fisci obligatus, non aliter infirmatur, quam si hoc fraudis
consilio effectum detegatur. * sev. et ant. aa. abascanto. * <>
CJ.7.8.3:
Imperatores Severus, Antoninus
Ab eo,
qui bona sua pignori obligavit, quae habet quaeque habiturus esset, posse
servis libertatem dari certum est. non idem iuris est in his servis, qui
pignoris iure specialiter traditi vel obligati sunt. * sev. et ant. aa.
antonio. * <a 209 pp. iii k. ian. pompeiano et avito conss.>
CJ.7.8.4:
Imperator Alexander Severus
Si, ut
proponis, consentiente creditore, cui pignoris iure cum aliis mancipiis
obligatus fuisti, a debitore manumissus es, potuisti ad libertatem pervenire. *
alex. a. sabiniano. * <a 222 pp. vi id. mai. alexandro a. cons.>
CJ.7.8.5:
Imperator Alexander Severus
Si
creditoribus satisfactum fuerit, ancillae, quae pignori obligatae a debitore
manumissae erant, liberae fiunt. nam ipse manumissor si fraudem se fecisse
creditoribus, ut revocet libertates, audeat dicere, audiri non debet nec
heredes eius. * alex. a. extricatiano. * <a 223 pp. iii k. iun. maximo ii et
aeliano conss.>
CJ.7.8.6:
Imperator Alexander Severus
Si
tutor tuus de pecunia tua servos emptos manumisit, quoniam huiusmodi servi
sicut ceterae res pupillaribus pecuniis emptae iure pignoris ex constitutione
divorum parentium meorum obligati sunt favore pupillorum, liberi facti non
sunt. * alex. a. auctori. * <>
CJ.7.8.7:
Imperator Gordianus
Sive
cum nupsisses mancipia in dotem dedisti, sive post datam dotem de pecunia dotis
maritus tuus quaedam comparavit, iuris rationibus dominia eorum ad eum
pervenerunt. ideoque frustra quaestionem super statu manumissorum conaris
inferre, qui eius facti, qui comparavit vel in dotem accepit, ab eo iure
potuerunt manumitti. * gord. a. iulianae. * <>
CJ.7.9.0.
De servis rei publicae manumittendis.
CJ.7.9.1:
Imperator Gordianus
Si
ita, ut lege municipali constitutionibusque principum comprehenditur, cum
servus publicus esses, ab ordine consentiente etiam praeside provinciae
manumissus es, non ex eo, quod is quem dederas vicarium in fugam se convertit,
iugo servitutis, quod manumissione evasisti, iterato cogeris succedere. * gord.
a. epigono. * <>
CJ.7.9.2:
Imperator Gordianus
Si
decretum ordinis auctoritas rectoris provinciae comprobavit, quo is libertatem acceperat,
cui postea fueras, ut proponis, matrimonio copulata, natam ex huiusmodi
matrimonio et civem romanam esse et in patris potestate non est incertae
opinionis. * gord. a. hadrianae. * <>
CJ.7.9.3pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Titulo
non praecedente, quibus dominia servorum quaeri solent, municipium libertus
servus non efficitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. philadelpho. * <a 290
vel 293 d. xv k. april. ravennae aa. conss. >
CJ.7.9.3.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
itaque secundum legem vetti libici, cuius potestatem senatus consulto iuventio
celso iterum et neratio Marcello consulibus facto ad provincias porrectam
constitit, manumissus civitatem romanam consecutus es, post vero ut libertus
tabularium administrando libertatem quam fueras consecutus non amisisti, nec
actus tuus filio ex liberis ingenuo suscepto, quominus decurio esse possit,
obfuit. <a 290 vel 293 d. xv k. april. ravennae aa. conss. >
CJ.7.10.0.
De his qui a non domino manumissi sunt.
CJ.7.10.1:
Imperator Antoninus
Eum,
qui servos alienos ac si suos manumittit, ut pretium eorum dominis, si hoc
elegerint, dependat, quanti sua interest, saepe rescriptum est. * ant. a.
corneliano. * <a 213 pp. k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.7.10.2:
Imperator Alexander Severus
Felicissima,
quam mandante te servos emisse dicis, si dominium servi quem manumisit nondum
ad te transtulerat, frustra petis, ut denegata libertate eius quem manumissum
dicis possessio tibi tradatur. * alex. a. mercuriali. * <>
CJ.7.10.3:
Imperator Alexander Severus
Qui
tibi hereditatem vendidit, antequam res hereditarias traderet, dominus earum
perseveravit et ideo manumittendo libertatem servo hereditario praestitit. *
alex. a. pompeio mil. * <a 230 pp. vi k. aug. agricola et clemente conss.>
CJ.7.10.4:
Imperatores valer., gallien.
Si non
proprietatem donaveras, sed ministerium ancillae dederas, libertatem mancipio
dando ea, quae precarium usum haberet, dominio tuo nihil praeiudicavit. nemo
enim alienum servum, quamvis ut proprium manumittat, ad libertatem producere
potest. * valer. et gallien. aa. zoilo. * <a 260 pp. x k. aug. saeculare et
donato conss.>
CJ.7.10.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
tradita sunt ex donatione mancipia, ius manumittendi donatrix non habuit. *
diocl. et maxim. aa. Marcellinae. * <a 286 pp. v k. mai. maximo et aquilino
conss.>
CJ.7.10.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
pater servum vestrum, licet vobis minoribus viginti annis consentientibus,
manumisit, ei libertatem praestare non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc.
mido. * <a 294 s.Non.Mart.Cc.Conss.>
CJ.7.10.7pr.:
Imperator Constantinus
Si non
a dominis libertas detur mancipio alieno, si quidem ab his iudicibus
impetrabitur, quibus dandi ius est, sine ulla trepidatione poenae facilis
dissolutio est. * const. a. ad bassum. * <a 319 pp. id. iul. constantino a.
v et licinio c. conss.>
CJ.7.10.7.1:
Imperator Constantinus
Si
vero iubentibus nobis quicquam lege actum esse doceatur et non dominus, ut
alienum mancipium manumitteretur, petisse probetur, tunc eodem, qui in
conspectu nostro libertatem monstrabitur consecutus, ei protinus ad cuius
proprietatem pertinet restituto is, qui mancipium alienum fallendo principis
conscientiam manumisit, mancipia duo cogatur domino eius dare, cuiusmodi sexus
aetatis atque artis constiterit esse manumissum, et alia tria fisco eadem
ratione similia. <a 319 pp. id. iul. constantino a. v et licinio c.
conss.>
CJ.7.10.7.2:
Imperator Constantinus
Quae
multa non semper imponitur, sed potius conquiescit, si forte manumissus
inferentem sibi quaestionem status obiecta legitima praescriptione potuerit
excludere, cum sibi amissi mancipii damna debeat imputare, qui in perniciem
suam gesta taciturnitate firmaverit. <a 319 pp. id. iul. constantino a. v et
licinio c. conss.>
CJ.7.11.0.
Qui manumittere non possunt et ne in fraudem creditorum manumittatur.
CJ.7.11.1:
Imperator Alexander Severus
Certum
ius est non alias directas libertates per legem aeliam sentiam, quae sunt in
fraudem creditorum manumissorum, revocari, nisi et consilium fraudis hoc animo
manumittentis et eventus damni suum recipere volentium sequatur. inter
creditores autem etiam eos numerandos esse, quibus fideicommissum debetur, olim
placuit. * alex. a. antiocho. * <a 223 pp. iii id. nov. maximo ii et aeliano
conss.>
CJ.7.11.2:
Imperator Alexander Severus
Servos
meos nec per interpositam personam ad libertatem producere homines peculii sui
posse mandatis comprehenditur. * alex. a. nataliano. * <>
CJ.7.11.3:
Imperator Alexander Severus
Divo
marco auctore amplissimus ordo censuit, ne quis spectaculo, quod edatur,
actorem suum alienumve servum manumitteret et, si factum esset, pro infecto
haberetur. * alex. a. iustinae. * <>
CJ.7.11.4:
Imperator Alexander Severus
Si
minor annis viginti ad libertatem praestandam homines tradidisti, senatus
consulto quod gestum est irritum constituitur. * alex. a. felic. * <a 224
pp. iii id. mai. iuliano et crispino conss.>
CJ.7.11.5:
Imperator Alexander Severus
Si in
fraudem eorum quae fisco debebantur probari potest libertas data, non valet.
sed si pecuniam is, quem patrem tuum appellas, emptori dederit et ab eo
redemptus ad libertatem productus est, nihil videtur bonis defuisse eius, qui
fisci debitor dicitur. * alex. a. prisco. * <a xxx >
CJ.7.11.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
fideicommissariam libertatem a pupilla sua servis debitam tutorem posse
praestare certi iuris est. unde si hos, quos tu rogata manumittere fueras certo
aetatis tuae tempore, ad libertatem non produxisti, sed tutor manumisit,
remanserunt in servitute. * diocl. et maxim. aa. et cc. olympio. * <a xxx
>
CJ.7.11.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
debitor ex administratione curae dominus tuus non solvendo constitutus
fideicommissariam tibi reliquit libertatem, cum in fideicommissariis
libertatibus eventum inspici tantum obtinuerit, nihil eius voluntas tibi
prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a xxx >
CJ.7.12.0.
Qui non possunt ad libertatem pervenire.
CJ.7.12.1pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Cum
divus pater meus constituerit a praesidibus provinciarum vel qui coercendorum
maleficiorum potestatem habent in perpetua vincula damnatos ad libertatem
produci non posse, hi, qui intra tempora poenae liberi et heredes esse iussi
sunt aut legatum fideicommissumve acceperunt, neque libertatem adipisci nec
quicquam eorum quae his data sunt capere possunt. * sev. et ant. aa. torquato.
* <a 161? d. xvi k. iul. ipsis antonino et vero aa. conss.>
CJ.7.12.1.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Quod
si poenae tempus compleverint, iam omni vinculo exsoluti et quasi ad pristinam
vel simplicem servitutis condicionem redacti et libertatem et si qua
testamentis dominorum illo tempore defunctorum acceperunt, sine ulla quaestione
praeteritae poenae consequantur. <a 161? d. xvi k. iul. ipsis antonino et
vero aa. conss.>
CJ.7.12.2pr.:
Imperatores valer., gallien.
Is
quidem, qui testamento vetitus est manumitti, ad libertatem non potest
pervenire. * valer. et gallien. aa. theodoro. * <>
CJ.7.12.2.1:
Imperatores valer., gallien.
Sed in
proposito interest, utrumne eos, quos cum filio educatos esse testator
expresserit, propter familiare ministerium et usum filiorum necessarium et
venire et manumitti noluerit, an quasi male meritis poenam inrogaverit.
<>
CJ.7.12.2.2:
Imperatores valer., gallien.
Nam
priore casu, morte eius cui consulebatur obsequi necessitate finita, libertas
potest pervenire, posteriore id, quod poenae causa in servos statutum est,
necesse est vires suas obtinere, quando divis parentibus meis placuerit
eiusmodi testamentorum leges perpetuam servitutem male meritis servis inrogare,
ut nec per suppositum emptorem ad libertatem produci possint. <>
CJ.7.13.0.
Pro quibus causis servi praemium accipiunt libertatem.
CJ.7.13.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam
religiosa sollicitudo ad augendam provocandamque fidei observationem iuris
praemio adfici debet, si ad ulciscendam caedem domini incorruptis probationibus
ac strenuo nisu constiteris, libertatem, quam his qui dominorum caedem
vindicant iam pridem senatus consulto et statutis principum praestari sancitum
est, etiam tu pro tam ingentibus meritis non ex ipso facto, sed aditione et
sententia praesidis reportabis. * diocl. et maxim. aa. firmino. * <a 290 pp.
vii id. dec. diocletiano iiii et maximiano iii aa. conss.>
CJ.7.13.2:
Imperator Constantinus
Servi,
qui monetarios adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercentes
detulerint, civitate romana donantur, ut eorum domini pretium a fisco
percipiant. * const. a. ad ianuarium. * <a 321 d. xii k. dec. romae crispo
et constantino cc. ii conss.>
CJ.7.13.3:
Imperator Constantinus
Si
quis servus raptus virginis facinus dissimulatione praeteritum aut pactione
transmissum detulerit in publicum, libertate donetur. * const. a. ad pop. *
<a 320 d. prid. k. april. aquileia constantino c. conss.>
CJ.7.13.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
desertorem servus prodiderit, libertate donetur. * grat. valentin. et theodos.
aaa. ad syagrium pp. * <a 380 pp. id. iul. romae gratiano v et theodosio aa.
conss.>
CJ.7.14.0.
De ingenuis manumissis.
CJ.7.14.1:
Imperator Alexander Severus
Si
ingenuum te et testamento manumissum esse dicas, apud suos iudices causam agere
debes, si tamen iustum contradictorem habes, id est eum, qui se patronum tuum
esse dicit, memor senatum censuisse, ut, qui post manumissionem originem
repetierint, ea quae de domo manumissoris habent ibi relinquant. in qua causa
etiam legata ut liberto data esse iuris prudentibus placuit. * alex. a. phileto.
* <>
CJ.7.14.2:
Imperator Gordianus
Ingenuam
natam neque nutrimentorum sumptus neque servitutis obsequium faciunt ancillam
neque manumissio libertinam. * gord. a. pompeiae. * <a 240 pp. v id. mai.
sabino ii et venusto conss.>
CJ.7.14.3:
Imperator Philippus
Si
aviam tuam manumissam postea ingenuam sollemniter constitit statumque eius
iustae sententiae tuetur auctoritas, filios eius quamvis ante sententiam
susceptos ingenuam libertatem non immerito flagitare, si cum peritioribus
tractatum habuisses, facile cognosceres. * philipp. a. felic. * <>
CJ.7.14.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
cognatum tuum ingenuum, factum palmyrene factionis dominatione velut captivum,
distractum esse dicas, praeses provinciae ingenuitatis suae reddi eum efficiet.
* diocl. et maxim. aa. et cc. agrippae. * <a 293 s. iiii id. ian. aa.
conss.>
CJ.7.14.5pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Defamari
statum ingenuorum seu errore seu malignitate quorundam periniquum est,
praesertim cum adfirmes diu praesidem unum atque alterum interpellatum a te
vocitasse diversam partem, ut contradictionem faceret, si defensionibus suis
confideret. * diocl. et maxim. aa. et cc. crescenti. * <a 293 d. prid. non.
april. aa. conss.>
CJ.7.14.5.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde
constat merito rectorem provinciae commotum adlegationibus tuis sententiam
dedisse, ne de cetero inquietudinem sustineres. <a 293 d. prid. non. april.
aa. conss.>
CJ.7.14.5.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
igitur adhuc diversa pars perseverat in eadem obstinatione, aditus praeses
provinciae ab iniuria temperari praecipiet. <a 293 d. prid. non. april. aa.
conss.>
CJ.7.14.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scientis
condicionem liberum non posse fieri servum evidentissimi iuris est. cum igitur
proponas patrem pupillorum, quorum precibus fecisti mentionem, velut liberum te
penes se habuisse, ministerium, licet in actu longi temporis, non praecedente
vero titulo, quibus dominia quaeri solent, mutare tuam condicionem minime
potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 293 s. vii k. mai. aa.
conss.>
CJ.7.14.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si te
ac filios tuos ingenuos esse constat, natalium veritas vos tuetur. nam qui
servitutis moverat quaestionem, apud acta causae renuntiando ad ingenuitatis
probationem nec nocere quicquam nec prodesse potest. * diocl. et maxim. aa. et
cc. matronae. * <a 293 s. xv k. iul. aa. conss.>
CJ.7.14.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ingenui
nascuntur, libertini manumissione tantum constituuntur: pactum autem nec servis
nec libertinis ingenuitatem adsignat nec his, qui transactioni non
consenserunt, quicquam praeiudicare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc.
callimorpho. * <a 293 s. iiii k. ian. aa. conss.>
CJ.7.14.9pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libertina
matre procreatam ingenuis nasci natalibus evidentis ac manifesti iuris est. *
diocl. et maxim. aa. et cc. potamoni. * <>
CJ.7.14.9.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
igitur te matre libertina editam, dehinc ab hostibus captam postliminio
reversam proponas et nunc tibi servitutis moveri quaestionem, consequens est
adiri praesidem provinciae, qui de causa liberali cognoscet iure laturus
sententiam, sciens neque huiusmodi matris condicionem neque captivitatem
reversis de statu pristino quicquam posse detrahere. <>
CJ.7.14.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad
recognoscendos singulos nomina comparata publico consensu, ob celandos natales
ingenuis si mutentur, minime nocet, natosque, licet in ministerio servitutis,
liberae condicionis non servos possessio, sed status ingenuos edi perficit. *
diocl. et maxim. aa. et cc. athenodorae. * <>
CJ.7.14.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
vestram possessionem nullus praecessit titulus, sed ingenui constituti operas
mercede placita locastis, nec statui quicquam vestro derogatum est nec ad
conventionis implendam fidem sollemniter agere prohibemini. * diocl. et maxim.
aa. et cc. maximae. * <a 294 s. non mart. cc. conss.>
CJ.7.14.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad
mutandum liberae statum commissum plagii nihil promovet, sed abductam natales ,
quibus nata est, post hunc etiam casum obtinere convenit. * diocl. et maxim.
aa. et cc. quietae. * <a 294 s. iii k. dec. cc. conss.>
CJ.7.14.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ingenuum
se contendendo nec probando non amittit libertinitatem. * diocl. et maxim. aa.
et cc. menandro. * <a 294 s. vii id. dec. cc. conss.>
CJ.7.14.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Status
ingenuae ex eo solo, quod velut ancilla sponsaliorum nomine data proponitur,
praeiudicari nulla ratione potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. aristoteli. *
<a 294 s. vii k. ian. cc. conss.>
CJ.7.15.0.
Communia de manumissionibus.
CJ.7.15.1pr.:
Imperator Justinianus
Sancimus,
si proprietarius servo, cuius usus fructus ad alium pertinebat, libertatem
imposuit, non secundum antiquam observationem et libertatem cadere et eum sine
domino intellegi esse, sed nec inveniri personam, cui res ad se venientes
adquirat: sed si tam proprietarius quam usufructuarius libertatem ei
consentientes imposuerant, pleno iure liberum eum effici et, si quid postea
sibi adquisierit, hoc in bonis suis habere. * iust. a. iuliano pp. * <a 530
d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.1:
Imperator Justinianus
Sin
autem proprietarius solus libertatem imposuerit usufructuario minime
consentiente, sit quidem ille, qui libertatem a proprietario accepit, inter
libertos proprietarii connumeratus et, si quid in medio possedit, hoc sibi
adquirat, sibi habeat, suae posteritati relinquat, salvo patronatus iure per
omnia custodiendo , nisi et hoc ei legibus fuerit remissum. <a 530 d. k.
aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.1a:
Imperator Justinianus
Ipse
tamen libertus quasi servus apud usufructuarium permaneat, donec usufructuarius
vivit vel usus fructus non legitimo modo peremptus est. etenim si finem usus
fructus quocumque modo accipiat, tunc facultas ei tribuitur quo maluerit degere
modo. si vero adhuc superstite usufructuario ab hac luce fuerit libertus
exemptus, hereditas eius legitimum tramitem sequatur. <a 530 d. k. aug.
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.2:
Imperator Justinianus
Sin
autem usufructuarius tantummodo libertatem imposuerit, si quidem hoc modo, ut
cedat usu fructu proprietario, plenissimum ius habeat in servo proprietarius et
omnia ei servus adquirat secundum ea, quae generaliter in servos et dominos
constituta sunt. <a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.2a:
Imperator Justinianus
Sin
vero gratias agendo usufructuarius eum ab usu fructu liberaverit et libertate
donaverit, tunc maneat quidem servus proprietario suo adnexus, sed non
necessitas ei imponatur, donec vivit usufructuarius vel usus fructus constare
potest, observare proprietarium et quaedam ministeria ei adimplere, sed iudices
nostri eum in quiete tueantur. post usufructuarii autem mortem vel usus fructus
quocumque modo interemptionem tunc serviat quidem domino et omnia, quae in
medio ad eum perveniant, haec suo domino adquirat. <a 530 d. k. aug.
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.2b:
Imperator Justinianus
Et sit
ex nostra constitutione haec separatio inter servos et liberos et non secundum
ius antiquum idem servus remaneat et nullum respiciat dominum. <a 530 d. k.
aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.1.3:
Imperator Justinianus
Illud
quoque huic legi adicimus, ut explosa antiqua personarum differentia liceat
parentibus tam feminis quam masculis filiis filiabus sive in sacris constitutis
sive emancipatis cuiuscumque gradus mandatum imponere, quatenus servos in
libertatem producant sive apud iudicem sive in sacris ecclesiis sive secundum
alium quem mandator voluerit legitimum modum. cum enim et in successionibus et
in aliis paene omnibus nulla est inter liberos discretio, oportet hoc observari
et in praesenti casu maxime pro libertate, quam et fovere et tueri romanis
legibus et praecipue nostro numini peculiare est. <a 530 d. k. aug. lampadio
et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.2:
Imperator Justinianus
Si
quis servo suo libertatem imponat sive in ecclesia sive ad qualecumque tribunal
vel apud eum, qui libertatem imponere legibus habet licentiam, sive in
testamento vel alio ultimo elogio directam vel fideicommissariam, nullo
coartetur modo eorum qui ad libertatem veniunt aetatem requirere. neque enim
eum tantummodo civitatem romanam adipisci columus, qui maior triginta annis
extitit, sed quemadmodum in ecclesiasticis libertatibus non est huiusmodi
aetatis differentia, ita in omnibus libertatibus, quae a dominis imponuntur
sive in extremis dispositionibus sive per iudices vel alio legitimo modo, hoc
observari sancimus, ut sint omnes cives romani constituti: ampliandam enim
magis civitatem nostram quam minuendam esse censemus. * iust. a. iuliano pp. *
<a 530 d. k. aug. lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.15.3pr.:
Imperator Justinianus
Si
quis sine uxore constitutus ancillam suam nomine habeat concubinae et in eadem
usque ad mortem consuetudine permanserit et forsitan liberos ex ea sustulerit ,
sancimus omnimodo non concedi heredibus defuncti eandem vel liberos eius, si
etiam liberos habuerit, in servitutem deducere, sed post mortem domini sub
certo modo eripiatur in libertatem una cum subole sua, si etiam eam forsitan
habuerit. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.15.3.1:
Imperator Justinianus
Ipse
etenim domino, dum superest, damus licentiam quomodo voluerit uti tam ancilla
sua quam etiam ex ea progenita subole et in suo ultimo elogio quidquid voluerit
contra eos disponere, id est sive quasi servos eos aliis legare sive in
servitute heredum nominatim relinquere. sin autem taciturnitate eos
praeterierit, tunc post mortem eius ad libertatem eripiantur, ut sit domini mors
libertatis eorum exordium. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.15.3.2:
Imperator Justinianus
Omnibus
etenim uxores habentibus concubinas vel liberas vel ancillas habere nec antiqua
iure nec nostra concedunt. <a 531 d. k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.16.0.
De liberali causa.
CJ.7.16.1:
Imperator Antoninus
Rem
quidem illicitam et inhonestam admisisse confiteris, quia proponis filios
ingenuos a te venumdatos. sed quia factum tuum filiis obesse non debet, adi
competentem iudicem, si vis, ut causa agatur secundum ordinem iuris. * ant. a.
saturninae. * <pp. v id. febr.>
CJ.7.16.2:
Imperator Antoninus
Si hi,
quos servos tuos esse dicis, liberi esse a diversa parte dicuntur, de statu
eorum more solito quaeri oportet: nec enim res iudicata, qua de proprietate
eorum pronuntiatum est, opponi causae liberali potest. * ant. a. vereniano. *
<a 214 d. non. febr. romae messala et sabino conss.>
CJ.7.16.3:
Imperator Alexander Severus
Si
liber homo alienae ancillae contubernium sequatur, licet ei fuerit denuntiatum,
ut se abstineret, servus domini mulieris non fit. * alex. a. quirino. * <a
225 pp. non. febr. fusco et dextro conss. >
CJ.7.16.4:
Imperator Alexander Severus
Si is,
quem in servitutem petebas, liber quamvis absente te causa cognita pronuntiatus
est, secunda in servitutem petitio eius dari tibi non debet. sed si, posteaquam
cognovisti de sententia iudicis, appellasti, an iure lata sit, in auditorio
quaeretur. * alex. a. iucundo. * <>
CJ.7.16.5pr.:
Imperator Alexander Severus
Non
ideo minus in libertatem proclamare potest ea, quam ancillam tuam esse dicis ,
quia eam vendente fisco comparasti. * alex. a. sabino. * <>
CJ.7.16.5.1:
Imperator Alexander Severus
Sed nec
hoc ad praescriptionem operatur, quod venditionis tempore maior viginti annis
fuit, cum aetatis adlegatio non alias possit praescriptionem adversus civem
romanum accommodare, quam si participandi pretii gratia consensum servituti
dedisse probetur. <>
CJ.7.16.5.2:
Imperator Alexander Severus
Probationis
sane onus, cum ex servitute in libertatem adseritur, ad se recipit. qui si
adfirmationem suam non impleat, inconcussum possessionis ius obtinebis.
<>
CJ.7.16.6:
Imperatores valer., gallien.
Nec si
volens scripsisses servum te esse, non liberum, praeiudicium iuri tuo aliquid
comparasses: quanto nunc magis, cum eam scripturam dare compulsum te esse
testaris? * valer. et gallien. aa. et valer. nobil. c. vausumetio.* <>
CJ.7.16.7:
Imperator aurel.
Si ab
eo cuius servus fuisti manumissus es, frustra libertatis controversiam
sustines, maxime ab herede eius qui manumisit, cum, etsi iure libertas non
processit, respectu tamen aditae hereditatis voluntatem defuncti suo consensu
firmare debuit. * aurel. a. secundo. * <>
CJ.7.16.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
adfirmes placuisse quondam domino tuo, ut pro te et filia tua dato nummo certae
quantitatis vos manumitteret, et te tantummodo liberaverit, aditus rector
provinciae hortabitur eum salva reverentia, quam patrono liberti solent
exhibere , placito suo stare. * diocl. et maxim. aa. veneriae. * <a 286 pp.
prid.... sept. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.7.16.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
precum tuarum conceptio, licet eum contra quem supplicas ex ancilla natum esse
expresserit, tamen nomini cognomen, quo liberi dumtaxat nuncupantur, addiderit
et non servum esse, sed servili macula adspersum comprehenderit, contra eum qui
servus non est supplicasse te intellegitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.
proculo. * <a 293 >
CJ.7.16.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liberos
privatis pactis vel actus quacumque administrati ratione non posse mutata
condicione servos fieri certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. stratio.
* <a 293 d. iiii non.>
CJ.7.16.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liberos
priva non mutant servi statum, si ad civiles honores illicite atque improbe
adspiraverint. unde si status moveatur quaestio, intellegere vobis licet nonil
prodesse posse, quod pater vester honores civiles gessit. sollemnibus itaque
ordinatis apud praesidem provinciae de statu vestro cognoscetur. * diocl. et
maxim. aa. et cc. faustino. * <a 293 d. iiii non.>
CJ.7.16.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
liberum te natum aliquis comparavit, statum retines, quem antea habuisti. si
vero ex ancilla editum naturalis pater idemque dominus distraxit ac post
emptori pretium solvisti, non idcirco libertatem consecutus es. * diocl. et
maxim. aa. et cc. secundo. * <a 293 pp. xviii k. mart. aa. conss.>
CJ.7.16.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Principaliter
destatu defuncti agi non potest. si vero ex peculio quondam eius, quem tibi
bona reliquisse commemoras, res vindicentur vel eius filiis moveatur status
quaestio, haec omnia sollemniter praesidali notione decidi debent. * diocl. et
maxim. aa. et cc. antistiae. * <a 293 d. v k. mai. aa. conss.>
CJ.7.16.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Lite
ordinata in possessione libertatis is, de cuius libertate quaeritur,
constituitur et interim pro libero habetur. * diocl. et maxim. aa. et cc.
quintianae. * <a 293 d. iiii k. mai. heracleae aa. conss.>
CJ.7.16.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
omissa professio probationem generis excludit nec falsa simulata veritatem minuit.
cum itaque ad examinationem veri omnis iure prodita debeat admitti probatio,
aditus praeses provinciae sollemnibus ordinatis, prout iuris ratio patitur ,
causam liberalem inter vos decidi providebit. * diocl. et maxim. aa. et cc.
palladio. * <a 293 >
CJ.7.16.16:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
ministerium quasi libera exhibuisti ac te nesciente quasi ancilla in dotem data
conscriptum instrumentum est, nihil haec libertati tuae nocere potuerunt,
maxime cum te minorem aetate fuisse commemores et placuerit minores viginti
annis nulla ratione mutare statum ac pro liberis servos fieri, ne ante
libertatem inconsulte amittant, quam aliis propter aetatis rationem sine
consilio praestare non possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeniae. *
<a 293 pp. vi id. mai. hadrianopoli aa. conss.>
CJ.7.16.17pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Multis
rationibus natalibus ingenuis fratribus natis, post delictis vel casibus
intervenientibus singulorum causae status separantur. * diocl. et maxim. aa. et
cc. regio. * <a 293 s. x k. iun. aa. conss.>
CJ.7.16.17.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nihil
itaque prohibet eundem et tibi non movere quaestionem et eos, quos fratres tuos
adseveras, in servitutem vindicare sive retinere. <a 293 s. x k. iun. aa. conss.>
CJ.7.16.17.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Igitur
ad demonstrandam fratrum tuorum libertatem aliae sunt probationes necessariae:
nam quod tibi non movetur quaestio libertatis, eorum non idoneam constat habere
probationem. <a 293 s. x k. iun. aa. conss.>
CJ.7.16.18:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad
probationem ingenuitatis ab eo, contra cuius successores postulas, facta tibi
locatio non sufficit, nec tamen hoc solum ad servitutis vinculum argumentum est
idoneum. * diocl. et maxim. aa. et cc. zotico. * <a 293 s. id. iul.
philippopoli aa. conss.>
CJ.7.16.19:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Principaliter
causam eius de quo supplicas esse quam tuam perspicimus. nam cum te eum ad
libertatem produxisse profitearis, illius interest magis sollemniter suum tueri
statum et consequenter tua etiam agetur causa: nam si ab eo, contra quem fundis
preces, servus dicatur eique libertas ex manumissione tua vindicetur , probatio
servitutis originis et beneficium manumissionis libertatem illi adsignans tuum
etiam ius patronatus tuetur. si vero consentiat servituti, tunc iure concesso
adito praeside provinciae eum invitum etiam defendere poteris. * diocl. et
maxim. aa. et cc. paulo. * <a 293 >
CJ.7.16.20:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut
semel praestitam libertatem revocari non licet, sic per ea, quae non
manumittendi causa domini cum servis propriis agunt, nihil sibi detrahunt. *
diocl. et maxim. aa. et cc. aeternali. * <a 293 s. vi k. sept. aa.
conss.>
CJ.7.16.21:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eam,
quae in possessione libertatis non sine dolo malo reperitur, in servitutem
constitutae simile habere praeiudicium edicto perpetuo " si controversia
erit, utrum ex servitute in libertatem petatur an ex libertate in
servitutem" sui conceptione manifeste probatur, nec quicquam ancillae
dolus proprii iuris dominis aufert. * diocl. et maxim. aa. et cc. thallusae. *
<a 293 s. non. oct. sirmi aa. conss.>
CJ.7.16.22:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Parentes
natales, non confessio adsignat. quapropter si ex ancilla nata post ad
libertatem manumissa pervenisti, te velut ex altera natam ancilla servam
professa quaesitam manumissione libertatem huiusmodi simulatione vel errore amittere
minime potuisti, cum servi nascantur ratione certa, non confessione
constituantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. pardaleae. * <a 293 d. v k.
dec. aa. conss.>
CJ.7.16.23:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
tibi testamento directa libertas a domino relicta est et ex eo successerunt
scriptae filiae, non idcirco, quod secundum eius voluntatem vel contra de
filiis uni praestas obsequium, ceterae filiae tuam rescindere possunt
libertatem. * diocl. et maxim. aa. et cc. musciae. * <a 293 >
CJ.7.16.24:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Interrogatam
et professam apud acta se esse ancillam huiusmodi factum defensionem libertatis
non excludit. * diocl. et maxim. aa. et cc. sebastiano. * <a 293 s. iiii k.
ian. aa. conss.>
CJ.7.16.25:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut
praetermissa instrumenta manumissionis recte factae nullum adferunt praestitae
libertati vitium, ita si servum ad libertatem produxisti, instrumentorum
amissio nihil ei nocere potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. licentiano. * <a
294 s. v id. febr. cc. conss.>
CJ.7.16.26:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut
datam libertatem manumissis adimere patronus non potest, ita manumissionis
instrumentum praestare cogitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. molento. * <a
294 s. vii id. mart. cc. conss.>
CJ.7.16.27pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Arrianus
si mota quaestione a leonide liber fuit pronuntiatus, in servitutem a victo
iterum non recte petitus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio asterio. *
<a 294 d.Iii k.April.Sirmio cc.Conss.>
CJ.7.16.27.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Coheres
etiam tibi ab arriano datus colludens cum eo sive heredibus ipsius, qui status
moverat quaestionem, nihil tibi obfuit, nec quae in confessionem inter eos
venerunt, statum veritatis vel nomen substantiae defuncti mutare potuerunt.
<a 294 d.Iii k.April.Sirmio cc.Conss.>
CJ.7.16.28:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Avi
paterni magistratu functi dignitas ad libertatis probationem nihil nepoti
prodest, si quidem in liberali causa matris, non patris inspiciatur condicio.
sed nec materni avi sola sufficit, cum, licet avia quoque libera probari
possit, multis tamen ex causis status mutari consueverit. * diocl. et maxim.
aa. et cc. eurymedonti. * <a 294 sirmi iiii id. april. aa. conss.>
CJ.7.16.29:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
De
ancilla matre natam et ab eo redemptam, in cuius fuit contubernio, si non
manumittitur, in servitute permanere non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et
cc. troilae. * <a 294 >
CJ.7.16.30:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Solo
obsequii non praestiti velamento data libertas rescindi non potest. * diocl. et
maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 294 >
CJ.7.16.31:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
tibi servitutis improbe moveatur quaestio, sollemnibus ordinatis de calumnia
vel iniuria, prout vindictae viam elegeris, habita contestatione, posteaquam
servus non esse fueris pronuntiatus, adversus eam sententiam postulare potes,
tunc demum de his etiam quae direpta probaveris restitutionem, cum pro
libertate fuerit pronuntiatum, petiturus. * diocl. et maxim. aa. et cc.
corsianae. * <a 294 >
CJ.7.16.32:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Subscriptio
filii domini manumittentis nec addere secuta nec omissa detrahere libertati
quicquam potest. * diocl. et m1xim. aa. et cc. athenaidi. * <a 294 d. non.
nov. cc. conss.>
CJ.7.16.33:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet
accepta pecunia dominus te manumisit, tamen tributa libertas rescindi non
potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. melitianae. * <a 294 s. iiii id. nov.
cc. conss.>
CJ.7.16.34:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libera
concubinatus ratione non constituitur ancilla. * diocl. et maxim. aa. et cc.
hermionae. * <a 294 d. id. nov. cc. conss.>
CJ.7.16.35:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non
idcirco minus, quod pupilli res velut tutor administrasse dicitur, ex eius
persona servitutis pati quaestionem potest. * diocl. et maxim. aa. et cc.
atellio. * <a 294 sirmi non. dec. cc. conss.>
CJ.7.16.36:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Post
certi temporis ministerium ancillae liberam eam esse cum ea paciscendo
conventionis obtemperandi legi domina nullam habet necessitatem utque hoc verum
est , ita e contrario si filios suos constituta cum his libera in ministerium
tibi tradere promisisse probetur, parere placitis non compellitur. * diocl. et
maxim. aa. et cc. theodorae. * <a 294 >
CJ.7.16.37:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
filium tuum liberum genero vendidisti, qui tam proxima necessitudine coniunctus
condicionis ignorantiam simulare non potest, utrisque sociis criminis accusator
deest. * diocl. et maxim. aa. et cc. olympio. * <a 294 >
CJ.7.16.38:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non
idcirco minus, quod te limenarcha creato nemo contradixit, rei publicae nomine
moveri tibi status quaestio potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. philoserapi.
* <a 294 d. xvi k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.7.16.39:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liberos
velut servos profitentes statum eorum mutare non posse constat. * diocl. et
maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 294 s. vii k. ian. sirmi cc. conss.>
CJ.7.16.40:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iuxta
edicti nostri continentiam in liberalibus quoque negotiis, sive de
libertinitate sive de ingenuitate moventur, absente nihilo minus una parte
causam discuti et pro iustitiae ratione sententiam proferri nihil prohibet. *
diocl. et maxim. aa. et cc. litt. ad verinum. * <>
CJ.7.16.41:
Imperatores Constantinus, licin.
Iubemus
omnes epistulas actricis, quas ad aelium tamquam principalem fecerat, inanes et
vacuas esse atque in irritum devocari ac de ingenuitate eiusdem aelii requiri
nec mulieri id obesse, quod ad eum tamquam decurionem ac principalem
scripserit, vel id, quod idem se finxerit decurionem vel principalem, maxime
cum non solum testium professione et cognationis eius, quae iugum servile
agnoscit, verum etiam voce propria eiusdem aelii apud aliud iudicium patuerat,
quod condicionis servilis videretur. * const. et licin. aa. ad titianum praes.
cappadociae. * <>
CJ.7.16.42:
Imperator Constantinus
Placuit
eos qui nascuntur matrum condicionibus uti, quarum mox visceribus exponuntur.
ante litem vero nati suo omnes nomine in quaestionem vocentur, quoniam hos
solos, qui in lite nati erunt, omnem fortunam matrum complecti oportet et aut
iustis tradi dominis aut libertate cum lucis auctoribus frui. * const. a. ad
maximum pu. * <a 322 d. prid. id. iun. sirmi probiano et iuliano conss.>
CJ.7.17.0.
De adsertione tollenda.
CJ.7.17.1pr.:
Imperator Justinianus
Lites
super servili condicione movendas ad clementiorem tam examinationem quam
terminum transferimus iubentes, si quis vel adhuc serviens liberum se esse
dixerit vel in libertate commorans ad servitutem vocatus fuerit, adsertoris
difficultatem in utroque casu cessare ipsumque per se ad intentiones eius qui
dominum sese adserit respondere et, si ex possessione libertatis ad servitutem
ducitur, etiam procuratorem dare minime prohiberi, quod his, qui ex servitute
ad libertatem prosiluerint, penitus interdicimus: illis legibus, quae dudum et
secunda et tertia vice adsertorias lites examinari praecipiebant, in posterum
conquiescentibus, cum sit iustum primam definitionem in suis manere viribus,
cum provocatio nulla oblata fuerit: qua porrecta, ad similitudinem aliorum
negotiorum iudex, ad quem res ex provocatione ducitur, eam examinabit, cuius et
ipsius iudicium ad secundam exquisitionem minime deducetur occasione legum,
quae super adsertoriis litibus positae sunt. * iust. a. menae pp. * <a 528
d. iii id. dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.7.17.1.1:
Imperator Justinianus
Super
peculio etiam eorum vel aliis rebus aut causis veterem defensoris observationem
tollimus, praecipientes illorum tantummodo peculia, qui ex possessione
servitutis super libera condicione litigant, aliasque res quae vindicantur in
tuto pro dispositione iudicis collocari. <a 528 d. iii id. dec. dn.
iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.7.17.1.2:
Imperator Justinianus
Omnes
vero, qui pro libertate periclitantur, si quidem possint fideiussorem dare ,
eum exigi: sin vero re vera datio eius impossibilis eis sit hocque iudici
manifeste ostendatur, iuratoriae cautioni committi: scientes quod, si post
hiusmodi expositionem afuerint et edictis citati in absentia nihilo minus per
unum annum duraverint, omnimodo servituti obnoxii erunt et eius dominio, qui
litem eis intulit, sine ulla dubitatione adsignabuntur. <a 528 d. iii id.
dec. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.7.17.1.3:
Imperator Justinianus
Scire
vero eos volumus, qui aliquem ad servitutem vocant, quod, si post primam
accusationem in quocumque iudicio vel ex divali iussione factam et admonitionem
ei oblatam, qui servus esse dicitur, in alio iudicio eum accusaverint (
praeterquam si eius occasionem ipse qui servus esse dicitur praestiterit), etsi
domini sint, suo iure privabuntur. <a 528 d. iii id. dec. dn. iustiniano pp.
a. ii cons.>
CJ.7.17.2pr.:
Imperator Justinianus
Expeditam
antea quaestionem, in praesenti autem ex nostra lege, quam de adsertione
tollenda posuimus, in quandam difficultatem incidere periclitantem, compendioso
remedio fulciendam esse censemus. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k.
sept.>
CJ.7.17.2.1:
Imperator Justinianus
Cum
enim per adsertores super libertate iudicium agitabatur, si in medio adsertore
litem agente adsertus ab hac luce fuerit subtractus, necessitas imponebatur
nihilo minus adsertori litem implere, ut emptor, si victus erat et pro
libertate fuerat pronuntiatum, habeat regressum adversus venditorem, ut ei
quasi liberae personae venditor reddat id, quod emptionali instrumento
continebatur vel natura contractus exigebat. <a 531 d. k. sept.>
CJ.7.17.2.2:
Imperator Justinianus
In
praesenti autem, quia adsertorum vana nomina reiecta sunt, si persona pro cuius
condicione lis agitur, mortua fuerit, quemadmodum iudicium potest adimpleri una
tantummodo persona in iudicium veniente? <a 531 d. k. sept.>
CJ.7.17.2.3:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque in praesenti casu licentiam esse emptori adversus suum auctorem venire,
quatenus vel ostendat venditor servum se vendidisse vel, si non potuerit ,
quasi libera persona vendita evictionis periculum ad eum revertatur. <a 531
d. k. sept.>
CJ.7.18.0.
Quibus ad libertatem proclamare non licet et de rebus eorum, qui ad libertatem
proclamare non prohibentur.
CJ.7.18.1pr.:
Imperator Gordianus
Dispar
causa est eius, qui dissimulata condicione sua distrahi se passus est, et eius
qui pretium participatus est. nam superiori quidem non denegatur libertatis
defensio, posteriori autem, et si civis romanus sit et participatus est pretia,
libertas denegatur. * gord. a. proculo. * <a 239 pp. k. mai. gordiano a. et
aviola conss.>
CJ.7.18.1.1:
Imperator Gordianus
Eandemque
et in eo distinctionem adhibendam, cui fideicommissaria libertas debetur,
meritissimo iuris auctores responderunt. <a 239 pp. k. mai. gordiano a. et
aviola conss.>
CJ.7.18.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
De
latronum familia descendentibus ex largitione principali vel auctoritate
fiscali servis factis retro principes libertatem denegari decreverunt. * diocl.
et maxim. aa. et cc. melanae. * <>
CJ.7.18.3pr.:
Imperator Constantinus
Si
quis in libertatem proclamaverit, id, quod apud se esse eius qui se dominum
dicit profitebitur, quoniam de eo non dubitatur, reddi ac referri iudex
protinus pronuntiabit. * const. a. ad maximum pu. * <a 323 d. xv k. iun.
thessalonica severo et rufino conss.>
CJ.7.18.3.1:
Imperator Constantinus
Quod
vero petitur, si fuerit negatione dubium, per cautionem conservabitur ac
petitio differetur, ut, si fuerit approbata libertas, ( quoniam et ipsis, qui
his rem commiserunt, medendum est) gestarum rerum ab eodem ratio atque omne
quod debebitur reposcatur, ut servitute depulsa qui pro domino quondam fuerat
habeat, quod ut servo dominii iure largitus est et quae ex earum rerum quaestu
ac fructibus conciliata sunt et quae de furtivis compendiis obscure capta ac
parata sunt , cum liberum esse non oporteat, quod apud servum dominus peculii
nomine collocaverat. <a 323 d. xv k. iun. thessalonica severo et rufino
conss.>
CJ.7.18.3.2:
Imperator Constantinus
Ea
vero, quae testamento vel donatione quaesita sunt aut quae ex earum rerum
emolumentis empta confectaque sunt, eidem ingenuo deputentur. quae tamen
universa exacto libertatis iudicio, quae a supra dictis rebus discernantur, in
sequestro esse oportet, ut his ab utroque deductis atque in medio iure
collocatis ad eorum proprietatem uterque contendat. <a 323 d. xv k. iun.
thessalonica severo et rufino conss.>
CJ.7.19.0.
De ordine cognitionum.
CJ.7.19.1:
Imperator Alexander Severus
Cum et
ipse confessus es status controversiam pati, qua ratione postulas, priusquam de
condicione constaret tua, accusandi tibi tribui potestatem contra eum, qui te
servum esse contendit? cum igitur, sicut adlegas, statu generis fretus es ,
iuxta ius ordinarium praesidem pete, qui cognita prius liberali causa ex eventu
iudicii, quid de crimine statuere debeat, non dubitabit. * alex. a. vitalio. *
<a 223 pp. v id. m... maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.19.2:
Imperator Alexander Severus
Si de
hereditate et libertate controversia est, prius agi causa libertatis debet. sed
si de hereditate agetur, ordinanda quidem est causa libertatis, sed sufficit
ei, qui libertate utitur, ad victoriam de hereditate secundum se pronuntiatum.
* alex. a. galliae. * <a 223 pp. v id. aug. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.19.3:
Imperator Alexander Severus
Si
crimen aliquod inferatur ei, quam ingenuam esse dicis, ante liberalis causa suo
ordine agi debet, cognitionem suam praeside praebente, quoniam necesse est ante
sciri, si delictum probatum fuerit, ut in liberam et ingenuam an ut in ancillam
constitui oportet. * alex. a. valeriano. * <a 223 pp. vi k. dec. maximo ii
et aeliano conss.>
CJ.7.19.4pr.:
Imperator Gordianus
Si
status controversiam pateris, lite prius liberali terminata, si pro te fuerit
pronuntiatum, agere etiam adversus eum, qui se dominum tuum esse contendit, non
prohiberis. * gord. a. menedemo. * <a 239 d. x k. dec. gordiano a. et aviola
conss.>
CJ.7.19.4.1:
Imperator Gordianus
Quod
si ideo te ab accusatione elidet, quasi servum non proprium sed alienum,
liberale quidem iudicium cessat, causae autem examinatio apud eum qui iudicat
ostendet, utrumne accusatio induci debeat propter statum personae, an
evanescat. <a 239 d. x k. dec. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.7.19.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
status quaestionem tibi moveri et te debita velle petere commemores, ordinarium
est prius sollemnibus interpositis, si hoc iuris admiserit ratio, causam liberalem
apud praesidem provinciae decidi, ut, si liber fueris vel servus non esse
pronuntiatus, tunc tibi iure debita restitui iubeat, cum hoc incerto, utrumne
tibi libero constituto an domino tuo, si servum te sententia declaraverit,
debeatur, ad solutionem debitorem tuum urgueri non oporteat. * diocl. et maxim.
aa. et cc. alpheo. * <a 293 s. prid. k. mai. beraci aa. conss.>
CJ.7.19.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si res
tuas raptas vel amotas esse dicis ab his, quos servos tuos esse contendis , hique
in libertatem proclamaverunt, causa liberalis prius adversus eos et tunc damni
dati rerumque amotarum lis apud praesidem provinciae contestanda est, ut, si
quidem liberi vel servi non esse pronuntientur, tunc demum damni dati et
amotarum rerum procedere possit adhibita probatione condemnatio, si vero secus,
quaestio rerum amotarum evanescat. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandriae. *
<a 293 d. iii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.7.19.7pr.:
Imperator Constantinus
Si
quando negotium status fuerit exortum, si ab eius parte qui dicitur servus
aliquid dicatur dominus abripuisse, prius considerari placet, utrum de
possessione servitutis in libertatem reclamandum putet an vero ex possessione
libertatis in servitutem vocatur. * const. a. ad bassum. * <a 317 - 319?
>
CJ.7.19.7.1:
Imperator Constantinus
Ac si
eum de obsequiis servilibus libertatem constiterit flagitare, ante decidi
status convenit causam atque ita praeberi direptorum negotiorum, si res
exegerit , audientiam. <a 317 - 319? >
CJ.7.19.7.2:
Imperator Constantinus
Quod
si ei qui ad servitutem vocatur quicquam direptum esse memoretur, universa quae
constiterit ablata ita demum reddi convenit ei, qui servus esse contenditur ,
si modo salvam rem futuram per idoneos fideiussores promiserit. <a 317 - 319?
>
CJ.7.19.7.3:
Imperator Constantinus
Nam si
tales non potuerit dare, tunc ea convenit, de quibus in iudicio tractabitur,
sequestrari in eum diem, in quo controversia sopietur, ita ut ex isdem, si alia
facultas esse non poterit, tantum litis sumptibus et alimoniae hominis
subministretur, quantum moderato iudicis arbitrio fuerit aestimatum. <a 317
- 319? >
CJ.7.19.7.4:
Imperator Constantinus
( 1)
cum autem necdum lite de statu mota res ab aliquo direptae sint et sententia de
restituenda possessione rerum lata ille, ne sententiae satisfieret, de statu
controversiam movit, necessitatem habebit et sine satisdatione easdem res
reddere et tunc causam liberalem secundum iuris ordinem exercere. <a 317 -
319? >
CJ.7.20.0.
De collusione detegenda.
CJ.7.20.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
servum matris tuae et stupro violasse dominam suam et turpis coniunctionis
maculam excogitandae ingenuitatis collusione ac falsae captivitatis velamento
apud competentem iudicem obtegere voluisse proponas nec libertatem ei matrem
tuam dedisse, sed in solam ingenuitatem eum nudae voluntatis mendacio producere
enisam adseveres, servum esse palam est, quando etiam divi pii rescriptum super
captivitate emissum, quam non intercessisse significas, ingenuum fecisse non videatur,
nec adseveratio consensus tui ingenuitatis ius tribuere potuit. * diocl. et
maxim. aa. theodorae. * <a 290 pp. xiiii k. iul. diocletiano iiii et
maximiano iii aa. conss.>
CJ.7.20.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libertinae
condicionis constitutis privatis pactis mutare statum non licere ninniano
senatus consulto contra collusorem poena statuta praemioque detegenti promisso
manifeste declaratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. milesio. * <a 294 d. v
k. dec. cc. conss.>
CJ.7.21.0.
Ne de statu defunctorum post quinquennium quaeratur.
CJ.7.21.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Aditus
competens iudex causam praescriptionis examinabit et, si domitiae patronum, qui
civis romanus in diem mortis vixit, ante quinque annos, quam lis bonorum
mulieris inchoaretur, vita decessisse constiterit, libertae status ex persona
manumissoris non retractabitur. * sev. et ant. aa. niconi. * <>
CJ.7.21.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Si is,
qui te heredem fecit, propter matris condicionem servus dicitur et mater ante
quinque annos litis motae vita decessit, praescriptioni locus erit, cum quaeri
de statu non possit, nisi de condicione matris retractaretur. haec ita, si,
quamdiu vixit, sine interpellatione ut civis romana egit. * sev. et ant. aa. maximo.
* <a 205 pp. id. sept. antonino a. ii et geta c. ii conss.>
CJ.7.21.3:
Imperator Alexander Severus
Quamvis
defunctus sit maritus quondam tuus, cui status quaestio inferebatur, causa
tamen etiam post obitum eius propter emolumentum successionis durat eamque apud
eum, qui de hereditate vel de singulis rebus iudicaturus est, decidi oportet. *
alex. a. olympiadi. * <>
CJ.7.21.4pr.:
Imperator Alexander Severus
Si is,
quem servum tuum fuisse et a fratre tuo manumissum atque heredem scriptum
proponis, ut civis romanus vixit nec intra quinquennium post mortem eius status
quaestionem movere coepisti, intellegis neque heredibus ab eo scriptis neque
his, quos liberos esse voluit, controversiam te contra formam senatus consulti
facere posse. * alex. a. marciano. * <a 228 pp. v id. iun. modesto et probo
conss.>
CJ.7.21.4.1:
Imperator Alexander Severus
Quod
si prius, quam id spatium temporis excederet, agere coepisti, et peculium eius
more iudiciorum persequi et cum manumissis ordinata lite secundum formam edicti
experiri non prohiberis. <a 228 pp. v id. iun. modesto et probo conss.>
CJ.7.21.5:
Imperator Gordianus
Quod
est constitutum post quinquennium de statu defunctorum quaestionem incipere non
posse, ad speciem emancipationis, iure nec ne perfecta sit, minime pertinet. *
gord. a. severo. * <>
CJ.7.21.6pr.:
Imperatores valer., gallien.
Si
mater tua quasi ingenua communi opinione vixit et quinquennium a die mortis
eius excessit, potes rem publicam et pupillos, si tibi status quaestionem
movere temptaverint, nota praescriptione repellere. * valer. et gallien. aa.
pollae. * <a 260 pp. vi id. iun. saeculare ii et donato conss.>
CJ.7.21.6.1:
Imperatores valer., gallien.
An
autem pro ingenua in diem mortis egerit, in iudicio requiretur. quod si
varietas interveniat, posteriora tempora spectari convenit. <a 260 pp. vi
id. iun. saeculare ii et donato conss.>
CJ.7.21.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
pater tuus veluti ingenuus vixit nec status controversiam, quasi fisci servus
esset, apud praesidem provinciae, qui super huiusmodo quaestionibus iudicare
solet, sed apud curatorem rei publicae non competentem iudicem passus est,
postque mortem eius quinquennium fluxit, status tuus ex praescriptione, quae ex
senatus consulto emanat, protectus est. * diocl. et maxim. aa. heliodoro. *
<>
CJ.7.21.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Repetitio
peculii rerum servi tui, si nullo iusto titulo intercedente corpora ab aliquo
possideantur, nulla temporis praescriptione mutilabitur. nec enim senatus
consultum, quo super non retractandis defunctorum statibus sancitum est,
intervenit, si defunctus in fuga conversatus atque latitans decessit. * diocl.
et maxim. aa. et cc. theodoro. * <a 299? d. x k. dec. mel. diocletiano et
maximiano aa. conss.>
CJ.7.22.0.
De longi temporis praescriptione, quae pro libertate et non adversus libertatem
opponitur.
CJ.7.22.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Mala
fide morato in libertae diu prodesse non potest temporis praescriptio. unde cum
confitearis fuga te ab eo cuius meministi recessisse, intellegis ex hoc solo
sine dolo malo in possessione te libertatis non esse. * diocl. et maxim. aa. et
cc. muciano. * <a a. 293 d. x k. sept. aa. conss.>
CJ.7.22.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praestat
firmam defensionem libertatis ex iusto initio longo tempore obtenta possessio.
favor enim libertatibus debitus et salubris iam pridem ratio suasit, ut his,
qui bona fide in possessione libertatis per viginti annorum spatium sine
interpellatione morati essent, praescriptio adversus inquietudinem status eorum
prodesse deberet, ut et liberi et cives fiant romani. * diocl. et maxim. aa. et
cc. carterio. * <a 300 d. vii k. iul. antiochiae constantio iii et maximiano
iii cc. conss.>
CJ.7.22.3:
Imperatores Constantinus, licin.
Solam
temporis longinquitatem, etiamsi sexaginta annorum curricula excesserunt,
libertatis iura minime mutilare oportere congruit aequitati. * constant. et
licin. aa. litt. ad dionysium vice praef. * <a 314 d. iii k. mai. volusiano
et anniano conss.>
CJ.7.23.0.
De peculio eius qui libertatem meruit.
CJ.7.23.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Longe
diversam causam eorum, qui a superstitibus manumittuntur, item illorum, quibus
testamento libertas relinquitur, esse dissimulare non debueras, cum superiore
quidem casu concessum tacite peculium, si non adimatur, posteriore vero, nisi
specialiter fuerit datum, penes successorem remanere sit iuris evidentis. *
diocl. et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 s. v non. oct. cc. conss.>
CJ.7.24.0.
De senatus consulto claudiano tollendo.
CJ.7.24.1pr.:
Imperator Justinianus
Cum in
nostris temporibus, in quibus multos labores pro libertate subiectorum
sustinuimus, satis esse impium credidimus quasdam mulieres libertate sua
fraudari et, quod ab hostium ferocitate contra naturalem libertatem inductum
est, hoc a libidine nequissimorum hominum inferri, claudianum senatus consultum
et omnem eius observationem circa denuntiationes et iudicium sententias
conquiescere in posterum volumus, ne, quae libera constituta est, vel semel
decepta vel infelici cupidine capta vel alio quocumque modo contra natalium
suorum ingenuitatem deducatur in servitutem et sit pessimum dedecus cognationis
suae fulgori, ut, quae forsitan decoratos dignitatibus habeat cognatos, haec in
alienum cadat dominium et dominum pertimescat forsitan cognatis suis
inferiorem. quod et in libertis observari oportet: semel etenim libertate
potitam per tale dedecus in servitutem reduci religio temporum meorum nullo
patitur modo. * iust. a. hermogeni mag. off. * <a 531-534 >
CJ.7.24.1.1:
Imperator Justinianus
Sed ne
servi vel adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime in
adscripticios verendum est, ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis
paulatim huiusmodi hominum condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit
vel a servo vel adscripticio perpetratum, liberam habere potestatem dominium
eius sive per se sive per praesidem provinciae talem servum vel adscripticium
castigatione competenti corrigere et abstrahere a tali muliere. quod si
neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam reversuram. <a 531-534
>
CJ.7.25.0.
De nudo ex iure quiritium tollendo.
CJ.7.25.1:
Imperator Justinianus
Antiquae
subtilitatis ludibrium per hanc decisionem expellentes nullam esse differentiam
patimur inter dominos, apud quos vel nudum ex iure quiritium vel tantummodo in
bonis reperitur, quia nec huiusmodi esse volumus distinctionem nec ex iure
quiritum nomen, quod nihil aenigmate discrepat nec umquam videtur neque in
rebus apparet, sed est vacuum et superfluum verbum, per quod animi iuvenum, qui
ad primam veniunt legum audientiam, perterriti ex primis eorum cunabulis
inutiles legis antiquae dispositiones accipiunt. sed sit plenissimus et
legitimus quisque dominus sive servi sui sive aliarum rerum ad se pertinentium.
* iust. a. iuliano pp. * <a 530-531 >
CJ.7.26.0.
De usucapione pro emptore vel transactione.
CJ.7.26.1:
Imperator Antoninus
Mancipia
tua si ab eis distracta sunt, qui ius vendendi non habuerunt, vindicare ea
potes. nec enim usucapi ab emptoribus potuerunt, cum illicita venditione furtum
contractum sit. * ant. a. flaviano. * <a 213 pp. id. aug. anonino a. iiii et
balbino conss.>
CJ.7.26.2:
Imperator Alexander Severus
Si
contra defuncti voluntatem servos, quos propter perfectae artis peritiam
heredibus suis defunctus servari testamento praecepit, tutores vendiderunt,
usucapi non potuerunt. * alex. a. Marcellino. * <a 224 d. v non. mart.
iuliano et crispino conss.>
CJ.7.26.3:
Imperator Alexander Severus
Si
matrem eius, cuius nomine quaestionem pati dicis, bona fide emptam possidere
coepisti, etiamsi ipsa in causam furtivam incidit, tamen postea conceptum apud
te partum usucapere potuisti. * alex. a. nepotillae. * <>
CJ.7.26.4:
Imperator Alexander Severus
Venditioni
ancillae consensum dedisse diversam partem si probaveris, retractando
contractum, quem ipsa ratum habuit, non audietur. sed et hac probatione
cessante si bona fide emptam ancillam venditore bona fide distrahente temporis
spatio usuceperis, intentio proprietatem vindicantis tenere non potest. * alex.
a. achilleo. * <pp. iii id. april.>
CJ.7.26.5pr.:
Imperator Gordianus
Si
partem possessionis mala fide possessor venumdedit, id quidem, quod ab ipso
tenetur, omnimodo cum fructibus recipi potest, portio autem, quae distracta
est, ita demum recte petitur a possidente, si sciens alienam comparavit vel
bona fide emptor nondum complevit usucapionem. * gord. a. marino. * <a 238
pp. xii k. april. pio et pontiano conss.>
CJ.7.26.5.1:
Imperator Gordianus
Violenter
autem possessione amissa, priusquam in domini potestatem perveniat, usucapio
emptori, etsi bona fide mercatus est, non competit. <a 238 pp. xii k. april.
pio et pontiano conss.>
CJ.7.26.6:
Imperator Philippus
Cum
sit probatum rem pignori fuisse obligatam et postea a debitore distractam, palam
est non potuisse eam quasi furtivam usucapi. * philipp. a. cum consilio
collocutus dixit: * < s. die et consule.>
CJ.7.26.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sciens
servum alienum citra domini voluntatem venumdans furtum committit. quod rei
vitium, priusquam ad dominum eius revertatur possessio, non permittit
usucapionem fieri, licet bona fide possideatur. * diocl. et maxim. aa. et cc.
pecudi. * <a 294 d. v id. febr. cc. conss.>
CJ.7.26.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex
causa transactionis habentes iustam causam possessionis usucapere possunt. *
diocl. et maxim. aa. et cc. severo. * <a 294 >
CJ.7.26.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum,
qui a pupillo sine tutoris auctoritate distrahente comparavit, nullum temporis
spatium defendit. sed si locupletior factus emptoris pecunia post pubertatem
occasionem iuris ad iniquum trahat compendium, doli mali submovebitur
exceptione. * diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a 294 s. viii id. dec.
cc. conss.>
CJ.7.27.0.
De usucapione pro donato.
CJ.7.27.1:
Imperator Alexander Severus
Sive
fuit dominus, qui tibi loca de quibus supplicasti donavit, sive a non domino
bona fide donata suscepisti eaque usucepisti, auferri tibi quod iure quaesitum
est non potest. * alex. a. macedonio. * <pp. v id. mart.>
CJ.7.27.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Donantem
ancillam alienam nihil domino deminuere non est ambigui iuris: furtum etiam
contrahere citra voluntatem domini contractantem, ut eius rei nec usucapio
possit procedere. * diocl. et maxim. aa. et cc. capitoni. * <a 293 s. v id.
april. aa. conss.>
CJ.7.27.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Irritam
facere donationem perfectam nemini licet. utque hoc verum est, sic error falsae
causae ratione fidei bonae non defenditur. quod et in dominio pro usucapione
quaerendo servatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. rhodano. * <>
CJ.7.28.0.
De usucapione pro dote.
CJ.7.28.1:
Imperator Alexander Severus
Res
mobiles in dotem datae, quamvis alienae, si sine vitio tamen fuerunt, a bona
fide accipiente pro dote usucapiuntur. * alex. a. taurino. * <>
CJ.7.29.0.
De usucapione pro herede.
CJ.7.29.1:
Imperator Antoninus
Cum
pro herede usucapio locum non habeat, intellegis neque matrem tuam, cui heres
extitisti, neque te usu mancipia ex ea causa capere posse. * ant. a. zoilo. *
<a 215 pp. vii k. iul. romae laeto et cereale conss.>
CJ.7.29.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nihil
pro herede posse usucapi suis existentibus heredibus obtinuit. * diocl. et
maxim. aa. et cc. marinae. * <a 293 pp. v k. febr. aa. conss.>
CJ.7.29.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Opinione
falsa mortis pro herede possessio rerum absentis procedere non potest. * diocl.
et maxim. aa. et cc. diocletiano. * <>
CJ.7.29.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Usucapio
non praecedente vero titulo procedere non potest nec prodesse neque tenenti
neque heredi eius potest, nec obtentu velut ex hereditate, quod alienum fuit,
domini intentio ullo longi temporis spatio absumitur. * diocl. et maxim. aa. et
cc. serapioni. * <a 294 d. vii k. ian. cc. conss.>
CJ.7.30.0.
Communia de usucapionibus.
CJ.7.30.1:
Imperator Alexander Severus
Qui ex
conducto possidet, quamvis corporaliter teneat, non tamen sibi, sed domino rei
creditur possidere. neque enim colono vel conductori praediorum longae
possessionis praescriptio quaeritur. * alex. a. sabino. * <a 226 pp. vii k.
april. alexandro a. ii et Marcello conss.>
CJ.7.30.2:
Imperator Alexander Severus
Iam
pridem quidem mancipium, de quo supplicas, comparasse te dicis: sed si
cogitaveris fisci mei rem usucapi non posse, respondere te actionibus fisci mei
intellegis nec alias posse proprietatem obtinere, quam si non ex ancilla
fiscali natum fuisse constiterit. * alex. a. onesimae. * <a 231 pp. non.
mart. pompeiano et peligno conss.>
CJ.7.30.3:
Imperator Alexander Severus
Si
mala fide servum tuum sciens antiochus tenuit, intentionem tuam contra
successorem eius, licet bona fide possidet, propter initii vitium usucapio non
absumpsit. * alex. a. pantherio. * <>
CJ.7.31.0.
De usucapione transformanda et de sublata differentia rerum mancipi et nec
mancipi.
CJ.7.31.1pr.:
Imperator Justinianus
Cum
nostri animi vigilantia ex iure quiritum nomen et substantiam sustulerit et
communes exceptiones in omni loco valeant, id est decem vel viginti vel triginta
annorum vel si quae sunt aliae maioris aevi continentes prolixitatem, satis
inutile est usucapionem in italicis quidem solis rebus admittere, in
provincialibus autem recludere. sed et si quis res alienas, italicas tamen,
bona fide possidebat per biennium, miseri rerum domini excludebantur et nullus
eis ad eas reservabatur regressus. quae et nescientibus dominis procedebant:
quo nihil inhumanius erat, si homo absens et nesciens tam angusto tempore suis
cadebat possessionibus. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.31.1.1:
Imperator Justinianus
Ideo
per praesentem legem et in italicis solis rebus, quae immobiles sunt vel esse
intelleguntur, sicut annalem exceptionem, ita et usucapionem transformandam
esse censemus, ut tantummodo et hic decem vel viginti annorum vel triginta et
aliarum exceptionum tempora currant, huiusmodi angustiis penitus semotis. <a
531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.31.1.2:
Imperator Justinianus
Cum
autem antiqui et in rebus mobilibus vel se moventibus, quae fuerant alienatae
vel quocumque modo, bona fide tamen, detentae, usucapionem extendebant, non in
italico solo nexu, sed in omnem orbem terrarum, et hanc annali tempore
concludebant, et eam duximus esse corrigendam, ut, si quis alienam rem mobilem
seu se moventem in quacumque terra sive italica sive provinciali bona fide per
continuum triennium detinuerit, is firmo iure eam possideat, quasi per
usucapionem ei adquisitam. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.31.1.3:
Imperator Justinianus
Hoc
tantummodo observando, ut in his omnibus casibus ab initio bona fide eam
capiat, secundum quod exigit longi temporis praescriptio, et ut continuetur ei
possessio etiam anterioris iusti possessoris et connumeretur in decennium vel
viginti annorum spatium vel triennium, quod in rebus mobilibus observandum esse
censemus, ut in omnibus iusto titulo possessionis antecessoris iusta detentio,
quam in re habuit, non interrumpatur ex posteriore forsitan alienae rei
scientia, licet ex titulo lucrativo ea coepta est. <a 531 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.31.1.4:
Imperator Justinianus
Ita
etenim ampliatur quidem longi temporis materia, quae ei subdita est, minuitur
autem usucapionum compendiosa dominis iactura et eius iura nocentia. <a 531
d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.31.1.5:
Imperator Justinianus
Cum
etiam res dividi mancipi et nec mancipi sane antiquum est et merito antiquari
oportet, sit et rebus et locis omnibus similis ordo, inutilibus ambiguitatibus
et differentiis sublatis. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.32.0.
De adquirenda et retinenda possessione.
CJ.7.32.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Per
liberam personam ignoranti quoque adquiri possessionem et, postquam scientia
intervenerit, usucapionis condicionem inchoari posse tam ratione utilitatis
quam iuris pridem receptum est. * sev. et ant. aa. attico. * <a 196 pp. vi
k. dec. dextro ii et prisco conss.>
CJ.7.32.2:
Imperator Alexander Severus
Minus
instructus est, qui te sollicitum reddidit, quasi in vacuam possessionem eius,
quod per procuratorem emisti, non sis inductus, cum ipse proponas diu te in
possessione fuisse omniaque ut dominum gessisse. licet enim instrumento non sit
comprehensum, quod tibi tradita sit possessio, ipsa tamen rei veritate id
consecutus es, si sciente venditore in possessione fuisti. * alex. a. gauro. *
<>
CJ.7.32.3:
Imperator dec.
Donatarum
rerum a quacumque persona infanti vacua possessio tradita corpore quaeritur.
quamvis enim sint auctorum sententiae dissentientes, tamen consultius videtur
interim, licet animi plenus non fuisset adfectus, possessionem per traditionem
esse quaesitam: alioquin, sicuti viri consultissimi papiniani responso
continetur, ne quidem per tutorem possessio infanti poterit adquiri. * dec. a.
rufo. * <a 250 pp. v k. april. decio a. ii et grato conss.>
CJ.7.32.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet
possessio nudo animo adquiri non possit, tamen solo animo retineri potest. si
igitur desertam praediorum possessionem non derelinquendi adfectione transacto
tempore non coluisti, sed ex metus necessitate culturam eorum distulisti,
praeiudicium tibi ex transmissi temporis iniuria generari non potest. * diocl.
et maxim. aa. nepotianae. * <a 290 pp. k. aug. ipsis iiii et iii aa.
conss.>
CJ.7.32.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
nemo causam sibi possessionis mutare possit proponasque colonum nulla
extrinsecus accedente causa ex colendi occasione ad iniquae venditionis vitium
esse prolapsum, praeses provinciae inquisita fide veri domini tui ius convelli
non sinet. * diocl. et maxim. aa. mennoni. * <>
CJ.7.32.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
nulla iusta ex causa ingressum agrum sive vineas eum cuius meministi praeses
reppererit nec ulla praescriptione vestra interpellatur petitio, restituere te
possessioni cum omni causa non dubitabit. * diocl. et maxim. aa. et cc.
valerio. * <a 293 s. id. april. aa. conss.>
CJ.7.32.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Improba
possessio firmum titulum possidendi nullum praestare potest. unde ingredientem
in vacuam possessionem alieni fundi non consentiente domino vel actore, qui
eius rei concedendi potestatem habuit, causam iustam possessionis adipisci non
potuisse certum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. asyncrito. * <a 293 pp. v
id. dec. aa. conss.>
CJ.7.32.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Per
procuratorem utilitatis causa possessionem et, si proprietas ab hac separari
non possit, dominium etiam quaeri placuit. * diocl. et maxim. aa. et cc.
cyrillo. * <a 294 pp. xviii k. mart. sirmi cc. conss.>
CJ.7.32.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec ex
vera venditione possessionem, quam non fuerat emptor adeptus, improbe retinere
potest: ac multo minus is, qui adseveratione falsa velut emptor, cum sine
obligatione pignoris pecuniam mutuo dedisset, fundum inrumpens alienum
retinendi iustam habet causam. * diocl. et maxim. aa. et cc. sergio. * <a
294 pp. iii non. april. sirmi cc. conss.>
CJ.7.32.10:
Imperator Constantinus
Nemo
ambigit possessionis duplicem esse rationem, aliam quae iure consistit, aliam
quae corpore, utramque autem ita demum esse legitimam, cum omnium adversariorum
silentio ac taciturnitate firmetur: interpellatione vero et controversia
progressa non posse eum intellegi possessorem, qui, licet corpore teneat, tamen
ex interposita contestatione et causa in iudicium deducta super iure
possessionis vacillet ac dubitet. * const. a. ad maternum. * <a 314 p. xi k.
febr. triveris volusiano et anniano conss.>
CJ.7.32.11:
Imperatores Arcadius, Honorius
Vitia
possessionum a maioribus contracta perdurant et successorem auctoris sui culpa
comitatur. * arcad. et honor. aa. petronio vic. hispaniarum. * <a 397 d. xv
k. ian. mediolano caesario et attico conss.>
CJ.7.32.12pr.:
Imperator Justinianus
Ex
libris sabinianis quaestionem in divinas nostri numinis aures relatam tollentes
definimus, ut sive servus sive procurator vel colonus vel inquilinus vel
quispiam alius, per quem licentia est nobis possidere, corporaliter nactam
possessionem cuiuscumque rei eam derelinquerit vel alii prodiderit, desidia
forte vel dolo, ut locus aperiatur alii eandem possessionem detinere, nihil
penitus domino praeiudicium generetur, ne ex aliena malignitate alienum damnum
emergat, sed et ipse, si liberae condicionis est, competentibus actionibus
subiugetur, omni iactura ab eo restituenda domino rei vel ei, circa quem
neglegenter vel dolose versatus est. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 - 532
>
CJ.7.32.12.1:
Imperator Justinianus
Sin
autem necdum sub manibus procuratoris vel coloni vel inquilini vel servi
possessio facta est, sed eam accipere desidia vel dolo supersedit, tunc ipse
qui eum transmisit ex mala sua electione praeiudicium circa possessionem
patiatur, ex memoratarum personarum vel machinatione vel neglegentia accedens. <a
531 - 532 >
CJ.7.32.12.2:
Imperator Justinianus
Hoc
etenim tantummodo sancimus, ut dominus nullo modo aliquod discrimen sustineat
ab his quos transmiserit, non ut etiam lucrum sibi per eos adquirat, cum et
antiqua regula, quae definivit deteriorem condicionem per servum domini nullo
fieri modo, tunc locum habet, cum de damno dominus periclitetur, non cum sibi
lucrum per servum adquiri desiderat: salva videlicet et in hoc casu domino rei
vel ei, qui ad eam detinendam praefatas transmiserit personas, adversus eas
omni actione, si qua ex legibus ei competit servata. <a 531 - 532 >
CJ.7.33.0.
De praescriptione longi temporis decem vel viginti annorum.
CJ.7.33.1pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Cum
post motam et omissam quaestionem res ad nova dominia bona fide transierint et
exinde novi viginti anni intercesserint sine interpellatione, non est
inquietanda quae nunc possidet persona, quae sicut accessione prioris domini
non utitur, qui est inquietatus, ita nec impedienda est, quod ei mota
controversia sit. * sev. et ant. aa. iuliano pp. * <d. iii et antonino aa.
conss.>
CJ.7.33.1.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Quod
si prior possessor inquietatus est, etsi postea per longum tempus sine aliqua
interpellatione in possessione remansit, tamen non potest uti longi temporis
praescriptione. <d. iii et antonino aa. conss.>
CJ.7.33.1.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Quod
etiam in re publica servari oportet. <d. iii et antonino aa. conss.>
CJ.7.33.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Longi
temporis praescriptio his, qui bona fide coeptam possessionem continuatam nec
interruptam inquietudine litis tenuerunt, solet patrocinari. * diocl. et maxim.
aa. * <a 286 pp. v k. dec. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.7.33.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
vineae, quas mater tua vitrico in dotem dedit, tuae proprietatis sunt nec ulla
praescriptio ex transacti temporis prolixitate adolevit, praeses provinciae
restitui tibi eas efficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. antonio. * <a 293
>
CJ.7.33.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Diutina
possessio iure tantum successionis sine iusto titulo obtenta prodesse ad
praescriptionem hac sola ratione non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc.
hermo. * <a 293 pp. iiii id. april. aa. conss.>
CJ.7.33.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
petentem dominium ab eo, cui petentis solus error causam possessionis sine vero
titulo praestitit, silentii longi praescriptione depelli iuris evidentissimi
est. * diocl. et maxim. aa. et cc. sotericho. * <a 293 s. sirmi xi k. mai. aa.
conss.>
CJ.7.33.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
fraude et dolo, licet inter maiores annis, facta venditio est, hanc confirmare
non potuit consequens tempus, cum longi temporis praescriptio in malae fidei
contractibus locum non habeat. * diocl. et maxim. aa. et cc. pars epist.Ad
primosum praes. syriae.* <a 293 accepta.>
CJ.7.33.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Longi
temporis praescriptione munitis instrumentorum amissio nihil iuris aufert nec
diuturnitate possessionis partem securitatem maleficium alterius turbare
potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. antheae.* <a 293 d. prid. k. ian. aa.
conss.>
CJ.7.33.8pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is
contra quem supplicas matris tuae quondam mancipia quasi filius ex causa tantum
adoptionis defendit, adfectio destinatae illicitae adoptionis ad horum dominium
ei quaerendum sola non sufficit. * diocl. et maxim. aa. et cc. celso.* <a
294 >
CJ.7.33.8.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter
mancipia petere non prohiberis nullam timens temporis praescriptionem , si hoc
tantum initio procedente is contra quem supplicas horum possessionem adeptus
est. <a 294 >
CJ.7.33.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Emptor
bona fide contra praesentem decennii praescriptione, cuius initio
contestationem haberi sufficit, posteaquam suam impleverit intentionem petitor,
adhibita probatione iustae possessionis defensus absolvi recte postulat. *
diocl. et maxim. aa. et cc. demostheni.* <a 294>
CJ.7.33.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
bona fide possessionem adeptis longi temporis praescriptio post moram litis
contestatae completa proficit, cum post motam controversiam in praeteritum
aestimetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. regino.* <a 294 pp. v id. dec. cc.
conss.>
CJ.7.33.11:
Imperator Justinianus
Super
longi temporis praescriptione, quae ex decem vel viginti annis introducitur,
perspicuo iure sancimus, ut, sive ex donatione sive ex alia lucrativa causa
bona fide quis per decem vel viginti annos rem detinuisse probetur, adiecto
scilicet etiam tempore prioris possessoris, memorata longi temporis exceptio
sine dubio ei competat nec occasione lucrativae causae repellatur. * iust. a.
menae pp. * <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano pp. a. ii cons.>
CJ.7.33.12pr.:
Imperator Justinianus
Cum in
longi temporis praescriptione tres emergebant veteribus ambiguitates, prima
proter res, ubi positae sunt, secunda propter personas, sive utriusque sive
alterutrius praesentiam exigimus, et tertiae, si in eadem provincia vel si in
eadem civitate debent esse personae tam petentis quam possidentis et res, pro
quibus certatur: omnes praesentis legis amplectimur definitione, ut nihil citra
eam relinquatur. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli
post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.1:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque debere in huiusmodi specie utriusque personae tam petentis quam
possidentis spectari domicilium, ut tam is qui dominii vel hypothecae
quaestionem inducit quam is qui res possidet domicilium in uno habeant loco, id
est in una provincia. hoc etenim nobis magis eligendum videtur, ut non civitate
concludatur domicilium, sed magis provincia, et si uterque domicilium in eadem
habet provincia, causam inter praesentes esse videri et decennio agentem
excludi. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.2:
Imperator Justinianus
De
rebus autem, de quibus dubitatio est, nulla erit differentia, sive in eadem
provincia sint sive in vicina vel trans mare positae et longo spatio separatae.
<a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.
>
CJ.7.33.12.3:
Imperator Justinianus
Sin
autem non in eadem provincia uterque domicilium habeat, sed alter in alia,
alius in altera, tunc ut inter absentes causam disceptari et locum esse viginti
annorum exceptioni. nihil enim prohibet, sive in eadem provincia res
constitutae sint sive in alia, super his controversiam in iudicio provinciali
moveri et multo magis in hac florentissima civitate. <a 531 d.V
k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.3a:
Imperator Justinianus
Quid
enim prodest in ipsa provincia esse possessionem an in alia, cum ius
vindicationis incorporale est et, ubicumque res positae sunt, et dominium earum
et vinculum ad dominum vel creditorem possit reverti? ideo enim nostri maiores
subtilissimo animo et divino quodam motu ad actiones et earum iura pervenerunt,
ut incorporales constitutae possint ubicumque ius suum et effectum corporalem
extendere. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.3b:
Imperator Justinianus
Sit
igitur secundum hanc definitionem causa perfectissime composita et nemo posthac
dubitet, neque inter praesentes neque inter absentes quid statuendum sit, ut
bono initio et possessione tenentis et utriusque partis domicilio requisito sit
expedita quaestio pro rebus ubicumque positis, nulla scientia vel ignorantia
expectanda, ne altera dubitationis inextricabilis oriatur occasio. <a 531
d.V k.Dec.Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >
CJ.7.33.12.4:
Imperator Justinianus
Eodem
observando et si res non soli sint, sed incorporales, quae in iure consistunt,
veluti usus fructus et ceterae servitutes. <a 531 d.V k.Dec.Constantinopoli
post consulatum lampadii et orestis vv.Cc. >
CJ.7.34.0.
In quibus causis cessat longi temporis praescriptio.
CJ.7.34.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is,
cui colendum fundum dedisti, post instrumenta, quibus dominium ad te pertinere
probari posset, per novercam tuam subtraxit, hoc solo praescriptione temporis
defendi non potest. * diocl. et maxim. aa. Marcellinae. * <a xxx >
CJ.7.34.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
servorum proprietatis negotio cum usucapio locum habeat, ad quaestionem longi
temporis praescriptionis superfluo pervenitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.
dionysio. * <a xxx >
CJ.7.34.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unus
individuum commune pro solido possidens intervallo temporis, quominus socius
portionem vindicare vel eum communi dividundo iudicio provocare possit, non
defenditur, cum neque familiae erciscundae iudicium neque communi dividundo
actio excluditur longi temporis praescriptione. * diocl. et maxim. aa. et cc.
apollinario. * <a 294 iii k.April.Sirmi cc. conss.>
CJ.7.34.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Hereditatem
quidem petentibus longi temporis praescriptio nocere non potest. verum his, qui
nec pro herede nec pro possessore, sed pro emptore vel donato seu alio titulo
res quae hereditariae sunt vel fuerunt possident, cum ab his successio
vindicari non possit, nihil haec iuris definitio noceat. * diocl. et maxim. aa.
et cc. liviae. * <a xx iii id. sept.>
CJ.7.34.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
puerum non pro derelicto habitum, sed ab hostibus vulneratum sumptibus tuis,
sicut adseveras, liberum existimans curasti longi temporis praescriptione,
quominus dominus eius offerens erogata recte vindicet, defendi non potes. *
diocl. et maxim. aa. et cc. zosimo. * <a xxx >
CJ.7.35.0.
Quibus non obiciatur longi temporis praescriptio.
CJ.7.35.1:
Imperator Alexander Severus
Tempus
expeditionis adversus petitiones, si quae competisse iuste probari possunt,
praescriptionem non parit. * alex. a. venuleio veterano. * <a 224 pp.Vi
non.Iul.Iuliano et crispino conss.>
CJ.7.35.2pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
per absentiam tuam eos, de quibus quereris, in res iuris tui inruisse adseveres
teque ob medendi curam comitatu nostro discedere non posse palam sit,
praefectus praetorio nostro accitis his quos causa contingit inter vos
cognoscet. * diocl. et maxim. aa. aurelio archiatro. * <a 286 pp.Xii
k.Mart.Nicomediae maximo ii et aquilino conss.>
CJ.7.35.2.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non
necessario autem petis ex longi temporis diurnitate praescriptionem tibi non
opponi, quando iustae absentiae ratio et necessitatis publicae obsequium ab
huiusmodi praeiudicio te defendat. <a 286 pp.Xii k.Mart.Nicomediae maximo ii
et aquilino conss.>
CJ.7.35.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non
est incognitum id temporis, quod in minore aetate transmissum est, in longi
temporis praescriptione non computari. ea enim tunc currere incipit, quando ad
maiorem aetatem dominus rei pervenerit. * diocl. et maxim. aa. numidio
correctori italiae. * <a 290 pp.Iii id. sept.Ipsis iiii et iii aa.
conss.>
CJ.7.35.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
possessio inconcussa sine controversia perseveraverit, firmitatem suam teneat
obiecta praescriptio: quam contra absentes vel rei publicae causa vel maxime
fortuito casu nequaquam valere decernimus. * diocl. et maxim. aa. et cc.
crispino. * <a 292 pp.Iiii k.Mart. hannibaliano et asclepiodoto conss.>
CJ.7.35.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque
mutui neque commodati aut depositi seu legati vel fideicommissi vel tutelae seu
alii cuilibet personali actioni longi temporis praescriptionem obici posse
certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc. ianuario. * <a 293 s. k.
febr. aa. conss.>
CJ.7.35.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ab
hostibus captus ac postliminio reversus actione in rem directa vel qualibet
alia dominium vindicando temporis adversarii possessionem frustra times, cum
adversos eos, qui restitutionis auxilio quacumque ratione iuvantur, huiusmodi
factum non opituletur. * diocl. et maxim. aa. et cc. doleo. * <a 294 vi id.
nov. heracleae cc. conss.>
CJ.7.35.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praescriptione
bona fide possidentes adversus praesentem annorum decem, absentem autem viginti
muniuntur. quod tempus, si ex alicuius persona de petitorum parte restitutionis
praetendatur auxilium, deducto eo, quo, si quid fuerit gestum, succurri solet,
residuum computari rationis est. * diocl. et maxim. aa. et cc. cassandro. * <>
CJ.7.35.8:
Imperator Justinianus
Sancimus
his solis militibus, qui expeditionibus occupati sunt, ea tantummodo tempora,
quae in eadem expeditione percurrunt, in exceptionibus declinandis opitulari:
illis temporibus, per quae citra expeditionum necessitatem in aliis locis vel
in suis aedibus degunt, minime eos ad vindicandum hoc privilegium adiuvantibus.
* iust. a. menae pp. * <a 529 d. k. april. constantinopoli decio vc.
cons.>
CJ.7.36.0.
Adversus creditorem.
CJ.7.36.1:
Imperator Gordianus
Diuturnum
silentium longi temporis praescriptione corroboratum creditoribus pignus
persequentibus inefficacem actionem constituit, praeterquam si debitores vel
qui in iura eorum successerunt obligatae rei possessioni incumbant. ubi autem
creditori a possessore longi temporis praescriptio obicitur, personalis actio
adversus debitorem salva ei competit. * gord. a. veneriae. * <>
CJ.7.36.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
debitori heres non extitisti, sed iusta viginti annorum possessione collata in
te donatio roborata est, neque personali actione, quia debitori non
successisti, conveniri te iuris ratio permittit nec data pignori praedia post
intervallum longi temporis tibi auferenda sunt, quando etiam praesentibus
creditoribus decem annorum praescriptionem opponi posse tam rescriptis nostris
quam priorum principum statutis probatum sit. * diocl. et maxim. aa. et cc.
Marcellae. * <>
CJ.7.37.0.
De quadriennii praescriptione.
CJ.7.37.1:
Imperator Constantinus
Notum
est a fisco quaestionem post quadriennium continuum super bonis vacantibus
inchoandam non esse. additum etiam est et eos, qui nostra largitate nituntur,
nulla inquietudine lacessendos nec his a fisco nostro controversiam
commovendam, qui quoquo modo aut titulo easdem res possederint. * const. a. ad
orfitum. * <>
CJ.7.37.2pr.:
Imperator Zeno
Omnes,
qui quascumque res mobiles vel immobiles seu se moventes vel in actionibus aut
quocumque iure constitutas a sacratissimo aerario comparaverint, eos quin etiam,
quibus quaecumque res mobiles seu immobiles seu se moventes aut in actionibus
vel quocumque iure constitutae munificentiae principalis nomine datae fuerint,
omnibus pariter privilegiis, quae ex divinis sanctionibus inclitae
recordationis leonis et nostrae pietatis super certis patrimoniis antea
emptores consecuti sunt, perpotiri et ita cunctos huiusmodi beneficiis seu
privilegiis perfrui, tamquam si super singulis substantiis seu patrimoniis
etiam nunc vel postea data fuisset huiusmodi dispositio: nec posse contra
emptores praedictarum rerum factos iam vel futuros, vel contra eos, quibus
super huiusmodi rebus largitas nostra delata est vel fuerit, aliquas actiones
in rem dominii vel hypothecae gratia vel in personam, civiles seu praetorias,
vel ex legibus aut sacratissimis constitutionibus descendentes vel quaslibet
alias, licet nominatim praesenti sanctione non sint comprehensae, moveri: data
volentibus licentia intra quadriennium contra sacratissimum aerarium, si quas
sibi competere actiones existimant, exercere, ita tamen, ut post elapsum
quadriennium nec sacratissimum fiscum lice re sibimet quibuslibet actionibus
pulsare cognoscant. * zeno a. aeneae com. rer. privat. * <>
CJ.7.37.2.1:
Imperator Zeno
Ad
haec fiscalium rerum emptoribus cum ratione iustitiae consulentes iubemus,
quotiens competens scrinium gestis intervenientibus distractarum rerum pretia
sese deposuerit suscepisse, minime post huiusmodi solutae pecuniae depositionem
emptores quasi non numeratis pecuniis molestari vel necessitatem isdem
emptoribus imponi, licet non sollemnem consecuti fuerint securitatem, soluta
fuisse pretia probare. sed cum sit in arbitrio pretia suscipientis minime
deponere sese quod non accepit suscepisse, ita convenit nec emptores
plenissimam ex huiusmodi depositione super pretii solutione securitatem
consecutos ullum ( sicut dictum est) ulterius probatione gravamen penitus
formidare. <>
CJ.7.37.3pr.:
Imperator Justinianus
Bene a
zenone divae memoriae fiscalibus alienationibus prospectum est, ne homines, qui
ex nostro aerario donationis vel emptionis vel cuiuslibet alienationis titulo
quicquam accipiunt, si quid circa contractum contrarium emerserit vel
evictionis vel alterius inquietudinis gratia ad dominium vel hypothecam
respiciens , aliquid sustineant detrimentum: sed adversus emptores quidem vel
donationem accipientes vel per alios titulos alienationis quicquam detinentes
minime quaecumque actiones moveantur, sed tantummodo contra aerarium usque ad
quadriennium tantum, quo translapso neque adversus fiscum remaneat aliqua
actio. * iust. a. floro com. rer. privat. et curat. dominic. domus et petro
viro ill. curat. divin. domus sereniss. augustae et macedonio viro ill. curat.
et ipsi dominicae domus.* <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. c c.>
CJ.7.37.3.1:
Imperator Justinianus
Sed
scimus hoc quidem in fiscalibus alienationibus naviter observari, sed non
simili modo rem fuisse observatam circa eas res, quae a sacratissimis
imperatoribus non a fiscalibus rebus, sed ex privata eorum substantia
procedunt. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc.>
CJ.7.37.3.1a:
Imperator Justinianus
Quod
satis inrationabile est. quae enim differentia intoducitur, cum omnia principis
esse intellegantur, sive a sua substantia sive ex fiscali fuerit aliquid
alienatum? eodemque modo et si a serenissima augusta aliquid alienetur, quare
non eadem utatur praerogativa? sed curatores nostri, per quos solemus
substantiam nostram gubernare, necesse habeant in venditionibus rerum et
evictionem et alia quae sunt privatae utilitatis pacta emptionalibus
instrumentis addere vel quasdam tales obligationes in alienationum instrumentis
agnoscere vel in permutationibus vel in transactionibus, si et hoc fuerit
celebratum? <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc.>
CJ.7.37.3.1b:
Imperator Justinianus
Hoc
enim est eorum, qui nec maiestatem imperialem agnoscunt et quantum inter
privatam fortunam et regale culmen medium est, et nostros curatores, per quos
res divinarum domuum aguntur, aliquibus iniuriis vel damnis adficere conantur.
<a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.
cc.>
CJ.7.37.3.1c:
Imperator Justinianus
Quae
omnia resecantes per hanc generalem et in perpetuum valituram legem sancimus
omnes alienationes de aula procedentes, sive a nostra clementia sive a
serenissima augusta coniuge nostra sive ab his, qui postea digni fuerint nomine
imperiali, sive iam alienatum quid est sive postea fuerit, sine omni inquietudine
permanere, sive res eis per nosmet ipsos sive procuratores, ex epistalmate
tamen nostro, fuerint adsignatae. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.37.3.1d:
Imperator Justinianus
Et
nemo audeat eos, qui res accipiunt per quemcumque titulum alienationis sive
mobiles sive immobiles seu se moventes vel iura incorporalia vel panes civiles,
iudiciis adficere vel sperare aliquam contra eos esse sibi viam apertam sed
omnis aditus excludatur, omnis motus et spes huiusmodi petulantiae. <a 531
d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.37.3.2:
Imperator Justinianus
Sed
adversus domos nostras habeant, intra quadriennium tamen, secundum imitationem
fisci, quas existimant posse sibi competere actiones in rem vel hypothecariam,
ut ex nostra iussione causa moveatur et competentem mereatur effectum. quod si
quadriennium fuerit emensum, nec adversus nostram domum habeat quis quamcumque
actionem. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc.>
CJ.7.37.3.3:
Imperator Justinianus
Quia
igitur multa scimus tam nosmet ipsos quam serenissimam augustam coniugem
nostram variis personis iam donasse et vendidisse et per alios titulos
adsignasse , et maxime sacrosanctis ecclesiis et xenonibus et ptochotrophiis et
episcopis et monachis et aliis innumerabilibus personis, et eandem
liberalitatem ex nostra substantia sive serenissimae coniugis nostrae esse
confectam, sancimus etiam eos firmo iure habere quod consecuti sunt, ita ut
contra illos quidem nulla moveatur actio, intra quadriennium autem ex praesenti
die numerandum pateat omnibus aditus contra nostras divinas domos suas actiones
super isdem rebus movere, scituris, quod praefato quadriennio finito neque adversus
nostras domos aliquis eis reservetur regressus. <a 531 d. v k. dec.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.37.3.4:
Imperator Justinianus
Cum
enim multa privilegia augusta fortuna meruit et in donationibus sine insinuatione
gestorum omnem firmitatem habentibus et super rebus, quas pro tempore
serenissimus princeps divinae augustae constante matrimonio donaverit vel ipse
a serenissima augusta per donationis titulum consequatur, ut maneat ilico
donatio plena, nullo alio adfirmationis tempore expectando, ita et hoc videatur
imperiale esse privilegium. qui enim suis consiliis suisque laboribus pro toto
orbe terrarum die noctuque laborant, quare non habeant dignam sua praerogativam
fortuna ? <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc.>
CJ.7.37.3.5:
Imperator Justinianus
Quae
igitur pro augusto honore et cautela res accipientium nostra statuit
aeternitas, haec tam sublimitas tua quam ceteri omnes iudices nostri observare
festinent, ex eo tempore valitura, ex quo nutu divino imperiales suscepimus
infulas. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc.>
CJ.7.38.0.
Ne rei dominicae vel templorum vindicatio temporis exceptione submoveatur.
CJ.7.38.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Saepenumero
praeceptum est, ut servi atque liberti, colonique praeterea rei nostrae nec non
etiam eorum suboles ac nepotes, quicumque de nostris possessionibus
recessissent ac se ad diversa militiae genera contulissent, cingulo, in quo
obrepserant fraudulenter, exuti, si ad aliquas fortasse transcenderint
dignitates, omni temporis definitione submota nostro patrimonio redderentur. *
valentin. et valens aa. ad probum pp. galliarum. *
CJ.7.38.2:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Universas
terras, quae a colonis dominicis iuris rei publicae vel iuris templorum in
qualibet provincia venditae vel ullo alio pacto alienatae sunt, ab his qui
perperam atque contra leges eas detinent, nulla longi temporis praescriptione
officiente iubemus restitui, ita ut nec pretium quidem iniquis comparatoribus
reposcere liceat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. dextro com. rer. privat.*
<a 387 d. v non. iul. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio
conss.>
CJ.7.38.3pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si qua
usquam loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit ,
secundum veteris census fidem in sua iura retrahentur. * arcad. et honor. aa.
ad paulum com. domorum. * <a 396 d. v k. april. constantinopoli arcadio iiii
et honorio iii aa. conss.>
CJ.7.38.3.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Rescripta
igitur obreptionibus impetrata cum praescriptione longi temporis et novi census
praeiudicio submovebit auctoritas tua, atque ita omnia suo corpori quae sunt
avulsa restituet. neque enim incubatio diuturna aut novella professio
proprietatis nostrae privilegium abolere poterit. <a 396 d. v k. april.
constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.7.39.0.
De praescriptione xxx vel xl annorum.
CJ.7.39.1pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
adseveras te absente eos, qui oculos praediis tuis imposuerant, operam dedisse,
ut annonariae collationis praetextu vili pretio ab officio praesidali praedia
tua distraherentur, si legitimi temporis spatium ex venditionis die fluxit, qui
provinciam regit inter vos cognoscet et, quod publico iure praescriptum est,
statuet. * diocl. et maxim. aa. arrianae. * <>
CJ.7.39.1.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
autem nondum ex die publicae venditionis legitimum tempus transmissum sit,
iudex examinatis adlegationibus tuis quod rei qualitas dictaverit sequetur, non
ignarus, si iniustam esse emptionem perspexerit, pretium, quod pro vitioso
contractu datum est, secundum principalium statutorum tenorem mala fide
emptoribus restitui non oportere. <>
CJ.7.39.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Male
agitur cum dominis praediorum, si tanta precario possidentibus praerogativa
defertur, ut eos post quadraginta annorum spatia qualibet ratione decursa
inquietare non liceat, cum lex constantiniana iubeat ab his possessionis
initium non requiri, qui sibi potius quam alteri possederunt, eos autem
possessores non convenit appellari, qui ita tenent, ut ob hoc ipsum solitam
debeant praestare mercedem. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a
365 d. viiii k. aug. valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.7.39.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Nemo
igitur, qui ad possessionem conductor accedit, diu alienas res tenendo ius sibi
proprietatis usurpet, ne cogantur domini aut amittere quod locaverunt aut
conductores utiles sibi fortassis excludere aut annis omnibus super dominio suo
publice protestari. <a 365 d. viiii k. aug. valentiniano et valente aa.
conss.>
CJ.7.39.3pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Sicut
in rem speciales, ita de universitate ac personales actiones ultra triginta
annorum spatium minime protendantur. sed si qua res vel ius aliquod postuletur
vel persona qualicumque actione vel persecutione pulsetur, nihilo minus erit
agenti triginta annorum praescriptio metuenda: eodem etiam in eius valente
persona, qui pignus vel vel hypothecam non a suo debitore, sed ab alio per
longum tempus possidente nititur vindicare. * honor. et theodos. aa.
asclepiodoto pp. * <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>
CJ.7.39.3.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quae
ergo ante non motae sunt actiones, triginta annorum iugi silentio, ex quo
competere iure coeperunt, vivendi ulterius non habeant facultatem. nec
sufficiat precibus oblatis speciale quoddam, licet per adnotationem,
promeruisse responsum, vel etiam iudiciis adlegasse, nisi adlegato sacro
rescripto aut in iudicio postulatione deposita fuerit subsecuta per exsecutorem
conventio. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>
CJ.7.39.3.1a:
Imperatores Honorius, Theodosius
Non
sexus fragilitate, non absentia, non militia contra hanc legem defendenda, sed
pupillari aetate dumtaxat, quamvis sub tutoris defensione consistit, huic
eximenda sanctioni nam cum ad eos annos pervenerit, qui ad sollicitudinem
pertinent curatoris, necessario eis similiter ut aliis annorum triginta
intervalla servanda sunt. <a 424 d. xviii k. dec. constantinopoli victore
cons.>
CJ.7.39.3.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Hae
autem actiones annis triginta continuis extinguantur, quae perpetuae
videbantur, non illae, quae antiquitus temporibus limitantur. <a 424 d.
xviii k. dec. constantinopoli victore cons.>
CJ.7.39.3.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Post
hanc vero temporis definitionem nulli movendi ulterius facultatem patere
censemus, etiamsi se legis ignorantia excusare temptaverit. <a 424 d. xviii
k. dec. constantinopoli victore cons.>
CJ.7.39.4pr.:
Imperator Anastasius
Omnes
nocendi quibuslibet modis artes omnibus amputantes cunctas quidem temporales
exceptiones, quae ex vetere iure vel principalibus decretis descendunt, tamquam
si per hanc legem specialiter ac nominatim fuissent enumeratae, cum suo robore
durare et suum cunctis, quibus competunt vel in posterum competere valuerint,
pro suo videlicet tenore praesidium in perpetuum deferre decernimus. * anastas.
a. matroniano pp. * <a 491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons.>
CJ.7.39.4.1:
Imperator Anastasius
Quidquid
autem praeteritarum praescriptionum vel verbis vel sensibus minus continetur,
implentes per hanc in perpetuum valituram legem sancimus, ut, si quis
contractus, si qua actio, quae, cum non esset expressim saepe dictis
temporalibus praescriptionibus concepta, quorundam tamen vel fortuita vel
excogitata interpretatione saepe dictarum exceptionum laqueos evadere posse
videatur, huic saluberrimae nostrae sanctioni succumbat et quadraginta
curriculis annorum procul dubio sopiatur, nullumque ius privatum vel publicum
in quacumque causa in quacumque persona, quod praedictorum quadraginta annorum
extinctum est iugi silentio, moveatur. <a 491 d. iiii k. aug.
constantinopoli olybrio cons.>
CJ.7.39.4.2:
Imperator Anastasius
Sed
quicumque super quolibet iure, quod per memoratum tempus inconcussum et sine
ulla re ipsa illata iudiciaria conventione possedit, superque sua condicione,
qua per idem tempus absque ulla iudiciali sententia simili munitione potitus
est , sit liber et praesentis saluberrimae legis plenissima munitione securus. <a
491 d. iiii k. aug. constantinopoli olybrio cons.>
CJ.7.39.5:
Imperator Anastasius
Praescriptionem
quadraginta annorum ab his, qui ad curialem condicionem vocantur , opponi non
patimur, sed genitalem statum semper eos agnoscere compelli sancimus. sacra etenim
nostrae pietatis lex de aliis loquitur condicionibus nec anterioribus
constitutionibus per eandem novellam legem derogatur, quae manifestissime
curiales et liberos eorum explosis temporalibus praescriptionibus patriis suis
reddi praecipiunt. * anastas. a. ad thomam pp. per illyricum. * <>
CJ.7.39.6pr.:
Imperator Anastasius
Comperit
nostra serenitas quosdam sacratissimam nostrae pietatis constitutionem, quae de
annorum quadraginta loquitur praescriptione, ad praeiudicium etiam publicarum
functionum solutionis trahere conari et, si quid per tanti vel amplioris
temporis lapsum minime vel minus quam oportuerat tributorum nomine solutum est,
non posse requiri seu profligari contendere, cum huiusmodo conamen
manifestissime sensui propositoque nostrae legis obviare noscatur. * anastas.
a. leontio pp. * <>
CJ.7.39.6.1:
Imperator Anastasius
Ideoque
iubemus eos, qui rem aliquam per continuum annorum quadraginta curriculum sine
quadam legitima interpellatione possederunt, de possessione quidem rei seu
dominio nequaquam removeri, functiones autem seu civilem canonem vel aliam
quandam publicam collationem impositam ei dependere compelli nec huic parti
cuiuscumque temporis praescriptionem oppositam admitti. <>
CJ.7.39.7pr.:
Imperator Justinus
Cum
notissimi iuris sit actionem hypothecariam in extraneos quidem suppositae rei
detentores annorum triginta finiri spatiis, si non interruptum erit silentium ,
ut lege cautum est, id est etiam per solam conventionem, aut si aetas impubes
excipienda monstretur, in ipsos vero debitores aut heredes eorum primos vel
ulteriores nullis expirare lustrorum cursibus: nostrae provisionis esse
perspeximus hoc quoque emendare, ne possessores eiusmodi prope immortali timore
teneantur. * iustinus a. archelao pp. * <a 525 d. k. dec. constantinopoli
philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.1:
Imperator Justinus
Quamobrem
iubemus hypothecarum persecutionem, quae rerum movetur gratia vel apud
debitores consistentium vel apud debitorum heredes, non ultra quadraginta annos
, ex quo competere coepit, prorogari, nisi conventio aut aetas, sicut dictum
est , intercesserit, ut diversitas utriusque rerum persecutionis, quae in
debitorem aut heredes eius quaeque movetur in extraneos, in solo sit annorum
numero, verum in aliis omnibus ambo similes sint: in actione scilicet personali
his custodiendis, quae prisca constitutionum sanxit iustitia. <a 525 d. k.
dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.2:
Imperator Justinus
Sed
cum illud etiam in forensibus controversiis ventilabatur, an creditor anteriora
iura praetendens potest posteriorem creditorem hypothecam tenentem et ultra
triginta annos inquietare utpote imaginem debitoris obtinentem eique
possidentem, necessarium duximus et hoc dirimere. <a 525 d. k. dec.
constantinopoli philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.2a:
Imperator Justinus
Et
sancimus, donec communis debitor vivit, non posse creditori anteriori triginta
annorum exceptionem opponi, sed locum esse quadraginta annorum praescriptioni ,
quia, dum ille vivit, merito anterior creditor confidit, utpote apud debitorem
eius possessione per posteriorem creditorem constituta. <a 525 d. k. dec.
constantinopoli philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.2b:
Imperator Justinus
Ex quo
autem in fata sua debitor decesserit, ex eo quasi suo nomine possidentem
posteriorem creditorem merito posse triginta annorum opponere praescriptionem.
et secundum hanc distinctionem computationem temporum adhibendam, ut ex persona
quidem sua posterior creditor triginta annos, quos ipse post mortem debitoris
possedit, opponat: sin autem coniungere voluerit suae possessioni quam post
mortem debitoris habuit, etiam tempus, quo vivente debitore vel ipse creditor
vel communis debitor detinuit, tunc quadraginta annorum exceptionis iura
tractari et, quantum deest ad quadraginta annorum possessionem, per quam et
ipse debitor creditorem repellere potuerat hoc se possedisse ostendat. <a
525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.3:
Imperator Justinus
Eodem
iure pro temporum computatione observando et si posterior creditor anteriori
creditori offere debitum paratus est et is creditor longaevam possessionis
praescriptionem ei opponere conatur. <a 525 d. k. dec. constantinopoli
philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.4:
Imperator Justinus
Illud
autem plus quam manifestum est, quod in omnibus contractibus, in quibus sub
aliqua condicione vel sub die certa vel incerta stipulationes et promissiones
vel pacta ponuntur, post condicionis exitum vel post institutae diei certae vel
incertae lapsum praescriptiones triginta aut quadraginta annorum, quae
personalibus vel hypothecariis actionibus opponuntur, initium accipiunt. <a
525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.4a:
Imperator Justinus
Unde
evenit, ut in matrimoniis, in quibus redhibitio dotis vel ante nuptias
donationis in diem incertam mortis vel repudii differri adsolet, post coniugii
dissolutionem earundem curricula praescriptionum personalibus itidem actionibus
vel hypothecariis opponendarum incipiant. <a 525 d. k. dec. constantinopoli
philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.5:
Imperator Justinus
Immo
et illud procul dubio est, quod si quis eorum, quibus aliquid debetur, res sibi
suppositas sine violentia tenuerit, per hanc detentionem interruptio fit
praeteriti temporis, si minus effluxit triginta vel quadraginta annis, et multo
magis, quam si esset interruptio per conventionem introducta, cum litis
contestationem imitatur ea detentio. <a 525 d. k. dec. constantinopoli
philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.5a:
Imperator Justinus
Sed et
si quis debitorum ad agnoscendum suum debitum secundam cautionem in creditorem
exposuerit, tempora memoratarum praescriptionum interrupta esse videbuntur,
quantum ad priorem cautionem pertinet, quae scilicet innovata permansit, tam in
personalibus quam in hypothecariis actionibus. namque improbum est debitorem
contradicere, qui, ne sub accusatione creditoris fiat, secundam in eum super eo
debito cautionem exposuit. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et
probo conss.>
CJ.7.39.7.6:
Imperator Justinus
In his
etiam promissionibus vel legatis vel aliis obligationibus, quae dationem per
singulos annos vel menses aut aliquod singulare tempus continent, tempora
memoratarum praescriptionum non ab exordio talis obligationis, sed ab initio
cuiusque anni vel mensis vel alterius singularis temporis computari manifestum
est. <a 525 d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.7.7:
Imperator Justinus
Nulla
scilicet danda licentia vel ei, qui iure emphyteutico rem aliquam per
quadraginta vel quoscumque alios annos detinuerit, dicendi ex transacto tempore
dominium sibi in isdem rebus quaesitum esse, cum in eodem statu semper manere
datas iure emphyteutico res oporteat, vel conductori seu procuratori rerum
alienarum dicendi ex quocumque temporum curriculo non debere se domino volenti
post completa conductionis tempora possessionem recipere eam reddere. <a 525
d. k. dec. constantinopoli philoxeno et probo conss.>
CJ.7.39.8pr.:
Imperator Justinianus
Si
quis emptionis vel donationis vel alterius cuiuscumque contractus titulo rem
aliquam bona fide per decem vel viginti annos possederit et longi temporis
exceptionem contra dominos eius vel creditores hypothecam eius praetendentes
sibi adquisierit posteaque fortuito casu possessionem eius rei perdiderit,
posse eum etiam actionem ad vindicandam eandem rem habere sancimus. hoc enim et
veteres leges, si quis eas recte inspexerit, sanciebant. * iust. a. menae pp.
ii. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.7.39.8.1:
Imperator Justinianus
Quod
si quis eam rem desierit possidere, cuius dominus vel is qui suppositam eam
habebat exceptione triginta vel quadraginta annorum expulsus est, praedictum
auxilium non indiscrete, sed cum moderata divisione ei praestare censemus, ut,
si quidem bona fide ab initio eam rem tenuit, simili possit uti praesidio, sin
vero mala fide eam adeptus est, indignus eo videatur, ita tamen, ut novus
possessor, si quidem ipse rei dominus ab initio fuit vel suppositam eam habebat
et memoratae exceptionis necessitate expulsus est, commodum detentionis sibi
adquirat. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. ii
cons.>
CJ.7.39.8.1a:
Imperator Justinianus
Sin
vero nullum ius in eadem re quocumque tempore habuit, tunc licentia sit priori
domino vel creditori, qui nomine hypothecae rem obligatam habuit, et heredibus
eorum ab iniusto detentore eam vindicare, non obsistente ei, quod prior
possessor triginta vel quadraginta annorum exceptione eum removerat, nisi ipse
iniustus possessor triginta vel quadraginta annorum ex eo tempore
computandorum, ex quo prior possessor, qui et vicit, ea possessione cecidit,
exceptione munitus sit. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn.
iustiniano a. ii cons.>
CJ.7.39.8.2:
Imperator Justinianus
Sed
haec super illis detentoribus censemus, qui sine violentia eandem rem nancti
sunt. nam si quis violenter eam abstulit, omnimodo licebit priori possessori
sine ulla distinctione eam vindicare. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli
dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.7.39.8.3:
Imperator Justinianus
Sed et
si quis non per vim, sed sententia iudicis eam detinuit, ea tamen occasione,
quod absens prior possessor et ad litem vocatus minime respondit, licebit ei ad
similitudinem ceterorum, qui rei dominium habent, intra annum se offerenti
cautionemque suscipiendae litis danti eandem rem recipere superque ea
cognitionalia subire certamina. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn.
iustiniano a. ii cons.>
CJ.7.39.8.4:
Imperator Justinianus
Exceptionem
etiam triginta vel quadraginta annorum in illis contractibus, in quibus usurae
promissae sunt, ex illo tempore initium capere sancimus, ex quo debitor usuras
minime persolvit. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a.
ii cons.>
CJ.7.39.9pr.:
Imperator Justinianus
Saepe
quidam suos obnoxios in iudicium vocantes et iudiciariis certaminibus
ventilatis non ad certum finem lites producebant, sed taciturnitate in medio
tempore adhibita, propter potentiam forte fugientium vel suam imbecillitatem
vel alios quoscumque casus ( cum sortis humanae multa sunt, quae nec dici nec
enumerari possint), deinde iure suo lapsi esse videbantur eo, quod post
cognitionem novissimam triginta annorum spatium effluxerit, et huiusmodi
exceptione opposita suas fortunas ad alios translatas videntes merito quidem,
sine remedio autem lugebant. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 >
CJ.7.39.9.1:
Imperator Justinianus
Quod
nos corrigentes eandem exceptionem, quae ex triginta annis oritur, in huiusmodi
casu opponi minime patimur, sed licet personalis actio ab initio fuerit
instituta, tamen eam in quadragesimum annum extendimus, cum non sit similis,
qui penitus ab initio tacuit, ei, qui et postulationem deposuit et in iudicium
venit et subiit certamina, litem autem implere per quosdam casus praepeditus
est. <a 529 >
CJ.7.39.9.2:
Imperator Justinianus
Sed
licet ipse actor defecerit, suae posteritati huiusmodi causae cursum eum
relinquere posse definimus, ut eius heredibus vel successoribus liceat eam
adimplere, nullo modo triginta annorum exceptione sublatam. <a 529 >
CJ.7.39.9.3:
Imperator Justinianus
Quod
tempus, id est quadraginta annorum spatium, ex eo numerari decernimus, ex quo
novissima processit cognitio, post quam utraque pars cessavit. <a 529 >
CJ.7.40.0.
De annali exceptione italici contractus tollenda et de diversis temporibus et
exceptionibus et praescriptionibus et interruptionibus earum.
CJ.7.40.1pr.:
Imperator Justinianus
Super
annali exceptione, quae ex italicis contractibus oritur, tantae moles
altercationum in omnibus iudiciis exortae sunt, quantas et enumerari difficile
et explanari impossibile est. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k.
april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.40.1.1:
Imperator Justinianus
Primum
etenim naturae eius observatio cum omni scrupulositate et difficultate
composita est, cum multa concurrere debent, ut ea nascatur. <a 530 d. xv k.
april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.40.1.1a:
Imperator Justinianus
Deinde
illud spatium annale alii quidem ita effuse interpretabantur, ut possit usque
ad decennium extendi, alii iudicantes usque ad quinquennium standum esse
putaverunt. et in nostris temporibus saepius super huiusmodi calculo a
iudicibus variatum est, unde nec facile suum effectum in litigiis ostendere
huiusmodi exceptio valuit. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio
et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.40.1.1b:
Imperator Justinianus
Cum
itaque nobis aliae temporales exceptiones vel praescriptiones sufficiant,
huiusmodi difficultatibus illigari nostro subiectos imperio minime patimur.
ideoque memorata annali exceptione penitus quiescente aliae omnes legitimae
exceptiones vel praescriptiones in iudiciis suum vigorem ostendant, sive quae
super decennio vel viginti vel triginta vel quadraginta annis introductae sunt,
sive quae minoribus spatiis concluduntur. <a 530 d. xv k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.40.1.1c:
Imperator Justinianus
Ad
haec cum nihil prohibet etiam ea, quae aliquam dubitationem acceperunt,
clarioribus et compendiosis sanctionibus renovare, iubemus omnes personales
actiones , quas verbosa quorundam interpretatio iactare extra metas triginta
annorum conabatur, triginta annorum spatiis concludi, nisi legitimus modus, qui
et veteribus et nostris legibus enumeratus est, interruptionem temporis
introduxerit: sola hypothecaria actione quadraginta annorum utente curriculis.
<a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.40.1.1d:
Imperator Justinianus
Nemo
itaque audeat neque actionis familiae erciscundae neque communi dividundo neque
finium regundorum neque pro socio neque furti neque vi bonorum raptorum neque
alterius cuiuscumque personalis actionis vitam longiorem esse triginta annis
interpretari: sed ex quo ab initio competit et semel nata est, et non iteratis
fabulis saepe recreata, quemadmodum in furti dicebatur, post memoratum tempus
finiri. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.7.40.1.1e:
Imperator Justinianus
Exceptis
omnibus actionibus, licet personales sint, quae in iudicium deductae sunt et
cognitionalia acceperunt certamina et postea silentio traditae sunt, in quibus
non triginta, sed quadraginta annos esse expectandos, ex quo novissimum
litigatores tacuerunt, nostra lex antea promulgavit. <a 530 d. xv k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.40.1.2:
Imperator Justinianus
Ne
autem imperfecta sanctio videatur, cum in maternis quidem rebus filiis familias
tempore exceptionum currere dispositum erat, ex quo sacris paternis absoluti
sunt, in aliis autem, quae minime adquiri possunt, hoc non fuerat specialiter
constitutum, apertissima definitione sancimus filiis familias omnibus in his
casibus, in quibus habent res minime patribus suis adquisitas, nullam
temporalem exceptionem opponi, nisi ex quo actionem movere potuerint, id est
postquam manu paterna vel eius in cuius potestate erant constituti fuerint
liberati. quis enim incusare eos poterit, si hoc non fecerint, quod et si
maluerint, minime adimplere lege obviante valebant? <a 530 d. xv k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.40.2pr.:
Imperator Justinianus
Ut
perfectius omnibus consulamus et nemini absentia vel potentia vel infantia penitus
adversarii sui noceat, sed sit aliqua inter desides et vigilantes differentia,
sancimus: si quando afuerit is, qui res alienas vel creditori obnoxias detinet,
et desiderat dominus rei vel creditor suam intentionem proponere et non ei
licentia sit, absente suo adversario qui rem detinet, vel infantia vel furore
laborante et neminem tutorem vel curatorem habente, vel in magna potestate
constituto, licentia ei detur adire praesidem vel libellum ei porrigere et hoc
in querimoniam deducere intra constituta tempora et interruptionem temporis
facere: et sufficere hoc ad plenissimam interruptionem. * iust. a. iohanni pp.
* <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis
vv. cc.>
CJ.7.40.2.1:
Imperator Justinianus
Sin
autem nullo poterit modo praesidem adire, saltem ad episcopum locorum eat vel
defensorem civitatis et suam manifestare voluntatem in scriptis deproperet. sin
autem afuerit vel praeses vel episcopus vel defensor, liceat ei et proponere
publice, ubi domicilium habet possessor, seu cum tabulariorum subscriptione vel
, si civitas tabularios non habeat, cum trium testium subscriptione: et hoc
sufficere ad omnem temporalem interruptionem sive triennii sive longi temporis
sive triginta vel quadraginta annorum sit. <a 531 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.40.2.2:
Imperator Justinianus
Omnibus
aliis, quae de longi temporis praescriptione vel triginta vel quadraginta
annorum curriculis constituta sunt sive ab antiquis legum conditoribus sive a
nostra maiestate, in suo robore duraturis. <a 531 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.40.3pr.:
Imperator Justinianus
Si ex
multis causis quendam obnoxium habens, et maxime ex similibus quantitatibus, in
unius quidem causae summam libellum conventionis composuerit, causam tamen non
expresserit, apud veteres agitabatur, an videatur omnes causas in iudicium
deduxisse aut vetustissimam earum aut nihil fecisse, cum eius sensus incertus
esse apparebat. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.40.3.1:
Imperator Justinianus
Sed et
in iudiciis in multis casibus tales altercationes ventilatas invenimus, et
maxime propter longi temporis interruptionem. si enim personalis forte fuerat
mota actio, hypothecariae autem actionis nulla mentio procedebat, quidam
putabant personalem quidem esse temporis interruptione perpetuatam,
hypothecariam autem evanescere taciturnitate sopitam. <a 531 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.40.3.2:
Imperator Justinianus
Et si
quis generaliter dixerat obnoxium sibi aliquem constitutum, aliae dubitationes
emergebant, si omnes ei competentes actiones huiusmodo narratione contineri
credantur, an vero quasi silentio circa eas habito tempore expirare, nullo ex
incerta libelli confectione adminiculo eis adquisito. <a 531 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.40.3.3:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque nullam in iudiciis in posterum locum habere talem confusionem, sed qui
obnoxium suum in iudicium clamaverit et libellum conventionis ei transmiserit,
licet generaliter nullius causae mentionem habentem vel unius quidem
specialiter, tantummodo autem personales actiones vel hypothecarias
continentem, nihilo minus videri ius suum omne eum in iudicium deduxisse et
esse interrupta temporum curricula, cum contra desides homines et sui iuris
contemptores odiosae exceptiones oppositae sunt. <a 531 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.41.0.
De adluvionibus et paludibus et de pascuis ad alium statum translatis.
CJ.7.41.1:
Imperator Gordianus
Quamvis
fluminis naturalem cursum opere manu facto alio non liceat avertere, tamen
ripam suam adversus rapidi amnis impetum munire prohibitum non est. et cum
fluvius priore alveo derelicto alium sibi facit, ager quem circumivit prioris
domini manet. quod si paulatim ita auferat aliique parti applicet, id
adluvionis iure ei quaeritur, cuius fundus crescit. * gord. a. marco. * <a
239 pp. iii k. dec. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.7.41.2:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Hi,
quos inundatio nili fluminis reddidit ditiores, pro terris quas possident
tributorum praestationem agnoscant. et qui suum deplorant patrimonium
imminutum, alieno saltem functionis onere liberentur et nostrae serenitatis
largitate defensi, locorum etiam possessione contenti, pro agitandi census
examine respondeant devotioni. * arcad. honor. et theodos. aaa. caesario pp. *
<a 403 d. iii id. iun. theodosio a. et rumorido conss.>
CJ.7.41.3pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ea,
quae per adluvionem sive in aegypto per nilum sive in aliis provinciis per
diversa flumina possessoribus adquiruntur, neque ab aerario vendi neque a
quolibet peti nec separatim censeri vel functiones exigi hac perpetuo lege
valitura sancimus, ne vel adluvionum ignorare vitia vel rem noxiam
possessoribus videamur indicere. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a
440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.7.41.3.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Similiter
ne ea quidem, quae paludibus antea vel pascuis videbantur adscripta, si
sumptibus possessorum nunc ad frugum fertilitatem translata sunt, vel vendi vel
peti vel quasi fertilia separatim censeri vel functiones exigi concedimus, ne
doleant diligentes operam suam agri dedisse culturae nec diligentiam suam
damnosam intellegant. <a 440 d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v
et anatolio conss.>
CJ.7.41.3.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cuius
legis temeratores quinquaginta librarum auri condemnatione coerceri decernimus:
inter quos habendum est officium quoque tuae sedis excelsae, si aliquid
eiusmodi suggesserit disponendum vel si preces instruxerit petitoris. <a 440
d. xi k. oct. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.7.42.0.
De sententiis praefectorum praetorio.
CJ.7.42.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Litigantibus
in amplissimo praetorianae praefecturae iudicio, si contra ius se laesos
adfirment, non provocandi, sed supplicandi licentiam ministramus, licet pro
curia vel qualibet publica utilitate seu alia causa dicatur prolata sententia (
nec enim publice prodest singulis legum adminicula denegari) : ita videlicet,
ut intra biennium tantum nostro numini contra cognitionales sedis praetorianae
praefecturae sententias, post successionem iudicis numerandum, supplicandi eis
tribuatur facultas. * theodos. et valentin. aa. thalassio pp. illyrici. * <a
439 d. iii id. aug. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.7.43.0.
Quomodo et quando iudex sententiam proferre debet praesentibus partibus vel una
absente.
CJ.7.43.1:
Imperator t. ael. ant.
Non
semper compelleris, ut adversus absentem pronunties, propter subscriptionem
patris mei, qua significavit etiam contra absentes sententiam dari solere. id
enim eo pertinet, ut absentem damnare possis, non ut omnimodo necesse habeas. *
t. ael. ant. publicio. * < sine die et conss.>
CJ.7.43.2:
Imperator Gordianus
Cessante
quoque causa peremptorii edicti adversus eos, qui admoniti iudicio adesse
noluerunt, sententiam ab iudice posse ferri certum est. * gord. a. severo. *
<a 238 s. iiii k. aug. pio et pontiano conss.>
CJ.7.43.3:
Imperator Gordianus
Ab eo
iudicato recedi non potest, quod vobis absentibus et ignorantibus atque
indefensis dicitis esse prolatum, si ubi primum cognovistis, non ilico de
statutis querellam detulistis. ita enim firmitatem sententia, quae ita prolata
est, non habebit, si ei non sit commodatus adsensus. * gord. a. antistio. *
<a 239 pp. iiii id. iun. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.7.43.4:
Imperator Philippus
Si, ut
proponis, pars diversa die feriato absente et ignorante te ab iudice dato sententiam
pro partibus suis, quasi contumaciter deesses, impetravit, non immerito praeses
denuo negotium alterius iudicis notioni terminandum commisit. * philipp. a.
domitio. * <a 244 pp. v id. oct. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.7.43.5:
Imperator Philippus
Si, ut
proponis, praeses provinciae, cum certum locum causae cognoscendae dedisset,
alibi per obreptionem aditus sententiam adversus te absentem protulit, quod ita
gestum est, ad effectum iuris spectare minime oportet. * philipp. a. et
philipp. c. longino. * <>
CJ.7.43.6:
Imperatores valer., gallien.
Si
praeses quasi desertam ab adultis tuis causam appellationis, quae ab adiutore
suo facta fuerat, circumduxit eo tempore, quo adulti curatores non habebant,
repetitus notionem suam exhibebit. neque enim debet adultis nocere, quidquid eo
tempore statutum est, quo defensione iusta et curatoris auxilio fuerant
destituti. * valer. et gallien. aa. domitio. * <>
CJ.7.43.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ea,
quae statuuntur adversus absentes non per contumaciam, scilicet
denuntiationibus nequaquam ex more conventos, iudicatae rei firmitatem non
obtinere certum est. * diocl. et maxim. aa. marino. * <a 290 pp. iii k.
april. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.7.43.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Consentaneum
iuri fuit temporibus ad praesentiam partis adversae praescriptis praesidem
provinciae impleta iuris sollemnitate et adversario tuo trinis litteris vel uno
pro omnibus peremptorio edicto, ut praesentiam sui faceret, commonefacto, si in
eadem contumacia perseveravit, praesentis adlegationes audire. quod vel
successor eius facere curabit. a quo ter citatus si contumaciter praesentiam
sui facere neglexerit, non abs re erit vel ad cogendum eum, ut se
repraesentaret , possessionem bonorum cui incumbit ad te transferre et
adversarium petitorem constituere, vel auditis defensionibus tuis id quod iuris
ratio exegerit iudicare. * diocl. et maxim. aa. claudiae. * <a 290 pp. iii
k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.7.43.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tres
denuntiationes ad peremptorii edicti vicem adversus contumaces convalescere
salubriter statutum est. * diocl. et maxim. aa. leontio. * <a 290 pp. xi k.
nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.7.43.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
non voluntatis tuae arbitrio, sed necessitate profectus sis, quidquid contra
absentem statutum fuerit, quando absentiae necessaria causa sit, officere tibi
iuris ratio non permittit. * diocl. et maxim. aa. blaesio. * <a 291 pp. iii
id. mai. tiberiano et dione conss.>
CJ.7.43.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
praesentibus partibus litem inchoatam proponas, si, posteaquam contra te licet
absentem pronuntiatum est, intra praefinitum diem non appellasti, latam
sententiam rescindi postulanti multae sacrae constitutiones refragantur. *
diocl. et maxim. aa. et cc. valerio. * <>
CJ.7.44.0.
De sententiis ex periculo recitandis.
CJ.7.44.1:
Imperatores valer., gallien.
Arbitri
nulla sententia est, quam scriptam edidit litigatoribus, non ipse recitavit. si
igitur nihil fallis, omissa provocationis mora ex integro iudicari impetrabis a
rectore provinciae. * valer. et gallien. aa. quinto. * <>
CJ.7.44.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Hac
lege perpetua credimus ordinandum, ut iudices, quos cognoscendi et pronuntiandi
necessitas teneret, non subitas, sed deliberatione habita post negotium
sententias ponderatas sibi ante formarent et emendatas statim in libellum
secuta fidelitate conferrent scriptasque ex libello partibus legerent, sed ne
sit eis posthac copia corrigendi vel mutandi. * valentin. valens et grat. aaa.
ad probum pp. * <a 371 d. xii k. febr. gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.7.44.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Exceptis
tam viris eminentissimis praefectis praetorio quam aliis illustrem
administrationem gerentibus ceterisque illustribus iudicibus, quibus licentia
conceditur etiam per officium suum et eos, qui ministerium suum eis
accommodant, sententias definitivas recitare. <a 371 d. xii k. febr. gratiano
a. ii et probo conss.>
CJ.7.44.3pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Statutis
generalibus iussimus, ut universi iudices, quibus reddendi iuris in provinciis
permisimus facultatem, cognitis causis ultimas definitiones de scripti
recitatione proferant. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a
374 d. iii non. dec. triveris gratiano a. iii et equitio conss.>
CJ.7.44.3.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Huic
adicimus sanctioni, ut sententia, quae dicta fuerit, cum scripta non esset, nec
nomen quidem sententiae habere mereatur nec ad rescissionem perperam decretorum
appellationis sollemnitas requiratur. <a 374 d. iii non. dec. triveris
gratiano a. iii et equitio conss.>
CJ.7.45.0.
De sententiis et interlocutionibus omnium iudicum.
CJ.7.45.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Non
videtur nobis rationem habere sententia decessoris tui, qui cum cognovisset
inter petitorem et procuratorem, non procuratorem, sed ipsam dominam litis
condemnavit, cuius persona in iudicio non fuit. potes igitur ut re integra de
causa cognoscere. * sev. et ant. aa. quintiliano. * <a 208 d. iiii k. iun.
antonino a. iii et geta conss.>
CJ.7.45.2:
Imperator Antoninus
Si
arbiter datus a magistratibus, cum sententiam dixit, in libertate morabatur,
quamvis postea in servitutem depulsus sit, sententia ab eo dicta habet rei
iudicatae auctoritatem. * ant. a. sextilio. * <>
CJ.7.45.3:
Imperator Alexander Severus
Praeses
provinciae non ignorat definitivam sententiam, quae condemnationem vel
absolutionem non continet, pro iusta non haberi. * alex. a. vettio. * <a 223
pp. k. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.45.4:
Imperator Alexander Severus
Prolatam
a praeside sententiam contra solitum iudiciorum ordinem auctoritatem rei non
obtinere certum est. * alex. a. severae. * <a 229 pp. xv k. ian. alexandro
a. iii et dione conss.>
CJ.7.45.5:
Imperator Philippus
Cum
eorum, qui principaliter fisco tenebantur, bona ea lege fideiussoribus
procurator tradi iusserit, ut ipsi indemnitatem fisco praestarent, nec a sententia
eius intercesserit provocatio, consequens est datae formae obtemperari. *
philipp. a. et philipp. c. montano. * <>
CJ.7.45.6:
Imperatores carus, carinus, numer.
Cum
sententiam praesidis irritam esse dicis, quod non publice, sed in secreto loco
officio eius non praesente sententiam suam dixit, nullum tibi ex his quae ab eo
decreta sunt praeiudicium generandum esse constat. * carus carinus et numer.
aaa. zoilo. * <a 283 pp. v k. dec. caro et carino conss.>
CJ.7.45.7pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex
stipulatione parta actione pacisci proximis personis suadendo praeses
provinciae verborum obligationem, quam certo iure tolli tantum licet,
extinguere non potest, nec vox omnis iudicis iudicati continet auctoritatem,
cum potestatem sententiae certis finibus concludi saepe sit constitutum. *
diocl. et maxim. aa. et cc. isidorae. * <>
CJ.7.45.7.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quapropter
si nihil causa cognita secundum iuris rationem pronuntiatum est, vox pacisci
suadentis praesidis actionem tuam perimere, si quam habuisti, minime potuit.
<>
CJ.7.45.8pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libera
quidem theodota, quam ex emptionis causa vel in solutum creditori traditam
proponis, pronuntiata citra provocationis auxilium sententia rescindi non
potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. licinio. * <>
CJ.7.45.8.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Verum
si mota quaestione, praemissa denuntiatione ei, qui auctor huius mulieris fuit,
iudicatum processit, quanti tua interest, empti, si emisti, vel ob debitum
reddendum, si in solutum data est, repetere non prohiberis. <>
CJ.7.45.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Post
sententiam, quae finibus certis concluditur, ab eo qui pronuntiaverat vel eius
successore de quaestione, quae iam decisa est, statuta rei iudicatae non
obtinent auctoritatem: nam nec de possessione pronuntiata proprietati ullum
praeiudicium adferunt nec interlocutiones ullam causam plerumque perimunt. *
diocl. et maxim. aa. et cc. domno. * <a 294 s. iii non april. cc. conss.>
CJ.7.45.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nulli,
qui statuendi non habet facultatem, interdicere patriae cuiquam permittitur. *
diocl. et maxim. aa. et cc. menodoro. * <>
CJ.7.45.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
iudex in definitiva sententia iusiurandum solummodo praestari praecipiat, non
tamen addat, quid ex recusatione vel praestatione sacramenti fieri oportet,
huiusmodi sententiam nullam vim obtinere palam est. * diocl. et maxim. aa. et
cc. titiano. * <>
CJ.7.45.12:
Imperatores Arcadius, Honorius
Iudices
tam latina quam graeca lingua sententias proferre possunt. * arcad. et honor.
aa. iuliano procons. africae. * <a 397 d. v id. ian. mediolani caesario et
attico conss.>
CJ.7.45.13:
Imperator Justinianus
Nemo
iudex vel arbiter existimet neque consultationes, quas non rite iudicatas esse
putaverit, sequendum, et multo magis sententias eminentissimorum praefectorum
vel aliorum procerum ( non enim, si quid non bene dirimatur, hoc et in aliorum
iudicum vitium extendi oportet, cum non exemplis, sed legibus iudicandum est),
nec si cognitionales sint amplissimae praefecturae vel alicuius maximi
magistratus prolatae sententiae: sed omnes iudices nostros veritatem et legum
et iustitiae sequi vestigia sancimus. * iust. a. demostheni pp. * <a 529 d.
iii k. nov.>
CJ.7.45.14:
Imperator Justinianus
Cum
papinianus summi ingenii vir in quaestionibus suis rite disposuit non solum
iudicem de absolutione rei iudicare, sed ipsum actorem, si e contrario obnoxius
fuerit inventus, condemnare, huiusmodi sententiam non solum roborandam, sed
etiam augendam esse sancimus, ut liceat iudici vel contra actorem ferre
sententiam et aliquid eum daturum vel facturum pronuntiare, nulla ei opponenda
exceptione, quod non competens iudex agentis esse cognoscitur. cuius enim in
agendo observavit arbitrium, eum habere et contra se iudicem in eodem negotio
non dedignetur. * iust. a. demostheni pp. * <>
CJ.7.45.16:
Imperator Justinianus
Cum
solitum est in sententiis iudicum sic interlocutionem proferri, ut non liceat
partibus ante definitivam sententiam ad appellationis vel recusationis venire
auxilium, quidam putabant non licere ante litem contestatam nec iudicem
recusare, quemadmodum nec ab eo appellare. cum enim simul utrumque vocabulum
ponitur tam appellationis quam recusationis, provocatio autem ante litem
contestatam non potest porrigi, putabant, quod nec recusare quidem iudicem
cuidam conceditur ante litem contestatam. quod minime vetitum est. caveant
itaque iudices huiusmodi sermonem simul et sine certa distinctione proferre. *
iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k. dec. lampadio et oresta vv. cc.
conss.>
CJ.7.46.0.
De sententia, quae sine certa quantitate prolata est.
CJ.7.46.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Cum
iudicem, quoad pecunia condemnationis soluta fuisset, pendendis usuris legem
dixisse profitearis, non contra iuris formam sententiam datam palam est. * sev.
et ant. aa. aelianae. * <a xxx >
CJ.7.46.2:
Imperator Alexander Severus
Quamquam
pecuniae quantitas sententia curatoris rei publicae non continetur, sententia
tamen eius rata est, quoniam indemnitatem rei publicae praestari iussit. *
alex. a. Marcellino. * < >
CJ.7.46.3:
Imperator Gordianus
Haec
sententia: " omnem debiti quantitatem cum usuris competentibus solve"
iudicati actionem parare non potest, cum apud iudices ita demum sine certa
quantitate facta condemnatio auctoritate rei iudicatae censeatur, si parte
aliqua actorum certa sit quantitas comprehensa. * gord. a. aemilio. * <a xxx
>
--------------------------------------------------:
CJ. c.7.46.4: Imperator Gordianus
Haec
sententia: " quae bona fide accepisti, solve , cum incertum esset quid
accepisset quantumque ab eo peteretur, praesertim cum ipse qui extra ordinem
iudicabat interlocutus sit dotem datam quae repeteretur non liquidam esse,
iudicati auctoritate non nititur. cum igitur is qui postea iudicabat contra te
certam sententiam protulit neque ab statutis provocaveris, ipsa tuo facto
confirmasti iudicatum. * gord. a. saturninae. * <a xxx >
CJ.7.47.0.
De sententiis, quae pro eo quod interest proferuntur.
CJ.7.47.1pr.:
Imperator Justinianus
Cum
pro eo quod interest dubitationes antiquae in infinitum productae sunt, melius
nobis visum est huiusmodi prolixitatem prout possibile est in angustum
coartare. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.7.47.1.1:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque in omnibus casibus, qui certam habent quantitatem vel naturam, veluti in
venditionibus et locationibus et omnibus contractibus, quod hoc interest dupli
quantitatem minime excedere: in aliis autem casibus, qui incerti esse videntur,
iudices, qui causas dirimendas suscipiunt, per suam subtilitatem requirere, ut,
quod re vera inducitur damnum, hoc reddatur et non ex quibusdam machinationibus
et immodicis perversionibus in circuitus inextricabiles redigatur, ne, dum in
infinitum computatio reducitur, pro sua impossibilitate cadat, cum scimus esse naturae
congruum eas tantummodo poenas exigi, quae cum competenti moderatione
proferuntur vel a legibus certo fine conclusae statuuntur. <a 531 d. k.
sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.7.47.1.2:
Imperator Justinianus
Et hoc
non solum in damno, sed etiam in lucro nostra amplectitur constitutio, quia et
ex eo veteres quod interest statuerunt: et sit omnibus, secundum quod dictum
est, finis antiquae prolixitatis huius constitutionis recitatio. <a 531 d.
k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii et orestae vv. cc.>
CJ.7.48.0.
Si non a competenti iudice iudicatum esse dicatur.
CJ.7.48.1:
Imperator Alexander Severus
Iudex
ad certam rem datus, si de aliis pronuntiavit, quam quod ad eam speciem
pertinet, nihil egit. * alex. a. sabiniano. * <a 223 iii non. ian. maximo ii
et aeliano conss.>
CJ.7.48.2:
Imperator Gordianus
Si
militaris iudex super ea causa, de qua civilibus actionibus disceptandum fuit ,
non datus, a quo dari poterat, cognovit, etiam remota appellatione id quod ab
eo statutum est firmitatem non habet iudicati. * gord. a. liciniae. * <a xxx
>
CJ.7.48.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si de
proprietate datus iudex adversus te nihil super hac statuit, rector aditus
provinciae causam hanc cognoscere suaque decidere sententia curabit, cum et, si
quid de possessione pronuntiatum probetur, hoc causae proprietatis minime
noceat. * diocl. et maxim. aa. et cc. philetae. * <a 294 s. non. nov.
heracleae cc. conss.>
CJ.7.48.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Et in
privatorum causis huiusmodi forma servetur, ne quemquam litigatorum sententia
non a suo iudice dicta constringat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad
potitum vic. * <a 379 d. x k. oct. romae ausonio et olybrio conss.>
CJ.7.49.0.
De poena iudicis, qui male iudicavit, vel eius, qui iudicem vel adversarium
corrumpere curavit.
CJ.7.49.1:
Imperator Antoninus
Constitit
in quacumque causa sive privata sive publica sive fiscali, ut, cuicumque data
fuerit pecunia, vel iudici vel adversario, amittat actionem is, qui diffidentia
iustae sententiae in pecuniae corruptela spem negotii reposuerit. * ant. a. ad
gaudium. * <a 212 d. xiiii k. ian. duobus aspris conss.>
CJ.7.49.2:
Imperator Constantinus
De eo,
qui pretio depravatus aut gratia perperam iudicaverit, ei vindicata quem
laeserit non solum existimationis dispendiis, sed etiam litis discrimine
praebeatur. * const. a. ad felicem praes. corsicae. * <a 319 d. viii k. nov.
sirmi constantino a. v et licinio c.Conss.>
CJ.7.50.0.
Sententiam rescindi non posse.
CJ.7.50.1:
Imperator Gordianus
Neque
suam neque decessoris sui sententiam quemquam posse revocare in dubium non
venit: nec necesse esse ab eiusmodi decreto interponere provocationem explorati
iuris est. * gord. a. secundo. * < pp. k. mart.>
CJ.7.50.2pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Peremptorias
exceptiones omissas initio, antequam sententia feratur, opponi posse perpetuum
edictum manifeste declarat. * diocl. et maxim. aa. et cc. alexandrae. * <a
294 vii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.7.50.2.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod
si aliter actum fuerit, in integrum restitutio permittitur. nam iudicatum
contra maiores annis viginti quinque non oppositae praescriptionis velamento
citra remedium appellationis rescindi non potest. <a 294 vii k. ian.
nicomediae cc. conss.>
CJ.7.50.3:
Imperator Constantinus
Impetrata
rescripta non placet admitti, si decisae semel causae fuerint iudiciali
sententia, quam provocatio nulla suspendit: sed eos, qui tale rescriptum
meruerint, etiam limine iudiciorum expelli. * const. a. ad proculum. * <a
319 d. vi k. ian. constantino a. v et licinio conss.>
CJ.7.51.0.
De fructibus et litis expensis.
CJ.7.51.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Hoc
fructuum nomine continetur, quod iustis sumptibus deductis superest. * diocl.
et maxim. aa. et cc. actae. * <a 294 iii non. april cc. conss.>
CJ.7.51.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Litigator
victus, qui post conventionem rei incubarit alienae, non in sola rei
redhibitione teneatur nec tantum fructuum praestationem aut eorum quos ipse
percepit agnoscat, sed eos, quos percipi oportuisse, non quos eum redegisse
constabit, exsolvat ex eo, ex quo re in iudicium deducta scientiam malae
possessionis accepit. heredis quoque succedentis in vitium par habenda fortuna
est. * valentin. et valens aa. olybrio pu. * <a 369 d. vii k. mart. treviris
valentiniano np. et victore conss.>
CJ.7.51.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Terminato
transactoque negotio posthac nulli actio neque ex rescripto super sumptuum
repetitione praestetur, nisi iudex, qui de principali negotio sententiam
promulgavit, cominus partibus constitutis iuridica pronuntiatione signaverit
victori causae restitui debere expensas aut super his querellam iure competere.
post absolutum enim dimissumque iudicium nefas est litem alteram consurgere ex
litis primae materia. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423
d.Iii k.April.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.7.51.4:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Non
ignoret is, cuius ex interpellatione aliquis secundum datam formam in longinqua
fuerit protractus examina, quod, si culpa sui fuerit dilata cognitio vel minime
actioni suae adfuerit vel delata probaverit, pro calumnia quidem poenam luat
legibus constitutam, pro vero pecuniaria causa post dispendia, post sumptus
considerata quantitate postulatorum vel medii itineris intervallo
condemnationem pro aestimatione iudicis sustinebit. * edictum valentiniani et
marciani aa. ad pop. * <a 450 d.V id.Oct.Constantinopoli valentiniano a. vii
et avieno conss.>
CJ.7.51.6:
Imperator Anastasius
Cum
quidam per leges sacrasque constitutiones, alii per speciales largitates sibi
praestituta privilegia praetendunt tam super sportulis pro conventionibus usque
ad certam quantitatem praebendis quam super expensis litium vel minuendis vel
penitus non agnoscendis, per hanc legem decernimus, ut, quicumque huiusmodi
privilegio munitus est vel postea talem praerogativam quolibet modo meruerit,
sciat , et si quos ipse utpote obnoxius sibi pro quacumque criminali vel civili
causa constitutos in accusationem deduxerit, hos nihilo minus isdem privilegiis
potituros, quoniam non est ferendum eos, qui praefatas praerogativas, ut ante
latum est, praetendunt, aliquid plus ab adversariis suis quaerere concedi, quam
ipsi ab aliis pulsati facere patiantur: ita scilicet, ut haec forma modis omnib
us observetur super privilegiis per liberalitates vel generaliter quibusdam
officiis aut scholis seu dignitatibus vel specialiter certis personis
praestitis vel postea praebendis, sive hoc ipsum expressim principalibus
dispositionibus vel adfatibus insertum sive praetermissum sit vel fuerit. *
anastas. a. stephano mag. mil. * <a xxx >
CJ.7.52.0.
De re iudicata.
CJ.7.52.1:
Imperator Antoninus
Rebus
quidem iudicatis standum est. sed si probare poteris eum cui condemnatus es id
quod furto amisisse videbatur recepisse, adversus iudicati agentem doli
exceptione opposita tueri te poteris. * ant. a. stellatori. * <a 213 xii
k.Mart.Antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.7.52.2:
Imperator Antoninus
Res
iudicatae si sub praetextu computationis instaurentur, nullus erit litium
finis. * ant. a. pacationo. * <a 215 pp.Prid.Non... romae laeto et cereale
conss.>
CJ.7.52.3:
Imperator Antoninus
Si
pecuniam, quam mala ratione intercepisse vos apparuit, iussi sitis inferre cum
poena et comperto praecepto praesidis non provocaveritis, universam quantitatem
debetis inferre. * ant. a. demetrio. * <a xxx >
CJ.7.52.4:
Imperator Gordianus
Sub
specie novorum instrumentorum postea repertorum res iudicatas restaurari
exemplo grave est. * gord. a. antonino. * <a xxx d. vii id. mart.>
CJ.7.52.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad
solutionem dilationem petentem adquievisse sententiae manifeste probatur, sicut
eum, qui quolibet modo sententiae adquieverit. nec enim instaurari finita rerum
iudicatarum patitur auctoritas. * diocl. et maxim. aa. et cc. valentino. *
<a 294 s. prid. id. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.7.52.6:
Imperatores Honorius, Theodosius
Gesta,
quae sunt translata in publica monumenta, habere volumus perpetuam firmitatem.
neque enim morte cognitoris perire debet publica fides. * honor. et theodos.
aa. iuliano procons. africae. * <a 414 d. iii k. sept. romae constantio et
constante conss.>
CJ.7.53.0.
De exsecutione rei iudicatae.
CJ.7.53.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Nimis
propere iudex pignora Marcellae capi ac distrahi iussit ante rem iudicatam.
prius est ergo, ut servato ordine actionem adversus eam dirigas et causa
cognita sententiam accipias. * sev. et ant. aa. iustino. * <a 206 pp. iii k.
febr. albino et aemiliano conss.>
CJ.7.53.2:
Imperator Antoninus
Si
causam iudicati non novasti, rem iudicatam praeses provinciae etiam pignoribus
captis ac distractis ad emolumentum perduci iubebit. quod si novata causa est ,
ex stipulatu tibi actio competit et iudice accepto secundum iuris formam
experire. * ant. a. maximo. * <a xxx >
CJ.7.53.3:
Imperator Antoninus
Ordo
rei gestae et mora solutionis, quae intercessit, constantius desiderat
remedium. si itaque praesidem provinciae, qui rem iudicatam exsequi debet,
adieris et adlegaveris res soli, quae pignori datae sunt, diu subhastatas ex
compacto sive ambitione diversae partis emptorem non invenire, in possessionem
earum te mittet, ut vel hoc remedio res tam diu tracta ad effectum perducatur.
* ant. a. agrippae. * <a 214 d. xi k. iul. messala et sabino conss.>
CJ.7.53.4:
Imperator Antoninus
Stipendia
retineri propterea, quod condemnatus es, non patietur praeses provinciae, cum
rem iudicatam possit aliis rationibus exsequi. * ant. a. Marcello mil. * <a
216 pp. iii non. iun. sabino ii et anullino conss.>
CJ.7.53.5:
Imperator Gordianus
Etiam
nomen debitoris in causa iudicati capi posse ignotum non est. * gord. a.
amando. * <a 242 pp. iii id. oct. attico et praetextato conss.>
CJ.7.53.6:
Imperator Philippus
Si, ut
proponis, rerum iudicatarum exsecutor datus partes sibi iudicis vindicavit et
contra ea, quae pridem pro partibus tuis fuerunt statuta, aliquid pronuntiandum
putavit, sententia ab eo dicta vim rei iudicatae obtinere nequaquam potest. *
philipp. a. et philipp. c. titiano. * <a xxx >
CJ.7.53.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
longis apertisque frustrationibus partis adversae restitutio remorata est,
etiam servis rebus humanis exemptis a frustratore aestimatio eorum restituenda
est. animalia quoque cum fetubus tibi intercessu praesidis repraesentabuntur. *
diocl. et maximianus aa. theodoro. * <a xxx >
CJ.7.53.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Exsecutorem
eum solum esse manifestum sit, qui post sententiam, inter partes audita omni et
discussa lite, prolatam iudicatae rei vigorem ad effectum videtur adducere. *
diocl. et maxim. aa. et cc. * <a sine die et consule.>
CJ.7.53.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eos,
quos debitores tuos esse contendis, apud rectorem conveni provinciae, qui, sive
confessi debitum sive negantes et convicti fuerint condemnati nec intra
statutum spatium solutioni satisfecerint, cum latae sententiae pignoribus etiam
captis ac distractis secundum ea quae saepe constituta sunt meruerunt
exsecutionem, iuris formam tibi custodiet. * diocl. et maxim. aa. et cc.
glyconi. * <a 294 s. non. nov. cc. conss.>
CJ.7.54.0.
De usuris rei iudicatae.
CJ.7.54.1:
Imperator Antoninus
Fiscus,
qui bona secundum se dicta sententia persequitur, eas quoque rationes habiturus
est, ut, qui post legitimum tempus placitis non obtemperavit, usuram centesimam
temporis quod postea fluxerit solvat. * ant. a. procuratoribus hereditatium. *
<a xxx >
CJ.7.54.2:
Imperator Justinianus
Eos,
qui condemnati solutionem pecuniarum, quas dependere iussi sunt, ultra quattuor
menses a die condemnationis vel, si provocatio fuerit oblata, a die
confirmationis sententiae connumerandos distulerint, centesimas usuras exigi
praecipimus: nec priscis legibus, quae duas centesimas eis inferebant, nec
nostra sanctione, quae dimidiam centesimae statuit, locum in eorum personam
habentibus. * iust. a. menae pp. * <a 529 d. vii id. april. constantinopoli
decio cons. >
CJ.7.54.3pr.:
Imperator Justinianus
Sancimus,
ut si quis condemnatus fuerit, post datas a nobis quadrimenstres indutias
centesimas quidem usuras secundum naturam iudicati eum compelli solvere, sed
tantummodo sortis et non usurarum, quae ex pristino contractu in condemnationem
deductae sunt. cum enim iam constituimus usurarum usuras penitus esse delendas,
nullum casum relinquimus, ex quo huiusmodi machinatio possit induci. * iust. a.
iohanni pp. * <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii
et orestis vv. cc.>
CJ.7.54.3.1:
Imperator Justinianus
Si
enim sine emendatione relinquatur, aliquid absurdum atque inelegans necesse est
evenire, cum utiliter ex contractibus descendentes plerumque minores centesimae
ex nostra lege factae sunt et necesse est minoribus usuris graviores supponi.
si enim ex iudicati actione centesimae omnimodo currunt usurae, ex contractibus
autem hoc raro contingit in capitulis lege nostra tantummodo exceptis,
huiusmodo iniquitatem ipsa necessitas rerum introducebat. <a 531 d. v k.
dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.54.3.2:
Imperator Justinianus
Et
ideo pio remedio causam corrigentes sancimus sortis tantummodo usuras usque ad
centesimam currentes ex iudicati actione profligari, non autem usurarum
quantascumque usuras. si enim novatur iudicati actione prior contractus,
necesse est usurarum quidem, quae anterioris contractus sunt, cursum post
sententias inhiberi, alias autem usuras ex iudicati actione tantummodo sortis
procedere, et non ideo, quod forsitan consummata est quantitas sortis et
usurarum, totius summae usuras postea colligi, sed sortis tantummodo. <a 531
d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.7.54.3.3:
Imperator Justinianus
Et cum
antiquitas pessimo exemplo reis quidem condemnatis laxamentum duorum mensum
praestabat, fideiussores autem eorum eodem uti beneficio non concedebat, ut
liceret victoribus relictis propter legem condemnatis personis a fideiussoribus
eorum vel mandatoribus statim pecunias vel res in condemnatione positas
exigere, huiusmodi acerbitatem resecantes sancimus quadrimenstres indutias,
quas dedimus condemnatis, etiam ad fideiussores eorum et mandatores extendi, ne
legi fiat derogatum. cum enim interventor solvere compellatur et ipse reum
coerceat ad invitam solutionem, nullum condemnatus habebat nostrae sensum
humanitatis, quia per medium fideiussorem statim pecunias persolvere
compellebatur. <a 531 d. v k. de c. constantinopoli post consulatum lampadii
et orestis vv. cc.>
CJ.7.55.0.
Si plures una sententia condemnati sunt.
CJ.7.55.1:
Imperator Alexander Severus
Si non
singuli in solidum, sed generaliter tu et collega tuus una et certa quantitate
condemnati estis nec additum, ut, quod ab altero servari non possit, alter
suppleret, effectus sententiae virilibus portionibus discretus est. ideoque
parens pro tua portione sententiae ob cessationem alterius ex causa iudicati
conveniri non potes. * alex. a. victori. * <a 229 pp.K.Iul.Alexandro a. iii
et dione conss.>
CJ.7.55.2:
Imperator Gordianus
Quotiens
a tutoribus singulis procuratoribus datis insequitur in omnium persona
condemnatio, periculum sententiae videri esse divisum. ideoque quod ab uno
servari non potuerit, a ceteris exigi non posse explorati iuris est. * gord. a.
anniano. * <a 242 pp.Xv k.April.Attico et praetextato conss.>
CJ.7.56.0.
Quibus res iudicata non nocet.
CJ.7.56.1:
Imperator Alexander Severus
Si
neque mandasti fratri tuo defensionem rei tuae neque quod gestum est ratum
habuisti, praescriptio rei iudicatae tibi non oberit. et ideo non prohiberis
causam tuam agere sine praeiudicio rerum iudicatarum. * alex. a. masculino. *
<a 222 pp. non.Mai.Alexandro a. cons.>
CJ.7.56.2:
Imperator Gordianus
Res
inter alios iudicatae neque emolumentum adferre his, qui iudicio non
interfuerunt, neque praeiudicium solent inrogare. ideoque nepti tuae
praeiudicare non potest, quod adversus coheredem eius iudicatum est, si nihil
adversus ipsam statutum est. * gord. a. athenio. * <a 239 pp.V
id.Iul.Gordiano a.Et aviola conss.>
CJ.7.56.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iuris
manifestissimi est et in accusationibus his, qui congressi iudicio non sunt,
officere non posse, si quid forte praeiudicii videatur oblatum. * diocl. et
maxim. aa. honorato. * <a 289 pp.Xiiii k.Sept.Basso et quintiliano
conss.>
CJ.7.56.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec in
simili negotio res inter alios actas absenti praeiudicare saepe constitutum
est. * diocl. et maxim. aa. et cc. soteriano. * <a 294 s.Iii k.Dec.Cc.
conss.>
CJ.7.57.0.
Comminationes epistulas programmata subscriptiones auctoritatem rei iudicatae
non habere.
CJ.7.57.1:
Imperator Antoninus
Nec
vim stipulationis obtinere potest comminatio iudicis, qui certas usuras
praestaturos eos dixit, qui intra certum diem debitum non exsolvissent. * ant.
a. rogatiano. * <a 213 pp.Prid.Id.Ian.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.7.57.2:
Imperator Alexander Severus
Rei
iudicatae effectum non habet, quod per epistulam rector provinciae solvere vos
pecuniam rei publicae iussit. * alex. a. maximiano. * <a 223 pp.Iiii
id.Mart.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.57.3:
Imperator Alexander Severus
Ea,
quae causa cognita statuuntur, subscriptionibus revocari non posse saepe
rescriptum est. * alex. a. zotico. * <a 227 pp.Vi id.Sept.Albino et maximo
conss.>
CJ.7.57.4:
Imperator Gordianus
Interlocutio
praesidis apud acta signata: " nisi solutioni debiti is qui convenitur
obsequium praestitisset, duplum seu quadruplum inferat" voluntas potius
comminantis quam sententia iudicantis est, cum placitum eiusmodi ne rei
iudicatae auctoritatem obtineat, iuris ratio declaret. * gord. a. asclepiadi. *
<a 239 pp.Iii id.Dec.Gordiano a.Et aviola conss.>
CJ.7.57.5:
Imperator Gordianus
Iudex,
qui disceptationi locum dederat, partium adlegationes audire et examinare
debuit. nam subscriptionem ad libellum datam talem, quae diversam partem in
possessionem fundi mitteret, vicem rei iudicatae non obtinere non ambigitur. *
gord. a. iucundo. * <a 241 pp.Xii k.Febr.Gordiano a. ii et pompeiano
conss.>
CJ.7.57.6:
Imperator Philippus
Programma,
si quod a praeside propositum est, vim rei iudicatae nequaquam potest obtinere.
nec comminationem vim rei iudicatae continere manifestum est. * philipp. a. et
philipp. c. cassiano. * <a xxx pp.X k.April. ... conss.>
CJ.7.57.7:
Imperator Constantinus
Quod
magno conflictu sententia decerni solet, id paucis litteris temere adscriptis
definiri fas non est. * const. a. ad bassum pp. * <a 320 d.Xv
k.April.Constantino a.Vi et constantino c. conss.>
CJ.7.58.0.
Si ex falsis instrumentis vel testimoniis iudicatum erit.
CJ.7.58.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
tabulas testamenti, quas secutus proconsul vir clarissimus sententiam dixit,
falsas dicere vis, praebebit notionem suam non obstante praescriptione rei
iudicatae, quia nondum de falso quaesitum est. * sev. et ant. aa. vipsaniae. *
<a xxx pp.V... conss.>
CJ.7.58.2:
Imperator Alexander Severus
Et qui
non provocaverunt, si instrumentis falsis se victos esse probare possunt, cum
de crimine docuerint, ex integro de causa audiuntur. * alex. a. optato. * <a
224 pp.Xvi k.Oct.Iuliano et crispino conss.>
CJ.7.58.3:
Imperator Alexander Severus
Falsam
quidem testationem, qua diversa pars in iudicio adversus te usa est, ut
proponis, solito more arguere non prohiberis. sed causa iudicati in irritum non
devocatur, nisi si probare poteris eum qui iudicaverat secutum eius instrumenti
fidem, quod falsum esse constiterit, adversus te pronuntiasse. * alex. a.
clementi. * <a xxx pp.Vii k. sept.>
CJ.7.58.4:
Imperator Gordianus
Iudicati
exsecutio solet suspendi et soluti dari repetitio, si falsis instrumentis
circumventam esse religionem iudicantis crimine postea falsi illato manifestis
probationibus fuerit ostensum. * gord. a. herennio. * <a xxx pp.V
id.Sept.>
CJ.7.59.0.
De confessis.
CJ.7.59.1:
Imperator Antoninus
Confessos
in iure pro iudicatis haberi placet. quare sine causa desideras recedi a
confessione tua, cum et solvere cogeris. * ant. a. iuliano. * <a 211 accepta
prid.K.Oct.Gentiano et basso conss.>
CJ.7.60.0.
Inter alios acta vel iudicata aliis non nocere.
CJ.7.60.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Inter
alios res gestas aliis non posse facere praeiudicium saepe constitutum est.
unde licet quosdam de heredibus eius, quem debitorem tuum fuisse significas,
solvisse commemores, tamen ceteri non alias ad solutionem urguentur, nisi
debitum fuerit probatum. * diocl. et maxim. aa. et cc. epagatho. * <a 293 v
k.April.Byzantio aa. conss.>
CJ.7.60.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Inter
alios factam transactionem absenti non posse facere praeiudicium notissimi
iuris est. quapropter adito praeside provinciae aviam tuam mancipium tibi
donasse proba ac, si hoc iure ad te pertinere perspexerit, restitui tibi
providebit. neque enim, si te absente divisionem eius fecerint, aliquid iuri
tuo derogari poterit. * diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 293
s.Id.April.Byzantio aa. conss.>
CJ.7.60.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si cum
fratre tuo matri successisti, frater pro portione tua cum debitoribus
hereditariis paciscendo vel agendo, non ex tua voluntate, pro hereditaria parte
tibi quaesitam obligationem extinguere non potuit. * diocl. et maxim. aa. et
cc. fortunatae. * <a 294 v id.Oct.Retiariae cc. conss.>
CJ.7.61.0.
De relationibus.
CJ.7.61.1pr.:
Imperator Constantinus
Si
quis iudicum duxerit esse referendum, nihil inter partes pronuntiet, sed magis
super quo haesitandum putaverit, nostram consulat scientiam aut, si tulerit
sententiam, minime postea, ne a se provocetur, relatione promissa terreat
litigantes, sciens, quod, si hoc fecerit, nihilo minus iure appellationum res
agitabitur. * const. a. profuturo praef. annonae. * <a 319 d.Iiii
id.Febr.Sirmio constantino a. et licinio c. conss.>
CJ.7.61.1.1:
Imperator Constantinus
Sed
nec ad nos mittatur aliquid, quod plena instructionem indigeat. <a 319
d.Iiii id.Febr.Sirmio constantino a. et licinio c. conss.>
CJ.7.61.1.2:
Imperator Constantinus
Quotiens
autem ad nostram scientiam iudex se polliceatur relaturum, consultationis
exemplum litigatoribus ilico edi apud acta iubeat, ut, si cui forte relatio
minus plena vel contraria videatur, is refutatorias preces similiter apud acta
sine aliqua frustratoria dilatione offerat. <a 319 d.Iiii id.Febr.Sirmio
constantino a. et licinio c. conss.>
CJ.7.61.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Super
delictis provincialium numquam rectores provinciarum ad scientiam principum
putent esse referendum, nisi ediderint prius consultationis exemplum. quippe
tunc demum relationibus plena maturitas est, cum vel adlegationibus refelluntur
vel probantur adsensu. * valentin. et valens aa. ad viventium pp. * <a 368
d.Iii k.Ian.Treviris valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.7.61.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Si
quando ratio aut necessitas est in negotiis nostra iudicia requirendi
expectandique responsa, omnem omnino causam relationis series comprehendat, ut
recitata consultatione, quae ita est dirigenda, propemodum actorum recensione
non opus sit: actis etiam necessario sociandis. * valentin. et valens aa. ad
apodemium. * <a 369 d.Vi id.Mai.Treviris valentiniano np.Et victore
conss.>
CJ.7.62.0.
De appellationibus et consultationibus.
CJ.7.62.1:
Imperator Severus
Prius
de possessione pronuntiare et ita crimen violentiae excutere praeses provinciae
debuit. quod cum non fecerit, iuste provocatum est. * sev. a. sent. d. in pers.
marci prisci id. ian. pompeiano et avtio conss. severus a. dixit:* <a 209
>
CJ.7.62.2:
Imperator Alexander Severus
Novum
quod postulas non est, quod, etsi rescripti mei auctoritas intercesserit,
provocandi tamen facultas tibi non denegetur. * alex. a. plariano. * <a xxx
>
CJ.7.62.3:
Imperator Gordianus
Appellatione
interposita, licet ab iudice repudiata sit, in praeiudicium deliberationis
nihil fieri debere et in eo statu omnia esse, quo tempore pronuntiationis
fuerint, saepissime constitutum est. * gord. a. victori. * <a xxx pp.Iiii
>
CJ.7.62.4:
Imperator Philippus
Si ad
scribatum nominatus non provocasti, convelli statuta non possunt. * philipp. a.
et philipp. c. probo. * <a xxx >
CJ.7.62.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses
provinciae, ad quem appellasti, si non vitio neglegentiae vestrae tempus , quod
ad reddendos apostolos praescriptum est, exemptum esse animadverterit, sed ex
fatalis casus necessitate, diem functo eo qui eos perferebat, id accidisse
cognoverit, iuxta perpetui iuris formam desiderio vestro medebitur. * diocl. et
maxim. aa. valerio. * <>
CJ.7.62.6pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eos,
qui de appellationibus cognoscent ac iudicabunt, ita iudicium suum praebere
convenient, ut intellegant, quod, cum appellatio post decisam per sententiam
litem interposita fuerit, non ex occasione aliqua remittere negotium ad iudicem
suum fas sit, sed omnem causam propria sententia determinare conveniat, cum
salubritas legis constitutae ad id spectare videatur, ut post sententiam ab eo
qui de appellatione cognoscit recursus fieri non possit ad iudicem, a quo fuerit
provocatum. quapropter remittendi litigatores ad provincias remotam occasionem
atque exclusam penitus intellegant, cum super omni causa interpositam
provocationem vel iniustam tantum liceat pronuntiare vel iustam. * diocl. et
maxim. aa. et cc.Dicunt: * < s. die et consule.>
CJ.7.62.6.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quid autem in agendo negotio minus se adlegasse litigator crediderit, quod in
iudicio acto fuerit omissum, apud eum qui de appellatione cognoscit persequatur
, cum votum gerentibus nobis aliud nihil in iudiciis quam iustitiam locum
habere debere necessaria res forte transmissa non excludenda videatur. < s.
die et consule.>
CJ.7.62.6.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quis autem post interpositam appellationem necessarias sibi putaverit esse
poscendas personas, quo apud iudicem qui super appellatione cognoscet veritatem
possit ostendere, quam existimabit occultam, hocque iudex fieri prospexerit,
sumptus isdem ad faciendi itineris expeditionem praebere debebit, cum id iustitia
ipsa persuadeat ab eo haec recognosci, qui evocandi personas sua interesse
crediderit. < s. die et consule.>
CJ.7.62.6.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Super
his vero, qui in capitalibus causis constituti appellaverint ( quos tamen et
ipsos vel qui pro his provocabunt non nisi audita omni causa atque discussa
post sententiam dictam appellare conveniet), id observandum esse sancimus, ut
inopia idonei fideiussoris retentis in custodia reis opiniones suas iudices
exemplo appellatoribus edito ac refutatorios eorum ad scrinia quorum interest
transmittant, quibus gestarum rerum fides manifesta relatione pandatur, ut
meritis eorum consideratis pro fortuna singulorum sententia proferatur. < s.
die et consule.>
CJ.7.62.6.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ne
temere autem ac passim provocandi omnibus facultas praeberetur, arbitramur eum,
qui malam litem fuerit persecutus, mediocriter poenam a competenti iudice
sustinere. < s. die et consule.>
CJ.7.62.6.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin autem
in iudicio propriam causam quis fuerit persecutus atque superatus voluerit
provocare, eodem die vel altero libellos appellatorios offerre debebit. is
vero, qui negotium tuetur alienum, supra dicta condicione etiam tertio die
provocabit. < s. die et consule.>
CJ.7.62.6.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Apostolos
post interpositam provocationem etiam non petente appellatore sine aliqua
dilatione iudicem dare oportet, cautione videlicet de exercenda provocatione in
posterum minime praebenda. < s. die et consule.>
CJ.7.62.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui ad
civilia munera vel decurionatum vel honores devocantur, licet vacationem a
principibus acceperint, si appellationis auxilio non utantur, consensu suo
nominationem confirmant. cum igitur ad munus vocatus appellaveris a praeside
provinciae, iuste te appellasse ostende. * diocl. et maxim. aa. et cc. neoni. *
<a xxx >
CJ.7.62.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
contra maiorem quinque et viginti annis sententia lata provocationis secutae
tempore praefinito causas non esse repraesentatas nec appellatione pendente
transactione finitum negotium rector animadverterit, res iudicatas exsequi
curabit. * diocl. et maxim. aa. et cc. oppiano. * <a xxx >
CJ.7.62.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dominus
litis causam appellationis, quam procurator suus litigando interposuit, etiam
absente procuratore exsequi potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. have
heraclida carissime nobis. * <a xxx >
CJ.7.62.10pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
actor a curatore ordinatus deteriorem calculum reportaverit, tam ipse quam
curator ad provocationis auxilium possunt pervenire, curator vero solus
provocationis litem exercebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. titiano. * <a
294 s. prid. k. oct. viminacii cc. conss.>
CJ.7.62.10.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin
autem interim adulescens veniam aetatis impetraverit vel ad legitimam aetatem
pervenerit, potest suo nomine appellationem exercere. <a 294 s. prid. k.
oct. viminacii cc. conss.>
CJ.7.62.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cives
et incolae, manifestas etiam excusationes habentes, si sub iusta nominatione
non appellaverint, ad probationem earum non admittuntur. * diocl. et maxim. aa.
et cc. aurelio. * <a xvii k. ian.>
CJ.7.62.12:
Imperator Constantinus
Minime
fas est, ut in civili negotio libellis appellatoriis oblatis aut carceris
cruciatus aut cuiuslibet iniuriae genus seu tormenta vel etiam contumelias
perferat appellator, absque his criminalibus causis, in quibus, etiamsi possunt
provocare, eum tamen statum debent obtinere, ut post provocationem in custodia,
si fideiussoris idonei copiam non habeant, perseverent. * const. a. ad
catullinum. * <a 314 d. iii non. nov. treviris. acc. xv k. mai. hadrumeto
volusiano et anniano conss.>
CJ.7.62.13:
Imperator Constantinus
Ex
illo tempore, quo in civilibus causis, quae inter privatos moventur,
consultaturum vel relaturum te esse promiseris vel appellationis a te
interpositae sollemnia completa fuerint, nihil posthac tibi quodlibet speciale
ac requisitum vel quibuscumque modis favoris gratiam praeferens audiendum est,
sed observandum, ut iuxta priora statuta sollemnitatis more expleto gesta ad
comitatum omnia dirigantur. * const. a. petronio probiano suo salutem. * <a
316 d. id. aug. arelato. pp. id. oct. theveste sabino et rufino conss.>
CJ.7.62.14:
Imperator Constantinus
Litigatoribus
copia est etiam non conscriptis libellis ilico appellare voce, cum res
poposcerit iudicata, tam in civilibus quam in criminalibus causis. * const. a.
ad bassum pu. * <a 317 d. viii id. iun. sirmio gallicano et basso conss.>
CJ.7.62.15:
Imperator Constantinus
Ne
causas, quae in nostram venerint scientiam, rursus transferri ad iudicia
necesse sit, instructiones necessarias plene actis inseri praecipimus. nam
cogimur a proferenda sententia temperare, quoniam verendum est, ne lis
incognito negotio dirimatur, adempta copia conquerendi. quare perennibus
inuretur iudex notis, si cuncta, quae litigatores instructionis probationisque
causa recitaverint, indita actis vel subiecta non potuerint inveniri. * const.
a. ad severum vic. * <a 319 d. x k. iul. aquileiae constantino a. v et
licinio c. conss.>
CJ.7.62.16:
Imperator Constantinus
Etiam
eos, qui imaginem principalis disceptationis accipiunt, appellationum
adminicula necesse est accipere. * const. a. ad maximum. * <a 321 d. prid.
id. ian. sirmio crispio ii et constantino ii cc. conss. >
CJ.7.62.17:
Imperator Constantinus
Si
apud utrumque praetorem, dum quaestio ventilatur, ab aliqua parte auxilium
provocationis fuerit obiectum, praefecturae urbis iudicium sacrum appellator
observet. * const. a. ad iulianum pu. * <a xxx >
CJ.7.62.18:
Imperator Constantinus
Quoniam
nonnulli fisci debitores, cum iussi fuerint debitam summam exsolvere,
interposito provocationis auxilio vim exsecutionis eludunt nec iam opinionis
exemplum nec refutatorias preces curant petere vel offerre, placuit, ut, si
intra dies sollemnitatibus praestitutos ad facienda haec appellatoris cura
defuerit, deserta ab eo provocatio aestimetur moxque debitum exigatur. *
constant. a. victori rationali urb. romae. * <a 327 d. prid. k. aug.
constantino et maximo conss.>
CJ.7.62.19pr.:
Imperator Constantinus
A
proconsulibus et comitibus et his qui vice praefectorum cognoscunt, sive ex
appellatione sive ex delegato sive ex ordine iudicaverint, provocari
permittimus, ita ut appellanti iudex praebeat opinionis exemplum et acta cum
refutatoriis partium suisque litteris ad nos dirigat. a praefectis autem
praetorio provocare non sinimus. * const. a. ad universos provinciales. * <a
331 d. k. aug. pp. k. sept. constantinopoli basso et ablabio conss.>
CJ.7.62.19.1:
Imperator Constantinus
Quod
si victus oblatam nec receptam ab iudice appellationem adfirmet, praefectos
adeat, ut apud eos de integro litiget tamquam appellatione suscepta. superatus
enim si iniuste appellare videbitur, lite perdita notatus abscedet: aut si
vicerit, contra eum iudicem, qui appellationem non receperit, ad nos referre
necesse est, ut digno supplicio puniatur. <a 331 d. k. aug. pp. k. sept.
constantinopoli basso et ablabio conss.>
CJ.7.62.20:
Imperator Constantius
Et in
maioribus et in minoribus negotiis appellandi facultas est. nec enim iudicem
oportet iniuriam sibi fieri existimare eo, quod litigator ad provocationis
auxilium convolavit. * constantius a. albino. * <a 341 d. vii id. april.
Marcellino et probino conss.>
CJ.7.62.21:
Imperator Constantius
Quoniam
iudices ordinarii provocationes aestimant respuendas, placet, ut, si quis
appellationem suscipere recusaverit, quae non contra exsecutionem, sed adversus
sententiam iurgium terminantem fuerit interposita, triginta auri pondo cogatur
largitionibus nostris inferre: triginta alia officio eius itidem soluturo, nisi
ei pertinaciter restiterit atque actis contradixerit et, quid iure sit
constitutum, ostenderit. * constantius a. ad lollianum pp. * <a 355 d. viii
k. aug. messadensi. pp. capuae arbitione et lolliano conss.>
CJ.7.62.22:
Imperator Constantius
Lata
sententia, quae pertinet ad bona vacantia et ad ea, quae indignis legibus
cogentibus auferuntur, si quis putaverit provocandum, vox eius debebit admitti.
* constantius a. ad volusianum pp. * <a 355 d. iii k. aug. arbitione et
lolliano conss.>
CJ.7.62.23:
Imperator Constantius
Cum
appellatio interposita fuerit per bithyniam paphlagoniam lydiam hellespontum ,
insulas etiam ac phrygiam salutarem, europam ac rhodopam et haemimontum,
praefecturae urbis iudicium sacrum appellator observet. * constantius a. ad
senatum. * <a 361 d. v non mai. tauro et florentio conss.>
CJ.7.62.24:
Imperatores Valentinianus, Valens
Iudicibus
non solum appellationis suspiciendae necessitas videtur imposita, verum etiam
triginta dierum spatia ex die sententiae definita sunt, intra quae gesta una
cum relatione litigatoribus convenit praestari: iudice et officio eius, si
statuta fuerint aliqua parte mutilata, multae subiacentibus. * valentin. et
valens aa. s. d. ord. civitatis carthaginensium.* <a 364 d. prid. non. febr.
mediolani divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.7.62.25:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Et in
multis ab iudicibus inferendis appellationes iubemus admitti. * grat. valentin.
et theodos. aaa. ad syagrium pp. * <a 380 d. xiiii k. iul. gratiano v et
theodosio aa. conss.>
CJ.7.62.26:
Imperatores Gratianus, Valentinianus
Cum
post sententiam discussoris vel rationalis fuerit provocatum, ad sinceritatem
tuam negotium transferatur, ut, si mediocritas negotii aut longinquitas
regionis ad iudicium tuum litigatores venire non patitur, iudicio rectoris
provinciae, quem ipse probaveris, negotium deleges. * grat. valentin. aaa. et
arcad. a. ad pelagium com. rer. * <a 385 d. xv k. mart. mediolano arcadio a.
et bautone conss.>
CJ.7.62.27:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nominationes
libellis vel edictis factae citra consilium publicum non valent: de quibus nec
appellare necesse est, si sollemnitas deest. * arcad. et honor. aa. ennodio
procons. africae. * <a 395 d. xvii k. iun. mediolani olybrio et probino
conss.>
CJ.7.62.28:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quis libellos appellatorios ingesserit, sciat se habere licentiam arbitrium
commutandi et suos libellos recuperandi, ne iustae paenitudinis humanitas
amputetur. * arcad. et honor. aa. nebridio procons. asiae. * <a 396 d. xi k.
aug. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.7.62.29pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Addictos
supplicio et pro criminum immanitate damnatos nulli clericorum vel monachorum,
eorum etiam quos synoditas vocant, per vim atque usurpationem vindicare liceat
ac tenere. * arcad. et honor. aa. ad eutychianum pp. * <a 398 d. vi k. aug.
mnizo honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.7.62.29.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quibus
in causa criminali humanitatis consideratione, si tempora suffragantur,
interponendae provocationis copiam non negamus, ut ibi diligentius examinetur,
ubi contra hominis salutem per errorem vel gratia cognitoris oppressa putatur
esse iustitia: ea condicione, ut, si proconsules vel omnes orientis, augustalis,
vicarii fuerint cognitores, non tam ad clementiam nostram quam ad amplissimas
potestates sciant esse referendum. eorum enim de his plenum volumus esse
iudicium , qui, si ita res est et crimen exegerit, rectius possint punire
damnatos. <a 398 d. vi k. aug. mnizo honorio a. iiii et eutychiano
conss.>
CJ.7.62.30:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quis provocatione interposita suspecti iudicis velit prolatam evitare
sententiam, in hac voce liberam habeat potestatem nec timeat contumeliam
iudiciorum, cum et ab ipsa iniuria possit facile provocare, maxime cum a solo
tantum praefecto praetorio non sine dispendio causae provocare permissum sit.
sciant igitur cuncti sibi ab iniuriis et suspectis iudicibus et in capitali
supplicio ac fortunarum dispendio provocationem esse concessam. * arcad. et
honor. aa. theodoro pp. * <a 399 d. vii id. iun. mediolani theodoro
cons.>
CJ.7.62.31pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
appellationem oblatam, in qua vel tuae amplitudinis vel urbanae praefecturae
sacrum auditorium postulatur, iudex non susceperit vel suscepta appellatione
apostulorum copiam denegaverit, ad deponendam super hac iniquitate querimoniam
nec non etiam conveniendum adversarium ex sententia prolata iuxta antiquuum ius
anni metas habeat litigator: vel si huiusmodi appellatio suscepta non fuerit,
in qua inferiorum iudicum sacra desideratur auditio, ad haec eadem facienda sex
menses habeat litigator. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423
d. iii k. april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.7.62.31.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
vero arbiter appellationem suscipere aut relationem dare contempserit, quattuor
mensum tempora observentur: ut his quae statuimus actitatis pareat appellator
temporibus, quae de appellationibus definita noscuntur. <a 423 d. iii k.
april. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.7.62.32pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Praecipimus
ex appellationibus spectabilium iudicum, quae per consultationes nostri numinis
disceptationem implorant, non nostram ulterius audientiam expectari , ne
nostris occupationibus, quibus pro utilitate mundi a singulorum nonnumquam
negotiis avocamur, aliena fraudari commoda videantur. * theodos. et valentin.
aa. cyro pp. * < >
CJ.7.62.32.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed si
a proconsulibus vel augustali vel comite orientis vel vicariis fuerit
appellatum, virum illustrem praefectum praetorio, qui in nostro est comitatu,
virum etiam illustrem quaestorem nostri palatii sacris iudiciis praesidentes
disceptationem iubemus adripere eo ordine, ea observatione, isdem temporibus,
quibus ceterae quoque lites fatali die post appellationem in sacris auditoriis
terminantur. et hoc, licet quidam praedictorum spectabilium iudicum iure
concesso ut sacri iudices appellationes acceperint. < >
CJ.7.62.32.1a:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
( 1)
quod si a duce fuerit appellatum, si idem et praeses sit, praefectura
necessario tantum iure ordinario in sacro auditorio iudicabit. < >
CJ.7.62.32.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
In his
autem omnibus iudiciis, quae consultationum introduximus loco, vel apostolos
vel ea quae apud eum gesta sunt, contra cuius sententiam dicitur appellatum ,
suscipere ab appellatoribus et cognitiones inducere apud viros illustres
praedictos iudices et ea quae geruntur excipere scribere scriptaque
litigatoribus edere nostros epistulares praecipimus: officiis videlicet eorum,
cum quibus vir illustris quaestor iudicat, exsequentibus iudicata. < >
CJ.7.62.32.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Haec,
si appellatio fuerit oblata iudici, qui non ex delegatione cognoscit. eorum
enim sententiis appellatione suspensis, qui ex delegatione cognoscunt, necesse
est eos aestimare, iuste nec ne fuerit appellatum, qui causas delegaverint
iudicandas. < >
CJ.7.62.32.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Huic
saluberrimae legi illud etiam consultissimae credidimus inserendum, ut, si
privato, non illustri, uni pluribusve, ut adsolet, nostra serenitas adita delegaverit
causam et eius eorumve definitio fuerit appellatione suspensa, vir quidem
magnificus praefectus praetorio, qui in nostro est comitatu, cum viro illustri
quaestore temporali iudicet die. < >
CJ.7.62.32.4a:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nostri
vero libellenses quae apud arbitros gesta sunt suscipiant, cognitiones inducant
et ea quae geruntur excipiant scribant scriptaque litigatoribus edant: qui
etiam apud arbitros, licet illustres sint, ex delegatione nostra cognoscentes
excipiunt, si in sacratissimo nostri numinis comitatu causae dicantur. <
>
CJ.7.62.32.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sane
si illustrium ac magnificorum iudicum sententiae fuerint appellatione
suspensae, eorum videlicet, quorum sententias licet appellatione suspendi, per
consultationem nostram volumus audientiam expectari, licet antea privato
homini, id est non illustri, lite a nobis delegata is postea tempore
definitionis illustri decoratus dignitate reperiatur: eodem observando et si
alter ei coniunctus sit arbiter, qui non illustrem meruit dignitatem. < >
CJ.7.62.32.6:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quidquid
autem hac lege specialiter non videtur expressum, id veterum legum
constitutionumque regulis omnes relictum intellegant. < >
CJ.7.62.33:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Eo
casu, quo apparitor magisteriae potestatis a curia vel officio cohortali de
statu in provincia patiatur controversiam vel ut tributa vel functiones debens
in provincia detinetur, si sententia rectoris provinciae fuerit appellatione
suspensa, cum tua sublimitate viro quoque magnifico magistro militum
cognoscente causae iubemus merita ponerari, licet magister militum rectori
provinciae causam delegaverit perorandam. * theodos. et valentin. aa. cyro pp.
* <a 441 d. prid. non. mart. constantinopoli cyro vc. cons.>
CJ.7.62.34pr.:
Imperator Justinus
Iubemus,
si qua suggestio maioris vel minoris iudicis ad nostram referatur clementiam de
negotio, quod iudicandum ei tradidimus vel de quo pro sua iurisdictione
iudicaverit, petentis a nostro numine finem eidem imponi negotio, quod ab eo
disceptatum est, sive additum sit eidem suggestioni, quid referenti placeat (
dum id partibus per sententiae recitationem manifestum non fecit) sive nihil
huiusmodi adiectum sit, sed simpliciter nostri numinis responsum expectat, non
prius eam discerni, quam per sacram pragmaticam nostri numinis iussionem duo
magnifici viri vel patricii vel consulares vel praefectorii, quos pro tempore
nos elegerimus, iubeantur adiungi viro illustri pro tempore quaestori nostri
palatii et una cum eo in scriptis relationem discernere ( sive praesentibus
partibus, si hoc prospexerint, sive absentibus) et responsum relationi dandum
sua sententia manifestare: ut tamen dispositio huiusmodi excellentissimorum
iudicum omnimodo rata sit, nulli danda licentia provocationem contra eorum
offerre sententiam vel aliam quamcumque dubitationem introducere. * iustinus a.
demostheni pp. * <a 520 - 524 >
CJ.7.62.34.1:
Imperator Justinus
Quam
observationem non solum, si unus iudex suggestione vel relatione usus fuerit,
tenere censemus, sed etiam si duobus vel amplioribus datis iudicibus in unam
sententiam minime omnes convenerint, sed diversas suas sententias unusquisque
nostrae mansuetudini rettulerit vel omnes nos consuluerint, quid decernendum
sit. <a 520 - 524 >
CJ.7.62.37pr.:
Imperator Justinianus
In
offerendis provocationibus, ex quibus consultationum more negotium in nostrum
sacrum palatium introduci solebat, hoc addendum esse censemus, ut, si quidem
non excedat litis aestimatio decem librarum auri quantitatem, ex ipsa scilicet
sententia iudicis discernenda, non duobus, sicut antea, magnificis iudicibus,
sed uni tantummodo disceptatio negotii deputetur. * iust. a. menae pp. * <a
529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>
CJ.7.62.37.1:
Imperator Justinianus
Sin
vero memoratam excedens quantitatem viginti libris auri terminetur, duobus
tradatur magnificis iudicibus, viris scilicet devotis epistularibus
cognitionalia certamina excipientibus, ita tamen ut, si dissentirent, virum
illustrem pro tempore quaestorem adhibeant, ut eo dubietatem dirimente finiatur
negotium: <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>
CJ.7.62.37.2:
Imperator Justinianus
His
videlicet litibus, quarum aestimatio viginti librarum auri quantitatem excedit,
in commune auditorium florentissimorum sacri nostri palatii procerum
introducendis: <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>
CJ.7.62.37.3:
Imperator Justinianus
Ut
tamen secundum iam statuta liceat quidem non solum victo, sed etiam victori
consultationem ad unum vel duos iudices mittendam intra bienni tempus ei vel
eis intimare: post excessum enim memorati temporis huiusmodi licentiam
amputamus. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>
CJ.7.62.37.4:
Imperator Justinianus
Quae
vero fuerint ab eo vel eis decreta, nulla provocatione suspendatur. <a 529
d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>
CJ.7.62.37.5:
Imperator Justinianus
Novas
etiam adsertiones a partibus apud eundem vel eosdem iudices addi ad exemplum
consultationis ad sacrum nostrum palatium introducendae permittimus. <a 529
d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>
CJ.7.62.38:
Imperator Justinianus
Si
quando duciano iudicio appellatio fuerit oblata, sive ab ipsa qualitate iudicis
sive ex divina delegatione viro spectabili duci destinata, sive inter
spectabiles idem dux connummeretur sive illustri dignitate decoratur sive etiam
maiore, cum etiam magisteriae potestatis homines nec non consulares saepe
utilitate publica poscente ad huiusmodi curam perveniunt, nullo discrimine
habito non dignitatem, sed ducatus magistratum spectari et appellationem ex
quocumque duce venientem non ut antea erat dispositum, sed apud virum
sublimissimum magistrum officiorum nec non virum excellentissimum nostri
palatii quaestorem communi audientia praeposita in sacro auditorio more
consultationem, viris devotis epistularibus excipientibus, ventilari: nulla
veteris legis in hac causa observatione custodienda, sed apud eosdem tantummodo
excellentissimos iudices causa trutinanda. * iust. a. demostheni pp. * <a
529 >
CJ.7.62.39pr.:
Imperator Justinianus
Ampliorem
providentiam subiectis conferentes, quam forsitan ipsi vigilantes non
inveniunt, antiquam observationem emendamus, cum in appellationum auditoriis in
solus post sententiam iudicis emendationem meruerat, qui ad provocationis
convolasset auxilium, altera parte, quae hoc non fecisset, sententiam sequi,
qualiscumque fuisset, compellenda. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. vi k.
april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.62.39.1:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque, si appellator semel in iudicium venerit et causas appellationis suae
proposuerit, habere licentiam et adversarium eius, si quid iudicatis opponere
maluerit, si praesto fuerit, hoc facere et iudiciale mereri praesidium: sin
autem absens fuerit, nihilo minus iudicem per suum vigorem eius partes
adimplere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.7.62.39.1a:
Imperator Justinianus
( 1)
in refutatoriis autem libellis, qui solent maxime in sacro auditorio
prudentissimorum nostrorum procerum recitari, caveant tam litigatores quam
libellorum dictatores verbosis uti adsertionibus et ea quae iam perorata sunt
iterum resuscitare, sed haec sola eis inscribere, quae compendiosa narratione
causas provocationis possunt explanare vel aliquid novi continent vel addere
quod derelictum est: scituri, quod si hoc fuerit praetermissum, non deerit
adversus libellorum conditores amplissimi iudicii competens indignatio, quod
sufficiant gestorum volumina introducta et virorum spectabilium magistrorum
scriniorum breves omnia apertissime ostendere. <a 530 d. vi k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.62.39.2:
Imperator Justinianus
Sed
cum scimus legem nostram esse promulgatam, per quam more consultationum in
causis quidem, quae usque ad decem libras auri extenduntur, unum iudicem
sanximus superponi, viginti autem duos sublimissimos iudices, sed cum prima
quidem facie lis videbatur non tantam summam excedere, in definitiva autem
sententia apparebat iudici vel iudicibus etiam maiorem quantitatem debere
imponere, non erat eis possibile formam qua erant conclusi excedere. <a 530
d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.62.39.2a:
Imperator Justinianus
Sed
nos definimus et omnem eis damus facultatem, si hoc ita fuerit subsecutum,
licere eis et ampliorem summam praefata quantitate in qua dati sunt iudices
excedere, et non ad modum suae rationis, sed ad veritatis indaginem ferre
sententiam, ne tanti iudices quasi vinculis praepediti non possint legum
veritati et iudiciali vigori per omnia satisfacere. <a 530 d. vi k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.7.63.0.
De temporibus et reparationibus appellationum seu consultationum.
CJ.7.63.1:
Imperator Constantinus
Si
quis per absentiam nominatus vel ad duumviratus aliorumque honorum infulas vel
munus aliquod evocatus ad provocationis auxilium cucurrerit, ex eo die
interponendae appellationis duorum mensum tempora ei computanda sunt, ex quo
contra se celebratam nominationem didicisse monstraverit. nam praesenti, qui
factam nominationem cognovit et appellare voluerit, statim debet duorum mensum
spatium computari. * const. a. ad crispinum. * <a 320 d. viii id. iul.
constantino a. vi et constantio c. conss.>
CJ.7.63.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Tempora
fatalium dierum pro saeculi nostri beatitudine credidimus emendanda ubique
dilationum materias amputantes. et primi quidem fatalis diei tempora post
appellationem, sive a viro clarissimo rectore provinciae sive a spectabili
iudice fuerit appellatum, sex mensuum esse iubemus. * theodos. et valentin. aa.
cyro pp. * <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.7.63.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
si primo fatali die lapsus est appellator, tricesimum primum diem alterum
volumus esse fatalem. quod si eo quoque appellator exciderit, tertium similiter
totidem diebus intermissis fatalem observari decernimus. quod si tertius quoque
lapsus fuerit temporalis, quartum etiam fatalem post tricesimum primum diem
similiter observari decernimus. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et
anatolio conss.>
CJ.7.63.2.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
si ita contigerit, ut quattuor fatalibus diebus qui appellavit exciderit, tunc
intra trium alium mensuum spatium a nostro numine reparationem peti
praecipimus: qua petita nec adversarium decernimus admoneri nec temporalem diem
a petitione reparationis numerari, sed trium mensum spatio ex quarto, fatali
numerando causam induci praecipimus, licet ante unum diem reparatio fuerit
impetrata, licet adlegata in iudicio virorum illustrium praefectorum non
fuerit. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.7.63.2.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nec
hoc parti nocebit adversae, cum non dubius, sed notus omnibus dies fatalis
appareat. haec, si adversus viri clarissimi rectoris provinciae vel
spectabilium iudicum sententias fuerit appellatum. <a 440 d. xii k. iun.
valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.7.63.2.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
( 1)
quod si arbitro in provincia ex delegatione sacra disceptante appellatio
subsequatur, post priorem fatalem lapsum tres alii tantum fatales dies
similiter ut supra dictum est servabuntur, nulla reparatione a nostro numine
postulanda, ita ut nonaginta tribus diebus elapsis iudicata congruae
exsecutioni mandentur. <a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio
conss.>
CJ.7.63.2.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin
autem ex sententia praetorianae praefecturae vel magistri officiorum vel alio
illustri dignitate decorato arbiter in hac sacratissima civitate fuerit
delegatus et appellatio contra definitionem vel sententiam eius subsecuta
fuerit, primus quidem fatalis dies duorum mesum, alii vero tres ad
similitudinem supra dictorum fatalium numerentur. <a 440 d. xii k. iun.
valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.7.63.2.6:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Qui
vero delegatum vel a spectabili iudice seu praeside provinciae arbitrum
appellaverit, primum quidem fatalem diem duorum mensum, tres vero alios ad
similitudinem praedictorum fatalium dierum habeat. <a 440 d. xii k. iun.
valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.7.63.2.7:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
( 2)
illud etiam circa observationem fatalium dierum custodiri decernimus, ut, si
forte temporales in feriatos quoquo modo inciderint, praecendentes eos dies ut
temporales a litigantibus observentur. quod si quis secus, ac iura praecipiunt,
lapsus die fuerit temporali et hoc primo loco vel a praesente adversario vel
etiam a iudice, si solus litigat, appellatori fuerit oppositum probatumque, pro
eo habebitur appellator, ac si sententiam quoquo modo non coactus susceperit.
<a 440 d. xii k. iun. valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.7.63.3:
Imperator Justinus
Nemo
arbitretur in posterum licentiam futuram consultationibus ultra statuti
temporis vivendi spatia neque per oblationem precum neque per sacrum rescriptum
super reparatione temporum indulgendum neque sub praetextu quodam altero: sed
omnibus incumbendum esse vigilanti diligentia, quo provocationes eorum intra
statutum tempus introducantur, ita ut etiam gesta in iudicio, contra quod
provocatum est, non prope finem temporis tradantur scrinio sacrarum
epistularum, ne praepediatur per astutias fatalis rei terminus, sed aut statim,
postquam appellatum sit, aut non minus quam ante dimidiam partem temporis
praebeantur scrinio, ne, quod per angustias contingit temporum, tardus
appellationis fautor suo dispendio refutetur. * iustinus a. apioni pp. * <a
518 d. k. dec. constantinopoli magno cons.>
CJ.7.63.4pr.:
Imperator Justinus
Per
hanc divinam sanctionem decernimus, ut licentia quidem pateat in exercendis
consultationibus tam appellatori quam adversae parti novis etiam adsertionibus
utendi vel exceptionibus, quae non ad novum capitulum pertinent, sed ex illis
oriuntur et illis coniunctae sunt, quae apud anteriorem iudicem noscuntur
propositae. * iustinus a. tatiano mag. off. * <a 520 d. v k. iun.
constantinopoli rusticio cons.>
CJ.7.63.4.1:
Imperator Justinus
Sed et
si qua dicta quidem adlegatio monstrabitur vel instrumentum prolatum aliquod,
probationes tamen illo quidem defuerunt tempore, verum apud sacros cognitores
sine procrastinatione praeberi poterunt, id quoque eos admittere, quo
exercitatis iam negotiis pleniore subveniatur veritatis lumine. <a 520 d. v
k. iun. constantinopoli rusticio cons.>
CJ.7.63.5pr.:
Imperator Justinianus
Cum
anterioribus legibus ex omni provincia ad hunc nostrum sacratissimum comitatum
similis cursus ad appellationes exercendas impertitus est, necessarium nobis
visum est huiusmodi spatiis iustum imponere libramentum. * iust. a. triboniano
quaest. sacri palatii. * <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>
CJ.7.63.5.1:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque, si quidem ab aegyptiaco vel libyco limite vel orientali tractu usque ad
utrasque cilicias numerando vel armeniis et gentibus et omni illyrico causa
fuerit more appellationum transmissa, primum semestre spatium in antiqua
definitione permanere et a nihil penitus neque deminui neque adcrescere. <a
529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>
CJ.7.63.5.1a:
Imperator Justinianus
Sin
autem ex aliis nostri imperii partibus sive asianae sive ponticae sive thraciae
dioeceseos lis provocatione suspensa in hanc regiam urbem perveniat, pro
semestri spatio trium tantummodo mensum spatium eis indulgeri: aliis trium
mensum spatiis, id est nonaginta tribus diebus simili modo sequentibus sive
semestre tempus sive tres priores menses secundum locorum definitionem, quam
designavimus. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>
CJ.7.63.5.1b:
Imperator Justinianus
Sed et
aliis tribus mensibus, qui ex reparatione ab aula concedi solent, in suo robore
duraturis et prioribus accedentibus, ut partim annale numeretur, partim novem
mensum spatium consequatur. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc.
conss.>
CJ.7.63.5.1c:
Imperator Justinianus
( 1)
et cum antea in fine cuiusque temporis unus fatalis dies ex antiquis legibus
constitutus est et saepe eveniebat ( cum multae sunt occasiones mortales
appellationum) vel aegritudine vel spatii prolixitate vel per alias causas,
quas nec dici nec enumerari facile sit, eundem diem fatalem non observari et
lites expirare et huiusmodi luctuosis infelicitatibus patrimonia hominum
titubare: propter hoc fortunae relevantes insidias sancimus non in unum diem
fatalem standum esse in posterum, sed sive ante quartum diem fatalis luminis et
ipsum fatalem sive post quinque dies, ex quo ortus fatalis effluxerit,
appellator venerit et litem instituendam curaverit et eam in competens iudicium
deduxerit, legi videri satisfactum, ne ingemiscat mortuae causae dispendium,
sed nostro gaudeat beneficio, cum nobis cognitum sit etiam ex errore calculi
dierum quem officium habuit saepe esse causas periclitatas: quod in posterum
non fieri ex remedio legis pra esentis sperandum est. <a 529 d.Xv
k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>
CJ.7.63.5.1d:
Imperator Justinianus
Eodem
beneficio et in aliis omnibus fatalibus qui vel a pedaneis iudicibus vel ab
aliis, quos leges suis sanctionibus enumeraverunt, custodiendo seu observando ,
ut decem fatales pro uno ubique instituantur. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone
decio vc. conss.>
CJ.7.63.5.2:
Imperator Justinianus
In his
autem casibus, in quibus biennium constitutum est, quatenus more consultationum
in regia urbe sub communi audientia florentissimorum nostri palatii procerum
ventilentur, biennii metas unius anni terminis coartamus, ut intra eum et gesta
colligere et ea viris devotis epistularibus tradere et refutatorios libellos,
si voluerint, offerre et litem in sacrum nostrum consistorium introducere
cogantur: nulli licentia deneganda victrici parti, si voluerit, secundum quod
iam constitutum est, et praemature causam inducere neque annali spatio
expectato. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc. conss.>
CJ.7.63.5.3:
Imperator Justinianus
Si
tamen in sacro nostro consistorio lis exordium ceperit, etsi non fuerit in
eodem die completa, tamen perpetuari eam concedimus, cum iniquum sit propter
occupationes florentissimi ordinis, quas circa nostrae pietatis ministeria
habere noscitur, causas hominum deperire. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio
vc. conss.>
CJ.7.63.5.4:
Imperator Justinianus
Illud
etiam merito addendum huic legi censemus, ut si qui fatali die apud
appellationis iudicem introductus, sive ex una parte sive cognitionaliter
causae appellationis imponat exordium, deinde relicta ea discedat et in desidia
reliquum tempus permaneat et annale tempus post inchoatam litem praeterierit,
victore neque sententiam ad effectum perducere valente propter litem iam
inchoatam neque iam terminum accipere inveniente, cum appellatoris absentia eam
finiri non facile concedit, huiusmodi iniquitatem amputantes ( cum adversarius
potest et minime praesente appellatore litem exercere, quia hoc speciale
privilegium eius est, qui appellationi examinandae praesidet, posse ex una
parte causam dirimere) iubemus eundem appellatorem, nisi observaverit iudicium
et causam usque ad finem p eregerit, sed per eum steterit, quominus omnia litis
certamina impleantur, appellatione defraudari et sententiam contra eum latam in
suo robore durare et ad effectum perduci, tamquam si ab initio minime fuerit
provocatum: nisi ipse appellator evidentissime probationibus possit ostendere
se quidem summa ope nisum voluisse litem exercere, per iudicem autem stetisse
vel aliam inexorabilem causam subsecutam, propter quam hoc facere minime
valuit. tunc etenim aliud ei annale tempus indulgemus, quo effluente et lite
minime finem accipiente cadere eum de appellatorio iuvamine disponimus, cum sit
ei apertissima facultas et nostram adire maiestatem et tarditatem iudicis in
querellam deducere et nostro beneficio perpotiri. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone
decio vc. conss.>
CJ.7.63.5.5:
Imperator Justinianus
Cui
consentaneum est, ut et in sententiis omnium amplissimorum praefectorum
praetorio ex divino oraculo retractandis eadem observatio, quae supra dicta
est, post ingressum unius vel utriusque partis tam propter absentiam personarum
quam propter statuta tempora teneat. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone decio vc.
conss.>
CJ.7.63.5.6:
Imperator Justinianus
Sin
autem partes inter se scriptura interveniente paciscendum esse crediderint
nemini parti licere ad provocationis auxilium pervenire vel ullum fatalem
observare, eorum pactionem firmam esse censemus. legum etenim austeritatem in
hoc casu volumus pactis litigantium mitigari. <a 529 d.Xv k.Dec.Chalcedone
decio vc. conss.>
CJ.7.64.0.
Quando provocare necesse non est.
CJ.7.64.1:
Imperator Alexander Severus
Datam
sententiam dicitis, quam ideo vires non habere contenditis, quod contra res
prius iudicatas, a quibus provocatum non est, lata sit. cuius rei probationem
si promptam habetis, et citra provocationis adminiculum quod ita pronuntiatum
est sententiae auctoritatem non obtinebit. * alex. a. apollinario et aliis. *
<a 222 pp. viii k. april. alexandro a. cons.>
CJ.7.64.2pr.:
Imperator Alexander Severus
Si,
cum inter te et aviam defuncti quaestio de successione esset, iudex datus a
praeside provinciae pronuntiavit potuisse defunctum et minorem quattuordecim
annis testamentum facere ac per hoc aviam potiorem esse, sententiam eius contra
tam manifesti iuris formam datam nullas habere vires palam est et ideo in hac
specie nec provocationis auxilium necessarium fuit. * alex. a. capitoni. *
<>
CJ.7.64.2.1:
Imperator Alexander Severus
Quod
si, cum de aetate quaereretur, implesse defunctum quartum decimum annum ac per
hoc iure factum testamentum pronuntiavit, nec provocasti aut post appellationem
impletam causa destitisti, rem iudicatam retractare non debes. <>
CJ.7.64.3:
Imperator Gordianus
Si, ut
proponis, suspensa apud amplissimos iudices cognitione provocationis, quam te
ob id interposuisse dicis, quod decurio nominatus esses, ad duumviratum vocatus
es, manifestum est praeiudicium futurae notioni memoratorum iudicum fieri non
potuisse. * gord. a. ingenuo. * <>
CJ.7.64.4:
Imperatores valer., gallien.
Cum
magistratus datos iudices et unum ex his pronuntiasse proponas, non videtur
appellandi necessitas fuisse, cum sententia iure non teneat. * valer. et
gallien. aa. et valer. nob. c. iuliano. * <>
CJ.7.64.5:
Imperatores carus, carinus, numer.
Certa
ratione et fine multare praesides possunt. quod si aliter et contra legis
statutum modum provinciae praeses multam vobis inrogaverit, dubium non est id,
quod contra ius gestum videtur, firmitatem non tenere et sine appellatione
posse rescindi. * carus carinus et numer. aaa. domitiano. * <a 283 pp. id.
ian. caro et carino conss.>
CJ.7.64.6:
Imperatores carus, carinus, numer.
Cum
non eo die, quo praeses provinciae praecepit, iudex ab eodem datus
pronuntiaverit, sed ductis diebus alieniore tempore sententiam dedisse
proponatur, ne ambages frustra interpositae provocationis ulterius negotium
protrahant, praeses provinciae superstitiosa appellatione submota ex integro
inter vos cognoscet. * carus carinus et numer. aaa. germano. * <>
CJ.7.64.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Venales
sententias, quae in mercedem a corruptis iudicibus proferuntur, et citra
interpositae provocationis auxilium iam pridem a divis principibus infirmas
esse decretum est. * diocl. et maxim. aa. nicagorae. * <a 285 pp. k. ian.
diocletiano a. et aristobulo conss.>
CJ.7.64.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
pater tuus, cum decurio creareris, non consensit et quindecim annos aetatis
agis, aditus praeses provinciae, si inhabilem te ad obeundum decurionatus
honorem esse perspexerit, quando huiusmodi aetati etiam praetermissa appellatione
subveniatur, iniquam nominationem removebit. * diocl. et maxim. aa. constantio.
* <a xxx >
CJ.7.64.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Veteranis,
qui in legione vel vexillatione militantes post vicesima stipendia honestam vel
causariam missionem consecuti sunt, onerum et munerum personalium vacationem
concessimus. huius autem indulgentiae nostrae tenore remunerantes fidam
devotionem militum nostrorum etiam provocandi necessitatem remisimus. * diocl.
et maxim. aa. et cc. rufino. * <a xxx >
CJ.7.64.10pr.:
Imperator Justinianus
Omnem
honorem salvum iudicibus reservantes, si quando una pars quasi laesa per
definitivam eorum sententiam provocatione usa fuerit, interdicimus alteri parti
quae vicit pro hoc tantummodo, quod nihil capere pro sumptibus litis et
detrimentis vel minus quam oportuerat iussa est, provocationem offerre, cum
ipsam decisionem litis recte factam esse confiteatur: iudicibus scilicet sive
florentissimis proceribus sacri nostri palatii sive his, quibus pro minore
litium aestimatione consultationes delegantur, si perspexerint adiuvandum esse
victorem sumptuum perceptione, etiam sine provocatione eius hoc statuentibus et
iustam eorundem sumptuum quantitatem definientibus. * iust. a. menae pp. *
<a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.7.64.10.1:
Imperator Justinianus
Sed
nec occasione consultationis introducendae victori provocare concedimus, cum et
priscis legibus liceat ei et sine provocationis auxilio eandem consultationem
differente suo adversario introducere et nos ei nihilo minus hoc permittimus,
iniuriam ex supervacua provocatione iudicibus fieri prohibentes. <a 529 d.
viii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.7.65.0.
Quorum appellationes non recipiantur.
CJ.7.65.1:
Imperator Antoninus
Eius,
qui per contumaciam absens, cum ad agendam causam vocatus esset, condemnatus
est negotio prius summatim perscrutato, appellatio recipi non potest. * ant. a.
sabino. * <a 213 pp. non. iul. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.7.65.2pr.:
Imperator Constantius
Observare
curabis, ne quis homicidarum veneficorum maleficorum adulterorum itemque eorum,
qui manifestam violentiam commiserunt, argumentis convictus, testibus
superatus, voce etiam propria vitium scelusque confessus audiatur appellans. *
constantius a. ad hieroclem. * <a 344 d. v id. dec. leontio et sallustio
conss.>
CJ.7.65.2.1:
Imperator Constantius
Sicut
enim haec ita observari disposuimus, ita aequum est testibus productis, instrumentis
prolatis aliisque argumentis praestitis, si sententia contra eum lata sit et
ipse, qui condemnatus est aut minime voce sua confessus sit aut formidine
tormentorum tentus contra se aliquid dixerit, provocandi licentiam ei non
denegari. <a 344 d. v id. dec. leontio et sallustio conss.>
CJ.7.65.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Nulli
officialium a sententia proprii iudicis provocatio tribuatur nisi in eo tantum
negotio, quod ratione civili, super patrimonio forte, apud proprium iudicem
inchoarit, scilicet ut in eo tantum negotio a sententia eius, cui paret iudici,
quisquis velit officialis appellet, quod per procuratorem persequi iure
tribuitur. * valentin. et valens aa. ad modestum pp. * <a 373 d. iiii id.
iun. cyzico valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.7.65.4:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Abstinendum
prorsus appellatione sancimus, quotiens fiscalis calculi satisfactio postulatur
aut tributariae functionis sollemne munus exposcitur aut publici vel etiam
privati, dummodo evidentis atque convicti redhibitio debiti flagitatur, ut
necessario in contumacem vigor iudiciarius excitetur. * valentin. et valens et
grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 368 pp. romae xv k. sept valentiniano et
valente ii aa. conss.>
CJ.7.65.4a:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
clericus ante definitivam sententiam frustratoriae dilationis causa ad
appellationis auxilium convolaverit, multam quinquaginta librarum argenti, quam
contra huiusmodi appellatores sanctio generalis imponit, cogatur expendere. hoc
autem non fisco nostro volumus accedere, sed pauperibus fideliter erogari. *
valentin. et valens et grat. aaa. ad claudium pu. * <a 369 d. viii id. iul.
valentiniano np. et victore conss.>
CJ.7.65.5pr.:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Ab
exsecutione appellari non posse satis et iure et constitutionibus cautum est,
nisi forte exsecutor sententiae modum iudicationis excedat. * valens grat. et
valentin. aaa. ad thalassium procons. africae.* <a 378 d. iii k. febr.
treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.7.65.5.1:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
A quo
si fuerit appellatum, exsecutione suspensa decernendum putamus, ut, si res
mobilis est, ad quam restituendam exsecutoris opera fuerit indulta,
appellatione suscepta possessori res eadem detrahatur et idoneo collocetur
reddenda ei parti, pro qua sacer cognitor iudicaverit. <a 378 d. iii k.
febr. treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.7.65.5.2:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Quod
si de possessione vel de fundis exsecutio concessa erit et eam suspenderit
provocatio, fructus omnes, qui tempore interpositae provocationis capti vel
postea nati erunt, in deposito collocentur, iure fundi penes eum qui
appellaverit constituto. <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi et
valentiniano ii aa. conss.>
CJ.7.65.5.3:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Sciant
autem se provocatores vel ab exsecutione appellantes vel ab articulo, si eos
perperam intentionem cognitoris suspendisse claruerit, quinquaginta librarum
argenti animadversione multandos. <a 378 d. iii k. febr. treviris valente vi
et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.7.65.6:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quisquis,
ne voluntas diem functi testamento scripta reseretur, vel ne hi, quos scriptos
patuerit heredes, in possessionem mittantur, ausus fuerit provocare
interpositamque appellationem is cuius de ea re notio erit recipiendam esse
crediderit, viginti librarum argenti multa et litigatorem, qui tam importune
appellaverit, et iudicem, qui tam ignave coniventiam adhibuerit, involvat. *
grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pu. * <a 379 d. non. april.
triveris ausonio et olybrio conss.>
CJ.7.65.7:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Arcadius
Ante
sententiae tempus et ordinem eventus nec a discussore nec a rationali appellare
liceat. * grat. valentin. et arcad. aaa. ad pelagium com. rer. pri * <a 385
d. xv k. mart. mediolani arcadio a. et bautone conss.>
CJ.7.65.8:
Imperatores Arcadius, Honorius
Et
publicarum necessitatum et privati aerarii deposcit utilitas, ne commoda, quae
domui nostrae debentur, callidis debitorum artibus differantur. quamobrem eorum
appellatione reiecta, qui aperte manifesteque convicti sunt, hoc observari
praecepti huius auctoritate censemus, ut ei, quem constiterit esse publicum
debitorem, appellationis beneficium denegetur. * arcad. et honor. aa.
apollodoro com. rer. privat. * <a 396 d. iiii id. aug. mediolani arcadio
iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.7.66.0.
Si pendente appellatione mors intervenerit.
CJ.7.66.1:
Imperator Alexander Severus
Etiam
post mortem eius qui appellavit necesse est heredibus eius vel reddi causas
provocationis vel statutis adquiescere. * alex. a. iuliano. * <a 222 pp. vi
k. nov. alexandro a. cons.>
CJ.7.66.2:
Imperator Alexander Severus
Eius,
qui requirendus adnotatus appellaverat et ante actam causam mortuus est, bona
ad successorem pertinere parentibus meis placuit. * alex. a. Marcellinae. *
<a 222 pp. iii non. dec. alexandro cons.>
CJ.7.66.3:
Imperator Alexander Severus
Si is,
qui ademptis bonis in exilium datus appellaverit ac pendente provocatione
defunctus est, quamvis crimen in persona eius evanuerit, tamen causam bonorum
agi oportet. nam multum interest, utrum capitalis poena inrogata bona quoque
rei adimat, quo casu morte eius extincto crimine nulla quaestio superesse
potest, an vero non ex damnatione capitis, sed speciali praesidis sententia
bona auferantur: tunc enim subducto reo sola capitis causa perimitur bonorum
remanente quaestione. * alex. a. ulpio. * <a 228 pp. v id. mart. modesto et
probo conss.>
CJ.7.66.4:
Imperator Gordianus
Si
pater tuus ad decurionatum devocatus appellationem interposuit eaque pendente
concessit in fatum, honoris eius quaestio morte finita est. * gord. a. alexandro.
* <a 238 pp. prid. non. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.7.66.5:
Imperator Gordianus
Quamvis
ancilla, de cuius dominio disceptabatur et a rectore provinciae contra te
iudicatum fuerat, in fatum concesserit, tamen cum appellationem super ea
interpositam fuisse et in numero cognitionum pendere proponas, ea provocatio
suo ordine propter peculium ancillae audiri debet. * gord. a. felici. * <a
238 pp. vii k. dec. pio et pontiano conss.>
CJ.7.66.6:
Imperator Constantinus
Si
unus ex litigatoribus adhuc pendente appellatione defunctus sit, non residuum
tantum temporis heredes eius habent, sed etiam alios quattuor menses. sin autem
ad deliberationem hereditatis certum tempus indulgetur, post elapsum eius idem
tempus quattuor mensum numerabitur, ne ignorantes negotium vel etiam super
adeunda hereditate dubitantes, priusquam aliquod commodum sentiant, damnis
adfici compellantur. * const. a. ad bassum pu. * <a 321 d. xiii k. iun.
sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.7.67.0.
De his qui per metum iudicis non appellaverunt.
CJ.7.67.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
contra te iure pronuntiatum est nec appellationis imploratum auxilium,
intellegis adquiescere te statutis oportere. in sacro enim comitatu nostro
timere nihil potuisti. * diocl. et maxim. aa. et cc. diophani. * <a 293 s.
xv k. iul. philippopoli aa. conss.>
CJ.7.67.2pr.:
Imperator Julianus
His,
qui tempore competenti non appellant, redintegrandae audientiae facultas
denegetur. omnes igitur, qui contra praefectos urbi, magistros officiorum,
magistros militum seu proconsules seu comites orientis seu vicarios seu
praefectos augustales vel alium iudicem sub specie formidinis provocationem non
arbitrantur interponendam, a revocanda lite pellantur. * iul. a. germaniano pp.
* <a 362 emissa xv k. iul. mamertino et nevitta conss.>
CJ.7.67.2.1:
Imperator Julianus
Qui
vero vim sustinuerunt contestatione publice proposita, intra dies videlicet
legitimos, quibus appellare licet, causas appellationis evidenti adfirmatione
distinguant, ut hoc facto tamquam interposita appellatione isdem aequitatis
adminicula tribuantur. <a 362 emissa xv k. iul. mamertino et nevitta
conss.>
CJ.7.68.0.
Si unus ex pluribus appellaverit.
CJ.7.68.1:
Imperator Alexander Severus
Si
iudici probatum fuerit unam eandemque condemnationem eorum quoque, quorum
appellatio iusta pronuntiata est, fuisse nec diversitate factorum separationem
accipere, emolumentum victoriae secundum ea quae constituta sunt ad te quoque
pertinere non ignorabit. * alex. a. licinio. * <a 223 pp. xiii k. sept.
maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.68.2:
Imperator Alexander Severus
Si in
una eademque causa unus appellaverit eiusque iusta appellatio pronuntiata est,
ei quoque prodest qui non appellaverit. quod si aetatis auxilio unus contra
sententiam restitutionem impetravit, maiori, qui suo iure non appellaverit, hoc
rescriptum non prodest. * alex. a. sereno. * <a 224 s. iii id. sept. iuliano
et crispino conss.>
CJ.7.69.0.
Si de momentaria possessione fuerit appellatum.
CJ.7.69.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Cum de
possessione et eius momento causa dicatur, etsi appellatio interposita fuerit,
tamen lata sententia sortiatur effectum. ita tamen possessionis reformationem
fieri oportet, ut integra omnis proprietatis causa servetur. * valentin.
theodos. et arcad. aaa. ad eusignium pp. * <a 386 d. xiiii k. dec. mediolano
honorio np. et euodio conss.>
CJ.7.70.0.
Ne liceat in una eademque causa tertio provocare vel post duas sententias
iudicum, quas definitio praefectorum roboraverit, eas retractare.
CJ.7.70.1:
Imperator Justinianus
Si
quis in quacumque lite iterum provocaverit, non licebit ei tertio in eadem lite
super isdem capitulis provocatione uti vel sententias excellentissimorum
praefectorum praetorio retractare: licentia danda litigatoribus arbitro dato
ipsius audientiam qui eum dedit ante litis contestationem invocare et huiusmodi
petitione minime provocationis vim obtinente. * iust. a. menae pp. * <a 528
d. k. iul. constantinopoli dn. iustiniano a. ii cons.>
CJ.7.71.0.
Qui bonis cedere possunt.
CJ.7.71.1:
Imperator Alexander Severus
Qui
bonis cesserint, nisi solidum creditor receperit, non sint liberati. in eo enim
tantum hoc beneficium eis prodest, ne iudicati detrahantur in carcerem. * alex.
a. irenaeo. * <a 223 pp. x k. dec. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.7.71.2:
Imperator Philippus
Si
quantitatem, quam ( licet rei publicae) condemnatus debebas, inferre paratus
es, frustra vereris, ne verbum bonorum cessionis temere a te prolatum privare
te necdum distractis facultatibus iuris rationibus possit. * philipp. a. et
philipp. c. abascanto. * <a 245 pp. xvi k. febr. philippo a. et titiano
conss.>
CJ.7.71.3:
Imperatores valer., gallien.
Si
pater tuus bonis cessit propter onera civilia, ipsius facultates oportet
inquiri, non patrimonium, quod tibi emancipatae quaesitum dicis, inquietari.
quod ut fiat, implorare aequitatem praesidis debes. * valer. et gallien. aa. et
valer. nobilissimus c. lenillae. * <a 259 pp. xiii k. dec. aemiliano et
basso conss.>
CJ.7.71.4pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Legis
iuliae de bonis cedendis beneficium constitutionibus divorum nostrorum
parentium ad provincias porrectum esse, ut cessio bonorum admittatur, notum
est: non tamen creditoribus sua auctoritate dividere haec bona et iure dominii
tenere , sed venditionis remedio, quatenus substantia patitur, indemnitati suae
consulere permissum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. chiloni. * < >
CJ.7.71.4.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
itaque contra iuris rationem res iure dominii teneas eius qui bonis cessit
creditorem te dicens, longi temporis praescriptione petitorem submoveri non
posse manifestum est. quod si non bonis eum cessisse, sed res suas in solutum
tibi dedisse monstretur, praeses provinciae poterit de proprietate tibi accommodare
notionem. < >
CJ.7.71.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Propter
honorem municipalem vel munus bonis cedentium invidiosam admitti cessionem
minime convenit, sed his obnoxios pro modo substantiae fungi. * diocl. et
maxim. aa. et cc. myroni. * < >
CJ.7.71.6:
Imperator Theodosius
In
omni cessione bonorum ex qualibet causa facienda scrupulositate priorum legum
explosa professio sola quaerenda est. idem dixit: * in omni cessione sufficit
voluntatis sola professio. * theodos. a. apud acta: dixit: * <a 386
d.K.Mai.Honorio np.Et euodio conss.>
CJ.7.71.7:
Imperator Justinianus
Cum et
filii familias possint habere substantias, quae patribus adquiri vetitae sunt,
nec non peculium vel castrense vel quod patre volente possident, quare cessio
bonorum eis deneganda sit? cum, etsi nihil in suo censu hi qui in potestate
sunt parentum habeant, tamen, ne patiantur iniuriam, debet bonorum cessio
admitti. si enim et pater familias admittendus est propter iniuriarum timorem
ad cessionis flebile veniens adiutorium, quare filiis familias utriusque sexus
hoc ius denegamus? cum apertissimi iuris est et inter patres familias et alieno
iuri subiectos, si quid postea eis pinguius accesserit, hoc iterum usque ad
modum debiti posse a creditoribus legitimo modo avelli. * iust. a. iuliano pp.
* <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis
vv. cc.>
CJ.7.71.8pr.:
Imperator Justinianus
Cum
solito more a nostra maiestate petitur, ut ad miserabilis cessionis bonorum
homines veniant auxilium et electio detur creditoribus vel quinquennale spatium
eis indulgere vel bonorum accipere cessionem, salva eorum videlicet
existimatione et omni corporali cruciatu semoto: quotidie dubitabatur, si
quidam ex creditoribus voluerint quinquennales dare indutias, alii autem iam
nunc cessionem accipere velint, qui audiendi sunt. * iust. a. iohanni pp. *
<a 531 - 532>
CJ.7.71.8.1:
Imperator Justinianus
In
tali itaque dubitatione minime putamus esse ambiguum, quod sentimus et quod
humaniorem sententiam pro duriore elegimus. et sancimus, ut vel ex cumulo
debiti vel ex numero creditorum causa iudicetur. <a 531 - 532>
CJ.7.71.8.2:
Imperator Justinianus
Et si
quidem unus creditor aliis omnibus gravior in summa debiti inveniatur, ut
omnibus in unum coadunatis et debitis eorum computatis ipse alios antecellat,
ipsius sententia obtineat, sive indulgere tempus sive cessionem accipere
desiderat. <a 531 - 532>
CJ.7.71.8.3:
Imperator Justinianus
Si
vero plures quidem sint creditores, ex diversis autem quantitatibus, et nunc
amplior debiti cumulus minori summae praeferantur, sive par sive discrepans
numerus est creditorum, cum non ex frequentissimo ordine feneratorum, sed ex
quantitate debiti causa trutinatur. <a 531 - 532>
CJ.7.71.8.4:
Imperator Justinianus
Pari
autem quantitate debiti invenienda, dispari vero creditorum numero, tunc
amplior pars creditorum obtineat, ut, quod pluribus placeat, hoc statueretur.
<a 531 - 532>
CJ.7.71.8.5:
Imperator Justinianus
Sin
vero undique aequalitas emergat tam debiti quam numeri creditorum, tunc eos
anteponi, qui ad humaniorem declinant sententiam non cessionem exigentes, sed
indutias. <a 531 - 532>
CJ.7.71.8.6:
Imperator Justinianus
Nulla
quidem differentia inter hypothecarios et alios creditores quantum ad hanc
electionem observanda: in rebus autem officio iudicis partiendis suam vim
singulis creditoribus habentibus, quam eis legum praestabit regula. <a 531 -
532>
CJ.7.71.8.7:
Imperator Justinianus
Nullo
praeiudicio creditorum cuidam ex quinquennii dilatione circa temporalem praescriptionem
generando. <a 531 - 532>
CJ.7.72.0.
De bonis auctoritate iudicis possidendis seu venumdandis et de separationibus.
CJ.7.72.1:
Imperator Antoninus
In
bonis mortui potiorem esse causam legatariorum, qui eum utpote heredem
convenire potuerunt, quam eorum, quibus ipse legavit, manifestum est, cum prius
legatum quasi aes alienum exigitur, legatum autem a mortuo relictum post debiti
detractionem inducitur. * ant. a. atticae. * <a xxx >
CJ.7.72.2:
Imperator Gordianus
Est
iurisdictionis tenor promptissimus indemnitatisque remedium edicto praetoris
creditoribus hereditariis demonstratum, ut, quotiens separationem bonorum
postulant, causa cognita impetrent. praeoptabis igitur convenientem desiderii
tui fructum, si te non heredum fidem secutum, sed ex necessitate ad iudicium
eos provocare demonstraveris. * gord. a. aristoni. * <a xxx >
CJ.7.72.3:
Imperator Gordianus
Ex
contractu, qui cessionem rerum antecessit, debitorem contra iuris rationem
conveniens, cum eum aequitas auxilio exceptionis muniat ac tunc demum iteratam
possis desiderare conventionem, cum tantum postea quaesiit, quod praesidem ad
eius rei licentiam debeat promovere. * gord. a. claudianae. * <a xxx >
CJ.7.72.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Incivile
est, quod postulas, ut unus ex chirographariis creditoribus debitoris bona
compellatur suscipere, satis ceteris eius creditoribus facturus. * diocl. et
maxim. aa. et cc. clearchianae. * <a 293 >
CJ.7.72.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
bona debitoris tui vacare constet et haec a fisco non agnoscantur, in
possessionem eorum mitti te a competenti iudice recte postulabis. * diocl. et
maxim. aa. et cc. abydonio. * <a 293 xvii k. ian. aa. conss.>
CJ.7.72.6pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pro
debito creditores addici sibi bona debitoris non iure postulant. unde si quidem
debitoris tui ceteri creditores pignori res acceperunt, potiores eos quam te
chirographarium creditorem haberi non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et
cc.Agathemero. * <>
CJ.7.72.6.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod
si specialiter vel generaliter nemini probentur obligatae ac sine successore
communis debitor vel heres eius decessit, non dominii rerum vindicatione, sed
possessione bonorum itemque venditione aequali portione pro rata debiti
quantitate omnibus creditoribus consuli potest. <>
CJ.7.72.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
uxor tua pro triente patruo suo heres extitit nec ab eo quicquam exigere
prohibita est, debitum a coheredibus pro besse petere non prohibetur, cum ultra
eam portionem qua successit actio non confundatur. sin autem coheredes solvendo
non sint, separatio postulata nullum ei damnum fieri patiatur. * diocl. et
maxim. aa. et cc. domno. * <a 294 d. k. dec. cc. conss.>
CJ.7.72.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
possessionem rei servandae uxor defuncti vel alii creditores missi dominium ex
hac causa tenentes adipisci minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc.
aelidae. * <a 294 sub die vi k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.7.72.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
proponas eum contra quem supplicas ex administratione tibi negotiorum
obligatum, hunc secundum iuris rationem adito rectore provinciae potes
convenire. nam si ad circumscriptionem tui iuris latitat nec defendatur et eum
tuum esse debitorem constat, ad exemplum edicti bonorum eius possessionem
poteris impetrare: tempore autem transacto etiam venditionem eorum a competenti
iudice postulare non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio
gerontio. * <a 299 d. xiiii k. sept. diocletiano vii et maximiano vi aa.
conss.>
CJ.7.72.10pr.:
Imperator Justinianus
Cum
apud veteres quaestionem ortam invenimus super pecuniis debitis, pro quibus
hypothecae non sunt constitutae, propter res ad debitorem pertinentes, dum is
severiores creditores formidans sese celaverit, et illi de rebus ad eum
pertinentibus competentia ingrediantur iudicia postulentque in possessionem
rerum sese transmitti, si etiam alii creditores, quibus obnoxius esse videtur,
possint quandam habere communionem in rerum possessione: huiusmodi dubitationem
amputantes censemus per praesentem generalem divinam constitutionem, ut, si non
omnes huiu smodi debita praetendentes, sed ex his certi ab iudiciali sententia
in possessionem rerum mittantur, non solum hi, sed etiam alii omnes talia
debita praetendentes eadem commoditate potiantur et possint cum prioribus rerum
detentatoribus communionem habere in rebus, de quibus ( sicut superius
declaratur) prolata fuit sententia. quid enim iustius est, quam omnes, qui ad
res debitoris mitti debent , esse participes huiusmodi commoditatis? * iust. a.
iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii
et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.7.72.10.1:
Imperator Justinianus
Ut
autem non in perpetuum aliorum neglegentia illi, qui pro suis debitis
alacriores creditoribus aliis ostenduntur fuisse, praegraventur, rectum nobis
esse videtur tunc communionem habere in possessionem rerum alios creditores,
qui non hoc peregisse noscuntur, cum praesentes quidem in una eademque degentes
provincia , in qua et possessores rerum commorantur, intra duorum annorum
spatia, absentes autem intra quadriennium creditoribus possessionem antelato
modo detinentibus suum debitum certum faciant et expensas secundum quantitatem
debitorum persolvant eis, qui sententias consecuti sunt, per sacramentum
manifestandas eorum, qui eas adipiscendae gratia possessionis rerum
sustinuerunt, quia et secundum debita satis eis fieri explorati iuris est.
<a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.
cc. anno secundo.>
CJ.7.72.10.1a:
Imperator Justinianus
Post
completum autem memoratum tempus nullam eis esse licentiam eos qui possessionem
adepti sunt molestare vel quibusdam damnis adficere: actiones autem, quas ex
legibus sibi competere putaverint, contra suos exercere debitores. <a 532 d.
xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno
secundo.>
CJ.7.72.10.2:
Imperator Justinianus
Sin
autem hi qui detinent possessiones vel ex sententia iudicis res vendiderint vel
alio quocumque legitimo modo omne ius, quod in isdem rebus habere noscuntur, in
alias personas post definitum a nobis tempus transtulerint et certas pecunias
acceperint, quidquid superfluum inventum fuerit vel amplius quam eis debetur,
hoc modis omnibus necesse est eos praesentibus tabulariis signare et in
cimeliarchio sanctae ecclesiae illius civitatis, in qua huiusmodi contractus
celebratur, deponere: attestatione videlicet prius per memoratos tabularios
conscribenda , praesente etiam eo qui res vendiderit vel in alias personas
transtulerit, ut per eam manifestetur tam quantitas pecuniarum, quae pro
venditione rerum vel translatione praestitae sunt, quam earum, quae superfluae
post dissolutum debitum inveniantur, ut, si quis postea creditor apparuerit et
debiti cautionem ostenderit, possit ex his satis sibi facere, prius scilicet
rectore provinciae sine aliquo damno causae faciente examinationem et non
concedente nec viros reverentissimos oeconomos vel cimeliarcham sanctae
ecclesiae, in qua pecuniae deponuntur, aliquod detrimentum vel dispendium
sustinere, per suam autem interlocutionem creditorem praecipiente secundum
modum debiti ex depositis pecuniis suum accipere debitum. <a 532 d. xv k.
nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno
secundo.>
CJ.7.72.10.3:
Imperator Justinianus
Ut
autem non liceat creditori in venditione vel translatione rerum dolum vel
aliquam machinationem vel circumscriptionem facere, iubemus attestatione super
hoc celebranda apud defensorem locorum gestis intervenientibus insinuari, sive
tantum ex pretio, quantum debetur, sive plus sive minus colligitur, et
praesentibus non tantum, sicut dictum est, tabulariis, sed etiam viro
reverentissimo cimeliarcha, apud quem, si ita contigerit, superfluae pecuniae
signatae deponendae sunt, iusiurandum sacrosanctis evangeliis propositis
venditorem vel translatorem rerum praestare, quod neque per gratiam emptoris
vel eius, ad quem res iure cessionis transferuntur, nec dolo aliquo
interveniente minorem iusto rerum pretio quantitatem acceperit, sed eam, quam
re vera cum omni studio potuerit invenire. <a 532 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.7.73.0.
De privilegio fisci.
CJ.7.73.1:
Imperator Antoninus
Bona
mariti tui si ob reliqua administrationis primipili a fisco occupata sunt, res,
quas tuas esse liquido probaveris, ab aliis separatae tibi restituuntur. * ant.
a. eutropiae. * <a xxx >
CJ.7.73.2:
Imperator Antoninus
Quamvis
ex causa dotis vir quondam tuus tibi sit condemnatus, tamen si prius, quam res
eius tibi obligarentur, cum fisco contraxit, ius fisci causam tuam praevenit.
quod si post bonorum eius obligationem rationibus meis coepit esse obligatus,
in eius bona cessat privilegium fisci. * ant. a. valerianae. * <a 213 pp.
xiiii k. nov. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.7.73.3:
Imperator Antoninus
Si,
cum pecuniam pro marito solveres, neque ius fisci in te transferri impetrasti
neque pignoris causa domum vel aliud quid ab eo accepisti, habes personalem
actionem nec potes praeferri fisci rationibus, a quo dicis ei vectigal denuo
locatum esse, cum eo pacto universa, quae habet habuitve eo tempore, quo ad
conductionem accessit, pignoris iure fisco teneantur. salva igitur indemnitate
fisci debitorem tuum pro pecunia, quam pro eo fisco solvisti, more solito
convenire non prohiberis. * ant. a. iulianae. * <a 213 pp. iii k. ian.
antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.7.73.4:
Imperator Antoninus
Si
debitor, cuius fundum fuisse et ipse confiteris, prius eum distraxit, quam
fisco aliquid debuit, inquietandum te non esse procurator meus cognoscet. nam
etsi postea debitor extitit, non ideo tamen ea, quae de dominio eius
excesserunt, pignoris iure fisco potuerunt obligari. * ant. a. quinto. * <a
215 pp. iii k. iul. laeto ii et cereale conss.>
CJ.7.73.5:
Imperator Alexander Severus
Pecunia,
quam creditor a debitore suo recepit, si postea ex iusta causa fisco
restituenda erit, sine usuris debetur, quia non fenus contractum, sed suum
recuperatum extraordinario iure aufertur. * alex. a. magnae. * <a 225 pp. xv
k. iun. fusco et dextro conss.>
CJ.7.73.6:
Imperator Gordianus
Cum
patrem tuum fisci debitorem fuisse demonstres eumque nubenti tibi possessionem
dedisse adleges, procuratorem ius fisci exsequentem eam iure pignoris revocare
potuisse intellegis. * gord. a. severianae. * <a 240 pp. non. iul. sabino et
venusto conss.>
CJ.7.73.7:
Imperatores valer., gallien.
Si in
te ius fisci, cum reliqua debitoris, pro quo satisfaciebas, tibi competens
iudex adscripsit et transtulit, ab his creditoribus, quibus fiscus potior
habetur, res quas eo nomine tenes non possunt inquietari. * valer. et gallien.
aa. et valer. c. diodoro. * <a 259 pp. xv k. iun. aemiliano et basso conss.>
CJ.7.74.0.
De privilegio dotis.
CJ.7.74.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Scire
debes privilegium dotis, quo mulieres utuntur in actione de dote, ad heredes
non transire. * sev. et ant. aa. firmo. * <a 209 pp. k. mai. pompeiano et
avito conss.>
CJ.7.75.0.
De revocandis his quae per fraudem alienata sunt.
CJ.7.75.1:
Imperator Antoninus
Si
heres post aditam hereditatem ad eum cui cessit corpora hereditaria transtulit,
creditoribus permansit obligatus. si igitur in fraudem tuam id fecit, bonis
eius excussis usitatis actionibus, si tibi negotium fuerit gestum, ea quae in
fraudem alienata probabuntur revocabis. * ant. a. caesiae. * <a 213 pp. ii
id. oct. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.7.75.2:
Imperator Alexander Severus
Si
successione patris abstenta fuisti, ob ea quae in dotem data sunt convenire te
creditores nequeunt, quibus pignerata in dotem data non docentur, nisi bonis
defuncti non sufficientibus in fraudem creditorum dotem constitutam probabitur.
* alex. a. symphorianae. * <a 232? pp. x k. iul. probo et maximo conss.>
CJ.7.75.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
paterna hereditate abstinuisti nec quicquam in fraudem creditorum ex bonis eius
in te donationis iure transscriptum est, a privatis creditoribus praeses
provinciae conveniri te non patietur. * diocl. et maxim. aa. acyndino. * <a
290 pp. x k. iul. ipsis iiii et iii aaa. conss.>
CJ.7.75.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filios
debitoris ei succedentes velut in creditorum fraudem alienatorum facultatem
revocandi non habere notissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc.
epagatho. * <a 293 subscripta x k. mai. aa. conss.>
CJ.7.75.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ignoti
iuris non est adversus eum, qui sententia condemnatus intra statutum tempus
satis non fecit nec defenditur, bonis possessis itemque distractis per actionem
in factum contra emptorem, qui sciens fraudem comparavit, et eum, qui ex
lucrativo titulo possidet, scientiae mentione detracta creditoribus esse
consultum. * diocl. et maxim. aa. et cc. crescentino. * <a 293 s. x k. nov.
aa. conss.>
CJ.7.75.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
actu sollemni praecedentem obligationem peremisti, perspicis adversus
fraudatorem intra annum in quantum facere potest vel dolo malo fecit, quo minus
possit , edicto perpetuo tantum actionem permitti. * diocl. et maxim. aa. et
cc. menandrae. * <a xxx >
LIBER OCTAVUS
CJ.8.1.0.
De interdictis.
CJ.8.2.0. Quorum bonorum.
CJ.8.3.0. Quod legatorum.
CJ.8.4.0. Unde vi.
CJ.8.5.0. Si per vim vel alio modo absentis perturbata sit possessio.
CJ.8.6.0. Uti possidetis.
CJ.8.7.0. De tabulis exhibendis.
CJ.8.8.0. De liberis exhibendis seu de ducendis et de homine libero exhibendo.
CJ.8.9.0. De precario et de salviano interdicto.
CJ.8.10.0. De aedificiis privatis.
CJ.8.11.0. De operibus publicis.
CJ.8.12.0. De ratiociniis operum publicorum et de patribus civitatum.
CJ.8.13.0. De pignoribus.
CJ.8.14.0. In quibus causis pignus tacite contrahitur.
CJ.8.15.0. Si aliena res pignori data sit.
CJ.8.16.0. Quae res pignori obligari possunt vel non et qualiter pignus
contrahatur.
CJ.8.17.0. Qui potiores in pignore habeantur.
CJ.8.18.0. De his qui in priorum creditorum locum succedunt.
CJ.8.19.0. Si antiquior creditor pignus vendiderit.
CJ.8.20.0. Si communis res pignorata sit.
CJ.8.21.0. De praetorio pignore et ut in actionibus etiam debitorum missio
praetorii pignoris procedat.
CJ.8.22.0. Si in in causa iudicati pignus captum sit.
CJ.8.23.0. Si pignus pignori datum sit.
CJ.8.24.0. De partu pignoris et omni causa.
CJ.8.25.0. De remissione pignoris.
CJ.8.26.0. Etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri.
CJ.8.27.0. De distractione pignorum.
CJ.8.28.0. Debitorem venditionem pignorum impedire non posse.
CJ.8.29.0. Si vendito pignore agatur.
CJ.8.30.0. De luitione pignoris.
CJ.8.31.0. Si unus ex pluribus heredibus creditoris vel debitoris partem suam
debiti solverit vel acceperit.
CJ.8.32.0. Si pignoris conventionem numeratio secuta non sit.
CJ.8.33.0. De iure dominii impetrando.
CJ.8.34.0. De pactis pignorum et de commissoria lege in pignoribus rescindenda.
CJ.8.35.0. De exceptionibus sive praescriptionibus.
CJ.8.36.0. De litigiosis.
CJ.8.37.0. De contrahenda et committenda stipulatione.
CJ.8.38.0. De inutilibus stipulationibus.
CJ.8.39.0. De duobus reis stipulandi et duobus reis promittendi.
CJ.8.40.0. De fideiussoribus et mandatoribus.
CJ.8.41.0. De novationibus et delegationibus.
CJ.8.42.0. De solutionibus et liberationibus.
CJ.8.43.0. De acceptilationibus.
CJ.8.44.0. De evictionibus.
CJ.8.45.0. Creditorem evictionem non debere.
CJ.8.46.0. De patria potestate.
CJ.8.47.0. De adoptionibus.
CJ.8.48.0. De emancipationibus liberorum.
CJ.8.49.0. De ingratis liberis.
CJ.8.50.0. De postliminio et de redemptis ab hostibus.
CJ.8.51.0. De infantibus expositis liberis et servis et de his qui sanguinolentos
emptos vel nutriendos acceperunt.
CJ.8.52.0. Quae sit longa consuetudo.
CJ.8.53.0. De donationibus.
CJ.8.54.0. De donationibus quae sub modo vel condicione vel ex certo tempore
conficiuntur.
CJ.8.55.0. De revocandis donationibus.
CJ.8.56.0. De mortis causa donationibus.
CJ.8.57.0. De infirmandis poenis caelibatus et orbitatis et decimariis
sublatis.
CJ.8.58.0. De iure liberorum.
CJ.8.1.0.
De interdictis.
CJ.8.1.1:
Imperator Alexander Severus
Cum
proponas radicibus arborum in vicina agathangeli area positis crescentibus
fundamentis domus tuae periculum adferri, praeses ad exemplum interdictorum,
quae in albo proposita habet: " si arbor in alienas aedes
impendebit", item: " si arbor in alienum agrum impendebit", quibus
ostenditur ne per arboris quidem occasionem vicino nocere oportere, rem ad suam
aequitatem rediget. * alex. a. apro evocato. * <a 224 pp. vii k. april.
iuliano et crispino conss.>
CJ.8.1.2:
Imperatores valer., gallien.
Praeses
provinciae in eum, qui eiusdem provinciae non est, nec ex interdicto potest
cognoscere. * valer. et gallien. aa. messiae. * <a 260 pp. vii k. mai.
saeculare et donato conss.>
CJ.8.1.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Incerti
iuris non est orta proprietatis et possessionis lite prius possessionis decidi
oportere quaestionem competentibus actionibus, ut ex hoc ordine facto de
dominii disceptatione probationes ab eo qui de possessione victus est
exigantur. interdicta autem licet in extraordinariis iudiciis proprie locum non
habent, tamen ad exemplum eorum res agitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.
pompeiano. * <a 293 subscripta v k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.8.1.4:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quis quodlibet interdictum efflagitet, ruptis veteribus ambagibus inter ipsa
cognitionum auspicia rationem exprimere ac suas adlegationes iubeatur
proponere. * arcad. et honor. aa. aemiliano pu. * <a 406 d. xiii k. aug.
constantinopoli arcadio a. vi et probo conss.>
CJ.8.2.0.
Quorum bonorum.
CJ.8.2.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Hereditatem
eius, quem patrem tuum fuisse dicis, petiturus iudicibus qui super ea re
cognituri erunt de fide intentionis adlega. quamvis enim bonorum possessionem
ut praeteritus agnovisti, tamen interdicto quorum bonorum non aliter possessor
constitui poteris, quam si te defuncti filium esse et ad hereditatem vel
bonorum possessionem admissum probaveris. * sev. et ant. aa. .To. * <a 197
pp. viii k. ian. laterano et rufino conss.>
CJ.8.2.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ex
edicto sororis patruelis intestato sine liberis defunctae recte petita bonorum
possessione quaesisti successionem ac negotium integrum est, quae cum moreretur
eius fuerunt, secundum edicti quorum bonorum tenorem ab his, qui pro herede vel
pro possessore possident dolove malo fecerint, quo magis desierint possidere,
tibi rector provinciae restitui efficiet. * diocl. et maxim. aa. et cc. marco.
* <a 294 s. vi k. april. cc. conss.>
CJ.8.2.3pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Constat
virum a bonis intestate uxoris superstitibus consanguineis esse extraneum, cum
prudentium omnium responsa et lex ipsa naturae successores eos faciat. * arcad.
et honor. aa. petronio vic. * <a 395 d. vi k. aug. mediolani olybrio et
probino conss.>
CJ.8.2.3.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ergo
iubemus, ut omnibus frustrationibus amputatis per interdictum quorum bonorum in
petitorem corpora transferantur, secundaria actione proprietatis non exclusa.
<a 395 d. vi k. aug. mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.8.3.0.
Quod legatorum.
CJ.8.3.1pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Heredi
scripto satis idonec lege falcidia, si exhausta legatis successio probetur, per
quartae retentionem prospectum est. * diocl. et maxim. aa. et cc. latinae. *
<a 293 d. xvi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.3.1.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde
si legatarius vel fideicommissarius non consentiente patre tuo, quem adseveras
testatori successisse et bonorum possessionem accepisse, relicta sibi legata
vel fideicommissa detinuit, secundum sententiam interdicti, quod adversus
legatarios scriptis heredibus propositum est, oblata satisdatione, quam
praestari oportet, in possessione constitui, ut ita retentione competenti
utaris, experiri potes. <a 293 d. xvi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.4.0.
Unde vi.
CJ.8.4.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Recte
possidenti ad defendendam possessionem, quam sine vitio tenebat, inculpatae
tutelae moderatione illatam vim propulsare licet. * diocl. et maxim. aa. et cc.
theodoro. * <a 290 pp. xv k. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.4.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Vi
pulsos restituendos esse interdicti exemplo, si necdum annus excessit,
certissimi iuris est, et heredes teneri in tantum, quantum ad eos pervenit. *
diocl. et maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 293 s. aa. conss.>
CJ.8.4.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Auctoritatem
vobis rescripti nostri tenendae possessionis, quam vos per violentiam adeptas
profitemini, commodari nimis improbe postulatis. * diocl. et maxim. aa. et cc.
ulpiae et proclinae. * <a 294 s. viii id. april. cc. conss.>
CJ.8.4.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si de
possessione vi deiectus es, eum et legis iuliae vis privatae reum postulare et
ad instar interdicti unde vi convenire potes, quo reum causam omnem praestare,
in qua fructus etiam, quos vetus possessor percipere potuit, non quos praedo
percepit, venire non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. hygino. * <a
294 s. iiii id. april. sirmi cc. conss.>
CJ.8.4.5:
Imperator Constantinus
Invasor
locorum poena teneatur legitima, si tamen vi loca eundem invasisse constiterit.
nam si per errorem aut incuriam domini loca ab aliis possessa sunt, sine poena
possessio restitui debet. * constant. a. ad tertullianum. * <a 330 d. vi k.
mart. gallicano et symmacho conss.>
CJ.8.4.6pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Meminerint
cuncti, sive vulgato rescripto mansuetudinis nostrae sive sententia cuiuslibet
iudicis utantur in causis, conveniendos dominos locorum esse aut, si forte
defuerint, actores eorum ad insinuandas sententias procuratoresque quaerendos,
ne inde iniuriarum nascatur occasio, unde iura nascuntur. quod si praecepta
nostra implere neglexerint, omni negotio, de quo iurgare coeperant,
privabuntur. * grat. valentin. et theodos. aaa. pancratio pu. * <a 382 d.
prid. non. april. antonio et syagrio conss.>
CJ.8.4.6.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sin
autem habito plerumque colludio curatores vel tutores minorum his rem debitam
ea occasione pervadant, ut pupillis vel adultis iurgandi copia et fructus
adimatur, his eatenus subvenimus, ut eosdem non atterat damno culpa temeritatis
alienae, sed ilico quidem possessio ei a quo est ablata reddatur, curatores
autem vel tutores aeterna deportatione punitos bonorum quoque publicatio
persequatur. <a 382 d. prid. non. april. antonio et syagrio conss.>
CJ.8.4.7:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
quis in tantam furoris pervenit audaciam, ut possessionem rerum apud fiscum vel
apud homines quoslibet constitutarum ante eventum iudicialis arbitrii violenter
invaserit, dominus quidem constitutus possessionem quam abstulit restituat
possessori et dominium eiusdem rei amittat: sin vero alienarum rerum
possessionem invasit, non solum eam possidentibus reddat, verum etiam
aestimationem earundem rerum restituere compellatur. * valentin. theodos. et
arcad. aaa. ad messianum com. rer. privat.* <a 389 d. xvii k. iul. treviris
timasio et promoto conss.>
CJ.8.4.8:
Imperatores Arcadius, Honorius
Momentariae
possessionis interdictum, quod non semper ad vim publicam pertinet vel
privatam, mox audiri, interdum etiam sine inscriptione, meretur. * arcad. et
honor. aa. pasiphilo. * <a 395 d. viii k. ian. mediolani olybrio et probino
conss.>
CJ.8.4.9:
Imperator Zeno
Si
quando vis iudicio fuerit patefacta, dein super rebus abreptis vel invasis vel
damno tempore impetus quaestio proponatur, si non potuerit qui vim sustinuit
quae perdidit singula comprobare, taxatione ab iudice facta pro personarum
atque negotii qualitate, sacramento aestimationem rerum quas perdidit
manifestet nec ei liceat ultra taxationem ab iudice factam iurare: et quod
huiusmodi iureiurando dato fuerit declaratum, iudicem condemnare oportet. *
zeno a. sebastiano pp. * <a 477 d. id. dec. constantinopoli post consulatum
armati vc.>
CJ.8.4.10pr.:
Imperator Zeno
Non ab
re est, quemadmodum possessionis alienae invasores tam vetus quam praesens
sacra constitutio censuit puniendos, nec conductoribus et possessionis alienae
detentoribus impune procedere, si locatoribus forte vel possessionem rerum
suarum, quam apud alios precario modo esse concesserant, recuperare secundum
leges volentibus, cum nulla sibimet cognita legibus adlegatio competeret,
duxerint resistendum, et non protinus, id est non expectato iudiciorum ordine,
alienam possessionem recte eam recuperantibus cedere patiantur. * zeno a.
sebastiano pp. * <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico cons.>
CJ.8.4.10.1:
Imperator Zeno
Eos
namque iubemus pro tanta suae iniquitatis impudentia, si cognitionis iudiciariae
eventu fuerint condemnati, rei, cuius possessionem sponte restituere usque ad
definitivam sententiam minime passi sunt, aestimationem victrici parti una cum
ipsa re praebere compelli. <a 484 d. v k. april. constantinopoli theodorico
cons.>
CJ.8.4.11pr.:
Imperator Justinianus
Cum
quaerebatur inter illyricianam advocationem, quid fieri oporteret propter eos,
qui vacuam possessionem absentium sine iudiciali sententia detinuerunt, quia
veteres leges nec unde vi interdictum nec quod vi aut clam vel aliam quandam
actionem ad recipiendam talem possessionem definiebant, violentia in ablatam
possessionem minime praecedente, nisi domino tantummodo in rem actionem
exercere permittentes: nos non concedentes aliquem alienas res vel possessiones
per suam auctoritatem usurpare sancimus talem possessorem ut praedonem
intellegi et generali iurisdictione ea teneri, quae pro restituenda possessione
contra huiusmodi personas veteribus declarata est legibus. ridiculum etenim est
dicere vel audire , quod per ignorantiam alienam rem aliquis quasi propriam
occupaverit. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli
post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.4.11.1:
Imperator Justinianus
Omnes
autem scire debent, quod non suum est, hoc ad alios modis omnibus pertinere,
cum talis dispositio in furti actione iam dudum veteribus legibus definita est
dicentibus: si quis alienam rem adversus domini voluntatem attigerit, furti
actione tenetur. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.4.11.2:
Imperator Justinianus
His
videlicet, quae super recipienda possessione a nobis disposita sunt, locum
habentibus, si non ex die, ex quo possessio detenta est, triginta annorum
excesserunt curricula. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.5.0.
Si per vim vel alio modo absentis perturbata sit possessio.
CJ.8.5.1pr.:
Imperator Constantinus
Iudices
absentium, qui cuiuslibet rei possessione privati sunt, suscipiant in iure
personam et auctoritatis suae formidabile ministerium obiciant atque ita
tueantur absentes, ut id solum diligenter inquirant, an eius, qui quolibet modo
peregrinatur, possessio ablata est, quam propinquus vel parens vel proximus vel
amicus vel colonus vel libertus seu servus quolibet titulo retinebat, nec eos,
qui deiecti sunt absentium nomine possidentes, quia minime ipsis dictio causae
mandata sit, ab experiunda re secludant, nec, si servi sint, eorum reiciant in
iure personas, quia huiusmodi condicionis hominibus causas orare fas non sit:
sed post elapsa quoque spatia recuperandae possessionis legibus praestituta
litigium eis inferentibus largiri convenit, ut eos momentariae perinde
possessioni sine ulla cunctatione restituant, ac si reversus dominus
litigasset. * const. a. severo. * <a 326 d. x k. nov. mediolani constantino
a. vii et constantio c. con ss.>
CJ.8.5.1.1:
Imperator Constantinus
Cui
tamen quolibet tempore reverso actionem recuperandae possessionis indulgemus ,
quia fieri potest, ut restitutio propter servulos infideles vel neglegentes
propinquos vel parentes vel proximos vel amicos et colonos vel libertos interea
differatur. absentibus enim officere non debet tempus emensum, quod
recuperandae possessioni legibus praestitutum est, sed reformato statu, qui per
iniuriam sublatus est, omnia quae supererunt ad disceptationem litigii
immutilata permaneant: iudicio servato iustis legitimisque personis, cum valde
sufficiat possessionem tenentibus absentium nomine contra praesentium
violentiam subveniri. <a 326 d. x k. nov. mediolani constantino a. vii et
constantio c. conss.>
CJ.8.5.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nec
imperiale responsum, quod supplicatio litigatoris obtinuit, nec interlocutio
cognitoris ex quacumque parte innovare possessionis statum eo qui rem tenet
absente permittitur, quia negotiorum merita partium adsertione panduntur. *
arcad. et honor. aa. petronio vic. hispaniarum. * <a 397 d. xv k. ian.
mediolano caesario et attico conss.>
CJ.8.6.0.
Uti possidetis.
CJ.8.6.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Uti
possidetis fundum de quo agitur, cum ab altero nec vi nec clam nec precario
possidetis, rector provinciae vim fieri prohibebit ac satisdationis vel
transferendae possessionis edicti perpetui forma servata de proprietate
cognoscet. * diocl. et maxim. aa. et cc. cyrillo. * <a 294 subscripta iii
id. oct. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.7.0.
De tabulis exhibendis.
CJ.8.7.1:
Imperatores valer., gallien.
Si in
potestate patris fuerunt impuberes filii et vos eis estis substituti atque ita
ad vos intra pubertatem illis decedentibus coepit hereditas pertinere, de
exhibendis testamenti tabulis interdicto uti potestis. * valer. et gallien. aa.
germano. * <a 260 pp. vii k. mai. saeculari et donato conss.>
CJ.8.8.0.
De liberis exhibendis seu de ducendis et de homine libero exhibendo.
CJ.8.8.1:
Imperator Antoninus
Si, ut
proponis, cum tua e potestatis esses, super rebus matris obtinuisti, potes eos
qui tibi condemnati sunt convenire. quod si extitit, qui te filium et in sua
potestate esse contendit, interdicto in eam rem proposito de fide intentionis
eius quaeretur. * ant. a. iustino. * <a 212 pp. vi id. april. duobus aspris
conss.>
CJ.8.8.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adi
praesidem provinciae ac postula filios tuos exhiberi. * diocl. et maxim. aa. et
cc. cyrillae. * <a 293 subscripta v id. april. byzantii aa. conss.>
CJ.8.8.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ad
instar interdicti de exhibenda filia philippi eum conveniendum putaveris, rector
aditus provinciae suam vobis accomodabit notionem. * diocl. et maxim. aa. et
cc. euodiae. * <a 293 s. xii k. dec. nicomediae aa. conss.>
CJ.8.9.0.
De precario et de salviano interdicto.
CJ.8.9.1:
Imperator Gordianus
Si te
non remittente pignus debitor tuus ea quae tibi obnoxia sunt venumdedit,
integrum tibi ius est ea persequi, non interdicto salviano ( id enim tantummodo
adversus conductorem debitoremve competit), sed serviana actione vel quae ad
exemplum eius instituitur utilis adversus emptorem exercenda. * gord. a.
aristoni. * <a 238 pp. vi id. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.8.9.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Habitantis
precario heredes ad restituendum habitaculum teneri contra eos interdicto
proposito manifeste declaratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. fabricio. * <a
293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.8.10.0.
De aedificiis privatis.
CJ.8.10.1:
Imperatores Antoninus, verus
Et
balneum, ut desideras, instruere et aedificium ei superponere potes, observata
tamen forma, qua ceteri super balnea aedificare permittuntur, id est ut
concamaratis superinstruas et ipsa concameres nec modum usitatum altitudinis
excedas. * ant. et verus aa. tauro. * <a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.8.10.2:
Imperator Alexander Severus
Negotiandi
causa aedificia demoliri et marmora detrahere edicto divi vespasiani et senatus
consulto vetitum est. ceterum de alia domo in aliam transferre quaedam licere
exceptum est: sed nec dominis ita transferre licet, ut integris aedificiis depositis
publicus deformetur adspectus. * alex. a. diogeni. * <a 222 pp. xi k. ian.
alexandro a. cons.>
CJ.8.10.3:
Imperator Alexander Severus
An in
totum ex ruina domus licuerit non eandem faciem in civitate restituere, sed in
hortum convertere, et an hoc consensu tunc magistratuum non prohibentium, item
vicinorum factum sit, praeses, probatis his quae in oppido frequenter in eodem
genere controversiarum servata sunt, causa cognita statuet. * alex. a. apro
evocato. * <a 224 pp. vii k. april. iuliano et crispino conss.>
CJ.8.10.4:
Imperator Philippus
Si, ut
proponis, socius aedificii ad refectionem eius sumptus conferre detractat , non
necessarie extra ordinem tibi subveniri desideras. etenim si solus
aedificaveris nec intra quattuor mensuum tempora cum centesimis nummus pro
portione socii erogatus restitutus fuerit vel, quominus id fieret, per socium
id stetisse constiterit, ius dominii pro solido vindicare vel obtinere iuxta
placitum antiquitus poteris. * philipp. a. et philipp. c. victori. * <a 245
pp. iiii k. april. philippo a. et titiano conss.>
CJ.8.10.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is,
contra quem precem fundis, sciens prudensque soli partem ad te petinere, non
quasi socius vel collega communis operis sollicitudine solidam balneorum extructionem
ea mente, ut sumptus pro portione tua reciperet, adgressus est, sed totius loci
dominium usurpare et collapsum balneum refabricare enisus est, cum aedificia
quae alieno loco imponuntur solo cedant nec impensae his qui improbe id
fecerint restitui debeant, antiquato divi hadriani edicto praeses provinciae
memor iuris publici in dirimenda disceptatione legum placita custodiet. *
diocl. et maxim. aa. octavio. * <a 290 pp. vi non. oct. ipsis iiii etiii aa.
conss.>
CJ.8.10.6pr.:
Imperator Constantinus
Si
quis post hanc legem civitate spoliata ornatum, hoc est marmora vel columnas,
ad rura transtulerit, privetur ea possessione, quam ita ornaverit. * const. a.
helpidio agenti vicem pp. * <a 321 d. vi k. iun. viminacii crispo ii et
constantino ii conss.>
CJ.8.10.6.1:
Imperator Constantinus
Si
quis autem ex alia in aliam civitatem labentium parietum marmora vel columnas
de propriis domibus in proprias transferre voluerit, quoniam utrobique( !) haec
esse publicum decus est, licenter hoc faciat: data similiter facultate etiam de
possessione ornatum huiusmodi ad possessionem aliam transferendi, quamvis per
muros vel etiam per mediam civitatem ea transferri necesse sit, ita ut ea
solummodo quae illata fuerint civitatibus exportentur. <a 321 d. vi k. iun.
viminacii crispo ii et constantino ii conss.>
CJ.8.10.7:
Imperator Julianus
Nemini
columnas vel statuas cuiuscumque materiae ex alia eademque provincia vel
auferre liceat vel movere. * iul. a. ad avitianum vic. africae. * <a 362.
363 d. vi k. nov. iuliano a. iiii et sallustio conss.>
CJ.8.10.8pr.:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Singularum
urbium curiales etiam inviti vel reparare intra civitates quas olim habuerint
domus vel ex novo aedificare cogantur, illic semper muniis inservituri et aucturi
propriarum frequentiam civitatum. * valens grat. et valentin. aaa. ad modestum
pp. * <a 377 d. xiii k. nov. gratiano a. iiii et merobaude conss.>
CJ.8.10.8.1:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Possessores
vero, qui non erunt curiales, in urbibus, in quibus domus possident, easdem
domos dirutas neglectasque reparent, iudiciaria ad conservandum hoc praeceptum
auctoritate retinendi. <a 377 d. xiii k. nov. gratiano a. iiii et merobaude
conss.>
CJ.8.10.9:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Si cui
loci proprietas aedificandi iuxta publicas aedes animum dederit, quindecim
pedum spatio interiecto inter publica ac privata aedificia ita sibi noverit
fabricandum, ut tali intervallo et publicae aedes a periculo vindicentur et
privatus aedificator velut perperam fabricato loco destructionis futurae
quandoque non timeat detrimentum. * arcad. honor. et theodos. aaa. aemiliano
pu. * <a 406 d. xi k. nov. constantinopoli arcadio vi et probo conss.>
CJ.8.10.10:
Imperatores Honorius, Theodosius
Per
provincias mesopotamiam osroenam euphratensem syriam secundam phoenicen
libanensem ciliciam secundam utramque armeniam utramque cappadociam pontum
polemoniacum atque hellenopontum, ubi magis hoc desideratur, ceterasque
provincias cunctis volentibus permittatur murali ambitu fundos proprios seu
loca sui dominii constituta vallare. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. *
<a 420 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii
conss.>
CJ.8.10.11pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Maeniana,
quae graece ezwstas appellant, sive olim constructa sive in posterum in
provinciis construenda, nisi spatium inter se per decem pedes liberi aeris
habuerint, modis omnibus detruncentur. * honor. et theodos. aa. severino pp. *
<a 423 d. iii non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii
conss.>
CJ.8.10.11.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
In his
vero locis, in quibus aedificia privatorum horreis publicis videntur obiecta,
obstructione maenianorum quindecim pedum intervalla serventur. <a 423 d. iii
non. mai. constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
CJ.8.10.11.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quem
intercapedinis modum aedificaturis quoque proponimus, ita ut, si quis intra
definitum spatium, id est decem pedum mensuram, aedificare vel intra quindecim
pedum maenianum possidere temptaverit, sciat non solum fabricam demoliendam,
sed etiam ipsam domum fisco nostro adscribendam. <a 423 d. iii non. mai.
constantinopoli theodosio a. viiii et constantio iii conss.>
CJ.8.10.13:
Imperator Justinianus
Cum
dubitabatur, utrum constitutio zenonis divae memoriae ad adamantium praefectum
urbis scripta, quae de servitutibus loquitur, localis est et huic
florentissimae urbi dedicata et debent illius quidem iura in hac observari,
antiqua vero, quae contraria sunt, locum habere in provinciis: indignum esse
nostro tempore putantes aliud ius in hac regia civitate de huiusmodi observari,
aliud apud nostros esse provinciales, sancimus eandem constitutionem in omnibus
urbibus romani imperii obtinere et secundum eius definitionem omnia procedere
et, si quid ius ex ea lege innovatum est a vetere dispositione, et hoc in
provinciis a praesidibus earum observari: ceteris videlicet omnibus, quae non
per zenonianam legem innovata sunt, sed veteribus legibus comprehensa, in sua
firmitate in omni loco manentibus. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k.
sept. constantinopoli post con sulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.10.14pr.:
Imperator Justinianus
De
operis novi nuntiatione quandam antiquis ortam fuisse dubitationem nostra
cognovit tranquillitas, dicentibus, si quis denuntiationem ad inhibendum opus
miserit, non posse eum post annum elapsum, ex quo denuntiatio missa est, iterum
aedificationem prohibere. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xii k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.10.14.1:
Imperator Justinianus
Quod
dupliciter iniquum nobis esse videtur. sive etenim non recte opus prohibuerit,
decet non per totum annum hoc impediri, sive recte denuntiatioem emiserit,
etiam post annum licentiam habere aedificationem prohibere. <a 532 d. xii k.
nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno
secundo.>
CJ.8.10.14.2:
Imperator Justinianus
Talem
igitur iniquitatem inhibentes sancimus, si quis denuntiationem emiserit, in hac
quidem regia urbe praefectum urbi festinare, in provincia vero rectorem eius,
intra trium mensum spatium causam dirimere: sin vero aliquid fuerit quocumque
modo ad decisionem ambiguitatis impedimentum, licentiam habere eum, qui
aedificationem deproperat, opus de quo agitur efficere, prius fideiussore ab eo
dato officio urbicariae praefecturae vel provinciali. ut, si non recte
aedificaverit, omne opus, quod post denuntiationem fecerit, suis sumptibus destruet.
sic enim et opera non per inanes denuntiationes prohibebuntur et recte
denuntiantibus consuletur. <a 532 d. xii k. nov. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.11.0.
De operibus publicis.
CJ.8.11.1:
Imperatores Constantinus, constans
Plurimi
immunitates operum publicorum concessione iudicum adepti sunt: et ideo iubemus
in posterum illicitas immunitates nullius esse momenti. * constant. et constans
aa. ad catullinum. * <a 338 d. vi k. aug. sirmi urso et polemio conss.>
CJ.8.11.2:
Imperatores Constantinus, constans
Quae
operibus publicis impensa constiterit, accepto ferri oportere cognoscas. *
const. et constans aa. ad Marcellinum com. orientis. * <a 349 d. v non. oct.
constantinopoli limenio et catullino conss.>
CJ.8.11.4:
Imperator Julianus
Praetoria
iudicum et domos publicas oportet publico iuri atque usui semper vindicari. *
iul. a. edicto praef. aegypti. * <a 362 pp. iiii non. dec. antiochiae
mamertino et nevitta conss.>
CJ.8.11.5pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Intra
urbem romam veterem et novam nullus iudicum novum opus informet, quotiens
serenitatis nostrae arbitria cessabunt, nisi ex suis pecuniis huiusmodi opus
construere voluerit. * valentin. et valens aa. ad symmachum pu. * <a 364 d.
viii k. iun. philippis divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.8.11.5.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Ea
tamen instaurandi, quae iam deformibus ruinis intercidisse dicuntur, universis
licentiam damus. <a 364 d. viii k. iun. philippis divo ioviano et varroniano
conss.>
CJ.8.11.6:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Praescriptio
temporis iuri publico non debet obsistere, sed nec rescripta quidem. atque ideo
diruenda sunt omnia, quae per diversas urbes vel in foro vel in quocumque
publico loco contra ornatum et commodum ac decoram faciem civitatis extructa
noscuntur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad proculum. * <a 383 d. iii
id. iun. constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.8.11.7:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ad
portus et aquae ductus et murorum instaurationem sive extructionem omnes
certatim facta operarum collatione instare debent neque aliquis ab huiusmodi
consortio dignitatis privilegiis excusari. * grat. valentin. et theodos. aaa.
cynegio pp. * <a 384 d. xv k. febr. constantinopoli ricomere et clearcho
conss.>
CJ.8.11.8:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes,
quibus vel cura mandata fuerit operum publicorum vel pecunia ad extructionem
solito more credita, usque ad annos quindecim ab opere perfecto cum suis
heredibus teneantur obnoxii, ita ut, si quid vitii in aedificatione intra
praestitutum tempus provenerit, de eorum patrimonio ( exceptis tamen his
casibus, qui sunt fortuiti) reformetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. et
arcad. a. cynegio pp. * <a 385 d. iii non. febr. constantinopoli arcadio a.
et bautone conss.>
CJ.8.11.9pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si
quando concessa a nobis licentia fuerit extruendi, id sublimis magnificentia
tua sciat esse servandum, ut nulla domus inchoandae publicae fabricae gratia
diruatur, nisi usque ad quinquaginta libras argenti pretii aestimatione
taxabitur. * theodos. arcad. et honor. aaa. aureliano pu. * <a 393 d. iii k.
mart. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
CJ.8.11.9.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
De
aedificiis vero maioris pretii ad nostram scientiam referatur, ut, ubi amplior
poscitur quantitas, imperialis extet auctoritas. <a 393 d. iii k. mart.
constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
CJ.8.11.10:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si qui
iudices perfecto publicis pecuniis operi suum nomen sine nostri numinis
mentione scripserint, maiestatis teneantur obnoxii. * theodos. arcad. et honor.
aaa. rufino pp. * <a 394 d. iii non. iul. constantinopoli arcadio iii et
honorio ii aa. conss.>
CJ.8.11.11:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ne
splendidissimae urbes vel oppida vetustate labantur, de reditibus fundorum
iuris rei publicae tertiam partem reparationi publicorum moenium et thermarum
subustioni deputamus. * arcad. et honor. aa. eusebio com. sacrum larg. * <a
395 d. xi k. iul. mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.8.11.12:
Imperatores Arcadius, Honorius
Omnes
provinciarum rectores litteris moneantur, ut sciant ordines atque incolas
urbium singularum muros vel novos debere facere vel veteres firmius renovare:
scilicet hoc pacto impendiis ordinandis, ut adscriptio currat pro viribus
singulorum, deinde adscribantur pro aestimatione futuri operis territoria
civium, ne plus poscatur aliquid, quam necessitas imperaverit, neve minus, ne
instans impediatur effectus: oportet namque per singula non sterilia iuga certa
quaeque distribui, ut par cunctis praebendorum sumptuum necessitas imponatur:
nemini excusatione vel alia praesumptione ab huiusmodi immunitate praebenda. *
arcad. et honor. aa. caesario pp. * <a 396 d. viiii k. april. arcadio iiii
et honorio iii aa. conss.>
CJ.8.11.13pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nemo
iudicum in id temeritatis erumpat, ut inconsulta pietate nostra novi aliquid
operis existimet inchoandum, vel ex diversis operibus ornamenta aut marmora vel
quamlibet speciem, quae fuisse in usu vel ornatu probabitur civitatis, eripere
vel alio transferre sine iussu tuae sublimitatis audeat. etenim si quis contra
fecerit, sex libris auri multabitur. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. *
<a 398 d. k. ian. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.8.11.13.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Similis
etiam condemnatio ordines civitatum manebit, nisi ornamentum genitalis patriae
decreti huius auctoritate defenderint. <a 398 d. k. ian. mediolani honorio
a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.8.11.13.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Horreorum
autem vel stabulorum fabricas arbitratu proprio provinciarum iudices studio laudandae
devotionis adripiant. <a 398 d. k. ian. mediolani honorio a. iiii et
eutychiano conss.>
CJ.8.11.14:
Imperatores Arcadius, Honorius
Aedificia,
quae vulgo parapessia nuncupantur, vel si qua alia opera moenibus vel publicis
operibus sociata cohaerent, ut ex his incendium vel insidias vicinitas
reformidet aut angustentur spatia platearum vel minuatur porticibus latitudo,
dirui ac prosterni praecipimus. * arcad. et honor. aa. severo pu. * <a 398
d. v id. oct. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.8.11.15:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
aliquando homines emergant, qui a nostra clementia opus publicum sibi praeberi
postulaverint, non nisi diruta penitusque destructa et quae parum sunt in usu
civitatium percipiant: intimandis huiusmodi rescriptis iudicio amplissimae tuae
sedis. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d. id. dec. honorio a.
iiii et eutychiano conss.>
CJ.8.11.16:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quando usus exegerit vel porticus vel quaslibet aedes aetatis senio seu
fortuitis concussas casibus reparari, liceat etiam inconsulta clementia nostra
cum reverentia sui imaginem deponere vel nostram vel retro principum,
reportatamque post refecta aedificia loco proprio denuo collocare. * arcad. et
honor. aa. et teodos. a. aemiliano pu. * <a 406 d. v k. iul. constantinopoli
arcadio a. vi et probo conss.>
CJ.8.11.17:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quicumque
locus in palatio huius urbis privatis aedificiis incommode occupatus est, is
quam primum subrutis omnibus quae in eo sunt aedificiis palatio reformetur,
quod privatorum non est parietibus coartandum ( nam imperio magna ab universis
secreta debentur), ut hi tantum locum habeant habitandi, quos legitimus
maiestatis nostrae usus et rei publicae disciplina delegit: in futurum etiam
universis ab huiusmodi usurpatione prohibendis. * honor. et theodos. aa.
monaxio pu. * <a 409 d. viiii k. mart. constantinopoli honorio viii et
theodosio iii aa. conss.>
CJ.8.11.18pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Turres
novi muri, qui ad munitionem splendidissimae urbis extructus est, completo
opere praecipimus eorum usui deputari, per quorum terras idem murus studio ac
provisione tuae magnitudinis ex nostrae serenitatis arbitrio celebratur. *
honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 413 d. prid. non. april. lucio vc.
cons.>
CJ.8.11.18.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Eadem
lege in perpetuum et condicione servanda, ut annis singulis hi vel ad quorum
iura terrulae demigraverint, proprio sumptu eorum instaurationem sibimet
intellegant procurandam, eorumque usu publico beneficio potientes curam
reparationis ac sollicitudinem ad se non ambigant pertinere. <a 413 d. prid.
non. april. lucio vc. cons.>
CJ.8.11.18.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Ita enim
et splendor operis et civitatis munitio cum privatorum usu et utilitate
servabitur. <a 413 d. prid. non. april. lucio vc. cons.>
CJ.8.11.19:
Imperator Theodosius
Quia
plurimae domus cum officinis suis in porticibus zeuxippi esse memorantur,
reditus memoratorum locorum pro quantitate, quae placuit, ad praebenda
luminaria et aedificia ac tecta reparanda regiae huius urbis lavacro sine
aliqua iubemus excusatione conferri. * theodos. a. severino pu. * <a 424 d.
v id. ian. victore vc. cons.>
CJ.8.11.20:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Qui
sine auctoritate divini rescripti ad iudicium tuae celsitudinis destinandi
angiportus integros vel partes suis domibus incluserint seu porticus
usurparint, procul dubio iura pristina sacratissimae reddere civitati iubemus:
multa auri quinquaginta librarum non defutura, si quis posthac in similem
audaciam prodire temptaverit. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. * <a 439
d. k. nov. theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.8.11.21pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Basilicam
inauratam et marmoribus decoratam liberam in perpetuum manere neque alicuius
imaginis pictarum cuiuslibet honoris tabularum adumbratione fuscari iubemus,
neque in aliqua parte eiusdem basilicae tabulato quicquam opere stationes
ergasteriave constitui sancimus. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. * <a
440 d. xi k. febr. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio conss.>
CJ.8.11.21.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illud
quoque decernimus, ne in eam equos liceat intromitti vel nuptias celebrari.
<a 440 d. xi k. febr. constantinopoli valentiniano a. v et anatolio
conss.>
CJ.8.11.22:
Imperator Leo
Nemini
iudicum liceat in hac inclita urbe vel in provinciis nova opera inchoare,
priusquam ea, quae coepta invenerit a decessore vel praedecessoribus suis,
vetustate diruta aut desidia derelicta diligenti studio instantiaque
compleverit, cum ex hoc plurimum laudis adquirat, si ea culta et perfecta
reddiderit, quae vetusta sunt et instaurationem requirunt quaeque ab aliis
initiata et imperfecta resederant. * leo a. erythrio pp. * <a 472 d. ii k.
mart. constantinopoli marciano cons.>
CJ.8.11.23
<>
CJ.8.12.0.
De ratiociniis operum publicorum et de patribus civitatum.
CJ.8.12.1pr.:
Imperator Zeno
Iubemus
provinciarum quidem rectores et singulae dioeceseos viros spectabiles iudices,
id est praefectum augustalem et comitem orientis et utrosque proconsules et
vicarios una cum suis apparitoribus pro tenore generalium magnificae tuae sedis
dispositionum discutiendis publicis operibus vel aquae ductibus, qui ex
civilibus reditibus vel a quolibet spontanea munificentia facti sunt vel
fuerint, modis omnibus abstinere, nec aliquid quolibet modo quolibet tempore in
discutiendo civiles reditus vel facta opera vel quae fieri adsolent, unam
siliquam sibi ex singulis erogandis solidis vindicando aut quodcumque lucrum
captando, cum huiusmodi rebus habere commune, utpote patribus civitatium et
curae eorum deputatis. * zeno a. arcadio pp. * <a 485-486?>
CJ.8.12.1.1:
Imperator Zeno
Qui
vero opus aliquod pro sua liberalitate se facturos promiserint, licet certum
sit eos ex sola pollicitatione ad implendum suae munificentiae opus necessitate
iuris teneri, nullam tamen eos vel heredes eorum super facto opere ratiocinium
vel discussionem aut aliquam ( utpote non in integrum promissa quantitate in id
opus erogata vel inutiliter facto opere, aut alia qua ratione) quocumque modo
quocumque tempore inquietudinem sustinere concedimus. <a 485-486?>
CJ.8.12.1.2:
Imperator Zeno
Quod
si vir clarissimus provinciae moderator vel eius officium reditus publicos vel
opera publica contra vetitum discutiendo vel unam siliquam aut quodlibet ex
isdem reditibus vel operibus vindicando sacratissimae nostrae legis praecepta
transierint, quinque quidem officii primates exilio damnati perpetuo bona sua
civitati quam laeserint non dubitent vindicanda, rector vero provinciae
quinquaginta librarum auri ferietur dispendio: hac eadem poena spectabilibus
quoque iudicibus, licet illustri dignitate fuerint decorati, et eorum officiis,
sicut superius distinctum est, imminenda. <a 485-486?>
CJ.8.13.0.
De pignoribus.
CJ.8.13.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Debitor,
qui pignoribus profitetur se creditoribus cedere, nihilo magis liberabitur. *
sev. et ant. aa. timotheo. * <a 194 pp. v k. mart. severo a. ii et albino
conss.>
CJ.8.13.2pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Quamvis
constet specialiter quaedam et universa bona generaliter adversarium tuum
pignori accepisse et aequale ius in omnibus habere, iurisdictio tamen
temperanda est. * sev. et ant. aa. lucio. * <a 204 pp. ii k. iun. cilone et
libone conss.>
CJ.8.13.2.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Ideoque
si certum est posse eum ex his, quae nominatim ei pignori obligata sunt,
universum redigere debitum, ea, quae postea ex isdem bonis pignori accepisti,
interim non auferri praeses iubebit. <a 204 pp. ii k. iun. cilone et libone
conss.>
CJ.8.13.3:
Imperatores Severus, Antoninus
Creditores,
qui non reddita sibi pecunia conventionis legem ingressi possessionem exercent,
vim quidem facere non videntur, attamen auctoritate praesidis possessionem
adipisci debent. * sev. et ant. aa. maximo. * <a 205 pp. k. mai antonino a.
ii et geta ii conss..>
CJ.8.13.4:
Imperatores Severus, Antoninus
Cum te
pecuniam accepisse et agros tuos obligasse fateris, non habet rationem, quod
quereris vi te coactum pignori dare. si igitur recipere vis rem tuam, solve
creditori pecuniam debitam. * sev. et ant. aa. bellio. * <a 208 d. iii k.
iun. antonino a. iii et geta iii conss.>
CJ.8.13.5:
Imperator Antoninus
Praeses
provinciae vir clarissimus ius pignoris tui exsequentem te audiet. nec tibi
oberit sententia adversus debitorem tuum dicta, si eum collusisse cum
adversario suo aut, ut dicis, non causa cognita, sed praescriptione superatum
esse constiterit. * ant. a. domitio. * <a 212 pp. id. mai. romae duobus
aspris conss.>
CJ.8.13.6:
Imperator Antoninus
In
summa debiti computabitur etiam id, quod propter possessiones pignori datas ad
collationem viarum muniendarum vel quod aliud necessarium obsequium praestitisse
creditorem constiterit. * ant. a. quinto. * <a 213 pp. iii k. aug. antonino
a. iiii et balbino conss.>
CJ.8.13.7:
Imperator Gordianus
Usucapio
pignoris conventionem non extinguit. * gord. a. marciano. * <a 238 pp. non.
sept. pio et pontiano conss.>
CJ.8.13.8:
Imperator Gordianus
Quamvis
personali actione expertus adversus reum vel fideiussores seu mandatores eius
feceris condemnationem, pignoris tamen adhuc habes persecutionem. * gord. a.
festo. * <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.13.9:
Imperator Gordianus
Si
dominium eius possessionis, quae cum pignori data esset, a debitrice donatu ad
te translatum est, eamque postea creditor vel eius heredes detinere coeperunt ,
vindica eam, praeside provinciae curante, ut, fructuum deducta ratione
residuoque a te oblato si fuerit satisfactum, ea possessio tibi reddatur. *
gord. a. attico. * <a 239 pp. iii k. oct. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.13.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Debitores
praesentes prius denuntiationibus conveniendi sunt. igitur si conventi debito
satis non fecerint, persequenti tibi pignora seu hypothecas, quas instrumento
specialiter comprehensas esse dicis, competentibus actionibus rector provinciae
auctoritatis suae auxilium impertire non dubitabit. * diocl. et maxim. aa.
alexandro. * <a 290 d. xviii k. febr. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.13.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nominatori
pignori capere sine praesidis auctoritate res nominati non licet. * diocl. et
maxim. aa. et cc. euphrosyno. * <a 293 s. iii k. mart. aa. conss.>
CJ.8.13.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
uxor tua pro pecunia quam accepit mutuo res proprias obligavit pignori eique tu
successisti, licet in instrumentum eius facti testimonium collatum non sit,
soluto debito creditorem de his tibi reddendis sollemni iure conveni. * diocl.
et maxim. aa. et cc. eusebio. * <a 293 s. v k. april. aa. conss.>
CJ.8.13.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
dominam non minorem viginti et quinque annis ea quae obligaverat tibi iure
dominii possidere permisisse et in solutum dedisse precibus significes, dominae
contractus et voluntas ad firmitatem tibi sufficit. * diocl. et maxim. aa. et
cc. matronae. * <a 293 s. iii k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.8.13.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Distractis
a debitore pignoribus creditores in potestate habere, utrumne personali
obligatos sibi, an pignora possidentes in rem actione convenire velint, non est
incerti iuris. * diocl. et maxim. aa. et cc. appiano. * <a 293 s. k. mai.
heracliae aa. conss.>
CJ.8.13.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Debitorem
neque vendentem neque donatem neque legantem vel per fideicommissum
relinquentem posse deteriorem facere creditoris condicionem certissimum est.
unde si tibi obligatam rem probare posse confidis, pignora persequi debes. *
diocl. et maxim. aa. et cc. basilidae. * <a 293 s. v non. mai. heracliae aa.
conss.>
CJ.8.13.16:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etsi
frater tuus non suam, sed ad te pertinentem pecuniam mutuam suo nomine dedit ac
pignus accepit, tamen tibi pignoris obligationem quaerere non potuit. * diocl.
et maxim. aa. et cc. heraidi. * <a 293 s. iiii id. mai hadrianopoli aa.
conss.>
CJ.8.13.17:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quamvis
ea pecunia, quam a te mutuo frater tuus accepit, comparavit praedium, tamen
nisi specialiter vel generaliter hoc obligavit, tuae pecuniae numeratio in
causam pignoris non deduxit. sane personali actione debitum apud praesidem
petere non prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. pontiae. * <a 293 s. xv
k. iun. aa. conss.>
CJ.8.13.18:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pignoris
vel hypothecae persecutio in rem est. * diocl. et maxim. aa. et cc. euodio. *
<a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.8.13.19:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut
vim maiorem pignorum creditor praestare necesse non habet, ita dolum et culpam,
sed et custodiam exhibere cogitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximo. *
<a 293 s. xvii k. ian. aa. conss.>
CJ.8.13.20:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditor
ad petitionem urgueri iure minime potest. quapropter eo, quod vos heredibus
euodiani debere confiditis, oblato et, si nolint accipere, consignato atque
deposito de reddendo pignore hos praesidali notione convenite. * diocl. et
maxim. aa. et cc. alexandro. * <a 294 pp. xviii k. febr. cc. conss.>
CJ.8.13.21:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Res
obligatas exterus debito soluto liberando datum petere, non earum dominium
adipisci potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. vito. * <a 294 s. iii k. nov.
retiariae cc. conss.>
CJ.8.13.22:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Secundus
creditor offerendo priori debitum confirmat sibi pignus et a debitore sortem
eiusque tantum usuras, quae fuissent praestandae, non etiam usurarum usuras
accipit. * diocl. et maxim. aa. et cc. antiochiano. * <a 294 s. iii id. dec.
nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.23:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Maior
annis viginti quinque pignoris conventione remissa, cum hoc solum pactum vel
iurisdictio secundum ipsius voluntatem tueatur, persequi non potest. * diocl.
et maxim. aa. et cc. macedonio. * <a 294 s. xvii k. ian. nicomediae cc.
conss.>
CJ.8.13.24:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Persecutione
pignoris omissa debitores actione personali convenire creditor urgueri non
potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. marco. * <a 294 s. xv k. ian.
nicomediae cc. conss.>
CJ.8.13.25:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servo,
qui fuerat pignori obligatus, defuncto debiti permanet integra petitio. * diocl.
et maxim. aa. et cc. dracontio. * <a 294 s. vii k. ian. nicomediae cc.
conss.>
CJ.8.13.26:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
tibi notarium pignoris titulo debitor tuus obligavit, eum, a quo mancipium
abreptum proponis, apud rectorem provinciae conveni. * diocl. et maxim. aa. et
cc. mauricio. * <a 294 s. vi k. ian. sirmi cc. conss.>
CJ.8.13.27pr.:
Imperator Justinianus
Super
hypothecis, quas argenti distractores vel metaxarii vel alii quarumcumque
specierum negotiatores pecunias sibi credentibus dare solent, hoc specialiter
super amputanda omni machinatione sancimus, ut, si post huiusmodi contractum
liberis suis vel alio modo cognatis quamcumque militiam idem negotiatores
adquisierint, ea tamen vendi vel ad heredes sub certa definitione transmitti
potest, liceat creditoribus eorum, etiam non probantibus ex pecuniis eorundem
negotiatorum liberos eorum vel cognatos militasse ( dum tamen contrarium non
probetur alios e suo patrimonio dedisse pecunias), creditum ab his qui
militarunt exigere vel tantum eos efflagitare, quanti vendi eadem militia
possit. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii
cons.>
CJ.8.13.27.1:
Imperator Justinianus
Quod
ita obtinere sancimus, et si extraneis quibusdam idem negotiatores de suis
pecuniis huiusmodi militiam adquisisse probentur, ut, quod generaliter in ipsis
debitoribus militantibus talem militiam, quae vendi vel ad heredes transmitti
potest, permissum est, ut liceat creditoribus et adhuc viventium debitorum iure
hypothecae vindicare militias, nisi satis sibi fiat, et post mortem eorum
exigere, quod pro isdem militiis pro tenore communis militantium placiti vel
divinae sanctionis tale praestantis beneficium dari solet, hoc in negotiatorum
personis, licet ipsi militantes minime debito obnoxii sint, integrum
creditoribus eorum servetur. <a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii
cons.>
CJ.8.13.27.2:
Imperator Justinianus
Quod
scilicet in futuris militiis, non etiam in his, quas liberi vel cognati
eorundem negotiatorum vel extranei pecuniis eorum meruerunt, tenere sancimus.
<a 528 d. k. iun. dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.8.14.0.
In quibus causis pignus tacite contrahitur.
CJ.8.14.1:
Imperator Antoninus
Universa
bona eorum qui censentur vice pignorum tributis obligata sunt. * ant. a. sperato.
* <a 213 pp. k. iun. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.8.14.2:
Imperator Antoninus
Certum
est eius qui cum fisco contrahit bona veluti pignoris titulo obligari, quamvis
specialiter id non exprimitur. * ant. a. proculo. * <a 214 d. vi k. mart.
messala et sabino conss.>
CJ.8.14.3:
Imperator Alexander Severus
Quamvis
fructus pignori datorum praediorum, etsi id aperte non sit expressum, et ipsi
pignori credantur tacita pactione esse, praedia tamen, quae emuntur ex fructuum
pretio, ad eandem causam venire nulli prudentium placuit. * alex. a. pars ex
rescripto.* <a 223 pp. id. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.14.4:
Imperatores carus, carinus, numer.
Satis
notum est et idem constitutum bona earum in dotem data, quae nuptae sunt his
qui primipili sarcinam subeunt, obnoxia necessitati ei teneri: verum certo
ordine, ut scilicet tunc demum ad hoc mulieris patrimonium periculum respiciat,
si universis viri ac nominatorum facultatibus exhaustis nihil residuum
inveniatur. * carus carinus et numer. aaa. * <a 283 d. v id. aug. caro et
carino aa. conss.>
CJ.8.14.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non
in inductis et illatis in fundum, quae pignoris teneri causa placuerat,
mancipia fuissent nec haec specialiter obligata monstrentur, rector provinciae
ea restitui iubebit. nec enim praetextu debiti pensionum restitutionem horum
morari potest, cum, si quid sibi deberi domina fundi ex pensionibus vel
quacumque ratione probare possit, huius solutionem sollemniter fieri conveniat.
* diocl. et maxim. aa. et cc. corinthiae. * <a 294 subscr. xii k. febr. cc.
conss.>
CJ.8.14.6:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
mater legitima liberorum tutela suscepta ad secundas contra sacramentum
praestitum adspiraverit nuptias, antequam ei tutorem alium fecerit ordinari
eique quod debetur ex ratione tutelae gestae persolverit, mariti quoque eius
praeteritae tutelae ratiociniis bona iure pignoris tenebuntur obnoxia. *
theodos. et valentin. aa. ad florentium pp. * <a 439 d. vi id. iul. constantinopoli
theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.8.14.7:
Imperator Justinianus
Sancimus
de invectis a conductore rebus et illatis, quae domino pro pensionibus tacite
obligantur, non solum in utraque roma et territorio earum hoc ius locum habere,
sed etiam in nostris provinciis. tali enim iusta praesumptione etiam omnes
nostros provinciales perpotiri desideramus. * iust. a. iohanni pp. * <a 532
d. xv k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.15.0.
Si aliena res pignori data sit.
CJ.8.15.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Procurator
citra domini voluntatem domum pignori frustra dedit. si tamen pecuniam
creditoris in rem domini versam constabit, non inutilis erit exceptio dumtaxat
quod numeratum est exsolvi desideranti. * sev. et ant. aa. carpo. * <a 194
pp. xi k. nov. severo a. ii et albino conss.>
CJ.8.15.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
probaveris praesidi hortos de quibus agebatur tuos esse, intellegis obligari
eos creditori ab alio non potuisse, si non sciens hoc agi in fraudem creditoris
ignorantis dissimulasti. * sev. et ant. aa. latinae. * <a 205 pp. prid. id.
oct. antonino a. ii et geta ii conss.>
CJ.8.15.3:
Imperator Antoninus
Curator
adulti vel tutor pupilli propriam rem mobilem eius, cuius negotia tuetur ,
pignoris iure obligare non potest, nisi in rem eius pecuniam mutuam accipiat. *
ant. a. marciae. * <a 212 pp. vi k. febr. duobus aspris conss.>
CJ.8.15.4:
Imperator Alexander Severus
Nec si
maior annis viginti quinque fuisset filius tuus, qui in potestate tua erat, te
invito rem tuam obligare potuit. * alex. a. secundo. * <a 223 pp. v k. nov.
maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.15.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
res, quae necdum in bonis debitoris est, pignori data ab eo postea in bonis
eius esse incipiat, ordinariam quidem actionem super pignore non competere
manifestum est, sed tamen aequitatem facere, ut facile utilis persecutio
exemplo pignoraticiae daretur. * diocl. et maxim. aa. eutycho. * <a 286 pp.
xiii k. iun. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.15.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quae
praedium in filios a se titulo donationis translatum creditori suo dat pignori,
se magis contrario pigneraticio obligavit iudicio, quam quicquam dominis nocet,
cum serviana etiam actio declarat evidenter iure pignoris teneri non posse,
nisi quae obligantis in bonis fuerint, et per alium alienam rem invito domino
pignori obligari non posse certissimum est. * diocl. et maxim. aa. et cc.
zosimo. * <a 293 s. v id. iul. philippopoli aa. conss.>
CJ.8.15.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in
rem suam accepta pecunia mutua tutor mancipium tuum pignori dedit nec huic post
perfectam aetatem consensum accommodasti, pignori res obligari non potuit. *
diocl. et maxim. aa. et cc. corneliae. * <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.15.8:
Imperatores Honorius, Theodosius
Nexum
non facit praediorum nisi persona, quae iure potuit obligare. per servum aut
procuratorem colonum vel actorem seu conductorem praeiudicium possessioni
invito vel inscio domino imponi non posse et iure et legum auctoritatibus
decantatur. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 422 d. id. iul.
ravennae honorio xiii et theodosio x aa. conss.>
CJ.8.16.0.
Quae res pignori obligari possunt vel non et qualiter pignus contrahatur.
CJ.8.16.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Alumnos
tuos et ceteras res, quas neminem credibile est pignori specialiter daturum
fuisse, generali pacti conventione, quae de bonis tuis facta est, in causam
pignoris non fuisse rationis est. * sev. et ant. aa. optato. * <a 197 pp.
xii k. april. laterano et rufino conss.>
CJ.8.16.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Cum
constet pignus consensu contrahi, non dubitamus eum, qui emptiones agrorum
suorum pignori posuit, de ipsis agris obligandis cogitasse. * sev. et ant. aa.
rogato. * <a 207 pp. v k. iul. apro et maximo conss.>
CJ.8.16.3:
Imperator Antoninus
Si
monumento corpus filiae tuae intulisti, religiosum id fecisti: quo facto
obligari a quoquam prohibente iuris religione non posse in dubium non venit. *
ant. a. restituto. * <a 215 pp. iii k. april. laeto ii et cereale conss.>
CJ.8.16.4:
Imperator Alexander Severus
Nomen
quoque debitoris pignerari et generaliter et specialiter posse pridem placuit.
quare si debitor is satis non facit, cui tu credidisti, ille, cuius nomen tibi
pignori datum est, nisi ei cui debuit solvit nondum certior a te de obligatione
tua factus, utilibus actionibus satis tibi facere usque ad id, quod tibi deberi
a creditore eius probaveris, compelletur, quatenus tamen ipse debet. * alex. a.
....... evocato.* <a 225 pp. prid. k. mart. fusco et dextro conss.>
CJ.8.16.5:
Imperator Alexander Severus
Spem
eorum praemiorum, quae pro coronis athletis pensitanda sunt, privata pactione
pignerare minime admittendum est: et ideo nec si generale pactum de omnibus
bonis pignori obligandis intervenerit, tenet. * alex. a. septimio. * <a 233
pp. iii k. mai. maximo ii et paterno conss.>
CJ.8.16.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui
filios vestros vel liberos homines pro pecunia quam vobis credebat pignoris
titulo accepit, dissimulatione iuris se circumvenit, cum sit manifestum
obligationem pignoris non consistere nisi in his, quae quis de bonis suis facit
obnoxia. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 293 s. k. mai. heracliae
aa. conss.>
CJ.8.16.7pr.:
Imperator Constantinus
Exsecutores
a quocumque iudice dati ad exigenda debita ea, quae civiliter poscuntur, servos
aratores aut boves aratorios aut instrumentum aratorium pignoris causa de
possessionibus abstrahunt, ex quo tributorum illatio retardatur. * const. a. ad
universos provinciales. * <a 315 d. iii non. iun. sirmi constantino a. iiii
et licinio iiii conss.>
CJ.8.16.7.1:
Imperator Constantinus
Si
quis igitur intercessor aut creditor vel praefectus pagi vel vici vel decurio
in hac re fuerit detectus, aestimando a iudice supplicio subiugetur. <a 315
d. iii non. iun. sirmi constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
CJ.8.16.8:
Imperatores Honorius, Theodosius
Pignorum
gratia aliquid quod ad culturam agri pertinet auferri non convenit. * honor. et
theodos. aa. probo com. sacr. larg. * <a 414 d. iii id. iun. constante et
constantio conss.>
CJ.8.16.9pr.:
Imperator Justinianus
Si
quis in cuiuscumque contractus instrumento ea verba posuerit: " fide et
periculo rerum ad me pertinentium" vel " per earum exactionem
satisfieri tibi permitto", sufficere ea verba ad rerum tam earum quas in
praesenti debitor habet quam futurarum hypothecam, nec ex prioribus
sanctionibus minus habere speciali hypothecae memoria videri, cum sit iustum
voluntates contrahentium magis quam verborum conceptionem inspicere. * iust. a.
menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii
cons.>
CJ.8.16.9.1:
Imperator Justinianus
Super
qua generali hypotheca illud quoque ad conservandam contrahentium voluntatem
sancimus, ut et, si " res suas" supponere debitor dixerit, non
adiecto" tam praesentes quam futuras", ius tamen generalis hypothecae
etiam ad futuras res producatur. <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn.
iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.8.17.0.
Qui potiores in pignore habeantur.
CJ.8.17.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Qui
pignus secundo loco accepit, ita ius suum confirmare potest, si priori
creditori debitam pecuniam solverit aut, cum obtulisset isque accipere
noluisset, eam obsignavit et deposuit nec in usus suos convertit. * sev. et
ant. aa. secundo. * <a 197 pp. k. febr. laterano et rufino conss.>
CJ.8.17.2:
Imperator Antoninus
Si
decreto praetoris, qui de fideicommisso ius dixit, in possessionem fundi
hereditarii fideicommissi condicionalis servandi gratia prius inducti estis,
quam adversarius vester in causa iudicati eiusdem fundi pignus occupavit iussu
eius, qui iure sententiam exsequebatur, tempore potiores estis. nam cum de
pignore utraque pars contendat, praevalet iure, qui praevenit tempore. * ant.
a. chresto. * <a 212 pp. v id. mai. duobus aspris conss.>
CJ.8.17.3:
Imperator Antoninus
Si
fundum pignori accepisti, antequam rei publicae obligaretur, sicut prior es
tempore, ita potior iure. * ant. a. varo. * <a 213 pp. v id. oct. antonino
a. iiii et balbino conss.>
CJ.8.17.4:
Imperator Antoninus
Cum
rem publicam heliopolitanorum propter emolumentum sententiae in rerum tam
heredis quam hereditariarum possessionem missam esse proponas, intellegis,
quamvis pater tuus cum sossiano contraxerit, tamen, si personali actione eum
habuit obligatum, praeponi rem publicam iure pignoris, quae ex auctoritate eius
qui iubere potuit servandi iudicati causa occupavit. * ant. a. silvano. * <a
215 pp. v id. dec. laeto ii et cereale conss.>
CJ.8.17.5:
Imperator Alexander Severus
Prior
quidem creditor compelli non potest tibi, qui posteriore loco pignus accepisti,
debitum offerre: sed si tu ei omne quod debetur solveris, pignoris tui causa
firmabitur. * alex. a. septimio. * <a 233 pp. iii k. mai. maximo ii et
paterno conss.>
CJ.8.17.6:
Imperatores valer., gallien.
Si
generaliter bona sint obligata et postea res alii specialiter pignori dentur,
quoniam ex generali obligatione potior habetur creditor qui ante contraxit, si
ab illo tu comparasti, non oportet te ab eo qui postea credidit inquietari. *
valer. et gallien. aa. philoxeno. * <a 260 pp. prid. id. mai. saeculare ii
et donato conss.>
CJ.8.17.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet
isdem pignoribus multis creditoribus diversis temporibus datis priores
habeantur potiores, tamen eum, cuius pecunia praedium comparatum probatur, quod
ei pignori esse specialiter statim convenit, omnibus anteferri iuris
auctoritate declaratur. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 293 subscripta
xvii k. febr. aa. conss.>
CJ.8.17.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Diversis
temporibus eadem re duobus iure pignoris obligata eum, qui prior data mutua
pecunia pignus accepit, potiorem haberi certi ac manifesti iuris est, nec alias
secundum distrahendi potestatem huius pignoris consequi, nisi superiori
creditori debita fuerit soluta quantitas. * diocl. et maxim. aa. et cc.
fabricio. * <a 293 s. prid. k. mai heracliae aa. conss.>
CJ.8.17.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eos
qui acceperunt pignora, cum in rem habeant actionem, privilegiis omnibus, quae
personalibus actionibus competunt, praeferri constitit. * diocl. et maxim. aa.
et cc. asclepiodoto. * <a 294 s. iiii non. dec. cc. conss.>
CJ.8.17.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
tibi pro dote quam acceperat res maritus obligavit, eo mortuo hi, quibus easdem
pignori dederat, non offerentes debitum nulla possunt persequi ratione. nam
chirographarios creditores nec in rem nec in personam eos, qui debitori non
probantur successisse, ulla ratione convenire posse manifestum est. * diocl. et
maxim. aa. et cc. polydeucae. * <a 294 pp. non. dec. cc. conss.>
CJ.8.17.11pr.:
Imperator Leo
Scripturas,
quae saepe adsolent a quibusdam secrete fieri, intervenientibus amicis nec ne,
transigendi vel paciscendi seu fenerandi vel societatis coeundae gratia seu de
aliis quibuscumque causis vel contractibus conficiuntur, quae idiochira graece
appellantur, sive tota series eorum manu contrahentium vel notarii aut alterius
cuiuslibet scripta fuerit, ipsorum tamen habeant subscriptiones, sive testibus
adhibitis sive non, licet condicionales sint, quos vulgo tabularios appellant,
sive non, quasi publice scriptas, si personalis actio exerceatur, s uum robur
habere decernimus. * leo a. erythrio pp. * <a 472 d. k. iul. constantinopoli
marciano cons.>
CJ.8.17.11.1:
Imperator Leo
Sin
autem ius pignoris vel hypothecae ex huiusmodi instrumentis vindicare quis sibi
contenderit, eum qui instrumentis publice confectis nititur praeponi, etiamsi
posterior dies his contineatur, nisi forte probatae atque integrae opinionis
trium vel amplius virorum subscriptiones isdem idiochiris contineantur: tunc
enim quasi publice confecta accipiuntur. <a 472 d. k. iul. constantinopoli
marciano cons.>
CJ.8.17.12pr.:
Imperator Justinianus
Adsiduis
aditionibus mulierum inquietati sumus, per quas suas dotes deperditas esse
lugebant et ab anterioribus creditoribus substantias maritorum detentas. *
iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.1:
Imperator Justinianus
Nos
itaque ad antiquas leges perspeximus in personalibus actionibus rei uxoriae
actioni, quam in praesenti sustulimus, magnam praerogativam praestantes, ut
contra omnes paene personales actiones habeat privilegia et creditores alios
antecedat, licet fuerant anteriores. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli
post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.2:
Imperator Justinianus
Et
haec cum in personalibus statuerant actionibus, si hypothecam respiciebant,
ilico iustitiae vigorem relaxabant et senioribus hypothecis novas mulieris
hypothecas, si habebat actiones, expellebant, nec ad fragilitatem muliebrem
respicientes nec quod et corpore et substantia et omni vita sua marito
fungitur, cum paene mulieribus tota substantia in dote constituta est. <a
531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.
>
CJ.8.17.12.3:
Imperator Justinianus
Oportebat
enim disponi maritos creditoribus suis ex sua substantia satisfacere, non dote
muliebri, quam ad suos victus suasque alimonias mulier possidet, vel a semet
ipsa data vel pro ea ab alio. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.4:
Imperator Justinianus
( 1)
ad haec omnia respicientes et reminiscentes, quod et alias duas constitutiones
fecimus pro dotibus mulieribus subvenientes, et omnia in unum colligentes
sancimus ex stipulatu actionem, quam mulieribus iam pro dote instituendam
dedimus cuique etiam tacitam donavimus inesse hypothecam, potiora iura contra
omnes habere mariti creditores. licet anterioris sint temporis privilegio
vallati. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.5:
Imperator Justinianus
Cum
enim in personalibus actionibus secundum quod diximus tali privilegio utebatur
res uxoria, quapropter non et in hypothecam hoc mulieri et nunc indulgemus
beneficium, licet res dotales vel ex his aliae comparatae non extent, sed
quocumque modo vel dissipatae vel consumptae sunt, si tamen re ipsa fuerint
parti mariti datae? quis enim eas non miseretur propter obsequia, quae maritis
praestant , propter partus periculum et ipsam liberorum creationem, pro qua
multa nostris legibus inventa sunt privilegia? <a 531 d. v k. dec.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.6:
Imperator Justinianus
Ideo
quod antiquitas quidem dare incepit, ad effectum autem non pertulit, nos pleno
legis articulo consumavimus et, sive liberos habet mulier sive ab initio non
habuit sive progenitos amisit, hoc ei privilegium indulgemus. <a 531 d. v k.
dec. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.7:
Imperator Justinianus
Exceptis
videlicet contra novercas anterioris matrimonii filiis, quibus pro dote matris
suae iam quidem dedimus hypothecas contra paternas res vel eius creditores, in
praesenti autem similem praerogativam servamus, ne, quod posteriori datum est
uxori, hoc anteriori denegetur, sed sic maneat eis ius incorruptum, quasi adhuc
vivente matre eorum: duabus enim dotibus ab eadem substantia debitis es tempore
praerogativam manere volumus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.8:
Imperator Justinianus
( 2)
haec autem tantum ad dotem sancimus, non ad ante nuptias donationem, quam suo
tempori servire disponimus et habere inter creditores sui temporis ordinem. non
enim pro lucro fovemus mulieres, sed ne damnum patiantur suisque rebus
defraudentur curamus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc. >
CJ.8.17.12.9:
Imperator Justinianus
( 3)
quam legem ex praesenti tempore locum habere sancimus et non retrorsus
referimus. <a 531 d. v k. dec. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc. >
CJ.8.18.0.
De his qui in priorum creditorum locum succedunt.
CJ.8.18.1pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Non
omnimodo succedunt in locum hypothecarii creditoris hi, quorum pecunia ad
creditorem transit. hoc enim tunc observatur, cum is, qui pecuniam postea dat,
sub hoc pacto credat, ut idem pignus ei obligetur et in locum eius succedat. *
sev. et ant. aa. Marcellinae. * <a 209 pp. id. iul. pompeiano et avito
conss.>
CJ.8.18.1.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Quod
cum in tua persona factum non sit ( iudicatum est enim te pignora non
accepisse), frustra putas tibi auxilio opus esse constitutionis nostrae ad eam
rem pertinentis. <a 209 pp. id. iul. pompeiano et avito conss.>
CJ.8.18.2pr.:
Imperator Antoninus
Cum
pro parte, in cuius potestate non eras, pecuniam fisco intuleris, et iure
privilegio eius successisti et eius locum cui pecuniam numerasti consecutus es,
nec hi creditores patris tui, qui personalem habuerunt actionem vel cum eo
postea sub pignoribus contraxerunt, pignora tua te ignorante distrahendo iuri
tuo aliquid derogaverunt. * ant. a. felici. * <a 216 pp. k. oct. romae
sabino ii et anullino conss.>
CJ.8.18.2.1:
Imperator Antoninus
Unde
intellegis, si quid tuo nomine te absente ab actoribus tuis solutum est, ut indebitum
numeratum restitui pignoraque tibi nexa persequi te posse. <a 216 pp. k.
oct. romae sabino ii et anullino conss.>
CJ.8.18.3:
Imperator Alexander Severus
Si
potiores creditores pecunia tua dimissi sunt, quibus obligata fuit possessio,
quam emisse te dicis, ita ut pretium perveniret ad eosdem priores creditores,
in ius eorum successisti et contra eos, qui infirmiores illis fuerunt, iusta
defensione te tueri potes. * alex. a. valenti. * <a 224 pp. k. febr. iuliano
et crispino conss.>
CJ.8.18.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
prior res publica contraxit fundusque ei est obligatus, tibi secundo creditori
offerendi pecuniam potestas est, ut succedas etiam in ius rei publicae. *
diocl. et maxim. aa. carpophoro. * <a 286 pp. xv k. iun. maximo ii et
aquilino conss.>
CJ.8.19.0.
Si antiquior creditor pignus vendiderit.
CJ.8.19.1pr.:
Imperator Alexander Severus
Si
vendidit is qui ante pignus accepit, persecutio tibi hypothecaria superesse non
potest. * alex. a. athenioni. * <a 230 pp. v id. mai. agricola et clemente
conss.>
CJ.8.19.1.1:
Imperator Alexander Severus
Cum
autem debitor ipsi priori creditori eadem pignora in solutum dederit vel
vendiderit, non magis tibi persecutio adempta est, quam si aliis easdem res
debitor venumdedisset: sed ita persequens res obligatas audieris, si, quod
eidem possessori propter praecedentis contractus auctoritatem debitum est,
obtuleris. <a 230 pp. v id. mai. agricola et clemente conss.>
CJ.8.19.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Obligata
pignoris iure creditore recte distrahente post debitor emptori pretium offerens
vel creditori quod debuit evincere non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc.
endemiae. * <a 293 s. xvi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.19.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quominus
creditor, qui ante pignus accepit, distrahat, non offerendo secundus priori
debitum interpellare non potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. theophilo. *
<a 294 d. vi k. april. cc. conss.>
CJ.8.20.0.
Si communis res pignorata sit.
CJ.8.20.1:
Imperator Antoninus
Frater
tuus, sicut vobis invitis portionem vobis competentem obligare non potuit , ita
suam dando obligationem creditori quaesiit. unde intellegis nullum praeiudicium
dominio vestro contractum eius facere potuisse. * ant. a. venusto. * <a 214
accepta xiiii k. dec. messalla et sabino conss.>
CJ.8.21.0.
De praetorio pignore et ut in actionibus etiam debitorum missio praetorii
pignoris procedat.
CJ.8.21.1:
Imperator Justinianus
Si
praetorium pignus quicumque iudices dandum alicui perspexerint, non solum super
rebus mobilibus et immobilibus et se moventibus, sed etiam super actionibus
quae debitori competunt praecipimus hoc eis licere decernere. * iust. a. menae
pp. * <a 529 d. k. april. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.8.21.2pr.:
Imperator Justinianus
Veteris
iuris dubitationem decidentes ad duplum genus hypothecarum respeximus, unum
quidem, quod ex conventionibus et pactis hominum nascitur, aliud, quod a
iudicibus datur et praetorium nuncupatur. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.
k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.21.2.1:
Imperator Justinianus
Et cum
invenimus in conventionalibus pignoribus vel hypothecis non solum tenentem
creditorem adiuvari, sed etiam si ab eo cadat, sive sua culpa sive non sive fortuito
casu, humanius esse perspeximus et in praetorio pignore dare recuperationem
creditori, quocumque modo possessionem amittat, sive culpa sua sive non sive
fortuito casu. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.8.21.2.2:
Imperator Justinianus
Licet
enim debuerat incumbere suo pignori, ne aliquam patiatur iacturam, tamen, ne
quid amarum in creditoribus consequatur, benignius causam interpretamur et ei
recuperationem donamus. <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste
vv. cc. conss.>
CJ.8.22.0.
Si in in causa iudicati pignus captum sit.
CJ.8.22.1:
Imperator Antoninus
Res ob
causam iudicati eius iussu, cui ius iubendi fuit, pignoris iure teneri ac
distrahi posse saepe rescriptum est. nam in vicem iustae obligationis succedit
ex causa contractus auctoritas iubentis. * ant. a. gabinio. * <a 213 pp. v
k. aug. romae antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.8.22.2pr.:
Imperator Alexander Severus
Cum in
causa iudicati aliqua res pignori capitur, per officium eius qui ita decrevit
venumdari solet, non per eum, qui iudicatum fieri postulavit. * alex. a.
valeriano. * <a 223 pp. vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.22.2.1:
Imperator Alexander Severus
Et si
alio emptore non existente, vel existente quidem, sed non dignum pretium
offerente is cui iudicatus satis non fecit ad licitationem secundum constituta
fuerit admissus, cuiuslibet alterius vice ex officio emere debet. <a 223 pp.
vi k. mai. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.22.3:
Imperator Gordianus
In
causa iudicati pignora ex auctoritate praesidis capta potius distrahi quam iure
dominii possideri consuerunt. si tamen per calliditatem condemnati emptor
inveniri non potest, tunc auctoritate principis dominium creditori addici
solet. * gord. a. antigono. * <a 239 pp. id. aug. gordiano a. et aviola
conss.>
CJ.8.23.0.
Si pignus pignori datum sit.
CJ.8.23.1pr.:
Imperator Gordianus
Etiam
id quod pignori obligatum est a creditore pignori obstringi posse iam dudum
placuit, scilicet ut sequenti creditori utilis actio detur tamdiuque eum is qui
ius repraesentat tueatur, quamdiu in causa pignoris manet eius qui dedit. *
gord. a. lamponi. * <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.8.23.1.1:
Imperator Gordianus
Sed si
vos usum fructum possessionis tantummodo pignori dedistis, isque qui accepit
alii eam possessionem, cuius usum fructum nexum habebat, sine vestra voluntate
pigneravit, creditor eius in id, quo pignoris vinculum non constitit,
distrahens dominio vos privare nequivit. <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano
conss.>
CJ.8.23.1.2:
Imperator Gordianus
Quod
si non fuit vestro creditori usus fructus, sed ipsa possessio pignerata, et
ante exsolutam a domino pecuniam creditor secundus pignus acceptum vendidit,
non posse venditionem post soluta pecunia rescindi divorum principum placitis
continetur. <a 238 pp. id. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.8.23.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
creditor possessionem, quae a parentibus tuis pignoris iure fuerat obligata,
non vendidit, sed alii creditori pignori dedit, examinata fide veri poteris eam
soluto eo, quod ex hac causa creditori debetur, intercessu praesidis provinciae
recuperare. * diocl. et maxim. aa. gemello. * <a 290 pp. xiii k. ian. ipsis
iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.24.0.
De partu pignoris et omni causa.
CJ.8.24.1:
Imperator Alexander Severus
Partus
pigneratae ancillae in pari causa qua mater esse olim placuit. * alex. a.
mestriano. * <a 230 pp. id. mai. agricola et clemente conss.>
CJ.8.24.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
pignoris titulo mancipia vos obligasse pro mutua quam accepistis pecunia
proponatis, horum mancipiorum operis, quas creditor accepit vel quas percipere
potuit, in usuras computatis et post in sortem, extenuato debito residuum
offerentibus vel, si non accipiat, consignatum deponentibus mancipia vobis
praeses provinciae restitui iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. nonnoso et
antonino. * <a 293 s. v k. ian. aa. conss.>
CJ.8.25.0.
De remissione pignoris.
CJ.8.25.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Si te
manumissum et in libertate moratum sciente ea, cui pignoris nomine obligatus
diceris, praesidi probaveris, ex consensu creditricis remissam pignoris
obligationem apparebit, et per hoc iure te manumissum nec ab herede debitricis
in servitutem peti posse certum est. * sev. et ant. aa. proculo. * <a 205
pp. xii k. mai. antonino a. ii et geta ii conss.>
CJ.8.25.2:
Imperator Antoninus
Si
probaveris te fundum mercatum possessionemque eius tibi traditam sciente et
consentiente ea, quae sibi eum a venditore obligatum dicit, eam exceptione
removebis. nam obligatio pignoris consensu et contrahitur et dissolvitur. *
ant. a. materno. * <a 208 pp. ii id. febr. antonino a. iii et geta iii
conss.>
CJ.8.25.3:
Imperator Alexander Severus
Si
ignorante vel invito te debitor tuus, qui universa bona sua ob pecuniam debitam
tibi obligaverat, etsi cum re publica, postea contraxit, ius tuum non laesit. *
alex. a. tauro. * <a 227 pp. iii id. april. albino et maximo conss.>
CJ.8.25.4:
Imperator Gordianus
Cum te
a debitore mercatum proponas eam rem, quae alii pignerata erat, si sciente eo
ac pignus suum remittente eam mercatus es, cum eius consensu nexus pignoris
evanuerit, si non nova voluntas intercessit, quae denuo obligationem pignoris
constitueret, ea res veluti obstricta non potest vindicari. * gord. a.
aquilino. * <a 239 pp. xi k. mai. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.25.5:
Imperator Gordianus
Debitum,
cuius meministi, quod per pacti conventionem inutiliter factam remisisti, etiam
nunc petere non vetaris et usitato more pignora vindicare. * gord. a.
asclepiadi. * <a 241 pp. vi id. sept. gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.8.25.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si eo
tempore, quo praedium distrahebatur, programmate admoniti creditores, cum
praesentes essent, ius suum exsecuti non sunt, possunt videri obligationem
pignoris amisisse. * diocl. et maxim. aa. argio. * <a 286 pp. iii id. febr.
maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.25.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditricem
patrui tui sub obligatione fundi, qui per chirographum nexus pignori fuerat,
iubentem eandem cautionem reddi pignoris etiam ius remisisse videri manifestum
est. * diocl. et maxim. aa. paulo. * <a 287 pp. v id. sept. diocletiano iii
et maximiano aa. conss.>
CJ.8.25.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
hypothecas fisco distrahente creditores silentio tradiderunt negotium, palam
est actionem suam amisisse eos, quam in rem habebant. nam fiscalis hastae fides
facile convelli non debet. * diocl. et maxim. aa. apollonio. * <a 290 pp.
xiii k. sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.25.9pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ex
causa mandati pro socero tuo te fenebrem pecuniam exsolvisse proponas, curabit
praeses provinciae in restituenda pecunia, quam pro eo exsolvisti, nec non
etiam usuris eius indemnitati tuae prospicere. * diocl. et maxim. aa. hermiano.
* <a 290 pp. x k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.25.9.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nam si
recepta a creditore mancipia, quae pignori fuerant data, hac mente socero tuo
tradidisti, ut pignoris vinculum dissolvatur, obligatio semel extincta
instaurari non potest. <a 290 pp. x k. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.25.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Res
pignoris hypothecaeve iure creditoribus obnoxias citra consensum eorum
debitores alienantes praecedentem non dissolvunt obligationem. * diocl. et
maxim. aa. et cc. quintillae. * <a 293 d. k. dec. aa. conss.>
CJ.8.25.11pr.:
Imperator Justinianus
Solita
providentia utimur etiam de pignoribus vel hypothecis rerum, quae quibusdam
creditoribus suppositae postea a debitoribus venduntur vel alio modo
transferuntur creditore suum consensum contractui praebente et quodam legitimo
postea modo ad priorem dominum revertuntur. * iust. a. iohanni pp. * <a 532
d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno
secundo.>
CJ.8.25.11.1:
Imperator Justinianus
In hoc
etenim casu diversae sententiae legum prudentibus habitae sunt, quibusdam
dicentibus ius pignoris creditori renovari propter verbum " futurarum
rerum", quod in generalibus hypothecis poni solitum est, aliis penitus
extingui. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.25.11.2:
Imperator Justinianus
Nobis
autem visum est eum, qui semel consensit alienationi hypothecae et hoc modo
suum ius respuit, indignum esse eandem rem utpote ab initio ei suppositam
vindicare vel tenentem inquietare. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.26.0.
Etiam ob chirographariam pecuniam pignus teneri.
CJ.8.26.1pr.:
Imperator Gordianus
Pignus
intercidit, si novatione facta in alium ius obligationis transtulisti nec , ut
ea res pignoris nomine teneretur, cautum est. * gord. a. festo. * <a 239 pp.
id. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.26.1.1:
Imperator Gordianus
Quod
si pactum inter te eumque, qui postea dominus fundi constitutus novam
obligationem susceperat, intercessit, ut idem fundus tibi pignoris nomine
teneatur, quamvis personali actione expertus feceris condemnationem, pignoris
tamen habes persecutionem. <a 239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola
conss.>
CJ.8.26.1.2:
Imperator Gordianus
Ac si
in possessione fueris constitutus, nisi ea quoque pecunia tibi a debitore
reddatur vel offeratur, quae sine pignore debetur, eam restituere propter
exceptionem doli mali non cogeris. iure enim contendis debitores eam solam
pecuniam, cuius nomine pignora obligaverunt, offerentes audiri non oportere,
nisi pro illa etiam satisfecerint, quam mutuam simpliciter acceperint. <a
239 pp. id. mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.26.1.3:
Imperator Gordianus
Quod
in secundo creditore locum non habet: nec enim necessitas ei imponitur
chirographarium etiam debitum priori creditori offerre. <a 239 pp. id. mart.
gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.27.0.
De distractione pignorum.
CJ.8.27.1:
Imperator Alexander Severus
Fundum
pignori obligatum, si creditor ex fructibus debitum persecutus est, cum ipso
iure pignus obligatione liberatum sit, distrahere minime potest. * alex. a.
pacatae. * <a 223 pp. id. ian. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.27.2:
Imperator Alexander Severus
Creditor,
qui hypothecae seu pignori rem sibi nexam vendiderit, rem litigiosam non
videtur vendere, quia precario debitor possidet. * alex. a. maximo. * <a 223
pp. xii k. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.27.3:
Imperator Alexander Severus
Hypothecis
vel pignoribus a creditore venumdatis in id quod deest adversus reum vel
fideiussorem actio competit. * alex. a. luciano. * <a 223 pp. iii non. nov.
maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.27.4:
Imperator Alexander Severus
Creditor
hypothecas sive pignus cum proscribit, notum debitori facere, si bona fide rem
gerit, et quando licet testato dicere debet. si quid itaque per fraudem in
pignore villae venditae commissum probare potes, ut inferatur actio, quae eo
nomine competit, adi eum cuius de ea re notio est. * alex. a. crescenti. *
<a 225 pp. k. iun. fusco et dextro conss.>
CJ.8.27.5:
Imperator Alexander Severus
Si
residuum debiti paratus es solvere, praeses provinciae dabit arbitrum, apud
quem, quantum sit quod superest ex debito, examinabitur: et sive ad iudicem
venire diversa pars cessaverit sive oblato superfluo ad venditionem
prosiluerit, improba alienatio proprietatis tuae ius non auferet. * alex. a.
sossiano. * <a 231 pp. xii k. aug. pompeiano et peligno conss.>
CJ.8.27.6:
Imperator Gordianus
Quamdiu
non est integra pecunia creditori numerata, etiamsi pro parte maiore eam
consecutus sit, distrahendi rem obligatam non amittit facultatem. * gord. a.
rogato. * <a 238 pp. xiii k. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.8.27.7:
Imperator Gordianus
Si
cessante solutione creditor non reluctante lege contractus ea quae pignori sibi
nexa erant distraxit, revocari venditionem iniquum est, cum, si quid in ea re
fraudulenter fecerit, non emptor a te, sed creditor conveniendus sit. * gord.
a. caro. * <a 238 pp. v k. nov. pio et pontiano conss.>
CJ.8.27.8:
Imperator Gordianus
Si
prius, quam distraheretur pignorata possessio, pecuniam creditori obtulisti,
eoque non accipiente contestatione facta eam deposuisti et hodieque in eadem
causa permanet, pignoris distractio non valet. quod si prius, quam offerres,
legem venditionis exercuit, quod iure subsistit revocari non debet. * gord. a.
maximo. * <a 239 pp. iii non. april. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.27.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quae
specialiter vobis obligata sunt, debitoribus detractantibus solutionem bona
fide debetis et sollemniter vendere: ita enim parebit, an ex pretio pignoris
debito satisfieri potest. quod si quid deerit, non prohibemini etiam cetera
bona iure conventionis consequi. * diocl. et maxim. aa. cyrillo. * <a 287
pp. xiii k. iun. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.8.27.10pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Et qui
sub imagine alterius personae, quam supposuerat, iugiter tenet, cum sibi
negotium gerat, alienasse non videtur. iure enim pignoris obligatum praedium
neque si per subiectam personam creditor comparaverit neque si sibi addixerit,
debitori adfert praeiudicium, sed in eadem causa permanet, in qua fuit ante
huiusmodi collusionem. * diocl. et maxim. aa. rufino. * <a 290 pp. iii non.
oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.27.10.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane
si debitore distrahente comparaverit, consensu emptionem perfectam, si neque
dolus adversarii neque metus causa gesta arguentur, revocari exemplo grave est.
<a 290 pp. iii non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.27.10.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
igitur poteris evidentibus probationibus monstrare creditorem per suppositam
imaginarii emptoris personam semper possessionem tenuisse nec vendita bona fide
praedia postea sinceriter comparasse, potes oblata pecunia cum usuris ad
restitutionem creditorem compellere. <a 290 pp. iii non. oct. ipsis iiii et
iii aa. conss.>
CJ.8.27.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Mulier
licet res specialiter pignori dederit pro alio, creditor eas distrahendi non
habet facultatem, nisi dissimulatione, marito obligante velut proprias,
creditoris ignorantiam circumscripserit. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufinae.
* <a 293 pp. v k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.8.27.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
debitor rem tibi iure pignoris obligatam te non consentiente distraxit,
dominium cum sua causa transtulit ad emptorem. * diocl. et maxim. aa. et cc.
zotico. * <a 293 s. prid. k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.8.27.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui
praedium obligatum a creditore comparavit, si in vacuam possessionem inductus
non est, nullam in rem actionem habet. * diocl. et maxim. aa. et cc. theodotae.
* <a 293 >
CJ.8.27.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in
hoc quod iure debetur tibi satisfactum non fuit, et debitoribus res obligatas
tenentibus aditus praeses provinciae tibi distrahendi iubebit fieri facultatem.
* diocl. et maxim. aa. et cc. modesto. * <a 293 pp. xvi k. dec. sirmi aa.
conss.>
CJ.8.27.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Obligatis
pignori mancipiis a creditore distractis ac traditis si post debitor quondam
haec sollicitaverit, non venditori, sed emptori contra possidentem in rem
competit actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. avianae. * <a 294 d. k. mart.
sirmi cc. conss.>
CJ.8.27.16:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unus
ex multis debitoris qui pignora tradiderat heredibus, quod ab eo personali
actione peti potuit, solvendo res obligatas distrahendi creditori facultatem
non ademit. * diocl. et maxim. aa. et cc. silviano. * <a 294 s. iii non.
april. cc. conss.>
CJ.8.27.17:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Rei
creditor obligatae generali sive speciali conventione per creditorem alium, cui
non fuerat nexa, venumdatae non amittit persecutionem. * diocl. et maxim. aa.
et cc. agapae. * <a 294 d. prid. non. april. cc. conss.>
CJ.8.27.18:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui a
creditore pignori obligatum iure emit, de proprietate vinci non potest. *
diocl. et maxim. aa. et cc.Gaiano. * <a 294 subscripta vi k. mai. cc.
conss.>
CJ.8.27.19:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
maritus tuus mutuam, licet tuam, dedit pecuniam, eorum, quae pignoris titulo
accepit, si ei non successisti, distrahendi nomine tuo nullam habes facultatem.
* diocl. et maxim. aa. et cc. liviae. * <a 294 s. vi id. nov. heracliae cc.
conss.>
CJ.8.27.20:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Secundum
placiti fidem, si nihil convenit specialiter, pignoribus a creditore maiore
quam ei debebatur pretio distractis, licet ex eo fundus comparatus sit, non
super hoc in rem, sed in personam, id est pigneraticia, de superfluo competit
actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabino. * <a 294 s. iiii id. nov.
byzantio cc. conss.>
CJ.8.28.0.
Debitorem venditionem pignorum impedire non posse.
CJ.8.28.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
sunt, qui emere praedia tibi obligata velint, non impediuntur scriptura
testamenti, qua complexus est debitor nulla a se praedia venumdari et poenam
addidit , ut fisci fierent. nec enim potuisse eum huiusmodi lege ius creditoris
facere deterius manifestum est. * sev. et ant. aa. Marcello. * <a 207 d. vi
k. mai. apro et maximo conss.>
CJ.8.28.2pr.:
Imperator Gordianus
Debitoris
denuntiatio, qui creditori suo, ne sibi rem pignori obligatam distrahat, vel
his qui ab eo volunt comparare denuntiat, ita demum efficax est, si universum
tam sortis quam usurarum offerat debitum creditori eoque non accipiente idonea
fide probationis ita ut oportet depositum ostendat. * gord. a. nepoti. * <a
239 pp. iii non. aug. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.28.2.1:
Imperator Gordianus
Nam si
vel modicum de sorte vel usuris in debito perseveret, distractio rei obligatae
non potest impediri, neque ea ratione emptor, tametsi sciat interpositam a
debitore creditori denuntiationem, mala fide fit possessor. <a 239 pp. iii
non. aug. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.29.0.
Si vendito pignore agatur.
CJ.8.29.1pr.:
Imperator Alexander Severus
Praeses
provinciae aditus, si probatum fuerit tuum creditorem, cui ius distrahendi
pignora fuit, dolo malo fundum vendidisse, quanti tua interest restituere tibi
eundem creditorem iubebit. * alex. a. agrippae. * <a 222 pp. k. sept.
alexandro a. cons.>
CJ.8.29.1.1:
Imperator Alexander Severus
Quod
si de bonis creditoris condemnati solvi pecunia non potuerit et probatum fuerit
emptorem mala fide emisse, offerenti pecuniam cum usuris, quanti fundus veniit,
restituere tibi fundum cum fructibus malae fidei emptorem iubebit. <a 222
pp. k. sept. alexandro a. cons.>
CJ.8.29.2:
Imperator Alexander Severus
Servos,
quos nullo iure a creditore venisse dicis, pater tuus vel tu, si hereditas eius
ad te pertinet, a possessoribus petere potes. quod si usucapti sunt, petat
pater tuus pretium eorum a creditore, qui non iure eos servos vendidit. * alex.
a. aemilio. * <a 222 pp. iii k. ian. alexandro a. cons.>
CJ.8.29.3:
Imperator Alexander Severus
Si
uxor tua praesidi probaverit, cum aureos triginta deberet, servos suos
amplioris pretii per gratiam aureis viginti creditorem venumdedisse eumque
solvendo non fuisse, iubebit emptores recepto pretio restituere servos. * alex.
a. claudio. * <a 223 pp. xvi k. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.29.4:
Imperator Gordianus
Cum
contra bonam fidem venditionem obligatae possessionis a creditore factam
adleges, non observatis, quae in distrahendis pignoribus celebrari
consueverunt, adito praeside provinciae experire actione competenti non tantum
adversus creditorem, verum etiam adversus possessorem, si fraudem eum
participasse cum creditore potueris docere, ut revocatis, quae mala fide gesta
constiterit, et fructuum ratio et damni quod inrogatum apparuerit haberi
possit. * gord. a. eudemo. * <a 240 pp. k. april. sabino ii et venusto
conss.>
CJ.8.29.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
creditore pignus priusquam ei satisfieret distrahente non per collusionem
emptor comparavit, successor eius de superfluo, non emptoris heres, qui rem
possidet, conveniendus est. * diocl. et maxim. aa. et cc. nonnae. * <a 294
s. xvi k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.30.0.
De luitione pignoris.
CJ.8.30.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Qui
pro parte heres extitit, nisi totum debitum exsolvat, suam portionem ex
pignoribus recipere non potest. * sev. et ant. aa. antiochiae. * <a 206 pp.
iii k. aril. albino et aemiliano conss.>
CJ.8.30.2:
Imperator Gordianus
Intellegere
debes vincula pignoris durare personali actione submota. * gord. a. domitio. *
<a 240 pp. xii k. iun. sabino ii et venusto conss.>
CJ.8.30.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
reddita debita quantitate vel rebus in solutum datis sive distractis compensato
pretio satis ei contra quem supplicas factum adito praeside probaveris, vel si
quod residuum debetur obtuleris ac, si non acceperit, deposueris consignatum,
restitui tibi res pacto pignoris obligatas providebit, cum etiam edicto
perpetuo, actione proposita pecunia soluta creditori vel si per eum factum sit,
quominus solveretur, ad reddenda quae pignoris acceperat iure eum satis
evidenter urgueri manifestum sit. * diocl. et maxim. aa. et cc. floro. * <a
293 s. vi id. oct. aa. conss.>
CJ.8.31.0.
Si unus ex pluribus heredibus creditoris vel debitoris partem suam debiti
solverit vel acceperit.
CJ.8.31.1:
Imperatores valer., gallien.
Manifesti
et indubitati iuris est defuncto creditore multis relictis heredibus actionem
quidem personalem inter eos ex lege duodecim tabularum dividi, pignus vero in
solidum unicuique teneri. * valer. et gallien. aa. tauro. * <a 257 d. xv k.
mai. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.31.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Actio
quidem personalis inter heredes pro singulis portionibus quaesita scinditur,
pignoris autem iure multis obligatis rebus, quas diversi possident, cum eius
vindicatio non personam obliget, sed rem sequitur, qui possident tenentes non
pro modo singularum substantiae conveniuntur, sed in solidum, ut vel totum
debitum reddant vel eo quod detinent cedant. * diocl. et maxim. aa. et cc.
claudiae. * <a 294 s. v k. nov. anchiali cc. conss.>
CJ.8.32.0.
Si pignoris conventionem numeratio secuta non sit.
CJ.8.32.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
pecuniam tibi non esse numeratam atque ideo frustra cautionem emissam et pignus
datum probaturus es, in rem experiri potes: nam intentio dati pignoris neque
redditae pecuniae non aliter tenebit, quam si de fide debiti constiterit.
eademque ratione veritas servetur, si te possidente pignus adversarius tuus
agere coeperit. * sev. et ant. aa. hilaro. * <a 197 pp.K. sept. laterano et
rufino conss.>
CJ.8.32.2:
Imperator Alexander Severus
Si, ut
nunc adseveras, nihil creditor numeravit uxori tuae quae pignus dedit, sed
inanem extorsit cautionem, mendaci scriptura contra fidem veritatis obligari
eius res non potest. * alex. a. peregrino. * <a xxx s. sine die et
conss.>
CJ.8.33.0.
De iure dominii impetrando.
CJ.8.33.1:
Imperator Alexander Severus
Dominii
iure pignora possidere desiderans nomina debitorum, quos in solutione cessare
dicis, exprimere et, an sollemnia peregisti, significare debuisti, dummodo
scias omnia bona debitoris, qui pignori dedit, ut universa dominio tuo
generaliter addicantur, impetrare te non posse. * alex. a. nicolaae. * <a
229 pp. xiii k. dec. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.8.33.2:
Imperator Gordianus
Si
creditor pignus iure dominii a nostra serenitate possidere petiit et post
formam praescripti alio anno usuras a vobis accepit, a beneficio impetrato
recessisse videtur. * gord. a. .Tae. * <a 238 pp. prid. non. dec. pio et
pontiano conss.>
CJ.8.33.3pr.:
Imperator Justinianus
Vetustissimam
observationem, quae nullatenus in ipsis rerum claruit documentis, penitus esse
duximus amputandam, immo magis clarioribus remediis corrigendam. igitur in
pignoribus, quae iure dominii possidere aliquis cupiebat, proscriptio publica
et annus luitionis antiquus introducti sunt, pignus autem publice proscriptum
neque vidimus neque nisi tantummodo ex librorum recitatione audivimus. * iust.
a. demostheni pp. * <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et
oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.1:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque, si quis rem creditori suo pigneraverit, si quidem in pactione cautum
est, quemadmodum debet pignus distrahi, sive in tempore sive in aliis
conventionibus ea observari, pro quibus inter creditorem et debitorem conventum
est. sin autem nulla pactio intercesserit, licentia dabitur feneratori ex
denuntiatione vel ex sententia iudiciali post biennium, ex quo attestatio missa
est vel sententia prolata est, numerandum eam vendere. <a 530 d. xv k.
april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.2:
Imperator Justinianus
Sin
vero nemo est, qui comparare eam maluerit, ut necessarium fiat creditori saltem
sibi eam iure dominii possidere, in huiusmodi casibus causam esse observandam
censemus, ut, sive praesens sit debitor, denuntiatio ei scilicet post biennium
mittatur, sive afuerit, provinciale tribunale creditor petat et iudicem
certiorare festinet, quatenus ille eum requisierit, certo tempore super hoc ab
eo statuendo, ut fiat debitori manifestum per apparationem iudicis, quod a
creditore petitum est, et certum tempus statuatur, intra quod et, si fuerit
inventus, debet qui pecunias creditas accepit debitum offerre et pignus
recuperare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv.
cc. conss.>
CJ.8.33.3.3:
Imperator Justinianus
Sin
autem nullatenus fuerit inventus, iudex certum tempus definiat, intra quod
licentia ei dabitur sese manifestare et offerre pecunias et pignus ab
oppigneratione liberare. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et
oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.3a:
Imperator Justinianus
Sin
autem in tempore statuto vel minime fuerit inventus vel creditam pecuniam totam
offerre noluerit, tunc creditor adeat culmen principale et precibus porrectis
iure dominii habere eandem rem expetat habeatque ex divino oraculo eam in suo
dominio. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.8.33.3.3b:
Imperator Justinianus
Et
postquam hoc fuerit subsecutum, pietatis intuitu habeat debitor intra biennii
tempus in suam rem humanum reversum ex die sacri oraculi numerandum, et liceat
ei, creditori qui iam dominus factus est offerre debitum cum usuris et damnis
vitio eius creditori illatis, quorum quantitatem creditor debet suo iuramento
manifestare, et suum pignus recuperare. <a 530 d. xv k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.3c:
Imperator Justinianus
Sin
autem biennium fuerit elapsum, plenissime habeat rem creditor idemque dominus
iam inrevocabilem factam. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et
oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.4:
Imperator Justinianus
Sed si
quidem minus in pignore, plus in debito inveniatur, in hoc, quod noscitur
abundare, sit creditori omnis ratio integra. <a 530 d. xv k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.4a:
Imperator Justinianus
Sin
autem ex utraque parte quantitas aequa inveniatur, sine omni dubitatione totam
rem antea pigneratam retineat. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.4b:
Imperator Justinianus
Sin
autem minus quidem in debito, amplius autem in pignore fiat, tunc in hoc quod
debitum excedit debitori omnia iura integra lege nostra servabuntur,
creditoribus quidem feneratoris non suppositum, aliis autem debitoris
creditoribus vel ipsi debitori servatum. <a 530 d. xv k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.4c:
Imperator Justinianus
Et ne
ex communicatione fiat aliqua difficultas, licentia dabitur creditori seu
domino aestimationem superflui debitori vel creditori debitoris cum competenti
cautela in eum exponenda offerre. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.5:
Imperator Justinianus
Sin
vero creditor, postquam iure dominii hoc possideat, vendere hoc maluerit,
liceat quidem ei hoc facere, si quid autem superfluum sit, debitori servare.
<a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.5a:
Imperator Justinianus
Sin
autem dubitatio exorta fuerit pro venditione utpote viliore pretio facta,
sacramenti religionem creditor praestare compellatur, quod nulla machinatione
vel circumscriptione usus est, sed tanti vendidit rem, quanti potuerit venire:
et hoc tantummodo reddi, quod ex iuramento superfluum fuerit visum. sin autem
ex iureiurando etiam minus habuisse creditor inveniatur, in residuo habeat
integram actionem. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste
vv. cc. conss.>
CJ.8.33.3.6:
Imperator Justinianus
Aestimationem
autem pignoris, donec apud creditorem eundemque dominum permaneat, sive
amplioris sive minoris quantum ad debitum quantitatis est, iudicialis esse
volumus disceptationis, ut, quod iudex super hoc statuerit, hoc in aestimatione
pignoris obtineat. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste
vv. cc. conss.>
CJ.8.34.0.
De pactis pignorum et de commissoria lege in pignoribus rescindenda.
CJ.8.34.1:
Imperator Alexander Severus
Qui
pactus est, nisi intra certum tempus pecuniam quam mutuam accepit solveret,
cessurum creditoribus, hypothecae venditionem non contraxit, sed id
comprehendit , quod iure suo creditor in adipiscendo pignore habiturus erat.
communi itaque iure creditor hypothecam vendere debet. * alex. a. victorino. *
<a 222 pp. id. oct. alexandro a. cons.>
CJ.8.34.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
fundi nomine, quem vendideras, emptori ab alio mota proprietatis quaestione
alterum fundum pro eius evictione pignoris hypothecaeve titulo emptionis
instrumentis ea lege dedisti, ut, quem secundo tradideras, si is quem
vendideras evictus non fuerit, obtineas, de hoc contra eum qui moverat
quaestionem lata sententia emptori parata securitate, circa eum quem
obligaveras restituendum conventionis fidem impleri, si negotium integrum est, praeses
iubebit. * diocl. et maxim. aa. et cc. dionysio. * <a 293 s. k. dec. sirmi
aa. conss.>
CJ.8.34.3pr.:
Imperator Constantinus
Quoniam
inter alias captiones praecipue commissoriae pignorum legis crescit asperitas,
placet infirmari eam et in posterum omnem eius memoriam aboleri. * const. a. ad
pop. * <a 326 d. ii k. febr. serdicae constantino a. vii et constantio c.
conss.>
CJ.8.34.3.1:
Imperator Constantinus
Si
quis igitur tali contractu laborat, hac sanctione respiret, quae cum
praeteritis praesentia quoque depellit et futura prohibet. creditores enim re
amissa iubemus recuperare quod dederunt. <a 326 d. ii k. febr. serdicae
constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.8.35.0.
De exceptionibus sive praescriptionibus.
CJ.8.35.1:
Imperator Antoninus
Debitores
quidem hereditarii unicuique heredum pro portione hereditaria antiqua lege
obligati sunt. sed si eis heredibus omnem pecuniam exsolvisti, quibus nomen
patris tui testator in divisione adscripserat, doli mali exceptione adversus
alios agentes tueri te potes. * ant. a. claudio. * <a 212 pp. xv k. aug.
duobus aspris conss.>
CJ.8.35.2:
Imperator Antoninus
Pro
portione tua, qua domum ad te pertinere dicis, si iudicatum non est, actiones
dirigere potes. nam exceptio rei iudicatae ei demum obstat vel successoribus
eius, inter quos cognitum super ea re et pronuntiatum est. * ant. a. iulio. *
<a 213 pp. xv k. mart. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.8.35.3:
Imperator Antoninus
Adversus
fratrem tuum quondam tutorem legitimum tutelae iudicio si expertus non es,
proposita actione consiste. nec timueris exceptionem pacti, si in eo fraudem
dolumque admissum probare potes: nam replicatio doli opposita bonae fidei
iudicium facit et commentum fraudis repellit. * ant. a. vitali. * <a xxx
>
CJ.8.35.4:
Imperator Alexander Severus
Cum
nondum finitam sententia causam, sed dilatam adlegetis, non est dubium omnes
integras defensiones vobis esse. * alex. a. iunio et aliis. * <a 223 pp. ii
non. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.35.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet
unde vi interdictum intra annum locum habet, tamen exceptione perpetua ei
succurri, qui per vim expulsus post retinuit possessionem, auctoritate
manifestatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. basilio. * <a 293 s. k. mai.
trallis aa. conss.>
CJ.8.35.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
pactum intercessit, in exceptione sine temporis praefinitione de dolo replicari
potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. helenae. * <a 293 s. k. sept.
viminacii aa. conss.>
CJ.8.35.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ex
maiore debiti quantitate minor tibi soluta est nec liberationem debitori tuo
praestitisti, petere quod non probatur redditum, contra exceptionem pacti
replicatione tuam adiuvans intentionem, minime prohiberis. * diocl. et maxim.
aa. et cc. menandrae. * <a 294 s. ii k. mart. cc. conss.>
CJ.8.35.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praescriptionem
peremptoriam, quam ante contestari sufficit, vel omissam, priusquam sententia
feratur, obicere quandoque licet. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. *
<a 294 s. xv k. nov. cc. conss.>
CJ.8.35.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quidem intentionem actoris probatione deficere confidis, nulla tibi defensio
necessaria est. si vero de hac confitendo exceptione te munitum adseveres, de
hac tantum agi convenit. nam si etiam de intentione dubitas, habita de
exceptione contestatione tunc demum, cum intentionem secundum adseverationem
suam petitor probaverit, huic esse locum monstrari convenit. * diocl. et maxim.
aa. et cc. muciano. * <a 294 s. iii non. nov. burtudizi cc. conss.>
CJ.8.35.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non
exceptionibus actores, quibus reis auxilium tribuitur certis ex causis, sed
replicationibus suam intentionem, si quam habent, muniunt. * diocl. et maxim.
aa. et cc. aquilinae. * <a 294 s. k. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.35.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Defensiones
sive exceptiones ad intercessores extendi, quibus reus principalis integro
manente statu munitus est, constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. neoni. *
<a xxx sub die xv k. ian.>
CJ.8.35.12:
Imperator Julianus
Si
quis advocatus inter exordia litis praetermissam dilatoriam praescriptionem
postea voluerit exercere et ab huiusmodi opitulatione submotus nihilo minus
perseveret atque praeposterae defensioni institerit, unius librae auri
condemnatione multetur. * iul. a. ad iulianum com. orientis. * <a 363 d. vii
id. mart. antiochiae iuliano a. iiii et salustio conss.>
CJ.8.35.13:
Imperatores Honorius, Theodosius
Praescriptiones
fori in principio a litigatoribus opponendas esse legum decrevit auctoritas. *
honor. et theodos. aa. symmacho procons. africae. * <a 415 d. v k. sept.
ravennae honorio x et theodosio vi aa. conss.>
CJ.8.36.0.
De litigiosis.
CJ.8.36.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Cum
creditor pignus vendit, non potest videri litigiosae rei emptio contrahi, etsi
debitor interdicat, ne venditio perficiatur. * sev. et ant. aa. paulinae. *
<a 207 pp. k. mai. apro et maximo conss.>
CJ.8.36.2:
Imperator Constantinus
Lite pendente
actiones, quae in iudicium deductae sunt, vel res, pro quibus actor a reo
detentis intendit, in coniunctam personam vel extraneam donationibus vel
emptionibus vel quibuslibet aliis contractibus minime transferri ab eodem
actore liceat, tamquam si nihil factum sit, lite nihilo minus peragenda. *
const. a. ad provinciales. * <a 331 d. k. aug. basso et ablabio conss.>
CJ.8.36.3pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quicumque
rem litigiosam vel ambiguum chirographum, quodlibet denique mobile vel immobile
fisco nostro vel potentiori seu aliis personis in testamento sive codicillo
legaverit fideive commiserit aut per hereditatem reliquerit, nullam fiscus
noster vel alia persona licentiam habeat iurgiorum, nec iudicium subeat, sed aestimatio
eius litis ineatur praestanda his, quibus actiones vel res litigiosae relictae
sunt. * grat. valentin. et theodos. aaa. tatiano pp. * <a 380 d. xv k. iul.
thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.8.36.3.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Eandem
litem ipsi heredes peragant, suarum actionum periculo ea quae litigiosa relicta
fuerant vindicantes. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et
theodosio aa. conss.>
CJ.8.36.3.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quod
et de chirographis placet, ut heredes relictorum fisco vel aliis personis
praesentem pecuniam numerent et iudicio eos, quos obnoxios existimant,
persequantur. <a 380 d. xv k. iul. thessalonicae gratiano v et theodosio aa.
conss.>
CJ.8.36.4
* *
<a 501 xiii k. ian. constantinopoli pompeio et avieno conss.>
CJ.8.36.5pr.:
Imperator Justinianus
Censemus,
ut, si quis lite pendente vel actiones vel res quas possidet ad alium quendam
transtulerit sive scientem sive ignorantem, vitio litigiosi contractus
subiacere: distinctione quadam inter contrahentes observanda, ut, si quis
sciens vel ad venditiones vel donationes seu ad alios contractus accesserit,
cognoscat se compellendum non tantum rem redhibere, sed etiam pretio eius
privari, non ut lucro cedat ei qui rem alienavit, sed ut etiam alia tanta
quantitas ab eo fisci viribus inferatur: * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d.
xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno
secundo.>
CJ.8.36.5.1:
Imperator Justinianus
Sin autem
ignorans rem litigiosam emerit vel per aliam speciem contractus eam acceperit,
tunc irrita rei alienatione facta pretium cum alia tertia parte recipiat.
iustum est etenim propter dolosam mentem et absconditam machinationem, cum non
emptori manifestaverit rem in iudicium deductam fuisse, tertia parte pretii,
sicut iam disposuimus, eum puniri. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.36.5.2:
Imperator Justinianus
Tali
videlicet poena non solum in aliis contractibus, verum etiam in donationibus
porrigenda, ut vera aestimatione facta, cum pretii datio non est, rem ad alium
transferens multetur: omnibus instrumentis, quae super hoc constituuntur,
nullam vim obtinentibus. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.36.5.3:
Imperator Justinianus
Exceptis
videlicet huius sanctionis dispositione his, qui vel dotis nomine vel ante
nuptias donationis vel transactionis aut divisionis rerum hereditariarum factae
vel per legati vel fideicommissi causam tales res vel actiones dederint vel
acceperint. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.37.0.
De contrahenda et committenda stipulatione.
CJ.8.37.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Licet
epistulae, quam libello inseruisti, additum non sit stipulatum esse eum cui
cavebatur, tamen si res inter praesentes gesta est, credendum est praecedente
stipulatione vocem spondentis secutam. * sev. et ant. aa. secundo. * <a 200
accepta xvii k. mai. severo iii et victorino conss.>
CJ.8.37.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
filiae tuae, quam in potestate habebas, pecuniam dari stipulatus es, paratam
obligationem exercere non prohiberis. * sev. et ant. aa. diocleti. * <a 210
pp. prid. non. nov. faustino et rufino conss.>
CJ.8.37.3pr.:
Imperator Antoninus
Si,
cum tuam pecuniam crederes accommodato nomine iuliani, stipulatio in personam
eius absentis directa est, cum nihil sit actum ea verborum conceptione,
intellegis superfuisse tibi rei contractae obligationem. * ant. a. hadriano. *
<a 217 pp. vi k. mart. praesente et extricato conss.>
CJ.8.37.3.1:
Imperator Antoninus
Ac
propterea si pecuniam a debitore tuo iulianus exegit eamque solutionem ratam
habuisti, habes adversus eum negotiorum gestorum actionem. <a 217 pp. vi k.
mart. praesente et extricato conss.>
CJ.8.37.4:
Imperator Alexander Severus
Secundum
responsum domitii ulpiani praefecti annonae iuris consulti amici mei ea , quae
stipulata est, cum moreretur, partem dimidiam dotis cui velit relinquere, reddi
sibi, cum moreretur, eam partem dotis stipulata videtur. * alex. a. sabinae. *
<a 222 pp. ii k. april. alexandro a. cons.>
CJ.8.37.5pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nuda
pollicitatione secundum ea, quae saepe constituta sunt, ad praestanda quae
promiserat urgueri quemquam non semper iura permittunt. * diocl. et maxim. aa.
et cc. isidorae. * <a 293 s. v k. dec. aa. conss.>
CJ.8.37.5.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Verum
quoniam praeterea, si contra pactum fecerit, quanti ea res est, tibi dari
stipulanti adversarium tuum promisisse proponas, huius etiam obligationis post
motam litem extitisse condicionem et eius summae, quae in hac quoque
stipulatione continetur, petitioni locum factum convenit. <a 293 s. v k.
dec. aa. conss.>
CJ.8.37.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scire
debuisti, quae sub transactione dari placita sunt, certi vel incerti
stipulatione subsecuta peti posse. * diocl. et maxim. aa. et cc. erotio. *
<a 293 s. xvi k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.8.37.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Neque
tutoris neque curatoris absentia quicquam stipulationi nocet, cum et feminam
minorem viginti quinque annis absente curatore stipulari posse non ambigitur. *
diocl. et maxim. aa. et cc. antonino. * <a 294 s.Xvii k.Febr.Cc conss.>
CJ.8.37.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non
moriturum praestari servum impossibilis promissio est. post mortem autem eius
stipulatus recte solutionem postulat. * diocl. et maxim. aa. et cc. posidonio.
* <a 294 s. xii k. mart. cc. conss.>
CJ.8.37.9pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quidem zenoni stipulanti mortis vel cruciatus corporis territus timore
spopondisti, adversus experientem exceptione proposita defendi potes. * diocl.
et maxim. aa. et cc. capitoni. * <a 294 s. iii id. oct. varianae cc.
conss.>
CJ.8.37.9.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
vero nihil tale probetur, accusationis institutae vel futurae praetextu non ob
turpem, sed probabilem causam habita stipulatione promissio non infirmatur.
<a 294 s. iii id. oct. varianae cc. conss.>
CJ.8.37.9.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin
autem ob non instituendam accusationem criminis pecunia promissa sit, cum de
huiusmodi causis pacisci non liceat, petitio negatur. <a 294 s. iii id. oct.
varianae cc. conss.>
CJ.8.37.10:
Imperator Leo
Omnes
stipulationes, etiamsi non sollemnibus vel directis, sed quibuscumque verbis
pro consensu contrahentium compositae sint, legibus cognitae suam habeant firmitatem.
* leo a. erythrio pp. * <a 472 d. k. ian. constantinopoli marciano cons.>
CJ.8.37.11:
Imperator Justinianus
Scrupulosam
inquisitionem, utrum post mortem an cum morietur vel pridie quam morietur
stipulatus sit aliquis vel in testamento legati vel fideicommissi nomine
aliquid dereliquerit, penitus amputantes omnia, quae vel in quocumque contractu
stipulati vel pacti sunt contrahentes, vel testator in suo testamento
disposuit, etiamsi post mortem vel pridie quam morietur scripta esse noscuntur,
nihilo minus pro tenore contractus vel testamenti valere praecipimus. * iust.
a. menae pp. * <a 528 d. iii id. dec. constantinopoli dn. iustiniano pp. a.
ii cons.>
CJ.8.37.12:
Imperator Justinianus
Magnam
legum veterum obscuritatem, quae protrahendarum litium maximam occasionem usque
adhuc praebebat, amputantes sancimus, ut, si quis certo tempore facturum se
aliquid vel daturum se stipuletur vel quae stipulator voluit promiserit et
addiderit, quod, si statuto tempore minime haec perfecta fuerint, certam poenam
dabit, sciat minime posse ad evitandam poenam adicere, quod nullus eum
admonuit: sed etiam citra ullam admonitionem eidem poenae pro tenore
stipulationis fiet obnoxius, cum ea quae promisit ipse in memoria sua servare,
non ab aliis sibi manifestari poscere debeat. * iust. a. menae pp. * <a 529
d. viiii id. april. constantinopoli decio vc. cons.>
CJ.8.37.13pr.:
Imperator Justinianus
Veteris
iuris altercationes decidentes generaliter sancimus omnem stipulationem, sive
in dando sive in faciendo sive mixta ex dando et faciendo inveniatur, et ad
heredes et contra heredes transmitti, sive specialis heredum fiat mentio sive
non: cur enim, quod in principalibus personis iustum est, non ad heredes et
adversus eos transmittatur? * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. k. aug.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.37.13.1:
Imperator Justinianus
Et sic
existimentur huiusmodi stipulationes, quasi tantummodo in dandum fuerant
conceptae, cum nihilo minus et heredes factum possint adimplere: illa subtili
et supervacua scrupulositate explosa, per quam putabant non esse possibile
factum ab alio compleri, quod alii impositum est. <a 530 d. k. aug.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.37.13.2:
Imperator Justinianus
Et
quare, cum paene similis omnium natura est, non et facta omnes vel plus vel
paulo minus adimplere possint, ne ex huiusmodi subtilitate cadant hominum
voluntates? <a 530 d. k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.8.37.14pr.:
Imperator Justinianus
Optimam
quaestionem et frequenter in iudiciis versatam satis humanum est saltem in
praesenti dirimere, ne diutius nostram rem publicam molestare concedatur. in
multis etenim contractibus et maxime in feneraticiis cautionibus solitum est
adscribi, stipulationes per certos servos celebrari. sed quidam indevotione
tenti ex hoc materiam altercationis acceperunt: et alii quidem non esse servum
adhibitum contendebant, alii vero non eius esse servum, ad quem pertinere
scriptura protestabatur: et si non per servum, sed inter praesentes celebratam
esse rem fuerit scriptum, et hoc iterum dubitabatur, debere ostendi partes esse
praesentes. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov. post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.37.14.1:
Imperator Justinianus
Cum
itaque satis utile est in contractibus et servos adhiberi et praesentes esse
personas adscribi, forte propter personas dignitate excelsas vel mulieres, quas
naturalis pudor non omnibus perperam sese manifestare concedit, sancimus tales
scripturas omnifariam esse credendas et, sive adscriptus fuerit servus et ad
quandam personam dicitur pertinere, credi omnimodo et servum adesse et fecisse
stipulationem et eam esse scripto domino adquisitam et non dubitari, si servus
ipse praesto fuerit vel eius domini fuit is, pro quo scriptus est fecisse
stipulationem: <a 531 d. k. nov. post consulatum lampadii et orestis vv.
cc.>
CJ.8.37.14.2:
Imperator Justinianus
Et si
inter praesentes partes res acta esse dicitur, et hoc esse credendum, si tamen
in eadem civitate utraque persona in eo die commanet, in quo huiusmodi
instrumentum scriptum est, nisi is, qui dicit sese vel adversarium abesse,
liquidis ac manifestissimis probationibus et melius quidem, si per scripturam,
sed saltem per testes undique idoneos et omni exceptione maiores ostenderit
sese vel adversarium suum eo die civitate afuisse: sed huiusmodi scripturas
propter utilitatem contrahentium esse credendas. <a 531 d. k. nov. post
consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.37.15pr.:
Imperator Justinianus
Si
quis spoponderat insulam, cum moriebatur, aedificare stipulatori, impossibilis
veteribus videbatur huiusmodi stipulatio. sed nobis sensum contrahentium
discutientibus veri simile esse videtur hoc inter eos actum, ut incipiat quidem
contra morientem obligatio, immineat autem heredibus eius, donec ad effectum
perducatur. nemo enim ita stultus invenitur, ut tali animo faceret
stipulationem, ut putaret posse tantum aedificium in uno momento horae
extollere, vel eum qui moritur talem habere sensum, quod ipse sufficiet ad
huiusmodi operis completionem. * iust. a. iohanni pp. * <a 532 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.37.15.1:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque, si quid tale evenerit, heredes teneri, ut factum, quod mortis tempore
facere promisit, hoc heredes eius adimpleant quasi speciali heredis mentione
habita, licet hoc minime fuerit expressum. quemadmodum enim, si in dando fuerit
stipulatio, et contra heredes transmittebatur, ita et si in faciendo est, licet
in mortis tempus colligatur, attamen ad similitudinem in dando conceptae
stipulationis et heredes obligari, ut non discrepet factum a datione, sed sit
lex nostra per omnia sibi consentanea. <a 532 d. xv k. nov. constantinopoli
post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.37.15.2:
Imperator Justinianus
Quod
et in legatis simili modo relictis observari censemus. <a 532 d. xv k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.8.38.0.
De inutilibus stipulationibus.
CJ.8.38.1:
Imperator Antoninus
Ex
stipulatione, in qua impubes sine tutore auctore spopondisti, non es obligatus.
* ant. a. paulino. * <a 215 pp. k. iul. romae laeto ii et cerale conss.>
CJ.8.38.2:
Imperator Alexander Severus
Libera
matrimonia esse antiquitus placuit. ideoque pacta, ne liceret divertere, non
valere et stipulationes, quibus poenae inrogarentur ei qui divortium fecisset,
ratas non haberi constat. * alex. a. menophilo. * <a 223 pp. iii non. febr.
maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.38.3pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ut
inter absentes verborum obligatio contrahi non potest, ita alteri, cuius iuri
subiectus non est, aliquid dari vel restitui, nisi sua intersit, nemo stipulari
potest. * diocl. et maxim. aa. isidoro. * <a 290 pp. id. dec. ipsis iiii et
iii aa. conss.>
CJ.8.38.3.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
igitur, defuncta in matrimonio filia tua, superstitis filii nomine partem
dimidiam dotis a marito detineri, alteram vero partem nepoti tuo vel, si is in
rebus humanis non esset, iuliano restitui per pactum convenisse proponas,
praeventoque morte nepote etiam stipulationem ad iulianum factam ob absentiam
eius non valuisse significes, ac propterea ex persona ac stipulatione tua, qua
restitui cuncta iuxta pactorum tenorem provideras, reddi tibi desideres: super
stipulatu tuo adi praesidem provinciae, ut examinatis partium adlegationibus,
quantum constituerit interesse tua, iuxta placiti fidem dotis portionem iuliano
restitutam fuisse, ob incertae actionis effectum concludat condemnationem
taxatae quantita tis. <a 290 pp. id. dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.38.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex eo
instrumento nullam vos habere actionem, quia contra bonos mores de successione
futura interposita fuit stipulatio, manifestum est, cum omnia, quae contra
bonos mores vel in pacto vel in stipulatione deducuntur, nullius momenti sint.
* diocl. et maxim. aa. et cc. domnae. * <a 293 pp. iii k. mai. aa.
conss.>
CJ.8.38.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dolo
vel metu adhibito actio quidem nascitur, si subdita stipulatio sit, per doli
tamen vel metus exceptionem submoveri petitio debet. * diocl. et maxim. aa. et
cc. aquilinae. * <a 293 s. xiii k. oct. aa. conss.>
CJ.8.38.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
avia vestra sibi et eustolio, quam mutuam dederat pecuniam, dari fuit
stipulata, nihil ei, cuius subiecta iuri non fuerit, quaerere potuit. sane si
ipse quod ei solvi placuerat in stipulatione suo nomine deduxit, obligationem
in eius etiam personam constitisse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.
septimio et eustolio. * <a 294 s. v k. oct. cc. conss.>
CJ.8.39.0.
De duobus reis stipulandi et duobus reis promittendi.
CJ.8.39.1pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Creditor
prohiberi non potest exigere debitum, cum sint duo rei promittendi eiusdem
pecuniae, a quo velit. * diocl. et maxim. aa. diogeni. * <a 287 pp. v k.
mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.8.39.1.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Et ideo,
si probaveris te conventum in solidum exsolvisse, rector provinciae iuvare te
adversus eum, cum quo communiter mutuam pecuniam accepisti, non cunctabitur.
<a 287 pp. v k. mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.8.39.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Exprimere
debueras tuis precibus, utrumne in partem an in solidum singuli vos
obligaveritis ac duo rei promittendi extiteritis, cum, si quidem ab initio
unusquisque pro parte sit obligatus, egredi contractus fidem non possit, si
vero in solidum, electio rescripto adimi non debeat. * diocl. et maxim. aa. et
cc. fabricio. * <a 293 s. id. april. byzantii aa. conss.>
CJ.8.39.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Propter
mutuam uni datam pecuniam aliis reis promittendi factis, ob non numeratam sibi
pecuniam obligationem remitti desiderio postulantium iura refragantur. * diocl.
et maxim. aa. et cc. andronico. * <a 294 s. v id. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.8.39.4pr.:
Imperator Justinianus
Cum
quidam rei stipulandi certos habebant reos promittendi, vel unus forte creditor
duos vel plures debitores habebat, vel contrario multi creditores unum
debitorem, et alii ex reis promittendi ad certos creditores debitum agnoverint
vel per solutionem vel per alios modos, quos in anterioribus sanctionibus
interruptionibus et invenimus positos et nos ampliavimus, vel forte ad unum
creditorem quidam ex debitoribus devotionem suam ostenderunt, vel cum plures
essent creditores, debitor qui solus existeret ad unum ex his vel quosdam debitum
agnovit, et quaerebatur, si eis vel ei datur licentia adversus alios
indevotionem suam exercere et quasi tempore emenso exactionem recusare, vel
quibusdam ex debitoribus debitum agnoscentibus vel in iudicio pulsatis debent
et alii ab omni contradictione repelli: * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d.
k. sept. constantinopoli post c onsulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.39.4.1:
Imperator Justinianus
Nobis
pietate suggerente videtur esse humanum semel in uno eodemque contractu
qualicumque interruptione vel agnitione adhibita omnes simul compelli ad
debitum persolvendum, sive plures sint rei sive unus, sive plures creditores
vel non amplius quam unus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.39.4.2:
Imperator Justinianus
Sancimus
in omnibus casibus, quos noster sermo complexus est, aliorum devotionem vel
agnitionem vel ex libello admonitionem aliis debitoribus praeiudicare et aliis
prodesse creditoribus. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum lampadii
et orestis vv. cc.>
CJ.8.39.4.3:
Imperator Justinianus
Si
itaque generalis devotio et nemini liceat alienam indevotionem sequi, cum ex
una stirpe unoque fonte unus effluxit contractus vel debiti causa ex eadem
actione apparuit. <a 531 d. k. sept. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.40.0.
De fideiussoribus et mandatoribus.
CJ.8.40.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
lysias adempta parte bonorum exulare iussus est, non nisi pro parte quam
retinuerit creditoribus obligatus est. verum qui pro eo fidem suam
adstrinxerint, iure pristino conveniri possunt. * severus et ant. aa. lysiae. *
<a 200 pp. id. oct. severo a. iii et victorino conss.>
CJ.8.40.2pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Creditori,
qui pro eodem debito et pignora et fideiussorem accepit, licet, si malit,
fideiussorem convenire in eam pecuniam, in qua se obligaverit. quod cum facit,
debet ius pignorum in eum transferre. * sev. et ant. aa. plotio. * <a 207 d.
v k. febr. apro et maximo conss.>
CJ.8.40.2.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Sed
cum in alia quoque causa eadem pignora vel hypothecas habet obligatas, non
prius compellendus est transferre pignora, quam omne debitum exsolvatur. <a
207 d. v k. febr. apro et maximo conss.>
CJ.8.40.3pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Non
recte procuratores nostri, si adlegationi tuae fides adesset, audire te
noluerunt ex bonis fideiussoris quae ad fiscum pervenerunt pecuniam repetentem,
sed reum principalem convenire iusserunt, cum electionis potestas permittatur
creditori. * sev. et ant. aa. maximo. * <a 208 pp. xvii k. sept. antonino a.
iii et geta iii conss.>
CJ.8.40.3.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Sed
cum tu duos fideiussores accepisse te proponas, si et alter idoneus est,
intellegis te divisa quantitate partem competentem a procuratore petere debere
et adversus alium fideiussorem experiri. <a 208 pp. xvii k. sept. antonino
a. iii et geta iii conss.>
CJ.8.40.3.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Nam
licet significes adiectum in obligatione, ut singuli in solidum tenerentur,
tamen nihil haec res mutat condicionem iuris et constitutionem. nam et cum hoc
non adiciatur, singuli tamen in solidum tenentur: sed ubi sunt omnes idonei, in
portionem obligatio dividitur. <a 208 pp. xvii k. sept. antonino a. iii et
geta iii conss.>
CJ.8.40.4:
Imperator Antoninus
Novatione
legitime perfecta debiti in alium translati prioris contractus fideiussores vel
mandatores liberatos non ambigitur, si modo in sequenti se non obligaverunt. *
ant. a. rufae. * <a 213 pp. xv k. oct. antonino a. iiii et balbino
conss.>
CJ.8.40.5:
Imperator Antoninus
Iure
nostro est potestas creditori relicto reo eligendi fideiussores, nisi inter
contrahentes aliud placitum doceatur. * ant. a. potamoni. * <a 214 pp. vi
non. mai messala et sabino conss.>
CJ.8.40.6:
Imperator Antoninus
Si
pater tuus pro cornelio, cum pecuniam mutuam acciperet, se non obligavit,
frustra ex eo, quod tabulas obligationis ut testis adsignavit, conveniris. *
ant. a. pollae. * <a 214 pp. xi k. iul. messala et sabino conss.>
CJ.8.40.7:
Imperator Antoninus
Si
creditor condicioni mandato adscriptae, cum pecuniam mutuam daret, in
accipiendis hypothecis non paruit, frustra te iudicio mandati convenit, quando
non alias te obligasse intellegaris, quam si pignoribus contraheretur obligatio.
* ant. a. eroti. * <a 215 pp. k. iul.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.8.40.8:
Imperator Alexander Severus
Filius
familias, qui pro patre, quamvis in venditione fundi, fideiussit, tenetur. *
alex. a. longo. * <a 223 pp. ii id. oct. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.40.9:
Imperator Alexander Severus
Etiamsi
de iure obligationis pignorum actum fuerit, fideiussoribus liberatio non
contingit. * alex. a. aristocrati. * <a 223 pp. v k. dec. maximo ii et
aeliano conss.>
CJ.8.40.10pr.:
Imperator Alexander Severus
Fideiussor
seu mandator si in usuras quoque obligatus est, iustam causam recusandi solvere
eas non habet. * alex. a. vitali. * <a xxx pp.>
CJ.8.40.10.1:
Imperator Alexander Severus
Ut
autem is, qui cum altero fideiussit, non solus conveniatur, sed dividatur actio
inter eos qui solvendo sunt, ante condemnationem ex ordine postulari solet.
<a xxx pp.>
CJ.8.40.11pr.:
Imperator Alexander Severus
Cum
alter ex fideiussoribus in solidum debito satisfaciat, actio ei adversus eum
qui una fideiussit non competit. * alex. a. sallustio. * <a 229 pp. vii k.
nov. alexandro a. iii et dione conss.>
CJ.8.40.11.1:
Imperator Alexander Severus
Potuisti
sane, cum fisco solveres, desiderare, ut ius pignoris quod fiscus habuit in te
transferretur, et si hoc ita factum est, cessis actionibus uti poteris. quod et
in privatis debitis observandum est. <a 229 pp. vii k. nov. alexandro a. iii
et dione conss.>
CJ.8.40.12:
Imperator Alexander Severus
Blanditus
tibi est, qui non teneri te persuasit, quod, cum pro alio intervenires ,
egguwmai dixisti, cum et his verbis obligationem verborum contrahi pridem
receptum est. * alex. a. theodoto. * <a 230 pp.Vi k.Sept. agricola et
clemente conss.>
CJ.8.40.13:
Imperator Gordianus
Si
barsagoram latronem lysanias decurio inventurum se spopondisset, aut exhibere
compellendus est aut transmittendus ad praefectum praetorio vel ad praesidem
provinciae. * gord. a. pars ex epistula. * <a xxx >
CJ.8.40.14pr.:
Imperator Gordianus
Mandati
actio personalis est. quae si nomine fideiussoris vel adversus debitorem seu
heredes eius competit, praeses provinciae quae deberi compererit reddi iubebit.
* gord. a. salvio. * <a 239 pp. iii non. iul. gordiano a. et aviola
conss.>
CJ.8.40.14.1:
Imperator Gordianus
Pignora
etenim, quae reo stipulandi nexa fuerunt, ita demum ad vos transeunt, si facta
nominis redemptione solutio celebrata est vobisque mandatae sunt actiones.
<a 239 pp. iii non. iul. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.40.14.2:
Imperator Gordianus
Quod
si factum est, ea quoque vobis persequentibus adversus possessores
extraordinariam iurisdictionem idem vir clarissimus impertiet. <a 239 pp.
iii non. iul. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.40.15pr.:
Imperator Gordianus
Si
indebitam pecuniam quasi ex causa fideiussionis obstrictus in cautionem per
errorem deduxisti, tam doli mali exceptione uti quam condicere, ut obligatio
tibi accepto feratur, potes. * gord. a. claudiano. * <a 239 pp. v k. dec.
gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.40.15.1:
Imperator Gordianus
Non
est autem dubium fideiussorem, rei promittendi bonis ad fiscum devolutis si
idem fiscus ob debitum restituendum fuerit conventus et solverit, liberari.
<a 239 pp. v k. dec. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.40.16:
Imperator Gordianus
Fuit
liberum, antequam adversus omnes fideiussores lis contestaretur, unum eorum
eligere creditori, si modo ceteros minus idoneos existimaret. at nunc post
litis contestationem petitionem divisam redintegrari iuris ratio non patitur. *
gord. a. maximo. * <a 241 pp. ii id. iun. gordiano a. ii et pompeiano
conss.>
CJ.8.40.17:
Imperator Gordianus
Omissis
quoque pignoribus fideiussorem a creditoribus utiliter conveniri, nisi in id
quod ex his refici non potuerit acceptus sit, explorati iuris est. * gord. a.
brasidae. pars ex epistula. * <a 242 pp. vi id. mart. attico et praetextato
conss.>
CJ.8.40.18:
Imperator Philippus
Si, ut
proponis, fundum ob debitum obligatum non iusto pretio vendidisti, residuam
quantitatem, quam ex pretio eiusdem servare potuisses, refundi tibi a fideiussore
non iure poscis. * philipp. a. et philipp. c. smyrnae. * <a 244 pp. v k.
aug. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.8.40.19:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
alienam reo principaliter constituto obligationem suscepisti vel fideiussorio
sive mandatorio vel quocumque alieno nomine pro debitore intercessisti, non
posse urgueri creditorem, eum qui mutuam accepit pecuniam quam te convenire,
scire debueras, cum, si hoc in initio contractus specialiter non placuit,
habeat liberam electionem. * diocl. et maxim. aa. et cc. sabiniano. * <a 293
s. ii k. mai. aa. conss.>
CJ.8.40.20:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sententia
bonorum omnium ademptionem continente rei damnati principalis intercessores
eligendi creditori potestas non adimitur. * diocl. et maxim. aa. et cc.
aurelio. * <a 293 >
CJ.8.40.21:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut
eligendi fideiussores creditor habet potestatem, ita intercessorem postulantem
cedi sibi hypothecae sive pignori obligata iure non prius ad solutionem, nisi
mandata super hac re fuerit persecutio, convenit urgueri. * diocl. et maxim.
aa. et cc. iuliano. * <a 293 s. xi k. nov. aa. conss.>
CJ.8.40.22:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
ultra hoc, quod accepit ea, pro qua te mandatorio nomine intercessisse
commemoras, daturum te scripsisti, praeses provinciae ex hoc, quod ultra
mandatum tuum numeratum est, a te nihil exigi patietur. * diocl. et maxim. aa.
et cc. hermiano. * <a 294 s. xii k. mai. cc. conss.>
CJ.8.40.23:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Reos
principales vel mandatores simpliciter acceptos eligere vel pro parte convenire
vel, satis non faciente contra quem egeras primo, post ad alium reverti, cum
nullus de his electione liberetur, licet. * diocl. et maxim. aa. et cc.
antipatro. * <a 294 s. non. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.40.24:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Fideiussoris
quidem heres exemplo rei principalis tenetur. sed si idem utrisque succedat,
intercessionis obligatione finita velut principalis tantum debitoris heres conveniri
potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. pergamio. * <a 294 s. xi k. ian. cc.
conss.>
CJ.8.40.25:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pignoribus
datis a reo principali distractis nec post longi temporis intervallum residuum
a fideiussore creditor petere prohibetur. * diocl. et maxim. aa. et cc.
philippo. * <a 294 s. vi k. ian. cc. conss.>
CJ.8.40.26pr.:
Imperator Justinianus
Sancimus,
si quis pro alio spoponderit, quatenus eum intra certum tempus tradat vel
certam quantitatem pecuniarum pro eo inferat, et tempore statuto iam effluente
non poterit eum repraesentare, non statim pecunias pro eo stipulatas inferre ,
sed competere quidem post temporis lapsum omnimodo poenalem actionem, non autem
statim summam, pro qua fideiussor admissus est, profligari. * iust. a. iuliano
pp. * <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.8.40.26.1:
Imperator Justinianus
Sed si
quidem usque ad sex mensuum spatium tempus statutum sit, aliud tantum ei
indulgeri, intra quod si possit personam exhibere et eam tradere, poena sit
liberatus. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.8.40.26.2:
Imperator Justinianus
Sin
autem amplius quam sex mensuum tempus ab initio constitutum est, tunc,
quanticumque temporis curricula data sunt, tamen post lapsum eorum semenstres
tantum habere eum indutias, intra quas sit ei licentia personam et non pecunias
reddere. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.8.40.26.3:
Imperator Justinianus
Sin
autem et secunda adiectio temporis excedat, tunc omnimodo poenam pecuniariam
persolvat. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.8.40.26.4:
Imperator Justinianus
Sed si
quidem post statutum ab initio tempus completum maluerit reum pro quo
convenitur defendere, licere ei hoc facere, nisi pacti tenor ad hoc
reclamaverit, si forsitan sine defensione facienda pro eo fideiussit: sed si
defensionem subierit, eam usque ad finem adimplere, nulla ei licentia
concedenda in medio personam tradere et pecuniarium dationem effugere. <a
530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.26.5:
Imperator Justinianus
Sin
autem et secundum tempus effluxerit, nullo modo ei licentia concedatur nec ad
defensionis venire praesidium, sed omnimodo poenam conferat, nisi intra primum
tempus quod statutum est reus principalis ab hac luce fuerit subtractus: tunc
enim penitus ab exactione poenae liberum eum custodiri oportet. <a 530 d. vi
k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.26.6:
Imperator Justinianus
Quod
si secundo tempore instante mortuus fuerit, nihilo minus poena iam commissa a
fideiussore exigatur. <a 530 d. vi k. april. constantinopoli lampadio et
oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.26.7:
Imperator Justinianus
Omnibus,
quae in fideiussores, quando tali poenae fuerint illigati, statuimus, et in
heredes pro utilitate eorum obtinentibus. <a 530 d. vi k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.40.27pr.:
Imperator Justinianus
Si
fideiussor nullam quidem cautionem faciat ostendens se fideiussorem extitisse ,
praesentibus autem tabulariis hoc confessus est, quod in fide sua eum suscepit
, dubitabatur a palaestina advocatione, utrumne post duos menses liberatur
quasi sine scriptis fideiussione facta, secundum generalia edicta sublimissimae
praetorianae sedis, an utpote scriptura interveniente teneatur: et divisio alia
introducebatur, si id iuris esse debet tam in publicis causis quam in privatis.
* iust. a. iuliano pp. * <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.40.27.1:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque, nisi confessio litteris exposita fuerit a fideiussoribus ex repraesentatione
personarum, licet attestatio super hoc praecesserit, attamen adhuc sine
scriptis esse fideiussionem, videlicet in causis privatis, existimari et duobus
mensibus effluentibus ab huiusmodi nexu fideiussores liberari, nisi in tempus
certum data est fideiussio: tunc enim in tantum eam extendi, in quantum etiam
attestatio fuerit expressa. <a 531 d. x k. mart. constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.40.27.2:
Imperator Justinianus
Sin
autem publica causa interveniat, tunc omnimodo attestationem pro scriptura
haberi. multis etenim privilegiis propter publicas necessitates publico iuri
praestitis non ab re est et nos huiusmodi praerogativam ei condonare. <a 531
d. x k. mart. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.40.28pr.:
Imperator Justinianus
Generaliter
sancimus, quemadmodum in mandatoribus statutum est, ut contestatione contra
unum ex his facta alter non liberetur, ita et in fideiussoribus observari. *
iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.40.28.1:
Imperator Justinianus
Invenimus
enim et in fideiussorum cautionibus plerumque ex pacto huiusmodi causae esse
prospectum, et ideo generali lege sancimus nullo modo electione unius ex
fideiussoribus vel ipsius rei alterum liberari, vel ipsum reum fideiussoribus
vel uno ex his electo liberationem mereri, nisi satisfiat creditori, sed manere
ius integrum, donec in solidum ei pecuniae persolvantur vel alio modo satis ei
fiat. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc.>
CJ.8.40.28.2:
Imperator Justinianus
Idemque
in duobus reis promittendi constituimus, ex unius rei electione praeiudicium
creditori adversus alium fieri non concedentes, sed remanere et ipsi creditori
actiones integras et personales et hypothecarias, donec per omnia ei satisfiat.
<a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.
cc.>
CJ.8.40.28.3:
Imperator Justinianus
Si
enim pactis conventis hoc fieri conceditur et in usu quotidiano semper hoc
versari adspicimus, quare non ipsa legis auctoritate hoc permittatur, ut nec
simplicitas suscipientium contractus ex quacumque parte possit ius creditoris
mutilare? <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc.>
CJ.8.41.0.
De novationibus et delegationibus.
CJ.8.41.1:
Imperator Alexander Severus
Delegatio
debiti nisi consentiente et stipulanti promittente debitore iure perfici non
potest: nominis autem venditio et ignorante vel invito eo, adversus quem
actiones mandantur, contrahi solet. * alex. a. quintiano et timotheo. * <a
223 pp. v id. febr. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.41.2:
Imperator Gordianus
Ex
contractu pecuniae creditae actio inefficax dirigitur, si delegatione personae
rite facta iure novationis vetustior contractus evanuit. * gord. a. firmino. *
<a 238 pp. k. sept. pio et pontiano conss.>
CJ.8.41.3pr.:
Imperator Gordianus
Si
delegatio non est interposita debitoris tui ac propterea actiones apud te
remanserunt, quamvis creditori tuo adversus eum solutionis causa mandaveris
actiones, tamen, antequam lis contestetur vel aliquid ex debito accipiat vel
debitori tuo denuntiaverit, exigere a debitore tuo debitam quantitatem non
vetaris et eo modo tui creditoris exactionem contra eum inhibere. * gord. a.
muciano. * <a 239 pp. v id. iun. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.41.3.1:
Imperator Gordianus
Quod
si delegatione facta iure novationis tu liberatus es, frustra vereris, ne eo,
quod quasi a cliente suo non faciat exactionem, ad te periculum redundet, cum
per verborum obligationem voluntate novationis interposita debito liberatus
sis. <a 239 pp. v id. iun. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.41.4:
Imperator Gordianus
Non
abstulit tibi procurator tuus actionem, si, cum ei mandasses exactionem
pecuniae, quam hi tibi debebant, contra quos supplicas, parte accepta de
reliquo eos liberavit, cum neque contra voluntatem tuam novationem facere neque
in eo quod non solvebatur eos liberare potuerit. * gord. a. stratonico. * <a
239 pp. id. nov. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.41.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
pater tuus, cui te successisse proponis, creditori pro alexandro suscepto
nomine certam pecuniam stipulanti spopondit, licet per improbitatem alexander
ei satis non fecit, tamen summae repromissae nimis improbe solutio negatur. *
diocl. et maxim. aa. et cc. septimiae. * <a 294 s. ii id. april. sirmi cc.
conss.>
CJ.8.41.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
creditoris creditori quisquam invitus delegari potest. * diocl. et maxim. aa.
et cc. ziparo. * <a 294 s. xii k. nov. dorostolo cc. conss.>
CJ.8.41.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
solvere tibi pecuniam delegatus eucarpus dare spopondit vel debitum constituit,
suo nomine conveniri potest. alioquin adversus eum experiri pro chirographario
debitore tuo frustra conaris. * diocl. et maxim. aa. et cc. zoilo. * <a 294
s. xvii k. ian. cc. conss.>
CJ.8.41.8pr.:
Imperator Justinianus
Novationum
nocentia corrigentes volumina et veteris iuris ambiguitates resecantes
sancimus, si quis vel aliam personam adhibuerit vel mutaverit vel pignus
acceperit vel quantitatem augendam vel minuendam esse crediderit vel
condicionem seu tempus addiderit vel detraxerit vel cautionem iuniorem
acceperit vel aliquid fecerit, ex quo veteris iuris conditores introducebant
novationes, nihil penitus priori cautelae innovari, sed anteriora stare et
posteriora incrementum illis accedere, nisi ipsi specialiter remiserint quidem
priorem obligationem et hoc expresserint, quod secundam magis pro anterioribus
elegerint. * iust. a. ad sena tum. * <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.41.8.1:
Imperator Justinianus
Et
generaliter definimus voluntate solum esse, non lege novandum, etsi non verbis
exprimatur, ut sine novatione, quod solito vocabulo anobateutws dicunt, causa
procedat: hoc enim naturalibus inesse rebus volumus et non verbis extrinsecus
supervenire. <a 530 d. xi k. aug. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.8.42.0.
De solutionibus et liberationibus.
CJ.8.42.1:
Imperator Antoninus
In
potestate eius est, qui ex pluribus contractibus pecuniam debet, tempore
solutionis exprimere, in quam causam reddat. quod si debitor id non fecit,
convertitur electio ad eum qui accepit. si neuter voluntatem suam expressit,
prius in usuras id quod solvitur, deinde in sortem accepto feretur. * ant. a.
aristaenetae. * <a 212 pp. prid. non. iun. duobus aspris conss.>
CJ.8.42.2:
Imperator Alexander Severus
Liberari
fideiussores, quotiens fiscus tam creditori quam debitori, licet diversis
stationibus, succedit, ius certum est. quod et in tua persona procuratores mei
custodient. * alex. a. bassae. * <a 232 s. k. iun. lupo et maximo conss.>
CJ.8.42.3:
Imperator Gordianus
Si,
cum servus liberam peculii administrationem haberet, mutuam pecuniam ab eo
accepisti, eique ante ademptum peculium vel priusquam ademptum cognosceres eam
exsolvisti, ea solutione liberatus es. * gord. a. apollonio. * <a 238 pp. v
k. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.8.42.4:
Imperator Gordianus
Nihil
interest, utrum creditori pecuniam mutuam solveris, an ex eius voluntate servo
numeraveris. nec enim ex eo, quod creditor in fatum concessit, priusquam
instrumenta redderet, evacuatae obligationis vires reparari queunt. * gord. a.
rufinae. * <a 238 pp. prid. id. oct. pio et pontiano conss.>
CJ.8.42.5:
Imperator Gordianus
Nulla
tibi adversus creditorem alienum actio superest eo, quod debitam ei quantitatem
offerens ius obligationis in te transferri desideras, cum ab eo te nomen
comparasse non suggeras, licet solutione ab alio facta nomine debitoris
evanescere soleat obligatio. * gord. a. celso. * <a 238 pp. vii k. nov. pio
et pontiano conss.>
CJ.8.42.6:
Imperator Gordianus
Si
inter patrem tuum eosque, quos debitores esse dicebas, non de dubia lite
transactio facta est, sed parte tantummodo recuperata universum se recepisse
cavit nec de superfluo eos qui verbis obligati erant per acceptilationem
liberavit nec donationis causa id factum est, exuberantis debiti integra ei
repetitio competit. * gord. a. alexandro. * <a 239 pp. iii id. febr.
gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.42.7:
Imperator Philippus
Eius
quantitatis, cuius petitionem ratio compensationis excludit, usuram non posse
reposci manifestum est. * philipp. a. et philipp. c. antiocho. * <a 244 pp.
vi k. aug. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.8.42.8:
Imperator Philippus
Usuras,
quae quotannis in urbe numerandae sunt, promittere alio loco dependi nisi ex
iusta causa exempli ratio minime sinit. * philipp. a. et c. rufo. * <a 245
pp. v id. mai. philippo a. et titiano conss.>
CJ.8.42.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Obsignatione
totius debitae pecuniae sollemniter facta liberationem contingere manifestum
est. sed ita demum oblatio debiti liberationem parit, si eo loco, quo debetur
solutio, fuerit celebrata. * diocl. et maxim. aa. cassio. * <a 286 pp. v id.
mai. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.42.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Successores
eius, qui maior quinque et viginti annis in solutum pro debito iure mancipia
dedit, haec revocare non posse constat. * diocl. et maxim. aa. et cc. ambrosio.
* <a 293 s. v id. april. byzantii aa. conss.>
CJ.8.42.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
maritum tuum a debitoribus tuis minoris viginti et quinque annis constitutae
velut ex causa tibi debiti aliquas accepisse quantitates nec tamen te consensum
commodasse significes, nullum tibi potuit praeiudicium fieri, nisi factam solutionem
post maiorem aetatem ratam feceris. * diocl. et maxim. aa. et cc. capitolinae.
* <a 293 s. v k. mai. heracliae aa. conss.>
CJ.8.42.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Invito
vel ignorante creditore qui solvit alii, non se liberat obligatione. quod si
hoc vel mandante vel ratum habente eo fecerit, non minus liberationem
consequitur, quam si eidem creditori solvisset. * diocl. et maxim. aa. et cc.
eutycho. * <a 293 s. iii id. mai. aa. conss.>
CJ.8.42.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si obligatum
ex causa mandati non per stipulationem facta novatione, post acceptilatione
liberasti, sed tantum receptam ex eadem causa debitam quantitatem falso
scripsisti, figmento veritatis extingui non potuit obligatio. * diocl. et
maxim. aa. et cc. philotimo. * <a 293 s. vii k. iun. aa. conss.>
CJ.8.42.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pecuniae
solutae professio collata instrumento maiorem gestae rei probationem continet,
quam si chirographum acceptae mutuae pecuniae fuisset redditum. * diocl. et maxim.
aa. et cc. cutae. * <a 293 s. v id. iul. aa. conss.>
CJ.8.42.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod
debitori tuo chirographum redditum contra voluntatem tuam adseveres, nihil de
iure tuo deminutum est. quibuscumque itaque argumentis iure proditis hanc
obligationem tibi probanti eum per huiusmodi factum liberationem minime
consecutum iudex ad solutionem iure debiti compellet. * diocl. et maxim. aa. et
cc. quartioni. * <a 293 s. v k. sept. aa. conss.>
CJ.8.42.16:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum, a
quo mutuam sumpsisti pecuniam, in solutum nolentem suscipere nomen debitoris
tui compelli iuris ratio non permittit. * diocl. et maxim. aa. et cc.
charidemo. * <a 293 s. xv k. nov. aa. conss.>
CJ.8.42.17:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Manifesti
iuris est tam alio pro debitore solvente quam rebus pro numerata pecunia
consentiente creditore datis tolli comparatam obligationem. * diocl. et maxim.
aa. et cc. cassio. * <a 293 s. k. dec. sirmi aa. conss.>
CJ.8.42.18:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Inquisitio
veritatis tolli non potuit, quod chirographa, quae fecerat procurator tuus,
recepta tibique restituta ab ipsius herede proponas cum subscriptione
procuratoris significante, quod nihil creditoribus debeatur, cum nihil
prohibeat et creditoribus satisfactum et non vestrae pecuniae, sed ipsius, cui
negotium gerendum mandaveras, processisse solutionem. * diocl. et maxim. aa. et
cc. domitio aphobio. * <a 294 s. id. febr. cc. conss.>
CJ.8.42.19:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si,
actore tam mutuis pecuniis dandis quam debitis recipiendis praeposito, in hoc
quod susceperas eius dominae per ipsum fecisti satis, instrumentum inane
solutione celebrata nihil tibi nocere potest. aliter enim solventes servo de
actione domini liberare se minime possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc.
diogeni. * <a 294 s. v id. oct. cc. conss.>
CJ.8.42.20:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
operas certi servi pecunia sumpta creditorem sibi in debitum compensare
placuit, his secundum conventionis fidem praestitis de mancipio restituendo
pacti tenor servari debet. * diocl. et maxim. aa. et cc. eucratidi. * <a 294
s. v k. nov. hadrianopoli cc. conss.>
CJ.8.42.21:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Interest
multum, utrumne spe futurae numerationis suscepisse te quod instrumento
continetur scripsisti, an accepta minore quantitate tantum quantum lectio
probat in scriptura conferri placuit. nam superiori quidem casu residui petitio
debiti manet integra, posteriori vero consensu transactionis finitis stare
convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. rufo. * <a 294 s. iii non. dec. cc.
conss.>
CJ.8.42.22:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Inductum
( id est cancellatum) nec ne sit chirographum, vestrum solutionem semel debiti
factam ei, qui exigendi potestatem habuit, probantium nihil interest. * diocl.
et maxim. aa. et cc. grato. * <a 294 s. v id. dec. cc. conss.>
CJ.8.42.23:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
litterarum auxanonis contemplatione, quas ad aristonem de numeranda tibi
pecunia dederat, recepisse scripsisti debitum ab aristone, mandato non impleto,
cum petitio debiti manet integra, nihil legitimam exactionem impedire potest. *
diocl. et maxim. aa. et cc. vatio. * <a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc.
conss.>
CJ.8.42.24:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
pro pecunia quam acceperas secundum placitum euandro te fundum dedisse
profitearis, eius industriam vel eventum meliorem tibi, non ipsi prodesse,
contrarium non postulaturus, si minoris distraxisset, non iusta petis. * diocl.
et maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 s. vii k. ian. nicomediae cc.
conss.>
CJ.8.42.25:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Solutionem
adseveranti probationis onus incumbit: quo facto chirographum condicere potest.
* diocl. et maxim. aa. et cc. antelliano. * <a 294 s. iii k. ian. nicomediae
cc. conss.>
CJ.8.43.0.
De acceptilationibus.
CJ.8.43.1:
Imperator Antoninus
Iam
tibi rescripsi posse apud iudicem quaeri, an sollemnibus verbis tutoris
auctoritate interveniente soror tua acceptilatione debitorem suum liberaverit.
quare si in repetenda pecunia, quam exsolvit, diversa pars perseveraverit,
uteris defensionibus competentibus. * ant. a. apronio. * <a 212 pp. iii id.
febr. duobus aspris conss.>
CJ.8.43.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
donationis gratia novatione facta per acceptilationem praestiteris
liberationem, omnis agendi via perempta est. * diocl. et maxim. aa. et cc.
claro. * <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.43.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Per
aquilianam stipulationem pacto subditam obligatione praecedente sublata et
acceptilatione, quae fuerit inducta, perempta ei, qui ex nulla causa restitui
potest, omnis agendi via praecluditur. * diocl. et maxim. aa. et cc. demetriae.
* <a 294 s. v k. dec. cc. conss.>
CJ.8.44.0.
De evictionibus.
CJ.8.44.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Emptor
hereditatis rem a possessoribus sumptu ac periculo suo persequi debet. evictio
quoque non praestatur in singulis, cum hereditatem iure venisse constet, nisi
aliud nominatim inter contrahentes convenit. * sev. et ant. aa. munatio. *
<a 200 pp. vi k. mart. severo ii et victorino conss.>
CJ.8.44.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Quoniam
avus tuus, cum praedia tibi donaret, de evictione eorum cavit, potes adversus
coheredes tuos ex causa stipulationis consistere ob evictionem praediorum , pro
portione scilicet hereditaria. nudo autem pacto interveniente minime donatorem
hac actione teneri certum est. * sev. et ant. aa. quartae. * <a 205 pp. ii k.
mart. antonino a. ii et geta ii conss.>
CJ.8.44.3:
Imperatores Severus, Antoninus
Qui
rem emit et possidet, quamdiu evicta non est, auctorem suum propterea, quod
aliena vel obligata res dicatur, convenire non potest. * sev. et ant. aa.
aureliano. * <a 210 pp. viii k. aug. faustino et rufino conss.>
CJ.8.44.4:
Imperator Antoninus
Si
praedium tibi pro soluto datum aliis creditoribus fuerat obligatum, causa
pignoris mutata non est. igitur si hoc iure fuerit evictum, utilis tibi actio
contra debitorem competit. nam eiusmodi contractus vicem venditionis obtinet. *
ant. a. georgio. * <a 212 pp. xi k. aug. duobus aspris conss.>
CJ.8.44.5:
Imperator Antoninus
Ex
praediis, quae mercata es, si aliqua a venditore obligata et necdum tibi
tradita sunt, ex empto actione consequeris, ut ea a creditrice liberentur: id
enim fiet, si adversus venditorem ex vendito actione pretium petentem doli
exceptionem opposueris. * ant. a. patroinae. * <a 212 pp. xv k. oct. duobus
aspris conss.>
CJ.8.44.6:
Imperator Alexander Severus
Non
dubitatur, etsi specialiter venditor evictionem non promiserit, re evicta ex
empto competere actionem. * alex. a. octavio. * <a 222 pp. viii id. mart.
alexandro a. cons.>
CJ.8.44.7:
Imperator Alexander Severus
Auctore
laudato si evicta res est, fideiussorem, etiamsi agi causam ignoraverit,
conveniri evictionis nomine posse non ambigitur. * alex. a. hilariano. * <a
222 pp. iii non. april. alexandro a. cons.>
CJ.8.44.8:
Imperator Alexander Severus
Emptor
fundi, nisi auctori aut heredi eius denuntiaverit, evicto praedio neque ex
stipulatu neque ex dupla neque ex empto actionem contra venditorem vel
fideiussores eius habet. sed et si iudicio emptor non adfuit aut praesens per
iniuriam iudicis victus est absente auctore vel fideiussore, regressum adversus
eum non habet. * alex. a. clementio. * <a 222 pp. viii id. dec. alexandro a.
cons.>
CJ.8.44.9:
Imperator Alexander Severus
Si
controversia tibi possessionis, quam bona fide te emisse adlegas, ab aliquo
movetur, auctori heredive eius denuntia. et si quidem obtinueris, habebis quod
emisti. sin autem evictum erit, a venditrice successoresve eius consequeris,
quanti tua interest: in quo continetur etiam eorum persecutio, quae in rem
emptam a te, ut melior fieret, erogata sunt. * alex. a. terentio. * <a 222
pp. xi k. ian. alexandro a. cons.>
CJ.8.44.10:
Imperator Alexander Severus
Si
fines agri venditor demonstravit et legem dixit intra eos neminem ingressurum ,
si quid inde evincatur, periculo fit auctoris. quod si finibus suis quos
demonstravit agrum vendidit, lis finalis ad venditorem non pertinet. * alex. a.
largo. * <a 223 pp. vii k. dec. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.44.11:
Imperator Alexander Severus
Exceptione
doli recte eum submovebis, quem ab auctore tuo fideiussorem accepisti , si eius
nomine controversiam refert, quasi per uxorem suam, antequam tu emeres ,
comparaverit, qui vendenti adeo consensum dedit, ut se etiam pro evictione
obligaverit. * alex. a. clementi. * <a 231 pp. non. febr. pompeiano et
peligno conss.>
CJ.8.44.12:
Imperator Gordianus
Sive
in libertatem evictus est servus quem mercatus es, sive cum comparares
convenit, si qua quaestio eius nomine relata esset, etsi necdum evictus esset,
ut pretium recuperares, praeses provinciae, quod tibi praestandum
animadverterit, restitui iubebit. * gord. a. philippo. * <a 239 pp. vii id.
mart. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.44.13:
Imperator Gordianus
Si ob
causam iudicati pignora capta sunt ex eius auctoritate, cui praecipiendi ius fuit,
ea de quibus complecteris, eaque tu mercatus es, frustra ab ea quae condemnata
est vel quae in eius locum successit eorum refertur quaestio, quandoquidem,
etsi evictio eorum ab alio subsecuta fuisset, adversus eos debuisse dari
actionem, quibus pretii solutio proficit, meritissime rescriptum est. * gord.
a. zoilo. * <a 239 pp. xvi k. iun. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.44.14:
Imperator Gordianus
Sive
possessio venditoris fuit, filius eiusdemque patris heres frustra quaestionem
movet, sive non patris, sed filii eius possessio fuit, de qua iure hereditario
auctor laudari potest, controversiam movere non potest. * gord. a. secundino. *
<a 239 pp. xiiii k. aug. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.44.15:
Imperator Philippus
Si non
iniuria iudicantis, sed iuris ratione superatus es, pignus ob evictionem
acceptum sollemniter persequi potes. * philipp. a. et philipp. c. menandro. *
<a 245 pp. k. aug. philippo a. et titiano conss.>
CJ.8.44.16:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Super
empti agri quaestione disceptabit praeses provinciae et, si portionem diversae
partis esse cognoverit, impensas, quas ad meliorandam rem vos erogasse
constiterit, habita fructuum ratione restitui vobis iubebit. nam super pretio
evictae portionis non eum qui dominium evicerit, sed auctricem conveniri
consequens est. * diocl. et maxim. aa. alexandro et diogeni. * <a 290 pp. x
k. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.44.17:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si,
cum quaestio tibi super eo quem comparaveras commoveretur, auctorem tuum certum
fecisti nec citra iudicis disceptationem eum quem emeras tradidisti, praeses
provinciae in damnis, quae te tolerasse meministi, medelam iuris adhibebit. *
diocl. et maxim. aa. muciano. * <a 290 pp. v id. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.44.18:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
status super homine tibi venumdato mota quaestio est, sollemnibus, quae iuris
admitti ratio, interpositis si secundum libertatem fuerit lata sententia,
poteris de evictione, si nesciens condicionem eius comparasti, sine aliqua
dubitatione auctorem vel eius fideiussores heredesve eorum convenire. quod si
fuisse servum sententia declaraverit, intellegis ad venditorem te reverti non
posse. * diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 293 >
CJ.8.44.19:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
obligata praedia venumdedisti et longi temporis praescriptione solita emptores
se tueri possunt, evictionis periculum timere non potes. * diocl. et maxim. aa.
et cc. theodoro. * <a 293 s. ii k. mai. aa. conss.>
CJ.8.44.20pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
parentes vestri mancipia venumdederunt quaestioque dominii mota est, emptoribus
adesse ac defendere causam non prohibemini. * diocl. et maxim. aa. et cc.
solido et aliis. * <a 293 s. vi k. iul. aa. conss.>
CJ.8.44.20.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quod
si eis haec iam evicta sunt, instauratio litis ex persona vestra, si
appellationem non interposuistis, contra ius desideratur. <a 293 s. vi k.
iul. aa. conss.>
CJ.8.44.20.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Empti
sane iudicio pro evictione si conveniri coeperitis, nec vobis, ut defendatis,
negotium denuntiatum probetur, intellegitis, quatenus vosmet ipsos tueri
debeatis. <a 293 s. vi k. iul. aa. conss.>
CJ.8.44.21pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Empti
actio longi temporis praescriptione non submovetur, licet post multa spatia rem
evictam emptori fuerit comprobatum. * diocl. et maxim. aa. et cc. heliodoro. *
<a 293 s. xi k. iul. serdicae aa. conss.>
CJ.8.44.21.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
itaque is, quem te comparasse commemoras, nunc in libertatem proclamet,
interpellare venditorem sive successores eius debes, ut tibi adsistant
causamque instruant. <a 293 s. xi k. iul. serdicae aa. conss.>
CJ.8.44.21.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quem
si liberum esse vel servum non esse fuerit pronuntiatum, nec te conventione
remisisse periculum evictionis fuerit comprobatum, praeses provinciae, si res
integra est, quanti tua interest restitui tibi providebit. <a 293 s. xi k.
iul. serdicae aa. conss.>
CJ.8.44.22:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
tibi liberum venumdatum fundum ab auctore proponas, si ex antecedente
obligatione quod debebatur iure solvisti, stipulationem, quam subiectam
emptioni de indemnitate proponis, ipsius conceptio commissam manifeste
declarat. * diocl. et maxim. aa. et cc. iulio. * <a 293 s. vii k. sept.
viminacii aa. conss.>
CJ.8.44.23:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
successores etiam venditoris pro evictione teneri possint, si velut obligata
sibi res publica thessalonicensium pignoris instituat iure persequi quae
comparasti, auctoris heredibus quocumque gradu constitutis adsistere negotio
denuntia. quod sive praesentibus his fundus quem emisti fuerit evictus sive
absentibus, postea quanti tua interest rem evictam non esse teneri, non quantum
pretii nomine dedisti, si aliud non placuit, publice notum est. * diocl. et
maxim. aa. et cc. eustochiae. * <a 293 s. ii k. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.8.44.24pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
post perfectam venditionem ante pretium numeratum rei venumdatae mota fuerit
quaestio vel mancipia venumdata proclament in libertatem, cum in ipso limine
contractus immineat evictio, emptorem, si satis ei non offeratur, ad totius vel
residui pretii solutionem non compelli iuris auctoritate monstratur. * diocl.
et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 294 s. vi k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.8.44.24.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde
cum parte pretii numerata, domus quam emisti tibi velut pignoris iure obligatae
ne ad emptionem accederes, denuntiatum ab aliquo proponas, iudex tibi quae ex
emptione veniunt praestari providebit. <a 294 s. vi k. febr. sirmi cc.
conss.>
CJ.8.44.25:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
tibi liberam saturninus condicionem eius ignorans distraxit ac nunc eam
defendit in libertatem, hac libera pronuntiata venditorem vel ex stipulatione
duplae , quantum in hanc deductum est, vel empti actione quanti tua interest
convenire potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. saturninae. * <a 294 s. id.
febr. cc. conss.>
CJ.8.44.26:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quis tibi servum vendidit, postquam is rebus humanis exemptus est, cum
evictionis periculum finitum sit, a te conveniri non potest. * diocl. et maxim.
aa. et cc. neoni. * <a 294 s. ii k. april. sirmi cc. conss.>
CJ.8.44.27:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
fundum sciens alienum vel obligatum comparavit athenocles nec quicquam de
evictione convenit, quod eo nomine dedit, contra iuris poscit rationem. nam si
ignorans, desiderio tuo iuris forma negantis hoc reddi refragatur. * diocl. et
maxim. aa. et cc. theophilo. * <a 294 s. xvii k. oct. cc. conss.>
CJ.8.44.28:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Emptori
etiam venditoris iura prodesse non ambigitur. si igitur vobis propter rei
proprietatem mota fuerit quaestio, tam propriis quam venditoris defensionibus
uti poteritis. * diocl. et maxim. aa. et cc. maximiano. * <a 294 s. iii non.
oct. scuppis cc. conss.>
CJ.8.44.29:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
permutationis gratia praedia curatoribus quondam fratris tui mater tua dedit,
his, quae in eorum vicem accepit, posteaquam ad defensionem fuerit denuntiatum,
vel cum eorum non haberet facultatem, evictis quanti interest eos conveniri
posse rationis est. * diocl. et maxim. aa. et cc. rheso. * <a 294 s. vii id.
dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.44.30:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non ex
eo, quod duplam qui a matre tua mancipium comparavit evictionis nomine stipulatus
est, alienae rei scientia convincitur, nec opinio eius ex hoc laeditur , ut
malae fidei emptor existimetur. aliis itaque hoc indiciis, si vis, probare
debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. hastio. * <a 294 s. id. dec. cc.
conss.>
CJ.8.44.31:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Heredem
fideiussoris rerum, pro quibus defunctus apud emptorem intercesserat pro
venditore, factum eius cui successit ex sua persona dominium vindicare non
impedit, scilicet evictionis causa durante actione. * diocl. et maxim. aa. et
cc. agatho. * <a 294 s. xviii k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.8.45.0.
Creditorem evictionem non debere.
CJ.8.45.1pr.:
Imperator Alexander Severus
Cum
iure creditoris propter fisci debita praedium obligatum procurator meus
vendidit, evictio non debetur, quia et privatus creditor eodem iure utitur,
nisi nominatim hoc repromissum a privato fuerit. * alex. a. publicio. * <a
223 pp. xv k. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.45.1.1:
Imperator Alexander Severus
Si
tamen fiscus in ius alterius creditoris successit, emptori non iusta fisci
nomine movetur controversia, sive quia potior fuerat, quando vendebat, sive
quia infirmior, quoniam hoc utique praestare debet, qui pignoris iure vendat,
potiorem se ceteris esse creditoribus. <a 223 pp. xv k. nov. maximo ii et
aeliano conss.>
CJ.8.45.2:
Imperator Gordianus
Si a
creditrice iure pignoris fundos pater tuus comparaverit, evictis praediis ita
demum petitionem adversus creditricem habere iure potes, si, cum vendiderit, de
evictione rei promisit vel etiam dolo malo, cum sciret prudensque esset rem
sine vitio non esse, eam patri tuo, cui successisti, venumdedit. nam sicut
genus eiusmodi contractus inscium creditorem vinculo evictionis non adstringit,
ita eum, qui fraudem admisit vel decepit, non excusat. * gord. a. sabino. *
<a 240 pp. viii id. april. sabino ii et venusto conss.>
CJ.8.46.0.
De patria potestate.
CJ.8.46.1:
Imperatores Antoninus, verus
Si
filium tuum in potestate tua dicis esse, praeses provinciae aestimabit, an
audire te debeat, cum diu passus sis ut patris familias rem eius agi per eos,
qui testamento matris tutores nominati fuerunt. * ant. et verus aa. titio. *
<a xxx pp. sine die et conss.>
CJ.8.46.2:
Imperator Antoninus
Eius,
quod in potestate patris agens habuisti, dominium ad patrem tuum pertinuit
extra ea, quae non adquiruntur. * ant. a. maroniae. * <a 215 pp. xiii k.
mart. laeto ii et cereale conss.>
CJ.8.46.3:
Imperator Alexander Severus
Si
filius tuus in potestate tua est, res adquisitas tibi alienare non potuit:
quem, si pietatem patri debitam non agnoscit, castigare iure patriae potestatis
non prohiberis, artiore remedio usurus, si in pari contumacia perseveraverit,
eumque praesidi provinciae oblaturus dicturo sententiam, quam tu quoque dici
volueris. * alex. a. artemidoro. * <a 227 pp. v id. dec. albino et maximo
conss.>
CJ.8.46.4pr.:
Imperatores valer., gallien.
Congruentius
quidem videtur intra domum, inter te ac filios tuos si quae controversiae
oriuntur, terminari. * valer. et gallien. aa. et valer. c. gallae. * <a 259
pp. xvi k. iun. aemiliano et basso conss.>
CJ.8.46.4.1:
Imperatores valer., gallien.
Sed si
ita res fuit, ut iniuriis eorum et ad ius experiundum et ad vindictam
processeris, aditus praeses provinciae super disceptationibus quidem
pecuniariis consuetum exerceri iubebit ordinem iuris: reverentiam autem debitam
exhibere matri filios coget et, si provectam ad inclementiores iniurias
improbitatem deprehenderit, laesam pietatem severius vindicabit. <a 259 pp.
xvi k. iun. aemiliano et basso conss.>
CJ.8.46.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filia
tua non solum reverentiam, sed et subsidium vitae ut exhibeat tibi, rectoris
provinciae auctoritate compelletur. * diocl. et maxim. aa. donatio. * <a 287
pp. k. mart. diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.8.46.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Abdicatio,
quae graeco more ad alienandos liberos usurpabatur et apoceryxis dicebatur,
romanis legibus non comprobatur. * diocl. et maxim. aa. hermogeni. * <a 288
pp. xvii k. dec. maximiano a. ii et ianuario conss.>
CJ.8.46.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
maritus tuus, licet militans, in patria potestate constitutus filium legitimis
suscepit nuptiis, eum in potestate avi perseverasse non ambigitur. * diocl. et maxim.
aa. et cc. duplianae. * <a 294 s. prid. non. april. cc. conss.>
CJ.8.46.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Libertos
exemplo ingenuorum filios suos post libertatem ex legitimis nuptiis natos in
potestate habere non est prohibitum. * diocl. et maxim. aa. et cc. aemilianae.
* <a 294 s. xvi k. mai. sirmi cc. conss.>
CJ.8.46.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
filium negare cuiquam esse liberum senatus consulta de partu agnoscendo ac
denuntiata poena, item praeiudicium edicto perpetuo propositum et remedium
alimentorum apud praesidem maiori trimo petenti monstratum iure manifesto
declarant. * diocl. et maxim. aa. et cc. nicagorae. * <a 294 s. v k. mai.
sirmi cc. conss.>
CJ.8.46.10:
Imperator Constantinus
Libertati
a maioribus tantum impensum est, ut patribus, quibus ius vitae in liberos
necisque potestas olim erat permissa, eripere libertatem non liceret. * const.
a. ad maximum pu. * <a 323 d. xv k. iun. thessalonicae severo et rufino
conss.>
CJ.8.47.0.
De adoptionibus.
CJ.8.47.1:
Imperator Gordianus
Hi,
qui in aliena sunt potestate, iuxta ius civile non nisi apud eum, apud quem
plena legis actio est, adoptari possunt. * gord. a. marciae. * <a 239 pp. k.
iun. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.47.2pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Impuberem,
quem ad vicem naturalis subolis adrogare desideras, si hi, qui sanguinis
necessitudine iunguntur, id ei expedire apud praesidem provinciae
confirmaverint, filium habebis, ita ut bonorum tuorum quarta pars tam in
postremo iudicio tuo, quam si a te emancipatus fuerit, ei praebeatur et super
patrimonio eius idoneis fideiussoribus datis servo publico caveatur, ne sub
copulandae adoptionis obtentu in facultates eius, quae ei diligenti provisione
servandae sunt, inruas. * diocl. et maxim. aa. timotheo. * <a 286 pp. v id.
mart. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.47.2.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adrogatio
etenim ex indulgentia principali facta proinde valet apud praetorem vel
praesidem intimata, ac si per populum iure antiquo facta esset. <a 286 pp. v
id. mart. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.47.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
eum, quem adrogare vis, libertum tuum esse profitearis nec ullam idoneam causam
precibus indideris, id est quod non liberos habes, intellegis iuris
auctoritatem desiderio tuo refragari. * diocl. et maxim. aa. marciano. * <a
286 pp. xvi k. iul. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.47.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adoptio
non tabulis, licet per tabellionem conficiendis, sed sollemni iuris ordine apud
praesidem solet copulari. * diocl. et maxim. aa. proculiano. * <a 290 pp. k.
sept. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.47.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
A
muliere quidem, quae nec suos filios habet in potestate, adrogari non posse
certum est. verum quoniam in solacium amissorum tuorum filiorum privignum tuum
cupis in vicem legitimae subolis obtinere, adnuimus votis tuis secundum ea,
quae adnotavimus, et eum proinde atque ex te progenitum ad fidem naturalis
legitimique filii habere permittimus. * diocl. et maxim. aa. et cc. syrae. *
<a 291 s. prid. non. dec. triballis tiberiano et dione conss.>
CJ.8.47.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adrogationes
eorum, qui sui iuris sunt, nec in regia urbe nec in provinciis nisi ex
rescripto principali fieri possunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. melitoni. *
<a 293 s. iiii non. april. byzantii aa. conss.>
CJ.8.47.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
adoptionem quidem alienae civitatis civi recte dato additur, non mutatur
patria, ac propterea ius originis in honorum ac munerum obsequio per adoptionem
non minui perspicis. * diocl. et maxim. aa. et cc. attico. * <a 294 s. xi k.
febr. sirmi cc. conss.>
CJ.8.47.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
adoptionem patre, in cuius est potestate, libertae filiam dante, matris
patronus adoptare non prohibetur. nam sui iuris adrogatio feminae nisi ex
nostro rescripto numquam procedit. * diocl. et maxim. aa. et cc. isioni. *
<a 294 s. v id. febr. cc. conss.>
CJ.8.47.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Adoptatum,
licet ex beneficio nostro, emancipatione sollemni separare familia sua pater
adoptivus minime prohibetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciano. * <a
294 v k. nov. anchiali cc. conss.>
CJ.8.47.10pr.:
Imperator Justinianus
Cum in
adoptivis filiis, qui filii familias constituti a patribus naturalibus aliis
dantur, antiquae sapientiae incidit quaedam dubitatio, si oportet talem filium,
si praeteritus a naturali patre fuerat, habere contra eius testamentum de
inofficioso actionem ( quam papinianus quidem negat, paulus autem sine effectu
derelinquit, marcianus vero distinguit, ne ex hac causa utriusque patris
perderet successionem, naturalis quidem voluntate eius circumventus, adoptivi
propter egestatem, quam forte habebat), et iterum aliud vitium erat exortum: si
enim post patris naturalis obitum pater adoptivus per emancipationis modum iura
adoptionis dissolvisset, nulla spes ei remanebat neque contra patris naturalis
voluntatem, quia mortis eius tempore in aliena fuerat familia constitutus,
neque cont ra adoptivum patrem, quia per emancipationem eius familia exemptus
est: ideo talem dubitationem et tale vitium corrigentes sancimus per adoptionem
quidem ad extraneam personam factam iura naturalis patris minime dissolvi, sed
ita eum permanere, quasi non fuisset in alienam familiam translatus. cum enim
tanta fragilitas est adoptionis, ut possit in ipso die et filius fieri et
extraneus per emancipationem inveniri, quis patiatur iura patris naturalis nexu
divino copulata ludibrio defraudari, cum in hoc casu et contradicendi filio ex
iure vetere datur licentia et invitus transire ad aliam familiam non cogitur? *
iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste
vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1:
Imperator Justinianus
Omnia
igitur, secundum quod iam disposuimus, cum ad extraneum patrem filius per
adoptionem transfertur, maneant integra iura sive ad de inofficiosi querellam
sive ad alias omnes successiones sive ab intestato sive ex testamento, quae
liberis deferuntur, ut et ipse possit prodesse patri naturali et ab eo
naturalia debita percipere. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et
oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1a:
Imperator Justinianus
Si
vero pater naturalis avo materno filii sui vel, si ipse fuerit emancipatus,
etiam paterno, vel proavo simili modo paterno vel materno filium suum dederit
in adoptionem, in hoc casu, quia in unam personam concurrunt et naturalia et
adoptiva iura, maneat stabile ius patris adoptivi et naturali vinculo copulatum
et legitimo adoptionis modo constrictum: et ad eum solum respiciat filius, cui
eum et natura adgregavit et lex per adoptionem adsignavit, et papiniani
sententia in hac specie procedat, et ad eum tantummodo filius adoptivus spes
totas extendat et non patris naturalis successionem molestare concedatur, sed
avita et proavita tantummodo reverentia protegetur, eique adquirat quae possunt
adquiri et prodesse, et is ei solus pater intellegatur, quem lex fecit et
natura non dereliquit. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste
vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1b:
Imperator Justinianus
Neque
enim marciani distinctioni locum esse in hoc casu invenimus, ubi nullius
circumventionis suspicio potest aliquam sibi vindicare licentiam, avita et
proavita adfectione haec omnia resecante. <a 530 d. k. sept. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1c:
Imperator Justinianus
Sed
haec manere integra, nisi avus et proavus emancipatum fecerint filium
adoptivum: tunc etenim necesse est iterum ad patrem naturalem eum reverti, cum
emancipationis interventu adoptio in quamcumque personam facta dissolvitur.
<a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1d:
Imperator Justinianus
( 1)
sed ne articulum adoptionis et in extraneam personam factae sine lege
relinquamus, licentiam damus tali adoptivo patri, id est extraneo, si voluerit,
nihil ei testamento suo relinquere, sed quidquid ei reliquerit, hoc libertatis
sit, non legitimo vinculo adstrictum: cum enim per omnia naturae suae filium
adgregavimus, manifestissimum est, quod et adquisitiones omnium rerum, quae ad
filium familias pervenerint, secundum leges nostras non adoptivo extraneo
patri, sed naturali usque ad modum usus fructus perveniunt, et remaneat in
sacris patris naturalis, quasi imaginaria quadam et nova adfectione ei
adquisita, non pristinae cognationis deminutione introducta. <a 530 d. k.
sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1e:
Imperator Justinianus
Sed si
quidem remaneat in tali adoptione nulla interveniente emancipatione, in hoc
tantummodo prodesse ei volumus adoptionem, ut non successione ab intestato
patris extranei adoptivi defraudetur, sed habeat accessionem fortunae ex patris
naturalis sibi voluntate adquisitam. <a 530 d. k. sept. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1f:
Imperator Justinianus
Neque
enim ex vetere iure cognationis nexus naturalis patris per adoptionem filio
dissolvebatur, sed accedebant iura adoptiva certis reliquiis ex iure naturali
remanentibus, et qui legitimus erat familiae adoptivae, is naturalis fuerat
cognatus. quis enim materna iura possit abolere, cum videbatur et antiquo iure
patrem quidem habere adoptivum, matrem autem eam, quam natura cognoscit? <a
530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.1g:
Imperator Justinianus
Et
ideo sancimus, etsi habet huiusmodi filius iura integra naturae, tamen, si
intestatus pater extraneus adoptivus decesserit, habere eum etiam sui heredis
ius ad eius tantummodo successionem, ut non etiam legitima iura ad familiam
extranei patris adoptivi habeat, nec ipsa ad eum communionem aliquam habeat,
sed quasi extraneus ita ad illam familiam inveniatur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.2:
Imperator Justinianus
Sin
autem per emancipationem iura adoptiva fuerint dissoluta, tunc nullus ei
penitus regressus ad adoptivum extraneum patrem, etsi moriatur intestatus,
relinquatur, sed maneat tantummodo patrem naturalem cognoscens, tamquam non
fuisset ab initio in adoptionem translatus. <a 530 d. k. sept.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.3:
Imperator Justinianus
Quae
autem de aliis adoptivis diximus, haec sancimus etiam de his, qui ex afiniano
senatus consulto ex tribus maribus fuerant ab extraneo adoptati, nulla penitus
differentia inter alios adoptivos et eos introducenda. <a 530 d. k. sept.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.4:
Imperator Justinianus
Quae
in filio diximus in adoptionem a patre dato, haec et in filia et in nepote et
in nepte et deinceps personis utriusque sexus in sacris constitutis extendimus,
si tamen tempore mortis avi sui parentes eos vel eas non antecedant. si enim
patres eos antecedant ( ubi nec imponitur necessitas avo aliquid nepoti vel
nepti relinquere), maneant omnia iura adoptiva ei intacta. haec enim omnis
sanctio de filio et filia et nepote et nepte et deinceps personis in sacris
constitutis introducta est, ubi dubitabatur, quid statuendum est, quasi duobus
patribus ei, uno ex natura, altero ex lege positis. <a 530 d. k. sept.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.47.10.5:
Imperator Justinianus
Ubi
autem homo sui iuris constitutus per adrogationem ex augusta liberalitate sese
dederit in adoptionem, tunc omnia iura patris adoptivi habeat intacta. cum enim
nullum inter patres inducitur discrimen, sit suus heres adoptivus patri
adrogatori et familiae eius adgregetur, et omnia, quae ad filium adrogatum
veteres legum latores induxerunt, intacta illibataque in eorum personis
reserventur. <a 530 d. k. sept. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc.
conss.>
CJ.8.47.11:
Imperator Justinianus
Veteres
circuitus in adoptionibus, quae per tres emancipationes et duas manumissiones
in filio aut per unam emancipationem in ceteris liberis fieri solebant,
corrigentes sive tollentes censemus licere parenti, qui liberos in potestate
sua constitutos in adoptionem dare desiderat, sine vetere observatione emancipationum
et manumissionum hoc ipsum actis intervenientibus apud competentem iudicem
manifestare, praesente et eo qui adoptatur et non contradicente, nec non eo qui
eum adoptat. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. v k. nov. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.48.0.
De emancipationibus liberorum.
CJ.8.48.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si lex
municipii, in quo te pater emancipavit, potestatem duumviris dedit, ut etiam
alienigenae liberos suos emancipare possint, id quod a patre factum est suam
obtinet firmitatem. * diocl. et maxim. aa. herennio. * <a 290 pp. iii non.
dec. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.48.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
emancipationibus liberorum nec non donationibus non tam scriptura quam veritas
considerari solet. * diocl. et maxim. aa. gennadiae. * <a 291 pp. v id.
mart. tiberiano et dione conss.>
CJ.8.48.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non
nudo consensu patria liberi potestate, sed actu sollemni vel casu liberantur ,
nec causae, quibus metus pater emancipavit filium, sed actus sollemnitas
quaeritur. * diocl. et maxim. aa. et cc. heliodoro. * <a 293 s. xv k. oct.
sirmi aa. conss.>
CJ.8.48.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
avus neptem suam liberare potestate cogitur nec in cuiusquam iniuriam beneficia
tribuere moris est nostri. * diocl. et maxim. aa. et cc. coloniae. * <a xxx
d. id. oct.>
CJ.8.48.5:
Imperator anast.
Iubemus
licere parentibus, id est patri avo paterno seu proavo ceterisque ulterius per
masculini sexus personas continua generis serie coniunctis, si liberos, quos
habent in potestate propria, id est filium filiam, nepotem seu neptem ex filio,
pronepotem seu proneptem ceterosque itidem per masculini sexus personas
continua generis linea sibi coniunctos, per emancipationem vel absentes et
peregre degentes vel in isdem locis seu regionibus et civitatibus commorantes,
in iudicio vero non praesentes, iuris sui constituere maluerint,
supplicationibus porrectis mereri super hoc divinum oraculum hocque apud
competentem iudicem, ad cuius iurisdictionem actus emancipationis pertinet,
insinuare superque precibus a semet oblatis apud eum deponere, ut hoc subsecuto
et auctoritate praecedente p rincipali plenissimum robur emancipatio sortiatur,
et personae, in quas talis liberalitas collata sit, de aliena potestate quasi a
parentibus ex emancipatione manumissae liberentur: si tamen ipsae nihilo minus
sub gestorum testificatione vel apud eundem iudicem vel apud alium quemlibet
proposito parentum suam etiam voluntatem consonare vel ante preces oblatas et
sacros apices promulgatos vel postea deposuerint, nisi infantes sint, qui et
sine consensu etiam hoc modo sui iuris efficiuntur. * anastas. a. constantino
pp. * <a 502 d. xi k. aug. constantinopoli probo et avieno iuniore
conss.>
CJ.8.48.6:
Imperator Justinianus
Cum
inspeximus in emancipationibus vanam observationem custodiri et venditiones in
liberas personas figuratas et circumductiones inextricabiles et iniuriosa
rhapismata, quorum nullus rationabilis invenitur exitus, iubemus huiusmodi
circuitu in posterum quiescente licentiam esse ei, qui emancipare vult, vel ex
lege anastasiana hoc facere vel sine sacro rescripto intrare competentis
iudicis tribunal vel eos adire magistratus, quibus hoc facere vel legibus vel
ex longa consuetudine permissum est, et filios suos vel filias, nepotes vel
neptes vel deinceps progeniem in potestate sua constitutam a sua manu dimittere
et legitima iura omnimodo habere, etsi non specialiter haec sibi servaverit, et
peculium donare vel alias res liberalitatis titulo in eos transferre, et eas
res, quae adquiri indignantur, per usum fructum secundum nostrae constitutionis
modum detinere et omnia facere, vana tantummodo secundum quod dictum est
observatione sublata. * iust. a. iohanni pp. * <a 531 d. k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.49.0.
De ingratis liberis.
CJ.8.49.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Filios
et filias ceterosque liberos contumaces, qui parentes vel acerbitate convicii
vel cuiuscumque atrocis iniuriae dolore pulsassent, leges emancipatione
rescissa damno libertatis immeritae multare voluerunt. * valentin. valens et
grat. aaa. ad praetextatum pu. * <a 367 d. xv k. sept. ambianis lupicinio et
iovino conss.>
CJ.8.50.0.
De postliminio et de redemptis ab hostibus.
CJ.8.50.1pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Ex
duobus captivis sarmatia nata patris originem ita secuta videtur, si ambo
parentes in civitatem nostram redissent. quamquam enim iure proprio
postliminium habere non possit quae capta non est, tamen parentum restitutio
reddet patri filiam. * sev. et ant. aa. ovinio. * <a xxx pp. sine die et
consule.>
CJ.8.50.1.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Qui
cum ab hostibus interemptus sit, matris dumtaxat condicionem, quae secum filiam
duxit, videtur necessario secuta. nam fictio legis corneliae, quae legitimos
apud hostes defuncto constituit heredes, ad eam quae illic suscepta est non
pertinet, cum eo tempore quo captus est diem suum pater obisse existimetur.
<a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.8.50.2pr.:
Imperator Gordianus
Ab
hostibus redempti, quoad exsolvatur pretium, in causam pignoris constituti quam
in servilem condicionem videntur esse detrusi: et ideo si nummi eo nomine
expensi donatio intercedat, pristinae condicioni eos reddi manifestum est. *
gord. a. publiciano. * <a 241 pp. ii id. iun. gordiano a. ii et pompeiano
conss.>
CJ.8.50.2.1:
Imperator Gordianus
Proinde
si ab hostibus redemptam post dissolutum veluti naturalis pignoris vinculum in
matrimonio habere coepisti, nihil est, quod de statu eius seu liberorum
communium debeas pertimescere. <a 241 pp. ii id. iun. gordiano a. ii et
pompeiano conss.>
CJ.8.50.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
cognatos tuos nondum postliminio regressos adfirmes, sed adhuc in rebus esse
humanis, et bona eorum fraudibus diversae partis dissipari, interpellatus
rector provinciae providebit eum sub observatione constituere, qui stipulante
servo publico satis idonee dederit. * diocl. et maxim. aa. varo. * <a 287
pp. v k. sept. diocletiano iii et maximiano conss.>
CJ.8.50.4pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
nos praeteriit hereditatem eius, quam incognitum erat ab hostibus interfecta an
capta esset, a filio adiri non potuisse ( quando eorum bona, qui in hostium potestatem
rediguntur, eo demum tempore successionis iure adquiri possunt, cum captos apud
hostes mortuos esse cognoscitur) , nec super facultatibus eius, cuius incerta
vita ac fortuna fuit, transigi vel iudicari potuit. * diocl. et maxim. aa.
hermogeni. * <a 290 pp. v k. iun. ipsis aa. iiii et iii conss.>
CJ.8.50.4.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde
posteaquam apud hostes materteram vestram fati munus implesse innotuit, tunc
vobis licentia permittitur agnoscendae per bonorum possessionem successionis:
non officientibus enim, quae perperam gesta sunt, si priorem gradum obtinetis,
successionis compendium ad vos pertinet. <a 290 pp. v k. iun. ipsis aa. iiii
et iii conss.>
CJ.8.50.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
non redemptum ab hostibus filium tuum, sed sine ullo contracto traditum a
barbaris praefecto legionis dicas, postliminii ius locum habuit et ilico
ingenuitati suae reddi eum praeses provinciae iubebit. * diocl. et maxim. aa.
ursae. * <a 290 pp. xvi k. iun. ipsis aa. iiii et iii conss.>
CJ.8.50.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum et
postliminii ius et communis utilitatis ratio exigat, ut, si qui captos ab
hostibus redemerint, accepto pretio redemptos suae ingenuitati restituant,
proponasque redemptorem noluisse oblatum pretium a te vel ab alio recipere,
praeses provinciae efficaci instantia compellet eum legibus obtemperare et
recepto eo quod pretii nomine dependitur status securitatem non inquietare. *
diocl. et maxim. aa. .To. * <a 291 pp. k. febr. tiberiano et dione conss.>
CJ.8.50.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Foedissimae
mulieris nequitia permovemur. cum igitur filiam tuam captam ac prostitutam ab
ea quae eam redemerat ob retinendae pudicitiae cultum ac servandam natalium
honestatem ad te confugisse proponas, praeses provinciae, si filiae tuae supra
dictam iniuriam ab ea, quae sciebat ingenuam esse, inflictam cognoverit, cum
huiusmodi persona indigna sit pretium recipere propter odium detestabilis
quaestus, etiamsi pretium compensatum non est ex necessitate miserabili,
custodita ingenuitate natae tuae adversus flagitiosae mulieris turpitudinem
tutam eam defensamque praestabit. * diocl. et maxim. aa. claudio. * <a 291
pp. iii non. febr. tiberiano et dione conss.>
CJ.8.50.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses
provinciae, ne ulterius in servitutis iugo detinearis, curae habebit: qui pro
sollertia tua parum ignorat magis filiorum tuorum statum tueri, quos,
posteaquam redempta es, enixam te esse significas, cum eos, qui post
redemptionem nascuntur, ne pignoris quidem vinculo ob pretium, quod pro his
datum non est, teneri nullis auctoribus visum est. * diocl. et maxim. aa.
matronae. * <a 291 pp. v id. febr. tiberiano et dione conss.>
CJ.8.50.9pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Captum
ab hostibus filium, patre mortuo medio tempore, lex cornelia reversum, si in
potestate patris tempore quo capiebatur fuit, suum facit heredem. * diocl. et
maxim. aa. et cc. gregorio. * <a 293 pp. v id. april. aa. conss.>
CJ.8.50.9.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde
si ex testamento ad te sive intestato successionem patris tui pertinere apud
praesidem provinciae probaveris, restitui tibi res hereditarias iubebit, si non
tantum postquam reversus es tempus effluxit, quantum intentionem tuam temporis
prolixitate conquiescere facit. <a 293 pp. v id. april. aa. conss.>
CJ.8.50.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut
liberis captis ab hostibus ac postliminio reversis status pristinus
restituitur, sic servi domino. unde si haec, cuius meministi, ancilla patris
tui fuit nec commercio redempta est, reversa dominum vel eius successorem
sequitur, qui per captivitatem hanc amiserat. * diocl. et maxim. aa. et cc.
apollodorae. * <a 293 s. iii k. mai. hadrianopoli aa.Conss.>
CJ.8.50.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
liberum captum te ab hostibus commercio redemit sabinus et eum vinculum
pignoris superstitem remisisse tibi probetur, non libertus effectus, sed
ingenuitati quam amiseras restitutus nullum filiis eius obsequium debes. *
diocl. et maxim. aa. et cc. eutychio. * <a 293 s. xv k. ian. aa. conss.>
CJ.8.50.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ab
hostibus capti et non commercio redempti, sed virtute militum nostrorum
liberati ilico statum, quem captivitatis casu amiserant, recipiunt: servi autem
dominis suis restituentur: receptos enim eos, non captos iudicare debemus, et
militem nostrum defensorem eorum decet esse, non dominum. * diocl. et maxim.
aa. et cc. quintianae. * <a 293 s. v k. ian. aa. conss.>
CJ.8.50.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si is,
qui te ab hostibus ingenuam captam commercio redemit, sibi matrimonio
coniunxit, dignitate nuptiarum et voto futurae iustae subolis vinculo pignoris
tibi remisso redditos natales pristinos rationis est. * diocl. et maxim. aa. et
cc. * <a 294 s. v id. mart. cc. conss.>
CJ.8.50.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ius
postliminii filiam rebus humanis exempta matre, dum in servitutis ipsa
necessitate per captivitatis causam fuit, eventu purgato vigore ad eius
legitimam invitat hereditatem, nec tibi medii temporis fortuna, quominus res
maternas successione quaesitas persequi possis, iniuriam fieri patimur. *
diocl. et maxim. aa. et cc. severae. * <a 294 s. xvi k. april. cc.
conss.>
CJ.8.50.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Is,
qui liber constitutus captus ab hostibus commercio redimitur, et antequam
restituatur pro eo data pecunia, successionis iura sibi vindicare favore
ingenuitatis potest, ut ex ea possit pretium pro se datum exsolvere. * diocl.
et maxim. aa. et cc. mucatraulo. * <a 294 >
CJ.8.50.16:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Commercio
redemptae filios, licet ex servo medio susceptos tempore, origini ingenuitatis
matris iuxta ea quae benigne placuerunt reddi convenit. * diocl. et maxim. aa.
et cc. basilinae. * <a 293 s. v k. sept. viminacii aa. conss.>
CJ.8.50.17pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liber
captus ab hostibus et commercio redemptus tunc demum cum pretium solverit vel
hoc ei qualicumque remittatur indicio, statum pristinum recipit. * diocl. et
maxim. aa. et cc. diogeniae. * <a 294 s. iii k. nov. develto cc. conss.>
CJ.8.50.17.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quo
genere matre filium redimente, cum huiusmodi contractus non de mercede, sed de
tristitia repudianda cogitatur, voti recipiendi filium cogitatio cum optabili
condicione filium ilico matri restituit, ita ut et civilium obsequio munerum
propter casum praeteritum non excusetur. <a 294 s. iii k. nov. develto cc.
conss.>
CJ.8.50.17.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Pro
pietatis itaque ratione ab hostibus redempto filio facti te paenitere ac de
pretio quicquam tractare non convenit: dotem tamen ab eo debitam iure concesso
reddi postulas. <a 294 s. iii k. nov. develto cc. conss.>
CJ.8.50.18:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ab
hostibus captis ac postliminio reversis pro huiusmodi casu amissa, quae in
eadem causa quidem durant, omnimodo directa, quae vero per usucapionem vel
liberationem ex bonis subtracta vel non utendo finita esse videntur, intra
annum utilem experientibus actione rescissoria restituuntur. * diocl. et maxim.
aa. et cc. tryphoniano. * <a 294 pp. xii k. dec. cc. conss.>
CJ.8.50.19pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
quos forte necessitas captivitatis abduxit, sciant, si non transierunt, sed
hostilis inruptionis necessitate transducti sunt, ad proprias terras festinare
debere, recepturos iure postliminii ea, quae in agris vel mancipiis seu aliis
rebus ante tenuerunt, etsi a fisco nostro possideantur. * valentin. valens et
grat. aaa. ad severianum ducem. * <a 366 d. v k. iul. remis gratiano a. et
dagalaifo conss.>
CJ.8.50.19.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Nec
timeat quisquam alicuius contradictionis moram, cum hoc solum requirendum sit,
utrum aliquis cum barbaris voluntate fuerit an coactus. <a 366 d. v k. iul.
remis gratiano a. et dagalaifo conss.>
CJ.8.50.20pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Diversarum
homines provinciarum cuiuslibet sexus condicionis aetatis, quos barbarica
feritas captiva necessitate transvexerat, invitos nemo retineat, sed ad propria
redire cupientibus libera sit facultas. * honor. et theodos. aa. theodoro pp. *
<a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.8.50.20.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quibus
si quicquam in usum vestium vel alimoniae impensum est, humanitati sit
praestitum nec maneat victualis sumptus repetitio: exceptis his, quos barbaris
vendentibus emptos esse docebitur, a quibus status sui pretium propter
utilitatem publicam emptoribus aequum est redhiberi. <a 409 d. iii id. dec.
ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.8.50.20.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Ne
quando enim damni consideratio in tali necessitate positis negari faciat
emptionem, decet redemptos aut datum pro se pretium emptoribus restituere aut
laboris obsequio vel opere quinquennii vicem referre beneficii, habituros
incolumem, si in ea nati sunt, libertatem. <a 409 d. iii id. dec. ravennae
honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.8.50.20.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Reddantur
igitur sedibus propriis sub moderatione qua iussimus, quibus iure postliminii
etiam veterum responsis incolumia cuncta servanda sunt. <a 409 d. iii id.
dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.8.50.20.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
( 1)
si quis itaque huic praecepto fuerit conatus obsistere actor conductor
procuratorque, dari se metallis cum poena deportationis non ambiget: si vero
possessionis dominus, rem suam fisco noverit vindicandam seque deportandum.
<a 409 d. iii id. dec. ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.8.50.20.5:
Imperatores Honorius, Theodosius
Et ut
facilis exsecutio proveniat, christianos proximorum locorum volumus huius rei
sollicitudinem gerere: curiales quoque proximarum civitatum placuit admoneri ,
ut emergentibus talibus causis sciant legis nostrae auxilium deferendum: ita ut
noverint rectores universi decem libras auri a se et tantundem a suis
apparitoribus exigendum, si praeceptum neglexerint. <a 409 d. iii id. dec.
ravennae honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.8.51.0.
De infantibus expositis liberis et servis et de his qui sanguinolentos emptos
vel nutriendos acceperunt.
CJ.8.51.1:
Imperator Alexander Severus
Si
invito vel ignorante te partus ancillae vel adscripticiae tuae expositus est,
repetere eum non prohiberis. sed restitutio eius, si non a fure vindicaveris,
ita fiet, ut, si qua in alendo eo vel forte ad discendum artificium iuste
consumpta fuerint, restitueris. * alex. a. claudio. * <a 224 pp. iii k. iun.
iuliano et crispino conss.>
CJ.8.51.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Unusquisque
subolem suam nutriat. quod si exponendam putaverit, animadversioni quae
constituta est subiacebit. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *
<a 374 d. iii non. mart. gratiano a. iii et equitio conss.>
CJ.8.51.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sed
nec dominis vel patronis repetendi aditum relinquimus, si ab ipsis expositos
quodammodo ad mortem voluntas misericordiae amica collegerit: nec enim dicere
suum poterit, quem pereuntem contempsit. <a 374 d. iii non. mart. gratiano
a. iii et equitio conss.>
CJ.8.51.3pr.:
Imperator Justinianus
Sancimus
nemini licere, sive ab ingenuis genitoribus puer parvulus procreatus sive a
libertina progenie sive servili condicione maculatus expositus sit, eum puerum
in suum dominium vindicare sive nomine dominii sive adscripticiae sive
colonariae condicionis: sed neque his, qui eos nutriendos sustulerunt,
licentiam concedi penitus ( cum quadam distinctione) eos tollere et educationem
eorum procurare, sive masculi sint sive feminae, ut eos vel loco libertorum vel
loco servorum aut colonorum aut adscripticiorum habeant. * iust. a. demostheni
pp. * <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.8.51.3.1:
Imperator Justinianus
Sed
nullo discrimine habito hi, qui ab huiusmodi hominibus educati sunt, liberi et
ingenui appareant et sibi adquirant et in posteritatem suam vel extraneos
heredes omnia quae habuerint, quomodo voluerint, transmittant, nulla macula vel
servitutis vel adscripticiae aut colonariae condicionis imbuti: nec quasi
patronatus iura in rebus eorum his qui eos susceperunt vel susceperint
praetendere concedi, sed in omnem terram, quae romanae dicioni supposita est,
haec obtinere. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.8.51.3.2:
Imperator Justinianus
Neque
enim oportet eos, qui ab initio infantes abegerunt et mortis forte spem circa
eos habuerunt, incertos constitutos, si qui eos susceperunt, hos iterum ad se
revocare conari et servili necessitati subiugare: neque hi, qui eos pietatis
ratione suadente sustulerunt, ferendi sunt denuo suam mutantes sententiam et in
servitutem eos retrahentes, licet ab initio huiusmodi cogitationem habentes ad
hoc prosiluerint, ne videantur quasi mercimonio contracto ita pietatis officium
gerere. <a 529 d. xv k. oct. chalcedone decio vc. cons.>
CJ.8.51.3.3:
Imperator Justinianus
Haec
conservantibus tam viris clarissimis praesidibus provinciarum quam viris
religiosissimis episcopis nec non officiis praesidalibus et patribus et
defensoribus civitatum et omni civili auxilio. <a 529 d. xv k. oct.
chalcedone decio vc. cons.>
CJ.8.52.0.
Quae sit longa consuetudo.
CJ.8.52.1:
Imperator Alexander Severus
Praeses
provinciae probatis his, quae in oppido frequenter in eodem genere
controversiarum servata sunt, causa cognita statuet. nam et consuetudo
praecedens et ratio quae consuetudinem suasit custodienda est, et ne quid
contra longam consuetudinem fiat, ad sollicitudinem suam revocabit praeses
provinciae. * alex. a. apro evocato. * <a 224 pp. vi k. april. iuliano et
crispino conss.>
CJ.8.52.2:
Imperator Constantinus
Consuetudinis
ususque longaevi non vilis auctoritas est, verum non usque adeo sui valitura
momento, ut aut rationem vincat aut legem. * const. a. ad proculum. * <a 319
d. viii k. mai. constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.8.52.3:
Imperatores Leo, Anthemius
Leges
quoque ipsas antiquitus probata et servata tenaciter consuetudo imitatur et
retinet: et quod officiis curiis civitatibus principiis vel collegiis
praestitum fuisse cognoscitur, perpetuae legis vicem obtinere statuimus. * leo
et anthem. aa. alexandro. * <a 469 d. vii id. sept. zenone cons.>
CJ.8.53.0.
De donationibus.
CJ.8.53.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Emptionum
mancipiorum instrumentis donatis et tarditis et ipsorum mancipiorum traditionem
factam intellegis: et ideo potes adversus donatorem in rem actionem exercere. *
sev. et ant. aa. lucio. * <a 210 pp. v k. iul. faustino et rufino conss.>
CJ.8.53.2:
Imperator Gordianus
Si
nominis persecutionem in te emancipatam pater tuus titulo donationis
transtulit, frustra praetendit, qui debitori tuo heres extitit, consensum
fuisse debitoris necessarium, cum satis fuerit actiones eo nomine tibi mandatas
fuisse. * gord. a. leonidi. * <a 241 pp. ii id. mart. gordiano a. ii et
pompeiano conss.>
CJ.8.53.3:
Imperator dec.
Spem
futurae actionis plena intercedente donatoris voluntate posse transferri non
immerito placuit. * dec. a. Marcellino. * <a 250 pp. non mart. decio a. ii
et grato conss.>
CJ.8.53.4:
Imperator probus
Si
functiones per eum, cui donata res non erat, vel ab actoribus ipsius nomine
celebratae sunt, tibi obesse non potest. * probus a. massiciae. * <a 280 pp.
v k. ian. messala et grato conss.>
CJ.8.53.5:
Imperatores carus, carinus, numer.
Si
donatio per epistulam facta non paret, verba tamen testamenti, quibus
liberalitas testatricis confirmata est, fideicommissum continere non ambigitur.
* carus carinus et numer. aaa. falconillae. * <a 284 pp. vi k. febr. romae
carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.8.53.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
ambigi oportet donationes etiam inter absentes, maxime si ex voluntate
donantium possessionem ii quibus donatum est nanciscantur, validas esse. *
diocl. et maxim. aa. calpurniae aristaenetae. * <a 286 pp. iiii id. febr.
mediolani maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.53.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Censualis
quidem professio domino praeiudicare non solet. sed si in censum velut sua
mancipia deferenti privigno tuo consensisti, donationem in eum contulisse
videris. * diocl. et maxim. aa. iulio. * <a 290 pp. id. iul. ipsis aa. iiii
et iii conss.>
CJ.8.53.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
praeses provinciae non donandi voluntate filiorum tuorum nomine praedia in
censum detulisse te manifestis probationibus cognoverit, quod fides veri
suggesserit, statuet. * diocl. et maxim. aa. florae. * <a 290 pp. viii id.
sept. ipsis aa. iiii et iii conss.>
CJ.8.53.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Legem,
quam rebus tuis donando dixisti, sive stipulatione tibi prospexisti, ex
stipulatu, sive non, incerto iudicio ( id est praescriptis verbis) apud
praesidem provinciae debes agere, ut hanc impleri provideat. * diocl. et maxim.
aa. et cc. augustinae. * <a 293 pp. xvi k. mai. aa. conss.>
CJ.8.53.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
ignorans nec invitus quisque donat. unde si de hoc fundo non cogitasti, cuius
velut donationi consensisse continetur instrumento, maiores veritate rei quam
scriptura vires obtinente intellegis, de quo non cogitasti nec specialiter
subscripsisti, nihil te perdidisse. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermionae. *
<a 293 s. v k. mai. aa. conss.>
CJ.8.53.11pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum de
bonis tuis partem quidem penes te retinuisse, partem vero in eum quem in
potestate habes donationis titulo contulisse commemores, non est incerti iuris
in eum, qui in sacris familiae tuae remanet, destinationem magis paternae
voluntatis factam, quam perfectam donationem pervenisse. * diocl. et maxim. aa.
et cc. septimio sabiniano. * <a 293 s. prid. k. mai. heraclea aa. conss.>
CJ.8.53.11.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Delegationes
autem nominum in emancipatum collatae perfectam donationem efficiunt. <a 293
s. prid. k. mai. heraclea aa. conss.>
CJ.8.53.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Portionem
propriam rebus necdum divisis nemo prohibetur titulo donationis in alium
transferre. * diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 293 d. xvii k. iun.
aa. conss.>
CJ.8.53.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
aliquid per epistulam donatum tibi probetur, brevitas chartulae donationi, si
haec recte facta probetur, nihil quicquam derogat. * diocl. et maxim. aa. et
cc. uraniae. * <a 293 d. xv k. iun. sirmi aa. conss.>
CJ.8.53.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
filius tuus res ad te pertinentes sponsae suae te non consentiente donavit, ad
eam quod non habuit transferre non potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc.
idaeae. * <a 293 s. xv k. oct. aa. conss.>
CJ.8.53.15pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Aeris
alieni, quod ex hereditaria causa venit, non eius, qui donationis titulo
possidet, sed totius iuris successoris onus est. * diocl. et maxim. aa. et cc.
severae. * <a 293 s. xv k. dec. aa. conss.>
CJ.8.53.15.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
itaque nemini obligata praedia pro donatione consecuta es, supervacuam geris
sollicitudinem, ne vel heredes donatricis vel eius creditores te iure possint
convenire. <a 293 s. xv k. dec. aa. conss.>
CJ.8.53.16:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Senectus
ad donationem faciendam sola non est impedimento. * diocl. et maxim. aa. et cc.
theodoro. * <a 293 d. v k. dec. aa. conss.>
CJ.8.53.17pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive
emancipatis filiis res donasti sive in potestate constitutis et sui iuris
effectis ac tenentibus non ademisti, blandiri tibi non debes, velut res donatas
ex paenitentia liceat auferre. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermiae. * <a
293 s. vi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.53.17.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane
si ea, quae in tua positis potestate donaveras, post emancipationem contra tuam
tenuerunt voluntatem, horum penes te dominium remansit, si quidem nec tempore
quo voluisti propter vinculum potestatis sibi quicquam quaerere, nec post
invito te de rebus tuis potuerunt. <a 293 s. vi k. ian. aa. conss.>
CJ.8.53.18:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
donationis causa furti actio tibi remissa probetur, supervacuam geris
sollicitudinem. * diocl. et maxim. aa. et cc. audiano. * <a 293 s. v k. ian.
aa. conss.>
CJ.8.53.19:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
avia vestra proprias res quacumque ratione factas titulo liberalitatis in eum contra
quem preces funditis contulit, quominus haec rata maneant, quod ex origine
patris vel avi vestri descendunt, nihil prodest. * diocl. et maxim. aa. et cc.
alexandriae. * <a 294 s. xvi k. febr. sirmi cc. conss.>
CJ.8.53.20:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Vice
donatricis alio voluntate eius subscribente iure facta donatio non habebitur
irrita. * diocl. et maxim. aa. et cc. helvio. * <a 294 s. vii k. febr. cc.
conss.>
CJ.8.53.21:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Constante
matrimonio dotem penes maritum suum constitutam avia tua donare tibi non
potuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. antoniae. * <a 294 s. v id. mart. cc.
conss.>
CJ.8.53.22pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
res filio emancipato ea condicione, ut creditoribus tuis solveret, te donasse
proponas, si stipulatione vel in continenti habito pacto huic rei prospexisti ,
creditoribus quidem non contra eum ex placito vestro, sed adversus te competit
actio. * diocl. et maxim. aa. et cc. diomedi. * <a 294 s. vii k. april. sirmi
cc. conss.>
CJ.8.53.22.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum
autem, cui certa lege praedia donasti, incerta civili actione ad placitorum
obsequium urgueri secundum legem donationibus dictam convenit. <a 294 s. vii
k. april. sirmi cc. conss.>
CJ.8.53.23:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ea
quae donaveras posteriori placito qui acceperat donum tibi reddidit, donationis
antecedens instrumentum actis sequentibus nihil obesse potest. * diocl. et
maxim. aa. et cc. olympiadi. * <a 294 s. v k. oct. cc. conss.>
CJ.8.53.24:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
patri tuo heres non extitisti, ex facta ab eo liberalitate titulo donationis
non posse iura tua laedi manifestissimi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et
cc. macario. * <a 299 pp. non. febr. antiochiae diocletiano vii et maximiano
vi aa. conss.>
CJ.8.53.25pr.:
Imperator Constantinus
Donatio,
sive directa sit sive mortis causa instituta, sive condicionibus faciendi ac
non faciendi suspensa sive ex aliquo notato tempore promissa, sive animo
dantium accipientiumve sententiis quantum ius sinit cognominata, sub hac fieri
debet observatione, ut quas leges indulgent actiones condiciones pactionesque
contineat, hisque penitus cognitis vel recipiantur, si complacitae sunt, vel
reiciantur, si sunt molestae. * constant. a. ad maximum pu. * <a 316 d. iii
non. febr. romae sabino et rufino conss.>
CJ.8.53.25.1:
Imperator Constantinus
In
conscribendis autem donationibus nomen donatoris, ius ac rem notari oportet,
neque id occulte aut privatim, sed ut tabulae aut quodcumque aliud materiae
tempus dabit vel ab ipso vel ab eo quem sors ministraverit perscribatur: actis
etiam adnectendis, quae apud iudicem vel magistratus conficienda sunt, ubi hoc
leges expostulant. <a 316 d. iii non. febr. romae sabino et rufino
conss.>
CJ.8.53.26pr.:
Imperator Constantinus
Si
quis in emancipatum minorem, priusquam fari possit aut habere rei quae sibi
donatur adfectum, fundum crediderit conferendum, omne ius compleat instrumentis
ante praemissis. * constant. a. aconio catullino procons. africae. * <a 316
d. xii k. mai. serdicae sabino et rufino conss.>
CJ.8.53.26.1:
Imperator Constantinus
Quod
per eum servum, quem idoneum esse constiterit, transigi placuit, ut per eum
infanti adquiratur. <a 316 d. xii k. mai. serdicae sabino et rufino
conss.>
CJ.8.53.27pr.:
Imperator Constantinus
Data
iam pridem lege statuimus, ut donationes interveniente actorum testificatione
conficiantur. quod vel maxime inter necessarias coniunctissimasque personas
convenit custodiri, si quidem clandestinis ac domesticis fraudibus facile
quidvis pro negotii opportunitate configi potest, vel id quod vere gestum est
aboleri. * const. a. ad severum com. hispaniarum. * <a 333 d. iiii non. mai.
constantinopoli dalmatio et zenophilo conss.>
CJ.8.53.27.1:
Imperator Constantinus
Cum
igitur ne liberos quidem ac parentes lex nostra ab actorum confectione
secernat, id, quod necessario super donationibus apud acta conficiendis iam
pridem statuimus, universos teneat. <a 333 d. iiii non. mai. constantinopoli
dalmatio et zenophilo conss.>
CJ.8.53.27.2:
Imperator Constantinus
Gesta
autem confici super rebus etiam alibi collocatis ubicumque sufficit. <a 333
d. iiii non. mai. constantinopoli dalmatio et zenophilo conss.>
CJ.8.53.28:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quisquis
rem aliquam donando vel in dotem dando vel vendendo usum fructum eius
retinuerit, etiamsi stipulatus non fuerit, eam continuo tradidisse credatur, ne
quid amplius requiratur, quo magis videatur facta traditio, sed omnimodo idem
sit in his causis usum fructum retinere, quod tradere. * honor. et theodos. aa.
monaxio pp. * <a 417 d. prid id. mart. constantinopoli honorio a. xi et
constantio ii conss.>
CJ.8.53.29:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
In
extraneos et saepe ignotos donationem collatam valere receptum est: et si sine
scripto donatum quod fuerit, adhibitis aliis idoneis documentis hoc quod
geritur comprobetur. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a 428 d. xi
k. mai. felice et tauro conss.>
CJ.8.53.30pr.:
Imperator Leo
In hac
sacratissima urbe conscriptae donationes ubicumque positarum rerum apud
magistrum census insinuentur. * leo a. constantino pp. * <a 459 d. v non.
mart. constantinopoli patricio cons.>
CJ.8.53.30.1:
Imperator Leo
In
aliis vero civitatibus, sive absens sive praesens rector provinciae sit, sive
eadem civitas habeat magistratus sive non habeat et defensor tantummodo sit,
donator habeat liberam facultatem donationes rerum suarum ubicumque positarum
sive apud moderatorem cuiuslibet provinciae sive apud magistratus sive apud
defensorem cuiuscumque civitatis prout maluerit publicare: atque ut ipsa
donatio sita est in voluntate donantis, ita ei liceat donationem suam apud
quemcumque ex memoratis voluerit intimare. <a 459 d. v non. mart.
constantinopoli patricio cons.>
CJ.8.53.30.2:
Imperator Leo
Et hae
donationes, quae in diversis provinciis et civitatibus apud quemlibet ex
praedictis fuerint publicatae, obtineant inconcussam ac perpetuam firmitatem.
<a 459 d. v non. mart. constantinopoli patricio cons.>
CJ.8.53.31pr.:
Imperator Zeno
In
donationibus, quae actis insinuantur, non esse necessarium iudicamus vicinos
vel alios testes adhibere: nam superfluum est privatum testimonium, cum publica
monumenta sufficiant. * zeno a. sebastiano pp. * <a 478 d. k. mart.
constantinopoli ello vc. cons.>
CJ.8.53.31.1:
Imperator Zeno
Verum
et alias donationes, quas gestis non est necessarium adlegari, si forte per
tabellionem vel alium scribantur, et sine testium subnotatione valere
praecipimus, ita tamen, si ipse donator vel alius voluntate eius secundum
solitam observationem subscripserit: donationibus, quae sine scriptis
conficiuntur, suam firmitatem habentibus secundum constitutionem theodosii et
valentiniani ad hierium praefectum praetorio promulgatam. <a 478 d. k. mart.
constantinopoli ello vc. cons.>
CJ.8.53.32:
Imperator Anastasius
Secundum
divi leonis constitutionem donationes apud virum clarissimum magistrum census
tantummodo insinuari praecipimus, huiusmodi forma in illis instrumentis
observanda, quae in hac regia urbe confecta seu celebrata fuerint: nec concedi
quemquam vel apud defensores seu magistratus aliarum civitatum vel in aliis
quibuslibet locis praeter memoratum iudicium insinuare: scientibus tam his qui
ad huiuscemodi insinuationem pervenerint quam his qui eam susceperint nec non
tabellionibus, quicumque testimonium suum non in competenti ( ut dictum est)
loco v el iudicio praebuerint, vicenarum librarum auri multa et alia gravissima
indignatione se feriendos. * anastas. a. euphemio pp. * <a 496 d. prid. k.
mai. paulo vc. cons.>
CJ.8.53.33pr.:
Imperator Justinianus
Illam
subtilem observationem amputamus, per quam donationis titulo cessiones actionum
accipientes non aliter eas suis transmittere heredibus poterant, nisi litem ex
his contestati essent vel ius contestationis divino rescripto meruissent. nam
sicut venditionis titulo cessas actiones etiam ante litis contestationem ad
heredes transmitti permittitur, simili modo et donatas ad eos transferri
volumus, licet nulla contestatio vel facta vel petita sit. * iust. a. menae pp.
* <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.8.53.33.1:
Imperator Justinianus
Quod
et in procuratore constituendo ad movendas easdem cessas actiones similiter
observandum erit, ut minime quis impediatur procuratorem cessarum sibi per
donationem actionum dare, licet nulla litis contestatio facta vel petita sit.
<a 528 d. k. iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.8.53.33.2:
Imperator Justinianus
Quae
in his tantum personis locum habere censemus, quae susceptis per donationem
cessionibus adhuc superesse noscuntur: nam iam mortuis huiusmodi personis
vetera iura super hisdem cessionibus posita servari concedimus. <a 528 d. k.
iun. constantinopoli dn. iustiniano a. pp. ii cons.>
CJ.8.53.34pr.:
Imperator Justinianus
Sancimus
omnem donationem sive communem sive ante nuptias factam usque ad trecentos
solidos cumulatam non indigere monumentis, sed communem fortunam habere, ut non
usque ad ducentorum solidorum summam teneat, sed in huiusmodi observatione
similes sint tam communes quam ante nuptias donationes. * iust. a. demostheni
pp. * <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii
k. nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.1:
Imperator Justinianus
Si
quid autem supra legitimam definitionem fuerit donatum, hoc quod superfluum est
tantummodo non valere reliquam vero quantitatem quae intra legis terminos
constituta est in suo robore perdurare, quasi nullo penitus alio adiecto, sed
hoc pro non scripto vel intellecto esse credatur. <a 529 recitata septimo in
novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.1a:
Imperator Justinianus
Exceptis
donationibus tam imperialibus quam his, quae in causas piissimas procedunt:
quarum imperiales quidem donationes merito indignari sub observatione
monumentorum fieri tam a retro principibus quam a nobis sancitum est, sed
firmam habere propriam maiestatem: alias vero, quae ad pietatem respiciunt,
usque ad quingentorum summam et sine monumentis esse validas censemus. <a
529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov.
decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.1b:
Imperator Justinianus
His
insuper ante nuptias donationibus, quae in adultas minores sui iuris
constitutas cuiuscumque summae procedunt, secundum veterum legum scita, et nisi
actis intervenientibus corroboratae sunt, suam retinentibus firmitatem. <a
529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov.
decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.1c:
Imperator Justinianus
( 1)
sin autem non in auro res donationis fuerint datae, sed per res mobiles vel
immobiles vel se moventes, quantitatum earum aestimari et, si quidem usque ad
legitimam solidorum summam erigatur, validam eam et sine monumentis conservari:
sin autem amplioris summae inveniatur et minime actis comprobata est,
superfluum tantum vacuari. <a 529 recitata septimo in novo consistorio
palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.2:
Imperator Justinianus
Ne
autem communione inducta donatori et qui liberalitatem suscepit aliqua oriatur
contentio, electionem damus ei, qui ampliorem summam in re donata habuerit,
reliquae aestimationis quantitatem offerre ei, qui minorem causam habuit, et
totum possidere. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.
d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.2a:
Imperator Justinianus
Sin
autem hoc minime facere maluerit, tunc omnimodo res dividi secundum quantitatem
utrique parti competentem, si res dividi sine suo periculo possibilis est.
<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k.
nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.2b:
Imperator Justinianus
Sin
autem huiusmodi casibus, in quibus partitio utiliter celebrari minime potest ,
amplioris summae dominus noluerit aestimationem offerre, tunc licebit etiam ei
, qui minoris summae habet potestatem, offerre pretium et totum sibi vindicare.
<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k.
nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.3:
Imperator Justinianus
Si
quis autem per diversa tempora in eandem personam multas faciat liberalitates ,
quarum singulae quidem legitimam quantitatem non excedunt, in unum autem
compositae et praedicto modo exaggeratae redundare videntur et maioris esse
quantitatis, non videatur eas oportere in unum coadunare et introducere modos,
per quos non convaleant et in irritum devocentur, sed e contrario et plures
intellegantur et singulae secundum sui naturam obtineant et monumentorum
observatione non indigeant. <a 529 recitata septimo in novo consistorio
palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.3a:
Imperator Justinianus
Cum
enim a veteribus super hac re variatum est, aliis multas aliis unam eas
definientibus, nobis causa placuit humanior, ut et multae intellegantur et
omnes validae, et hi qui liberalitates accipiunt sciant veros non falsos suos
esse donatores. <a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii
iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.4:
Imperator Justinianus
Si
quis autem talem receperit donationem, in qua stipulatus fuerit annuam cuidam
praestare quantitatem tantae summae, quae non excedit legitimum donationis
modum, variabatur, utrum eum ex particulari donatione multas fecisse donationes
existimandum est et eas actis non indigere, an ex totius stipulationis
fundamento et fonte eius, ex quo annuae donationes profluxerunt, et unam esse
eam donationem putandam et procul dubio monumentorum observatione vallandam.
<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k.
nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.4a:
Imperator Justinianus
Quod
veteres quidem sat abundeque variaverunt, nos autem certa divisione
concludimus, ut, si huiusmodi quidem fuerit donatio, ut intra vitam personarum
stetur vel dantis vel accipientis, multae intellegantur donationes et liberae
monumentorum observatione. incertus etenim fortunae exitus hoc nobis suggessit,
ut possibile sit unius anni tantummodo vel brevioris vel etiam amplioris
temporis metas supervivere vel donatorem vel eum qui donationem accepit, et ex
hoc inveniri totam summam donationis non excedere legitimam quantitatem. <a
529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov.
decio vc. cons.>
CJ.8.53.34.4b:
Imperator Justinianus
Sin
autem etiam heredum ex utraque parte fuerit mentio, vel adiciatur tempus vitae
vel donatoris vel qui donationem accipiet, tunc, quasi perpetuata donatione et
continuatione eius magnam et opulentiorem eam efficiente, et una intellegatur
et quasi densioribus donationibus cumulata excedere legitimum modum et omnimodo
acta reposcere et aliter minime convalere. <a 529 recitata septimo in novo
consistorio palatii iustiniani. d. iii k. nov. decio vc. cons.>
CJ.8.53.35pr.:
Imperator Justinianus
Si
quis argentum donaverit certumque pondus nominaverit, non autem vasa vel
generaliter vel specialiter expresserit, necessitatem ei imponi omnimodo
praefatum pondus argenti dare, sive in vasis quibus voluerit, non tamen
peioribus aestimatione massae, sive in ipsa aestimatione, quae pro massa rudi
in illis locis frequentata est. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d. xv k.
april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.1:
Imperator Justinianus
Si
vero reditum certum ex possessionibus donaverit, non tamen nomina possessionum
edixerit, necesse habere de sua substantia fundos tradere tantum reditum
inferre valentes, quantum in donatione posuerit, in talibus tamen agris, qui
nec omnibus quos habet in possessione anteponuntur nec deteriores omnibus sunt,
sed status mediocris inveniuntur. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.2:
Imperator Justinianus
Similique
modo, si quis certum numerum servorum donaverit, non tamen et is nominatim
servos inscripserit, et hic mediocris figurae servos tradere et neque tales,
quos non habere magis quam habere prodest, nec iterum eos, qui omnem servorum
familiam donatoris antecellunt: sed et hic mediocritas spectetur. <a 530 d.
xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.3:
Imperator Justinianus
Sin
autem donator neque argentum neque servos habens vel non tantum quantum donavit
fecerit eorum donationem, aestimationem in his celebrari pro eo quod deest, ita
tamen, ut argenti quidem secundum quod praediximus aestimatio detur, in servis
autem non amplius nec minus quindecim solidis quantitas pro singulis reddetur,
in reditibus autem in quindecim annos aestimationem praestet. <a 530 d. xv
k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.3a:
Imperator Justinianus
Sed in
his omnibus, si quidem intra legitimam summam donatio fiat, nulla monumenta
requirantur: sin autem amplioris summae, tunc ad acta publica decurratur, ita
ut in his, quae amplioris sunt aestimationis, secundum nostram legem non totum,
sed solum superfluum evanescat. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.4:
Imperator Justinianus
Sed et
si quis universitatis faciat donationem, sive bessis sive dimidiae partis suae
substantiae sive tertiae sive quartae sive quantaecumque vel etiam totius, si
non de inofficiosis donationibus ratio ad hoc reclamaverit, coartari donatorem
legis nostrae auctoritate tantum quantum donavit praestare: observatione et hic
monumentorum secundum quod iam sanximus omnimodo requirenda. <a 530 d. xv k.
april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.5:
Imperator Justinianus
Sed si
quidem in omnibus supra dictis casibus usus fructus fuerit a donatore retentus,
et traditionem iure intellegi fieri. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.5a:
Imperator Justinianus
Sin
autem hoc minime donator expresserit, si quidem stipulatio donationi inserta
sit, ex eius auctoritate traditionem compelli fieri. <a 530 d. xv k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.5b:
Imperator Justinianus
Sin
vero et hoc praetermissum sit et usum fructum minime detinuerit, nihilo minus
ex lege nostra necessitatem ei imponi etiam tradere hoc quod donare
existimavit, ut non ex hoc inutilis sit donatio, quod res non traditae sunt,
nec confirmetur ex traditione donatio, sed liberalitatem plenam et secundum
legem nostram perfectissimam constitutam necessarius traditionis effectus
sequatur, et necessitatem habeat donator omnimodo res vel partem substantiae
quam nominaverit vel totam substantiam tradere. <a 530 d. xv k. april.
constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.5c:
Imperator Justinianus
Cum
enim in arbitrio cuiuscumque sit hoc facere quod instituit, oportet eum vel
minime ad hoc prosilire vel, cum ad hoc venire properavit, non quibusdam
excogitatis artibus suum propositum defraudare tantamque indevotionem quibusdam
quasi legitimis velamentis protegere. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli
lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.5d:
Imperator Justinianus
Tantoque
magis haec firma esse, si piis actibus vel religiosis personis donatio deputata
sit ( monumentorum observatione in his modis secundum quod specialiter a nobis
in huiusmodi casibus praedictum est observanda), ne in praefatis causis ex
quibusdam machinationibus non solum indevotus, sed etiam impius donator
intellegatur poenasque non solum legitimas, sed etiam caelestes expectet. <a
530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.35.5e:
Imperator Justinianus
Resque
donatas in omnibus supra dictis casibus non solum eos, dum supersunt, sed etiam
eorum successores reddere compelli, non tantum his, in quos donatio facta est,
sed etiam eorum heredibus. <a 530 d. xv k. april. constantinopoli lampadio
et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.53.36pr.:
Imperator Justinianus
Si
quis pro redemptione captivorum pecunias dederit sive per cautionem dare
promiserit cuiuscumque quantitatis, cognoscat se neque repetitionem habere neque
exactionem cautionis posse declinare, utpote gestis sicut in donationibus non
subsecutis super insinuatione eiusdem quantitatis: eo videlicet, qui pecunias
accepit vel prima vice vel post cautionem, necessitatem habente piissimam
administrationem adimplere, nulla ei molestia vel inquietudine inferenda vel ab
eo qui pecunias praebuit vel ab aliis ex legum auctoritate permissis hoc
requirere, sed tantummodo sacramentum praestare, quod re vera omnem quantitatem
sine dolo vel aliqua deminutione ad redemptionem dederit captivorum. * iust. a.
iohanni pp. * <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii
et orestis vv. cc.>
CJ.8.53.36.1:
Imperator Justinianus
Simili
etiam modo gestorum absolvimus ordinatione donationes rerum mobilium vel sese moventium,
quas viri gloriosissimi magistri militum fortissimis praestant militibus tam ex
sua substantia quam ex spoliis hostium, sive in ipsa bellorum occupatione sive
in quibuscumque locis degere noscuntur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli
post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.8.53.36.2:
Imperator Justinianus
Eandem
liberalitatem nostrae legis indulgemus etiam his, quorum incendio vel ruina
domus corruptae sunt, quibusdam forte pecunias cuiuscumque quantitatis
praebentibus vel cautionem conficientibus, ut et ipsi nec repetitionem timeant,
verum etiam exactionem pecuniarum confessioni insertarum facere possint, licet
non gesta fuerint subsecuta: nulla eis licentia danda pecunias ad alias causas
nisi ad refectionem domorum erogare. quod si aliqua dubitatio orta fuerit,
utrum tota quantitas an pars eius in aedificiis expensa est, hoc domini domus
sacramento dirimetur. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et ores tis vv. cc.>
CJ.8.53.36.3:
Imperator Justinianus
Ceteris
etiam donationibus, quae gestis intervenientibus minime sunt insinuatae, sine
aliqua distinctione quingentos usque ad solidos valituris. hoc etenim
tantummodo ad augendas huiusmodi donationes addendum esse ex praesenti lege
decernimus: anteriore tempore nostra lege praecedente moderando, qua usque
trecentos solidos factae donationes et sine insinuatione firmitatem obtinere
iussae sunt. <a 531 d. xv k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii
et orestis vv. cc.>
CJ.8.53.37:
Imperator Justinianus
Verba
superflua, quae in donationibus poni solebant, id est sestertii nummi unius
assium quattuor, penitus esse reicienda censemus. quid enim verbis opus est,
quae rerum effectus nullus sequitur? sancimus itaque nullo modo eorum mentionem
vel in imperialibus donationibus vel in aliis omnibus de cetero fieri, sed et
si quisquam per verbositatem aliquid tale inscripserit sive remiserit, nulla
differentia sit. * iust. a. iohanni pp. * <a xxx >
CJ.8.54.0.
De donationibus quae sub modo vel condicione vel ex certo tempore conficiuntur.
CJ.8.54.1pr.:
Imperatores valer., gallien.
Si
doceas, ut adfirmas, nepti tuae ea lege a te esse donatum, ut certa tibi
alimenta praeberet, vindicationem etiam hoc casu utilem eo. quod legi illa
obtemperare noluerit, impetrare potes, id est actionem, qua dominium pristinum
restituatur tibi. * valer. et gallien. aa. gamicae. * <a 258 pp.Vi
k.Dec.Tusco et basso conss.>
CJ.8.54.1.1:
Imperatores valer., gallien.
Nam
condictio quidem hoc casu ( id est in personam actio) iure procedit: verum
vindicationem quoque divi principes in hoc casu dandam esse sanxerunt. <a
258 pp.Vi k.Dec.Tusco et basso conss.>
CJ.8.54.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
praediorum proprietatem dono dedisti ita, ut post mortem eius qui accepit ad te
rediret, donatio valet, cum etiam ad tempus certum vel incertum ea fieri
potest, lege scilicet quae ei imposita est conservanda. * diocl. et maxim. aa.
aurelio zenoni. * <a 286 pp.V id.Mart. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.8.54.3pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quotiens
donatio ita conficitur, ut post tempus id quod donatum est alii restituatur,
veteris iuris auctoritate rescriptum est, si is in quem liberalitatis
compendium conferebatur stipulatus non sit, placiti fide non impleta, ei qui
liberalitatis auctor fuit vel heredibus eius condicticiae actionis
persecutionem competere. * diocl. et maxim. aa.Iuliae Marcellae. * <a 290
pp.Sirmi xi k.Oct.Ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.54.3.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sed
cum postea benigna iuris interpretatione divi principes ei qui stipulatus non
sit utilem actionem iuxta donatoris voluntatem competere admiserint, actio,
quae sorori tuae, si in rebus humanis ageret, competebat, tibi accommodabitur.
<a 290 pp.Sirmi xi k.Oct.Ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.8.54.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Perfecta
donatio condiciones postea non capit. quare si pater tuus donatione facta
quasdam post aliquantum temporis fecisse condiciones videtur, officere hoc
nepotibus eius fratris tui filiis minime posse non dubium est. * diocl. et
maxim. aa. * <a 291 d.K.Oct.Tiberiano et dione conss.>
CJ.8.54.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quid mater filiae suae in potestate patris constitutae sub hac condicione, si
fuerit intra biennium emancipata, donavit, licet hoc matris voluntate sui iuris
effecta non tenuit, tamen prius marito defuncto sui iuris quocumque modo
effecta ad similitudinem legati ita relicti rem donatam firmiter habere vel
vindicare potest. * diocl. et maxim. aa. et cc. dexippo. * <a 294 s
id.Dec.Nicomediae cc.Conss.>
CJ.8.55.0.
De revocandis donationibus.
CJ.8.55.1pr.:
Imperator Philippus
Etsi
perfectis donationibus in possessionem inductus libertus quantolibet tempore ea
quae sibi donata sunt pleno iure ut dominus possederit, tamen, si ingratus sit,
omnis donatio mutata patronorum voluntate revocanda sit. * philipp. a. agilio
cosmiano. * <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.1.1:
Imperator Philippus
Quod
observabitur et circa ea, quae libertorum nomine, pecunia tamen patronorum et
beneficio comparata sunt. <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.1.2:
Imperator Philippus
Nam
qui obsequiis suis liberalitatem patronorum provocaverunt, non sunt digni, qui
eam retineant, cum coeperint obsequia neglegere, cum magis in eos collata
liberalitas ad obsequium inclinare debet quam ad insolentiam erigere. <a 249
d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.1.3:
Imperator Philippus
Hoc
tamen ius stabit intra ipsos tantum, qui liberalitatem dederunt. ceterum neque
filii eorum neque successores ad hoc beneficium pertinebunt: neque enim fas est
ullo modo inquietari donationes, quas is qui donaverat in diem vitae suae non
retractavit. <a 249 d xv k.Iul.Aemiliano et aquilino conss.>
CJ.8.55.2:
Imperator probus
Si
apud provinciae praesidem aviam filiae tuae quasi paenitentia ductam subtracta
instrumenta donationum igni exussisse constiterit, vereri te non oportet, ne
id, quod iure vires acceperat, ex post facto possit in dubium revocari. *
probus a. felici. * <a 277 pp. iii non. mai. sirmi probo a. et paulino
conss.>
CJ.8.55.3:
Imperatores carus, carinus, numer.
Possessionem,
quam in vos emancipatos per donationem mater contulit, ex paenitentia sola
alienare non potuit. * carus carinus et numer. aaa. ianuario et felici. * <a
284 pp. ii id. ian. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.8.55.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Confiteri
in fraudem te alterius donasse professionem inhonestam continere intellegas.
itaque si donationem perfecisti, eam revocare non potes ex memorata adlegatione
sub obtentu paenitentiae. * diocl. et maxim. aa. et cc. proculae. * <a 293
pp. k. april. heracliae aa. conss.>
CJ.8.55.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
donationem rite fecisti, hanc auctoritate rescripti nostri rescindi non
oportet. * diocl. et maxim. aa. et cc. epagatho. * <a 293 s. v k. mai.
heracliae aa. conss.>
CJ.8.55.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Velles
nec ne filio tuo praedia itemque mancipia donare, fuit initio tibi liberum.
desine itaque postulare, ut donatio quam perfeceras revocetur sub praetextu
mariti ac liberorum absentiae, cum huius firmitas ipsorum praesentia non
indigeret. * diocl. et maxim. aa. et cc. herenniae. * <a 294 s.V k.Oct. viminacii
cc. conss.>
CJ.8.55.7pr.:
Imperatores Constantius, constans
His
solis matribus, quae non in secundi matrimonii foedus nupserint, sed unius
tantum matrimonii sunt, revocandarum donationum quas in filios fecerint ita
decernimus facultatem, si in eos ingratos circa se esse ostenderint. *
constantius et constans aa. ad philippum pp. * <a 349 d.Xii k. oct. limenio
et catullino conss.>
CJ.8.55.7.1:
Imperatores Constantius, constans
Quidquid
igitur is qui a matre impietatis arguitur ex titulo donationis tenet eo die,
quo controversiae qualecumque principium iussu iudicantis datur, matri cogatur
reddere. <a 349 d.Xii k. oct. limenio et catullino conss.>
CJ.8.55.7.2:
Imperatores Constantius, constans
Ceterum
quae ante adhuc matre pacifica iure perfecta sunt et ante inchoatum coeptumque
iurgium vendita donata mutata in dotem data ceterisque causis legitime
alienata, minime revocamus. <a 349 d.Xii k. oct. limenio et catullino
conss.>
CJ.8.55.7.3:
Imperatores Constantius, constans
Actionem
vero matris ita personalem esse volumus, ut vindicationis tantum habeat
effectum nec in heredem detur nec tribuatur heredi. <a 349 d.Xii k. oct.
limenio et catullino conss.>
CJ.8.55.7.4:
Imperatores Constantius, constans
De
ceteris autem, quae portentuosae vilitatis abiectaeque pudicitiae sunt, satis
etiam tacite cautum putamus. quis est enim, qui his aliquid arbitretur
tribuendum esse, cum etiam illis, quae iure, secundas tamen contraxerunt
nuptias, nihil ex his privilegiis tributum esse vellemus? <a 349 d.Xii k.
oct. limenio et catullino conss.>
CJ.8.55.8:
Imperatores Constantius, constans
Si
umquam libertis patronus filios non habens bona omnia vel partem aliquam
facultatum fuerit donatione largitus et postea susceperit liberos, totum
quidquid largitus fuerit revertatur in eiusdem donatoris arbitrio ac dicione
mansurum. * constantius et constans aa. ad orfitum pu. * <a 355 d.V
k.April.Arbitione et lolliano conss.>
CJ.8.55.9:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Donationes
circa filium filiamve, nepotem neptemve, pronepotem proneptemve emancipatos
celebratas pater seu avus vel proavus revocare non poterit nisi edoctis
manifestissimis causis, quibus eam personam in quam collata donatio est contra
ipsam venire pietatem et ex causis quae legibus continentur fuisse constabit
ingratam. * theodos. et valentin. aa. ad senatum. * <a 426 d.Viii id.
nov.Ravennae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>
CJ.8.55.10pr.:
Imperator Justinianus
Generaliter
sancimus omnes donationes lege confectas firmas illibatasque manere, si non
donationis acceptor ingratus circa donatorem inveniatur, ita ut iniurias
atroces in eum effundat vel manus impias inferat vel iacturae molem ex insidiis
suis ingerat, quae non levem sensum substantiae donatoris imponit vel vitae
periculum aliquid ei intulerit vel quasdam conventiones sive in scriptis
donationi impositas sive sine scriptis habitas, quas donationis acceptor
spopondit, minime implere voluerit. * iust. a. iuliano pp. * <a 530 d.Xv
k.April.Constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.55.10.1:
Imperator Justinianus
Ex his
enim tantummodo causis, si fuerint in iudicio dilucidis argumentis
cognitionaliter adprobatae, etiam donationes in eos factas everti concedimus,
ne sit cuidam licentia et alienas res capere et fragilitatem ridere donatoris
et iterum ipsum donatorem suasque res perdere et praefatis malis ab ingrato
donationis acceptore adfici. <a 530 d.Xv k.April.Constantinopoli lampadio et
oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.55.10.2:
Imperator Justinianus
Haec
tamen usque ad primas personas tantummodo stare censemus, nulla licentia
concedenda donatoris successoribus huiusmodi querimoniarum primordium
instituere. etenim si ipse qui haec passus est tacuit, silentium eius maneat
semper et non a posteritate eius suscitari concedatur vel adversus ipsum qui
ingratus esse dicitur vel adversus eius successionem. <a 530 d.Xv
k.April.Constantinopoli lampadio et oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.56.0.
De mortis causa donationibus.
CJ.8.56.1:
Imperator Alexander Severus
Si
donationi contineatur, ut altero defuncto ad alterum portio eorum quae
donabantur pertineret, existente condicione, si mortis causa donatio
perficiebatur, fideicommissi actio competit. * alex. a. daphenae. * <a 223
pp.Iiii k.Oct.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.8.56.2pr.:
Imperator Gordianus
Intestata
mortua quondam nuru tua neptis tua, quae ex ea filio tuo quaesita est,
quandoque potest ad eius venire successionem. * gord. a. zoilo. * <a 239
pp.X k.Febr.Gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.56.2.1:
Imperator Gordianus
Nec
tamen ea post mortem filii tui, ex quo quaesierat filiam, alii nuptui se
collocando dotem dans prohibebatur quam vellet condicionem eidem doti dicere.
<a 239 pp.X k.Febr.Gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.56.2.2:
Imperator Gordianus
Sed si
mortis causa donationem in fratrem suum conferens in casum mortis suae eam
dotem eundem fratrem suum stipulari passa est, cum divi severi constitutione
etiam in mortis causa donationibus, si de cetero patrimonio quantum falcidia
iubet heres non habet, provisum sit, is qui nurui tuae heres extiterit eius
constitutionis beneficium non prohibebitur postulare. <a 239 pp.X
k.Febr.Gordiano a. et aviola conss.>
CJ.8.56.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
fratris sui mortis causa recte factam donationem sorori rescindere licet. *
diocl. et maxim. aa. et cc. heredi. * <a 293 s. iii k. ian. sirmi aa.
conss.>
CJ.8.56.4:
Imperator Justinianus
Cum de
mortis causa donatione dubitabatur et alii quidem inter ultimas voluntates eam
posuerunt et legatis adgregandam esse censuerunt, alii autem inter donationes
quae inter vivos consistunt eam posuerunt, dubietate eorum explosa sancimus
omnes mortis causa donationes, sive iuxta mortem facientis fuerint celebratae
sive longiore cogitatione mortis subsecutae sunt, actis minime indigere neque
exspectare publicarum personarum praesentiam et ea quae super huiusmodi
monumentis solent adhiberi. sed ita res procedat, ut, si quinque testibus
praesentibus vel in scriptis vel sine litterarum suppositione aliquis voluerit
mortis causa donationem facere, et sine monumentorum accessione res gesta
maneat firmitate v allata et nullam calumniam accipiat neque propter hoc, quod
gesta ei non accesserunt, inefficax esse atque inutilis videatur et omnes
effectus sortiatur, quos ultimae habent liberalitates, nec ex quacumque parte
absimiles esse intellegantur. * iust. a. iohanni pp. * <a 530 d. k. sept.
constantinopoli lampadio oreste vv. cc. conss.>
CJ.8.57.0.
De infirmandis poenis caelibatus et orbitatis et decimariis sublatis.
CJ.8.57.1pr.:
Imperator Constantinus
Qui
iure veteri caelibes habebantur, imminentibus legum terroribus liberentur atque
ita vivant, ac si numero maritorum matrimonii foedere fulcirentur, sitque
omnibus aequa condicio capessendi quod quisque mereatur. nec vero quisquam
orbus habeatur: proposita huic nomini damna non noceant. * const. a. ad pop. *
<a 320 pp. k. april. romae constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.8.57.1.1:
Imperator Constantinus
Quam
rem et circa feminas aestimamus earumque cervicibus imposita iuris imperia
velut quaedam iuga solvimus promiscue omnibus. <a 320 pp. k. april. romae
constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.8.57.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Inter
virum et uxorem rationem cessare ex lege papia decimarum et, quamvis non
interveniant liberi, ex suis quoque eos solidum capere testamentis, nisi forte
lex alia minuerit derelicta, decernimus. tantum igitur post haec maritus vel
uxor sibi invicem derelinquant, quantum superstes amor exegerit. * honor. et
theodos. aa. isidoro pu. * <a 410 d. prid. non. sept. varane cons.>
CJ.8.58.0.
De iure liberorum.
CJ.8.58.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo
post haec a nobis ius liberorum petat, quod simul hac lege omnibus concedimus.
* honor. et theodos. aa. isidoro pu. * <a 410 d. prid. non. sept. varane
cons.>
CJ.8.58.2:
Imperator Justinianus
Illam
iniuriam, quae contra matrem defuncti vel defunctae prateritis fiebat
temporibus, pro iustitiae ratione amputamus et legitima iura, quae ex
tertulliano senatus consulto ei praestantur, omnimodo eam habere sancimus,
licet tres liberos ingenua vel libertina quattuor minime pepererit. * iust. a.
menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli ipso a. ii cons.>
LIBER NONUS
CJ.9.1.0.
Qui accusare non possunt.
CJ.9.2.0. De accusationibus et inscriptionibus.
CJ.9.3.0. De exhibendis vel transmittendis reis.
CJ.9.4.0. De custodia reorum.
CJ.9.5.0. De privatis carceribus inhibendis.
CJ.9.6.0. Si
CJ.9.7.0. Si quis imperatori maledixerit.
CJ.9.8.0. Ad legem iuliam maiestatis.
CJ.9.9.0. Ad legem iuliam de adulteriis et de stupro.
CJ.9.10.0. Si quis eam cuius tutor fuerit corruperit.
CJ.9.11.0. De mulieribus quae servis propriis se iunxerunt.
CJ.9.12.0. Ad legem iuliam de vi publica seu privata.
CJ.9.13.0. De raptu virginum seu viduarum nec non sanctimonialium.
CJ.9.14.0. De emendatione servorum.
CJ.9.15.0. De emendatione propinquorum.
CJ.9.16.0. Ad legem corneliam de sicariis.
CJ.9.17.0. De his qui parentes vel liberos occiderunt.
CJ.9.18.0. De maleficiis et mathematicis et ceteris similibus.
CJ.9.19.0. De sepulchro violato.
CJ.9.20.0. Ad legem fabiam.
CJ.9.21.0. Ad legem viselliam.
CJ.9.22.0. Ad legem corneliam de falsis.
CJ.9.23.0. De his qui sibi adscribunt in testamento.
CJ.9.24.0. De falsa moneta.
CJ.9.25.0. De mutatione nominis.
CJ.9.26.0. Ad legem iuliam de ambitu.
CJ.9.27.0. Ad legem iuliam repetundarum.
CJ.9.28.0. De crimine peculatus.
CJ.9.29.0. De crimine sacrilegii.
CJ.9.30.0. De seditiosis et his qui plebem audent contra publicam quietem
colligere.
CJ.9.31.0. Quando civilis actio criminali praeiudicet et an utraque ab eodem
exerceri potest.
CJ.9.32.0. De crimine expilatae hereditatis.
CJ.9.33.0. Vi bonorum raptorum.
CJ.9.34.0. De crimine stellionatus.
CJ.9.35.0. De iniuriis.
CJ.9.36.0. De famosis libellis.
CJ.9.37.0. De abigeis.
CJ.9.38.0. De nili aggeribus non rumpendis.
CJ.9.39.0. De his qui latrones vel in aliis criminibus reos occultaverint.
CJ.9.40.0. De requirendis.
CJ.9.41.0. De quaestionibus.
CJ.9.42.0. De abolitionibus.
CJ.9.43.0. De generali abolitione.
CJ.9.44.0. Ut intra certum tempus criminalis quaestio terminetur.
CJ.9.45.0. Ad senatus consultum turpillianum.
CJ.9.46.0. De calumniatoribus.
CJ.9.47.0. De poenis.
CJ.9.48.0. Ne sine iussu principis certis iudicibus liceat confiscare.
CJ.9.49.0. De bonis conscriptorum seu damnatorum.
CJ.9.50.0. De bonis mortem sibi consciscentium.
CJ.9.51.0. De sententiam passis et restitutis.
CJ.9.1.0.
Qui accusare non possunt.
CJ.9.1.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Prius
est, ut criminibus, quae tibi ut graviora ab adversario tuo obiciuntur, caedis
atque vulnerum respondeas, et tunc ex eventu causae iudex aestimabit, an tibi
permittendum sit eundem accusare, tametsi prior inscriptionem deposuisti. *
sev. et ant. aa. silvano. * <a 195 pp. v id. mart. tertullo et clemente
conss.>
CJ.9.1.2pr.:
Imperator Antoninus
Si
cautiones, quibus secundinus solutam ingenuo pecuniam probare se dicit, tutores
vel curatores tui suspectas ut falsas habent, proprio nomine, cum non liceat
alieno, non prohibentur in crimine falsi subscribere. * ant. a. ingenuo. *
<a 205 pp. xii k. oct. antonino et geta conss.>
CJ.9.1.2.1:
Imperator Antoninus
Nec
enim facile tutores vel curatores, qui officio et periculo suo res pupillorum
vel adulescentium administrant, sententia notantur, nisi evidens eorum calumnia
iudicanti apparebit. <a 205 pp. xii k. oct. antonino et geta conss.>
CJ.9.1.3pr.:
Imperator Alexander Severus
Qui
crimen publicum instituere properant, non aliter ad hoc admittantur, nisi prius
inscriptionum pagina processerit et fideiussor de exercenda lite adhibitus
fuerit. * alex. a. rufo. * <a 222 pp. iii non. febr. alexandro a. cons.>
CJ.9.1.3.1:
Imperator Alexander Severus
Sin
vero post satisdationem praesentes non fuerint, edicto admonendi sunt, ut
veniant ad causam agendam, et si non adfuerint, non solum extra ordinem
puniendi sunt, sed etiam sumptus, quos in eam rem et circa ipsum iter ad litem
vocati fecerunt, dependere cogentur. <a 222 pp. iii non. febr. alexandro a.
cons.>
CJ.9.1.4:
Imperator Alexander Severus
Uxor
tua, si consobrini sui necem vindicandam existimat, adeat praesidem provinciae.
* alex. a. dionysio. * <a 222 pp. xvi k. iul. alexandro a. cons.>
CJ.9.1.5:
Imperator Alexander Severus
Senatus
consulto permissum non est mulieri legis corneliae crimine reum facere, nisi
res ad eam pertineat. cum igitur filii tui tutores et curatores habent, ipsi
deliberare debent, an instrumenta, ex quibus adversarium filiorum tuorum
obtinuisse dicis, falsa esse accusare debeant. * alex. a. Marcellinae. * <a
222 pp. k. oct. alexandro a. cons.>
CJ.9.1.6:
Imperator Alexander Severus
Accusationem,
a qua discedere te professus es, repetere non debes. * alex. a. probo. * <a
224 pp. v non. mai. iuliano et crispino conss.>
CJ.9.1.7:
Imperator Alexander Severus
Si ea
quae crimen intendit cognitionem moratur, certa perferendae accusationi tempora
iudex competens praestet, intra quae si agere supersederit, renuntiasse causae
intellegitur. * alex. a. felici. * <a 230 pp. xv k. sept. agricola et
clemente conss.>
CJ.9.1.8:
Imperator Gordianus
Non
prohibentur milites actiones quae iudicii publici instar obtineant intendere ,
si suas suorumque iniurias exsequantur. ideoque consobrini tui necem defendere
tibi permittimus. * gord. a. gaio mil. * <a 238 pp. xvii k. aug. pio et
pontiano conss.>
CJ.9.1.9:
Imperator Gordianus
Non
ignorat competens iudex eam, quae ultionem et mortem filii persequi adlegat,
non temere ad accusationem esse admittendam, nisi prius matrem se esse
probaverit. * gord. a. severiano. * <a 239 pp. vi non. mart. gordiano a. et
aviola conss.>
CJ.9.1.10:
Imperator Gordianus
Si
crimen ad tuam tuorumque iniuriam pertinens exsequeris, sollemnibus te
inscriptionibus adstringe, ut praesidem provinciae habere iudicem possis. *
gord. a. mucatraulo mil. * <a 239 pp. k. aug. gordiano a. et aviola
conss.>
CJ.9.1.11:
Imperator Philippus
Data
opera partis adversae res vestras incendio exarsas esse adseverantes crimen
corneliae de sicariis exsequi potestis. * philipp. a. et philipp. c. saturnino.
* <a 244 pp. xiii k. iul. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.9.1.12pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
De
crimine quod publicorum fuerit iudiciorum mulieri accusare non permittitur nisi
certis ex causis, id est si suam suorumque iniuriam persequatur, secundum
antiquitus statuta tantum de quibus specialiter eis concessum est non exacta
subscriptione. * diocl. et maxim. aa. et cc. corinthiae. * <a 293 s. v k.
mai. aa. conss.>
CJ.9.1.12.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde
aditus praeses provinciae in primis examinabit, an tale sit crimen, cuius
accusationem mulier subire non prohibetur. <a 293 s. v k. mai. aa.
conss.>
CJ.9.1.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
magnum et capitale crimen ac non leve frater contra fratrem suum instituerit,
non solum audiendus non est, sed etiam exilii poena plectendus. * diocl. et
maxim. aa. et cc. ad asclepium. * <a 294 d. x k. febr. cc. conss.>
CJ.9.1.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Propter
insidias, quas tuae vitae paratas contendis, accusationem apud praesidem
provinciae contra filium tuum, si pietas et ratio naturalis animi tui non
revocat intentionem, instituere potes. * diocl. et maxim. aa. et cc. aeliae. *
<a 294 s. xvi k. mart. cc. conss.>
CJ.9.1.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Criminis
accusationem instituere cum periculo calumniae, si tibi existimatio integra
est, minime prohiberis. * diocl. et maxim. aa. et cc. lupioni. * <a 294 s.
iii k. mart. cc. conss.>
CJ.9.1.16:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
rationibus iuris congruit desiderium tuum postulantis accusationem tertiam ei
qui tuos reos delatos habet non permitti contra legis praescripta, nisi suas
suorumque iniurias quis persequatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. callitycho.
* <a 294 s. xii k. dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.9.1.17:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iniquum
et longe a beatitudine saeculi nostri esse credidimus, ut thaumastus accusandi
eius haberet facultatem, in cuius domo eum, licet ingenuum, a prima tamen
aetate fuisse constabit. quare ex nomine thaumasti mentio super conflictu
criminali symmacho conquiescat. si quam sane civilem petitionem idem thaumastus
sibi competere confidit, iudicio praesidiali poterit experiri. * diocl. et
maxim. aa. et cc. pars sent. d. v id.Ian.Diocl. vii. et maxim. vi. aa. conss.*
<a 299 >
CJ.9.1.18:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
sororem tuam leviorum commissorum ream facis, accusationem non prohiberis
exercere in iudicio praesidali, quo temerarie commissa congrua ultione
plectantur. * diocl. et maxim. aa. et cc. iuliano. * <a 304 d. iii k. mart.
diocletiano viiii et maximiano viii aa. conss.>
CJ.9.1.19:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Neganda
est accusatis, qui non suas suorumque iniurias exsequantur, licentia criminandi
in pari vel minori crimine, priusquam se crimine quo premuntur exuerint ,
secundum scita veterum iuris conditorum, ita tamen, ut et ipsi inscriptiones
contra eos etiam pendente accusatione deponere possint. * valentin. valens et
grat. aaa. laodicio praes. sardiniae. * <a 374 d. prid. id. aug. carnunti
gratiano a. iii et equitio conss.>
CJ.9.1.20:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quis ex familiaribus vel ex servis cuiuslibet domus cuiuscumque criminis
delator atque accusator emerserit, eius existimationem caput atque fortunas
petiturus, cuius familiaritati vel dominio inhaeserit, ante exhibitionem
testium, ante examinationem iudicii, in ipsa expositione criminum atque
accusationis exordio ultore gladio feriatur. vocem enim funestam intercidi
oportet potius quam audiri. maiestatis autem crimen excipimus. * arcad. et
honor. aa. eutychiano pp. * <a 397 d. vi id. nov. constantinopoli caesario
et attico conss.>
CJ.9.1.21:
Imperatores Honorius, Theodosius
Liberti
si accusatores manumissorum heredumve esse praesumpserint, eodem quo servi
supplicio tenebuntur, luituri poenas ante prohibitae delationis exordium. *
honor. et theodos. aa. conss. praetoribus tribunis plebi senatui s.D.* <a
423 d. viii id. aug. ravennae asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.9.2.0.
De accusationibus et inscriptionibus.
CJ.9.2.1:
Imperator Alexander Severus
Eos qui
terminos effoderunt extraordinaria animadversione coerceri debere praeses
provinciae non ignorabit. * alex. a. marciano. * <a 222 pp.Iii
k.Aug.Alexandro a. cons.>
CJ.9.2.2pr.:
Imperator Alexander Severus
Si
cuiusdam criminis obnoxius servus postulatur, dominus eum defendere potest et
in iudicio sistere accusatoris intentionibus responsurum. * alex. a. syro. *
<a 222 pp.Xi k.Dec.Alexandro a. cons.>
CJ.9.2.2.1:
Imperator Alexander Severus
Post
probationes autem criminis non ipse dominus, sed servus pro suo delicto
condemnationem sustineat. ideo enim servum suum domino defendere permissum est,
ut pro eo possit competentes adlegationes offerre. <a 222 pp.Xi
k.Dec.Alexandro a. cons.>
CJ.9.2.3:
Imperator Alexander Severus
Reos
capitalium criminum absentes etiam per procuratorem defendi leges publicorum
iudiciorum permittunt. * alex. a. stephanidi. * <a 223 pp.Iiii
non.Nov.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.2.4:
Imperator Gordianus
Si
accusatoribus absentibus et non per contumaciam adesse iudicio cessantibus ex
una postulatione aditus praeses provinciae non causa cognita sententiam dixit,
qua eum de quo querimoniam detulisti liberandum existimavit, criminatione etiam
nunc perseverante, quae contumacia vel cessatione accusatorum non interveniente
auferri non potuit, causa intentati criminis apud eundem vel successorem eius
more iudiciorum tractabitur. * gord. a. archelao. * <a 241
pp.Non.Mart.Gordiano a. ii et pompeiano conss.>
CJ.9.2.5:
Imperator Gordianus
Non
ideo minus crimine seu atrociorum iniuriarum iudicio tenetur is qui in istam
accusationem incidit, quod dicat alium se huius facti mandatorem habuisse.
namque hoc casu praeter principalem reum mandatorem quoque ex sua persona
conveniri posse ignotum non est. * gord. a. paulino. * <a 241 pp.Iii id.Sept.Gordiano
a.Ii et pompeiano conss.>
CJ.9.2.6pr.:
Imperator Gordianus
Absentem
capitali crimine accusari non posse, sed requirendum tantummodo adnotari
solere, si desit, vetus ius est. * gord. a. avidiano. * <a 243 pp.Iiii non.
april.Arriano et papo conss.>
CJ.9.2.6.1:
Imperator Gordianus
Et
ideo cum absentem te et ignorantem, cui numquam ullum crimen denuntiatum esset,
per iniuriam a praeside provinciae in metallum datum dicas, quo magis in
praesenti te agente, ut adseveras, iam nunc fides veri possit illuminari,
praefectos praetorio adire cura, qui, quidquid novo more et contra formam
constitutionum gestum deprehenderint, pro sua iustitia reformabunt. <a 243
pp.Iiii non. april.Arriano et papo conss.>
CJ.9.2.7:
Imperator Gordianus
Ea
quidem, quae per officium praesidibus nuntiantur, et citra sollemnia
accusationum posse perpendi incognitum non est. verum falsis nec ne notoriis
insimulatus sit, perpenso iudicio dispici debet. * gord. a. proculo. * <a
244 pp.Viii id.Ian.Peregrino et aemiliano conss.>
CJ.9.2.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quis se iniuriam ab aliquo passum putaverit et querellam deferre voluerit, non
ad stationarios decurrat, sed praesidalem, adeat potestatem aut libellos
offerens aut querellas suas apud acta deponens. * diocl. et maxim. aa. exempl.
sacr. litt.* <a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.9.2.9pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui de
crimine publico in accusationem deductus est, ab alio super eodem crimine
deferri non potest. * diocl. et maxim. aa. honorato. * <a 289 pp. xiiii k.
sept. basso et quintiano conss.>
CJ.9.2.9.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
tamen ex eodem facto plurima crimina nascuntur et de uno crimine in
accusationem fuerit deductus, de altero non prohibetur ab alio deferri. <a
289 pp. xiiii k. sept. basso et quintiano conss.>
CJ.9.2.9.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iudex
autem super utroque crimine audientiam accommodabit: nec enim licebit ei
separatim de uno crimine sententiam proferre, priusquam plenissima examinatio
super altero quoque crimine fiet. <a 289 pp. xiiii k. sept. basso et
quintiano conss.>
CJ.9.2.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui
explicandi negotii spem, cuius finis in iudicis potestate ac motu situs est,
pollicetur, non minus ob illicitam sponsionem crimen contrahit, quam qui ad
huiusmodi promissionis commercium contra disciplinam publicam adspirat. *
diocl. et maxim. aa. ursae. * <a 290 pp.Iii k.Nov.Ipsis iiii et iii aa.
conss.>
CJ.9.2.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quis homicidii crimen existimat persequendum, secundum iuris publici formam
debebit eum, qui in primordio homicidii postulaverat reum neque probaverat
ideoque reus absolutus est, praevaricationis arguere: id enim salubriter
statutis principum parentum nostrorum iurisque forma praescriptum est: vel si
id non putaverit agendum, ad sequens crimen, id est pastorum latronumve,
descendere eum coges atque id exsequi iudicio tuo, cum, si quidem id ab
incusato appareat esse commissum, ob ultionem publicam obnoxius legibus fiat. *
diocl. et maxim. aa. have crispine cariss. nobis.* <a 292 d.Iii
id.April.Hannibaliano et asclepiodoto conss.>
CJ.9.2.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Factum
sponte se praecipitantis innocenti criminis periculum adferre non potest. *
diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio. * <a 293 s.Xiiii k.Iun.Sirmi aa.
conss.>
CJ.9.2.13:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
quis servos crediderit accusandos, non prius ad corporum tormenta veniatur,
quam se vinculo subscriptionis adstrinxerit. * grat. valentin. et theodos. aaa.
mariniano vic. hispaniae.* <a 383 d.Vi k.Iun.Patavi merobaude iterum et
saturnino conss.>
CJ.9.2.14:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Singuli
universique iudices cognoscant in publicis criminibus non oportere emendicatis
suffragiis decretorum aut relationibus a publicis personis destinandis credere,
sed rei veritatem requirere. * grat. valentin. et theodos. et arcad. a. cynegio
pp. * <a 385 d.Prid.K.Mai.Constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>
CJ.9.2.15:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Tunc
convenit potentiores viros adesse iudiciis, cum eorum praesentiam in criminibus
publicis per inscriptionem causa deposcat, licet in pecuniariis causis per
procuratores lites sustineant. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa.
tatiano pp. * <a 390 d.Xv k.Mart.Mediolani valentiniano a.Iiii et neoterio
conss.>
CJ.9.2.16pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
In
causis criminalibus dignum est, ut inscriptiones proponantur, quae magnitudinem
videlicet criminis tempusque designant, ut alterutram partem digna legum tenere
possit auctoritas. * arcad. et honor. aa. pasiphilo. * <a 395 d.Viii
k.Ian.Mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.9.2.16.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quod
statutum si fuerit forte contemptum, hi qui ex officio ingrediuntur secretarium
quinque librarum auri condemnatione ferientur. <a 395 d.Viii k.Ian.Mediolani
olybrio et probino conss.>
CJ.9.2.17pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
In
causis criminalibus dignum est, ut inscriptiones proponantur, quae magnitudinem
videlicet criminis tempusque designant, ut alterutram partem digna legum tenere
possit auctoritas. * honor. et theodos. aa. conss. praetoribus tribunis plebis
senatui s.D.* <a 423 d.Viii id. aug. ravennae asclepiodoto et mariniano
conss.>
CJ.9.2.17.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo
tamen sibi blandiatur obiectu cuiuslibet criminis de se in quaestione
confessus, veniam sperans propter flagitia adiuncti, vel communione criminis
consortium personae superioris optans, aut inimici supplicio in ipsa supremorum
suorum sorte sociandus, aut eripi se posse confidens aut studio aut privilegio
nominati, cum veteris iuris auctoritas de se confessos ne interrogari quidem de
aliorum conscientia sinat. nemo igitur de proprio crimine confitentem super
conscientia scrutetur aliena. <a 423 d.Viii id. aug. ravennae asclepiodoto
et mariniano conss.>
CJ.9.3.0.
De exhibendis vel transmittendis reis.
CJ.9.3.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Si
miles in provincia repertus crimen publicum commiserit, eum rector provinciae
sub custodia constituat atque ita vel causae meritum vel personae qualitatem ad
magistrum militum referat. * valentin. et valens aa. valentino consulari
piceni. * <a 365 d. xi k. febr. mediolani valentiniano et valente aa.
conss.>
CJ.9.3.2pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nullus
in carcerem prius quam convincatur omnino vinciatur. * grat. valentin. et
theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano
v et theodosio aa. conss.>
CJ.9.3.2.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ex
longinquo si quis est acciendus, non prius insimulanti accommodetur adsensus,
quam sollemni lege se vinxerit. <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli
gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.9.3.2.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Eique
qui deducendus erit ad disponendas res suas componendosque maestos penates
spatium coram loci iudice aut etiam magistratibus sufficientium dierum, non
minus tamen triginta tribuatur, nulla remanente apud eum qui ad exhibendum
missus est copia nundinandi. <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano
v et theodosio aa. conss.>
CJ.9.3.2.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Qui
posteaquam ad iudicem venerit, adhibita advocatione ius debebit explorare
quaesitum ac tamdiu pari cum accusatore fortuna retineri, donec reppererit
cognitio celebrata discrimen. <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano
v et theodosio aa. conss.>
CJ.9.3.3:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Neminem
iudicio exhibendum esse praecipimus, nisi de cuius exhibitione iudex
pronuntiaverit. * valentin. theodos. et arcad. aaa. drepanio procons. africae.
* <a 390 d. prid. non. febr. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio
conss.>
CJ.9.4.0.
De custodia reorum.
CJ.9.4.1pr.:
Imperator Constantinus
In
quacumque causa reo exhibito, sive accusator existat sive eum publicae
sollicitudinis cura produxerit, statim debet quaestio fieri, ut noxius
puniatur, innocens absolvatur. * const. a. ad florentium rationalem. * <a
320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c.Conss.>
CJ.9.4.1.1:
Imperator Constantinus
Quod
si accusator aberit ad tempus aut sociorum praesentia necessaria videatur, id
quidem debet quam celerrime procurari. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae
constantino a. vi et constantino c.Conss.>
CJ.9.4.1.2:
Imperator Constantinus
Interea
vero exhibito non ferreas manicas et inhaerentes ossibus mitti oportet, sed
prolixiores catenas, si criminis qualitas etiam catenarum acerbitatem
postulaverit, ut et cruciatio desit et permaneat fida custodia. <a 320 d.
prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino c.Conss.>
CJ.9.4.1.3:
Imperator Constantinus
Nec
vero sedis intimae tenebras pati debebit inclusus, sed usurpata luce vegetari
et, ubi nox geminaverit custodiam, vestibulis carcerum et salubribus locis
recipi ac revertente iterum die ad primum solis ortum ilico ad publicum lumen
educi, ne poenis carceris perimatur, quod innocentibus miserum, noxiis non
satis severum esse dignoscitur. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino
a. vi et constantino c.Conss.>
CJ.9.4.1.4:
Imperator Constantinus
Illud
etiam observabitur, ut neque his qui stratorum funguntur officio neque
ministris eorum liceat crudelitatem suam accusatoribus vendere et innocentes
intra carcerum saepta leto dare aut subtractos audientiae longa tabe consumere.
<a 320 d. prid. k. iul. serdicae constantino a. vi et constantino
c.Conss.>
CJ.9.4.1.5:
Imperator Constantinus
Non
enim existimationis tantum, sed etiam periculi metus iudici imminebit, si
aliquem ultra debitum tempus inedia aut quocumque modo aliquis stratorum
exhauserit, et non statim eum penes quem officium custodiae est atque eius
ministros capitali poena subiecerit. <a 320 d. prid. k. iul. serdicae
constantino a. vi et constantino c.Conss.>
CJ.9.4.2pr.:
Imperator Constantinus
Si
quis in ea culpa vel crimine fuerit deprehensus, quod dignum claustris carceris
et custodiae squalore videtur, auditus apud acta, cum de admisso constiterit ,
poenam carceris sustineat atque ita postmodum eductus apud acta audiatur. *
const. a. ad euagrium. * <a 326 d. iii non. febr. heracleae constantino a.
vii et constantio c. conss.>
CJ.9.4.2.1:
Imperator Constantinus
Ita
enim quasi sub publico testimonio commemoratio admissi criminis fiet, ut
iudicibus immodice saevientibus freni quidam ac temperies adhibita videatur.
<a 326 d. iii non. febr. heracleae constantino a. vii et constantio c.
conss.>
CJ.9.4.3:
Imperator Constantinus
Quoniam
unum carceris conclave permixtos secum criminosos includit, hac lege sancimus,
ut, etiamsi ponae qualitas permixtione iungenda est, sexum tamen disparem
diversa claustrorum habere tutamina iubeatur. * constant. a. acindyno pp. *
<a 340 d. non. april. acindyno et proculo conss.>
CJ.9.4.4pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Ad
commentariensem receptarum personarum custodia observatioque pertineat, nec
putet hominem abiectum atque vilem obiciendum esse iudici, si reus modo aliquo
fuerit elapsus. nam ipsum volumus eiusmodi poena consumi, cui obnoxius
docebitur fuisse qui fugerit. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *
<a 371 d. iii k. iul. contionaci gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.9.4.4.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
vero commentariensis necessitate aliqua procul ab officio egerit, adiutorem
eius pari iubemus invigilare cura et eadem statuimus legis severitate
constringi. <a 371 d. iii k. iul. contionaci gratiano a. ii et probo
conss.>
CJ.9.4.5pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
De his
quos tenet carcer id aperta definitione sancimus, ut aut convictum velox poena
subducat aut liberandum custodia diuturna non maceret. * grat. valentin. et
theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli gratiano
v et theodosio aa. conss.>
CJ.9.4.5.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Iubemus
autem, ut intra tricesimum diem semper commentariensis ingesserit numerum
personarum, varietatem delictorum, clausorum ordinem aetatemque vinctorum.
officium viginti libras auri aerario nostro iubemus inferre, iudicem desidem ac
resupina cervice tantum titulum gerentem extorrem impetrata fortuna decem
libras auri multandum esse censemus. <a 380 d. iii k. ian. constantinopoli
gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.9.5.0.
De privatis carceribus inhibendis.
CJ.9.5.1pr.:
Imperator Zeno
Iubemus
nemini penitus licere per alexandrinam splendidissimam civitatem vel aegyptiacam
dioecesin aut quibuslibet imperii nostri provinciis vel in agris suis aut
ubicumque domi privati carceris exercere custodiam, viro spectabili pro tempore
praefecto augustali, et viris clarissimis omnium provinciarum rectoribus
daturis operam semperque futuris in speculis, ut saepe dicta nefandissimorum
hominum adrogantia modis omnibus opprimatur. * zeno a. basilio pp. * <a 486
d.K.Iul.Constantinopoli longino vc.Cons.>
CJ.9.5.1.1:
Imperator Zeno
Nam
post hanc saluberrimam constitutionem et vir spectabilis pro tempore augustalis
et quicumque provinciae moderator maiestatis crimen procul dubio incursurus
est, qui cognito huiusmodi scelere laesam non vindicaverit maiestatem:
primatibus insuper officiorum eiusdem criminis laqueis constringendis, qui,
simulatque noverint memoratum interdictum facinus in quocumque loco committi,
proprios iudices de opprimendo nefandissimo scelere non protinus curaverint,
instruendos. <a 486 d.K.Iul.Constantinopoli longino vc.Cons.>
CJ.9.5.1.2:
Imperator Zeno
Nam
illud perspicuum est eos qui hoc criminum genus commiserint pro veterum etiam
legum et constitutionum tenore tamquam ipsius maiestatis violatores ultimo
subiugandos esse supplicio. <a 486 d.K.Iul.Constantinopoli longino
vc.Cons.>
CJ.9.6.0.
Si reus vel accusator mortuus fuerit.
CJ.9.6.2:
Imperator Antoninus
Etsi
Marcellus qui crimine falsi postulabatur vita functus est ac per hoc crimen in
persona eius sit extinctum, accusatio tamen non est abolita, cum tam uxorem
eius quam te eodem crimine postulatos proponas. * ant. a. eutychiano. * <a
215 pp.Vii.K.Oct. laeto ii et cereale conss.>
CJ.9.6.3:
Imperator Antoninus
Si is,
quem homicidii seu cuiusvis criminis postulasti reum, vita functus est, frustra
ob poenam desertae accusationis conveniris, cum morte eius crimen cum poena
eius sit extinctum ac per hoc tibi adempta est necessitas accusationis. * ant.
a. proculo. * <a 216 pp.Iiii k.Oct.Romae sabino et anullino conss.>
CJ.9.6.4pr.:
Imperator Alexander Severus
Si, ut
proponis, causa pecuniaria ad emolumentum tuum spectat, licet annianus, cui
falsi crimen auctor tuus intendebat, vita functus sit, non prohiberis, si quis
adversus te instrumento quod in dubium vocatur uti coeperit, accusationem
instituere. * alex. a. veroniciano. * <a 227 pp.Vi k.Ian.Albino et aemiliano
conss.>
CJ.9.6.4.1:
Imperator Alexander Severus
Quamvis
enim in persona principalis rei morte subducti iam subsistere non possit ,
tamen si quis illo uti voluerit, intellegit se periculo criminis esse
subiectum. <a 227 pp.Vi k.Ian.Albino et aemiliano conss.>
CJ.9.6.5:
Imperator Gordianus
Defunctis
reis publicorum criminum, sive ipsi per se ea commiserunt sive aliis
mandaverunt, pendente accusatione, praeterquam si sibi mortem consciverint,
bona successoribus eorum non denegari notissimi iuris est. * gord. a. rufo. *
<a 238 pp.Vii k.Nov.Pio et pontiano conss.>
CJ.9.6.6pr.:
Imperator Gordianus
Si
quis, cum capitali poena vel deportatione damnatus esset, appellatione
interposita et in suspenso constituta fati diem functus est, crimen morte
finitum est. * gord. a. iuliano. * <a 239 pp.Vi k.Aug.Gordiano a. et aviola
conss.>
CJ.9.6.6.1:
Imperator Gordianus
Idem
observatur et si accusator pendente appellationis tempore ultimum diem obisset.
<a 239 pp.Vi k.Aug.Gordiano a. et aviola conss.>
CJ.9.6.6.2:
Imperator Gordianus
Sin
autem relegationis poenam sustinuit et in parte bonorum damnatus appellatione
usus est, etiam post mortem eius nihilo minus appellationis ratio examinabitur,
cum desideretur, utrum valeat nec ne particularis publicatio. <a 239 pp.Vi
k.Aug.Gordiano a. et aviola conss.>
CJ.9.7.0.
Si quis imperatori maledixerit.
CJ.9.7.1pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si
quis modestiae nescius et pudoris ignarus improbo petulantique maledicto nomina
nostra crediderit lacessenda ac temulentia turbulentus obtrectator temporum
fuerit, eum poenae nolumus subiugari neque durum aliquid nec asperum sustinere,
quoniam, si id ex levitate processit, contemnendum est, si ex insania,
miseratione dignissimum, si ab iniuria, remittendum. * theodos. arcad. et
honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d.V id.Aug.Constantinopoli theodosio a. iii
et abundantio conss.>
CJ.9.7.1.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Unde
integris omnibus ad nostram scientiam referatur, ut ex personis hominum dicta
pensemus et, utrum praetermitti an exsequi rite debeat, censeamus, <a 393
d.V id.Aug.Constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
CJ.9.8.0.
Ad legem iuliam maiestatis.
CJ.9.8.1:
Imperator Alexander Severus
Etiam
ex aliis causis maiestatis crimina cessant meo saeculo, nedum etiam admittam te
paratum accusare iudicem propterea crimine maiestatis, quod contra
constitutionem eius dicis pronuntiasse. * alex. a. paulino. * <a 223 pp.Iii
id.April. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.8.2:
Imperator Alexander Severus
Alienam
sectae meae sollicitudinem concepisti, quasi crimen maiestatis sustineres, etsi
servo tuo iratus esse non perseveres, quod semper te facturum inconsultius
iuraveris. * alex. a. faustiniano. * <a 224 pp.Iii non febr. iuliano et
crispino conss.>
CJ.9.8.3pr.:
Imperator Constantinus
Si
quis alicui maiestatis crimen intenderit, cum in huiuscemodi re convictus
minime quisquam privilegio dignitatis alicuius a strictiore inquisitione
defendatur, sciat se quoque tormentis esse subdendum, si aliis manifestis
indiciis accusationem suam non potuerit comprobare. * const. a. ad maximum pu.
* <a 314 pp.K.Ian.Volusiano et anniano conss.>
CJ.9.8.3.1:
Imperator Constantinus
Cum
eo, qui huius esse temeritatis deprehenditur, illum quoque tormentis subdi
oportet, cuius consilio atque instinctu ad accusationem accessisse videbatur,
ut ab omnibus commissi consciis statuta vindicta possit reportari. <a 314
pp.K.Ian.Volusiano et anniano conss.>
CJ.9.8.4:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Nullus
omnino, cui inconsultis ac nescientibus nobis fidicularum tormenta offerentur,
militiae vel generis aut dignitatis defensione uti prohibeatur, excepta tamen
maiestatis causa, in qua sola omnibus aequa condicio est. * valentin. valens et
grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 369 d. viii id. iul. valentiniano np. et
victore conss.>
CJ.9.8.5pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quisquis
cum militibus vel privatis, barbaris etiam scelestam inierit factionem aut
factionis ipsius susceperit sacramenta vel dederit, de nece etiam virorum
illustrium qui consiliis et consistorio nostro intersunt, senatorum etiam ( nam
et ipsi pars corporis nostri sunt), cuiuslibet postremo qui nobis militat
cogitarit ( eadem enim severitate voluntatem sceleris qua effectum puniri iura
voluerunt), ipse quidem utpote maiestatis reus gladio feriatur, bonis eius
omnibus fisco nostro addictis: * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a
397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Filii
vero eius, quibus vitam imperatoria specialiter lenitate concedimus ( paterno
enim deberent perire supplicio, in quibus paterni, hoc est hereditarii,
criminis exempla metuentur), a materna vel avita, omnium etiam proximorum
hereditate ac successione habeantur alieni, testamentis extraneorum nihil
capiant, sint perpetuo egentes et pauperes, infamia eos paterna semper
comitetur, ad nullos umquam honores, nulla prorsus sacramenta perveniant, sint
postremo tales, ut his perpetua egestate sordentibus sit et mors solacio et
vita supplicio. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico
conss.>
CJ.9.8.5.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Denique
iubemus etiam eos notabiles esse sine venia, qui pro talibus umquam apud nos
intervenire temptaverint. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et
attico conss.>
CJ.9.8.5.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ad
filias sane eorum, quolibet numero fuerint, falcidiam tantum ex bonis matris,
sive testata sive intestata defecerit, volumus pervenire, ut habeant mediocrem
potius filiae alimoniam quam integrum emolumentum ac nomen heredis. mitior enim
circa eas debet esse sententia, quas pro infirmitate sexus minus ausuras esse
confidimus. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.4:
Imperatores Arcadius, Honorius
Emancipatio,
quae a praedictis sive in filios, post legem dumtaxat latam, sive in filias
fuerit collata, non valeat. dotes donationes, quarumlibet postremo rerum
alienationes, quas ex eo tempore qualibet fraude vel iure factas esse
constiterit, quo primum memorati de ineunda factione ac societate cogitaverint,
nullius statuimus esse momenti. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario
et attico conss.>
CJ.9.8.5.5:
Imperatores Arcadius, Honorius
Uxores
sane praedictorum recuperatas dotes, si in ea condicione fuerint, ut, quae a
viris titulo donationis acceperunt, filiis debeant reservare, tempore quo usus
fructus absumitur omnia ea fisco nostro se relicturas esse cognoscant, quae
iuxta legem filiis debebantur: falcidia etiam ex his rebus filiabus tantum, non
etiam filiis deputata. <a 397 d. prid. non. sept. ancyrae caesario et attico
conss.>
CJ.9.8.5.6:
Imperatores Arcadius, Honorius
Id,
quod de praedictis eorumque filiis cavimus, etiam de satellitibus consciis ac
ministris filiisque eorum simili severitate censemus. <a 397 d. prid. non.
sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.5.7:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sane
si quis ex his in exordio initae factionis, studio verae laudis accensus, ipse
prodiderit factionem, et praemio a nobis et honore donabitur. is vero, qui usus
fuerit factione, si vel sero, tamen incognita adhuc consiliorum arcana
patefecerit, absolutione tantum ac venia dignus habebitur. <a 397 d. prid.
non. sept. ancyrae caesario et attico conss.>
CJ.9.8.6pr.
Paulus
de publicis iudiciis. meminisse oportebit, si quid contra maiestatem
imperatoris commissum dicatur, etiam post mortem rei id crimen instaurari
solere, posteaquam divus marcus depitiani utpote senatoris, qui cassiani
furoris socius fuerat, bona post mortem fisco vindicari iussit et nostro
tempore multis heredibus ablata sunt. * paulus de publicis iudiciis.* <a xxx
d. iii non. mart.>
CJ.9.8.6.1
In hoc
item crimine, quod ad laesam maiestatem imperatoris pertinet, etiam in caput
domini servos torqueri. * marcianus libro primo de publicis iudiciis titulo ad
legem iuliam maiestatis.* <a xxx d. iii non. mart.>
CJ.9.8.6.2
Post
divi marci constitutionem hoc iure uti coepimus, ut etiam post mortem nocentium
hoc crimen inchoari possit, ut convicto mortuo memoria eius damnetur et bona
eius successoribus eripiantur: nam ex quo sceleratissimum quis consilium cepit,
exinde quodammodo sua mente punitus est. <a xxx d. iii non. mart.>
CJ.9.8.6.3
Sic et
divus severus et antoninus constituerunt, ex quo quis tale crimen contraxit,
neque alienare neque manumittere eum posse: nec ei solvere iure debitorem
magnus antoninus rescripsit. <a xxx d. iii non. mart.>
CJ.9.8.6.4
In hac
causa in caput domini servi torquentur, id est propter causam maiestatis. et si
decesserit quis, propter incertam personam successoris bona observantur, si in
causa maiestatis fuisse mortuus arguatur, ut severus et antoninus litteris ad
rationales missis rescripserunt. . . <a xxx d. iii non. mart.>
CJ.9.9.0.
Ad legem iuliam de adulteriis et de stupro.
CJ.9.9.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Publico
iudicio non habere mulieres adulterii accusationem, quamvis de matrimonio suo
violato queri velint, lex iulia declarat, quae, cum masculis iure mariti
facultatem accusandi detulisset, non idem feminis privilegium detulit. * sev.
et ant. aa. cassiae. * <a 197 pp. xiii k. aug. laterano et rufino conss.>
CJ.9.9.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Crimen
lenocinii contrahunt, qui deprehensam in adulterio uxorem in matrimonio
detinuerunt, non qui suspectam adulteram habuerunt. * sev. et ant. aa. cyro. *
<a 199 pp.K.Iul.Anullino et frontone conss.>
CJ.9.9.3:
Imperator Antoninus
Verba
legis iuliae de adulteriis coercendis, sed etiam sententia per quaestionem
quoque servorum sive ancillarum crimen admissum probari volentis ad earum
tantum personarum servos ei rei exhibendos pertinet, de quibus specialiter
comprehendit, id est mulieris et patris eius, non naturalis, sed iusti
dumtaxat, quos intra sexagesimum diem ex dissolutione matrimonii numerandum
manumitti vel distrahi prohibet et quorum dominis caveri praecipit, si defuncti
fuerint in quaestione vel facti deteriores, secuta absolutione. * ant. a.
iuliano. * <a 213 pp.Xv k.Aug.Antonino a iiii et balbino conss.>
CJ.9.9.4pr.:
Imperator Alexander Severus
Gracchus,
quem numerius in adulterio noctu deprehensum interfecerit, si eius condicionis
fuit, ut per legem iuliam impune occidi potuerit, quod legitime factum est,
nullam poenam meretur: idemque filiis eius qui patri paruerunt praestandum est.
* alex. a. iuliano procons. narbonensis. * <a xxx pp. sine die et
consule.>
CJ.9.9.4.1:
Imperator Alexander Severus
Sed si
legis auctoritate cessante inconsulto dolore adulterum interemit, quamvis
homicidium perpetratum sit, tamen quia et nox et dolor iustus factum eius
relevat, potest in exilium dari. <a xxx pp. sine die et consule.>
CJ.9.9.5:
Imperator Alexander Severus
Adulter
post quinquennium, quam commissum adulterium dicitur, quod continuum numeratur,
accusari non potest: easque praescriptiones legibus reis datas auferri non
oportet. * alex. a. vadanti. * <a 223 pp.Id.Iun.Maximo ii et aeliano
conss.>
CJ.9.9.6pr.:
Imperator Alexander Severus
Iure
mariti adulterii accusare volenti sexaginta dies utiles computantur, quibus in
publico eius facultas fuerit, apud quem reus vel rea postulari potest. et cum
praeterierint dies isti utiles, maritus quoque iure extranei agere potest. *
alex. a. sebastiano. * <a 223 pp.Ii id.Aug.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.9.6.1:
Imperator Alexander Severus
Et qui
confidit accusationi, calumniae notam timere non debet: nam ad probationem
sceleris divi parentes mei quaestionem de mancipiis eodem modo haberi
permiserunt, quo si iure mariti ageretur. <a 223 pp.Ii id.Aug.Maximo ii et
aeliano conss.>
CJ.9.9.7pr.:
Imperator Alexander Severus
Propter
violatam virginem adultam qui postea maritus esse coepit accusator iustus non
est et ideo iure mariti crimen exercere non potest, nisi puella violata sponsa
eius fuerit. * alex. a. herculano. * <a 223 pp.Xii k.Ian.Maximo ii et
aeliano conss.>
CJ.9.9.7.1:
Imperator Alexander Severus
Sed si
ipsa iniurias suas adsistentibus curatoribus, per quos etiam negotia eius
gerenda sunt, persequatur, praeses provinciae pro debita tanto delicto, si
probetur, severitate examinabit. <a 223 pp.Xii k.Ian.Maximo ii et aeliano
conss.>
CJ.9.9.8:
Imperator Alexander Severus
Reos
adulterii duos simul marem et feminam ex eadem causa fieri lex iulia de
pudicitia vetat: sed ordine peragi utrosque licet. * alex. a. domnae. * <a
224 pp.Id.Ian.Iuliano et crispino conss.>
CJ.9.9.9:
Imperator Alexander Severus
Castitati
temporum meorum convenit lege iulia de pudicitia damnatam in poenis legitimis
perseverare. qui autem adulterii damnatam, si quocumque modo poenam capitalem
evaserit, sciens duxit uxorem vel reduxit, eadem lege ex causa lenocinii
punietur. * alex. a. proculo. * <a 224 pp.Vii k.Febr.Iuliano et crispino
conss.>
CJ.9.9.10:
Imperator Alexander Severus
De
crimine adulterii pacisci non licet et par delictum accusatoris praevaricatoris
et refugientis veritatis inquisitionem est. qui autem pretium pro comperto
stupro accepit, poena legis iuliae de adulteriis tenetur. * alex. a.
demetriano. * <a 225 pp.V non.Mai.Fusco et dextro conss.>
CJ.9.9.11:
Imperator Alexander Severus
Crimen
adulterii maritum retenta in matrimonio uxore inferre non posse nemini dubium
est. * alex. a. norbano. * <a 226 pp.K.Sept.Alexandro ii et Marcello
conss.>
CJ.9.9.12:
Imperator Gordianus
Si,
dum in tuo matrimonio uxor tua esset, se adulterio polluit, in ea provincia in
qua id factum est adulterium more solito persequi debes nec enim ab ea quae iam
nupta est adulterium passa exordium accusationis sumi potest, si denuntiatio
criminis nuptias non praecessit. * gord. a. aquilae. * <a 239
pp.Non.Dec.Gordiano a et aviola conss.>
CJ.9.9.13:
Imperator Gordianus
Etsi
crimine adulterii damnatus restitutus non esset, ut proponis, si tamen soror
tua, cum qua adulterium commissum dicebatur, non est accusata, nec poenae nec infamiae
subici potuit, et multo magis, cum et accusatorem vita esse functum proponas. *
gord. a. basso. * <a 240 pp.K.Iun.Sabino ii et venusto conss.>
CJ.9.9.14:
Imperator Gordianus
Adulteram,
si postea quam crimen contra eam inchoatum est provincia excessit, etiam
absentem inter reos recipi posse explorati iuris est. * gord. a. silvano. *
<a 242 pp.Non.Mart.Attico et praetextato conss.>
CJ.9.9.15pr.:
Imperator Gordianus
Si
quondam uxor tua, antequam crimine adulterii peteretur, provincia excessit,
neque absens accusari potest neque in eam provinciam in qua stipendium facis
transmitti iure deposcitur. * gord. a. hilariano mil. * <a 242 pp. iiii id.
mart. attico et praetextato conss.>
CJ.9.9.15.1:
Imperator Gordianus
Sane
cum per occupationes militares licuerit, accusare eam sollemniter poteris: nec
enim tempus, quo muneribus militaribus occuparis, vindictam tibi, quam maritali
dolore percussus reposcis, debet auferre. <a 242 pp. iiii id. mart. attico
et praetextato conss.>
CJ.9.9.16pr.:
Imperatores valer., gallien.
Abolitionem
adulterii criminis postulans praesidem in cuius officio accusatio fuerit
instituta adire debes. * valer. et gallien. aa. et valer. c. arcesilao. * <a
256 pp. xv k. iun. maximo et glabrione conss.>
CJ.9.9.16.1:
Imperatores valer., gallien.
Ceterum
erras tu marite existimans, etiam si simpliciter, id est sine abolitione ,
destitisses, senatus consulto in persona tua futurum locum non fuisse: diversum
enim divi principes saepe sanxerunt. <a 256 pp. xv k. iun. maximo et
glabrione conss.>
CJ.9.9.16.2:
Imperatores valer., gallien.
Quin
hoc amplius scias nullam fuisse tibi ulterius potestatem instituendae huiusmodi
accusationis, quia et decreto patrum et lege petronia ei, qui iure viri delatum
adulterium non peregit, numquam postea id crimen deferre permittitur. <a 256
pp. xv k. iun. maximo et glabrione conss.>
CJ.9.9.17pr.:
Imperatores valer., gallien.
Sine
metu legis iuliae de adulteriis coercendis revocare uxorem in matrimonium
potes, cum nihil amplius quam libellos accusationis obtulisti, quia postea
comperisse te adfirmas, quod vana indignatione ad accusationem incitatus
fueris. * valer. et gallien. aa. et c. victorino. * <a 257 pp. vi k. aug.
ipsis aa. iiii et iii conss.>
CJ.9.9.17.1:
Imperatores valer., gallien.
Is
enim committit in poenam, quam lex certo capite denuntiat, qui vel publice
adulterio damnatam habet vel adulteram sciens, ut ignorationem simulare non
possit, retinet uxorem. <a 257 pp. vi k. aug. ipsis aa. iiii et iii
conss.>
CJ.9.9.18pr.:
Imperatores valer., gallien.
Eum
qui duas simul habuit uxores sine dubitatione comitatur infamia. in ea namque
re non iuris effectus, quo cives nostri matrimonia contrahere plura
prohibentur, sed animi destinatio cogitatur. * valer. et gallien. aa. et c.
theod. * <a 258 accepta id. mai. antiochiae tusco et basso conss.>
CJ.9.9.18.1:
Imperatores valer., gallien.
Verumtamen
ei, qui te ficto caelibatu, cum aliam matrem familias in provincia reliquisset,
sollicitavit ad nuptias, crimen etiam stupri, a quo tu remota es, quod uxorem
te esse credebas, ab accusatore legitimo sollemniter inferetur. <a 258
accepta id. mai. antiochiae tusco et basso conss.>
CJ.9.9.18.2:
Imperatores valer., gallien.
Certe
res tuas omnes, quas ab eo interceptas matrimonii simulatione deploras,
restitui tibi omni exactionis instantia impetrabis a rectore provinciae: nam ea
quidem, quae se tibi ut sponsae daturum promisit, quomodo repetere cum effectu
potes quasi sponsa? <a 258 accepta id. mai. antiochiae tusco et basso conss.>
CJ.9.9.19:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quamvis
indubitati iuris sit, quotiens adulterii crimen intenditur, praesentiam
accusatoris procedere oportere, tamen quoniam ex litteris tuis cognovimus
materiam praepositi viatoris uxorem habitis quaestionibus cum iuliano quondam
adulterium commisisse detectam sub ipsa prolatione sententiae viatoris ipsius
praesentiam postulasse, non putavimus confecto paene in iudicio facinore et iam
agitata quaestione convicto praepositum ab excubiis limitis revocandum. *
diocl. et maxim. aa. ad pompeianum. * <a 287 d. s. non. dec. aa. conss.>
CJ.9.9.20:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Foedissimam
earum nequitiam, quae pudorem suum alienis libidinibus prosternunt, non etiam
earum, quae per vim stupro comprehensae sunt, inreprehensam voluntatem leges
ulciscuntur, quando etiam inviolatae existimationis esse nec nuptiis earum
aliis interdici merito placuit. * diocl. et maxim. aa. didymo. * <a 290 pp.
iii non. oct. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.21pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ob
commissa adulteria atque accusandas uxores certa tempora, quae utiliter
computari solent, praescripta sunt. * diocl. et maxim. aa. silano. * <a 290
pp. xiiii k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.21.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
igitur per occupationes publicas accusationem instituere non potuisti nec ante
creditum tibi munus praescripta tempora transacta sunt, post depositam
sollicitudinem qua detineris integram accusandi potestatem habebis. <a 290
pp. xiiii k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.21.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ad
quam, cum vacare coeperis, properare debebis, ne effrenata licentia ad
terrendam adversariam futurae accusationis speciem praetendas. <a 290 pp.
xiiii k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.22:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ea
quae tibi stupro cognita est passim venalem formam exhibuit ac prostituta
meretricio more vulgo se praebuit, adulterii crimen in ea cessat. * diocl. et
maxim. aa. obrimo. * <a 290 pp. xii k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.23pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servi
ob violatum contubernium adulterii accusare non possunt. * diocl. et maxim. aa.
proculo. * <a 290 pp. k. nov. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.9.23.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Is
autem, qui post dissociatum matrimonium uxorem licito iure duxerit obque
intentatae accusationis ac potentis patrocinii metum ei qui accusationem
instituerat aurum et argentum dedit, ad recipiendum id ulciscendamque turpis
lucri cupiditatem adire praesidem potest, qui examinatis partium adlegationibus
et inquisita fide veri, si quid ab eo qui innocens est ob illati criminis
timorem datum esse cognoverit, quemadmodum sententiam formare debeat, evidentibus
iuris placitis instruetur. <a 290 pp. k. nov. ipsis iiii et iii aa.
conss.>
CJ.9.9.23.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sin
vero constiterit corrupti matrimonii velut mercedem ad captandam impunitatem
solutam esse, eum, qui etiam adversus senatus consulti censuram cum foedissimo
flagitio accepit, puniri iubebit. <a 290 pp. k. nov. ipsis iiii et iii aa.
conss.>
CJ.9.9.24:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etsi
libidine intemperatae cupiditatis ex actorum lectione exarsisse te cognitum est,
tamen cum ancillam comprehendisse et non liberam stuprasse detectum sit, ex
huiusmodi sententia gravatam potius opinionem tuam quam infamia adflictam esse
manifestum est. * diocl. et maxim. aa. sossiano. * <a 291 pp. v id. mart.
tiberiano et dione conss.>
CJ.9.9.25:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam
alexandrum, qui in crimen vocatur, etiam praescriptionem esse pollicitum eo
nomine, quod accusator uxorem post comprehensum adulterium penes se habuisse
videatur, et de statu suo agere nunc velle perspeximus, ita ordo quaestionis
dirimendus videtur, ut in primis quidem de statu alexandri quaeratur, ita ut,
si eum liberum esse adhibita audientia deprehenderis, praescriptionis ei
obiciendae facias potestatem: sin vero eundem servum esse cognoveris, remotis
praescriptionis impedimentis in adulterium crimen protinus debebis inquirere
ac, si eum detectum in eo flagitio esse perspexeris, poenam decernere, quam in
adulterii crimen legum sanctio statuit. * diocl. et maxim. aa. et cc. crispino.
* <a 293 d. v k. sept. aa. conss.>
CJ.9.9.26:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Commissum
ante adulterium cum eo, cui se postea nuptiis sociavit, velamento matrimonii
non extinguitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. phoebo. * <a 294 pp. xviii k.
ian. cc. conss.>
CJ.9.9.27:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ita
nobis pudor cordi est, ut removeamus prisci iuris ambages et constituamus in
adulterii quaestione abolitis de medio ceteris praescriptionibus praeter
quinquennii temporis et lenocinii quod marito obicitur exceptionem, illam
etiam, quae post solutum prius matrimonium ante denuntiationem nuptae competit,
fidem criminis nosci. indignum est enim, ut ultionem pudoris praestigiae
versuti iuris excludant. * diocl. et maxim. aa. et cc. concordio praes.
numidiae. * <a 295 pp. k. iun. tusco et anullino conss.>
CJ.9.9.28:
Imperator Constantinus
Quae
adulterium commisit, utrum domina cauponae an ministra fuerit, requiri debebit,
et ita obsequio famulata servili, ut plerumque ipsa intemperantiae vina
praebuerit: ut, si domina tabernae fuerit, non sit a vinculis iuris excepta, si
vero potantibus ministerium praebuit, pro vilitate eius quae in reatum
deducitur accusatione exclusa liberi qui accusantur abscedant, cum ab his
feminis pudicitiae ratio requiratur, quae iuris nexibus detinentur et matris
familias nomen obtinent, hae autem immunes ab iudiciaria severitate
praestentur, quas vilitas vitae dignas legum observatione non credidit. *
const. a. africano. * <a 326 d.Iii non.Febr.Heracleae constantino a.Vii et
constantio c. conss.>
CJ.9.9.29pr.:
Imperator Constantinus
Quamvis
adulterii crimen inter publica referatur, quorum delatio in commune omnibus
sine aliqua legis interpretatione conceditur, tamen ne volentibus temere liceat
foedare conubia, proximis necessariisque personis solummodo placet deferri
copiam accusandi, hoc est patri fratri nec non patruo et avunculo, quos verus
dolor ad accusationem impellit. * const. a. ad euagrium. * <a 326 pp.
nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.1:
Imperator Constantinus
Sed et
his personis legem imponimus, ut crimen abolitione, si voluerint, compescant.
<a 326 pp. nicomediae vii k. mai. constantino a. vii et constantio c.
conss.>
CJ.9.9.29.2:
Imperator Constantinus
In
primis maritum genialis tori vindicem esse oportet, cui quidem ex suspicione
ream coniugem facere licet, vel eam, si tantum suspiciatur, penes se detinere
non prohibetur: nec inscriptionis vinculo contineri, cum iure mariti accusaret,
veteres retro principes adnuerunt. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai.
constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.3:
Imperator Constantinus
Extraneos
autem procul arceri ab accusatione censemus: nam etsi omne genus accusationis
necessitas inscriptionis adstringat, nonnulli tamen proterve id faciunt et
falsis contumeliis matrimonia deformant. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai.
constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.29.4:
Imperator Constantinus
Sacrilegos
autem nuptiarum gladio puniri oportet. <a 326 pp. nicomediae vii k. mai.
constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.9.30:
Imperatores Constantius, constans
Cum
vir nubit in feminam, femina viros proiectura quid cupiat? ubi sexus perdidit
locum, ubi scelus est id quod non proficit scire, ubi venus mutatur in alteram
formam, ubi amor quaeritur nec videtur: iubemus insurgere leges, armari iura
gladio ultore, ut exquisitis poenis subdantur infames, qui sunt vel qui futuri
sunt rei. * constantius et constans aa. ad pop. * <a 342 pp. romae xvii k.
ian. constantio iii et constante ii aa. conss.>
CJ.9.9.31:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
In
adulterii quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae
tamen tunc temporis domi fuerit, quo adulterium dicatur admissum, quaerendum
est sine defensione cuiusquam. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. *
<a 385 d. iii id. dec. constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>
CJ.9.9.32:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Adulterii
accusatione proposita praescriptiones civiles, quibus aut dos repeti fingitur
aut ex ratione aliqua debitum flagitatur, quae occurrere atque perstrepere
examini consuerunt, iussimus sequestrari nec earum obice aliquid negotio
tarditatis adferri: sed accusatione fundata, hoc est cum constiterit, quo iure
( id est mariti vel extranei) quove tempore actio fuerit intromissa,
discutiatur crimen, facti qualitas publicetur, cum et iurgia quae magnitudine
superant praeponantur et civilis actio criminali iure postponatur, idem tamen,
cum competere coeperit, habitura momenti, dummodo non obsit examini. * theodos.
arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 392 d. vii id. dec. constantinopoli
arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.9.9.33pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si qui
adulterii fuerint accusati et obtentu proximitatis intentata depulerint, per
commemorationem necessitudinis fidem crimini derogando, dum existimatur non
debere credi quod adlegatur, non potuisse committi, hi si postmodum in nuptias
suas consortiumque convenerint, facinus illud, in quo fuerint accusati,
manifesta fide atque indiciis evidentibus publicabunt. * theodos. arcad. et
honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d. prid. non. dec. constantinopoli theodosio
a. iii et abundantio conss.>
CJ.9.9.33.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Unde
si qui eiusmodi reperti fuerint, iussimus in eosdem severissime vindicari et
veluti convictum facinus confessumque puniri. <a 393 d. prid. non. dec.
constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
CJ.9.9.34:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
mulier repudii oblatione sine ulla legitima causa a se dati discesserit, ne
viduitatem stupri procacitate commaculet, accusationem repudiato marito iure
deferimus. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d. vi id. mart.
ravennae eustathio et agricola conss.>
CJ.9.9.35pr.:
Imperator Justinianus
Libertatem
servorum, qui ad dominium pertinent uxoris vel mariti vel parentium eorum,
repudio misso propter suspicionem criminis adulterii, legum conditores intra
duorum mensum spatium post missionem repudii numerandum suspendi definiunt
propter tormentorum quaestionem, si opus exegerit, eis imponendam. * iust. a.
iohanni pp. * <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii
et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.9.9.35.1:
Imperator Justinianus
Sin
vero uxor matrimonio sub praefato modo dissoluto rebus humanis exempta fuerit,
nihil de tempore, quousque servos eos propter memoratam causam permanere
deceat, adiciunt. <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.9.9.35.2:
Imperator Justinianus
Nobis
vero necessarium esse videtur certum tempus etiam in hoc casu statuere propter
dotis quaestionem, utrum in lucrum marito cedat an heredibus mulieris
restituatur. <a 532 d. v k. nov. constantinopoli post consulatum lampadii et
orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.9.9.35.3:
Imperator Justinianus
Sancimus
itaque duos etiam menses post mortem mulieris servari, ut intra eos ante dicti
servi permaneant et facultatem maritus habeat probationes adulterii per eos
praestare: transacto vero memorato tempore licentiam habere heredem mulieris
libertatem eis imponere, nisi per culpam eius maritus prohibitus fuerit causam
adulterii, ipse videlicet imminens, exercere. <a 532 d. v k. nov.
constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv. cc. anno secundo.>
CJ.9.10.0.
Si quis eam cuius tutor fuerit corruperit.
CJ.9.10.1:
Imperator Constantinus
Si
tutor pupillam quondam suam violata castitate stupraverit, deportatione
subiugetur atque universae eius facultates fisci viribus vindicentur, quamvis
eam poenam debuerit sustinere, quam raptori leges imponunt. * const. a. ad
bassum vic. italiae. * <a 326 d. prid. non. april. aquileiae constantino a.
vii et constantio c. conss.>
CJ.9.11.0.
De mulieribus quae servis propriis se iunxerunt.
CJ.9.11.1pr.:
Imperator Constantinus
Si qua
cum servo suo occulte rem habere detegitur, capitali sententia subiugetur ,
tradendo ignibus verberone. * const. a. ad pop. * <a 326 d.Iiii
k.Iun.Serdicae constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.11.1.1:
Imperator Constantinus
Sitque
omnibus facultas crimen publicum arguendi, sit officio copia nuntiandi, sit
etiam servo licentia deferendi, cui probato crimine libertas dabitur. <a 326
d.Iiii k.Iun.Serdicae constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.11.1.2:
Imperator Constantinus
Filii
etiam, quos ex hac coniunctione habuit, exuti omnibus dignitatis insignibus in
nuda maneant libertate, neque per se neque per interpositam personam quolibet
titulo voluntatis accepturi aliquid ex facultatibus mulieris. <a 326 d.Iiii
k.Iun.Serdicae constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.11.1.3:
Imperator Constantinus
Successio
autem mulieris ab intestato vel filiis, si erunt legitimi, vel proximis
cognatisque deferatur vel ei, quem ratio iuris admittit: ita ut et quod ille
qui quondam amatus est et quod ex eo suscepti filii quolibet casu in sua
videantur habuisse substantia, mulieris dominio sociatum a memoratis
successoribus vindicetur. <a 326 d.Iiii k.Iun.Serdicae constantino a. vii et
constantio c. conss.>
CJ.9.12.0.
Ad legem iuliam de vi publica seu privata.
CJ.9.12.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Ob
debitum viri vel civile munus res uxoris qui pignori capiunt, vim contrahere
videntur. * sev. et ant. aa. peliae. * <a 205 d.K.Iul.Romae antonino a. ii
et gaeta ii conss.>
CJ.9.12.2:
Imperator Antoninus
Tutoris
tui lege iulia de vi privata damnati si tertia pars bonorum fisco vindicata
est, tutelae actionem pro ea portione adversus fiscum dirige, modo si nulla
praescriptio locum habeat. nam successio oneribus portionis suae respondet. *
ant. a. vero. * <a 213 pp.Xv k.Mart.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.9.12.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
confidis sponsam filii tui raptam esse vel filium tuum inclusum, instituere
sollemni more legis iuliae de vi accusationem apud praesidem provinciae non
prohiberis. * diocl. et maxim. aa.Et cc. bianori. * <a 293 pp.Viii
k.Mai.Veronae aa. conss.>
CJ.9.12.4pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
criminis accusationem propter res a servo raptas intentandam putaveris, non
contra dominum, sed contra eum quem facinus commisisse proponis hanc instituere
debes. * diocl. et maxim. aa. et cc. liberatio. * <a 293 s.Xvii k.Iul.Sirmi
aa. conss.>
CJ.9.12.4.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sed
quoniam a fuscinillo etiam te verberibus adflictum adseveras, si hominibus
coactis hoc fecit, de hoc etiam, si legis iuliae de vi privata reum deferendum
putaveris, apud praesidem provinciae age non ignarum, quemadmodum criminibus
probatis res vindicari debeat. <a 293 s.Xvii k.Iul.Sirmi aa. conss.>
CJ.9.12.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
possessionem fundi licet creditor per vim ingrediatur, iuliae legis vis
privatae reus deferri potest. * diocl. et maxim. aa et cc. oploni. * <a 294
s.Vi id.Dec. nicomediae cc. conss.>
CJ.9.12.6:
Imperator Constantinus
Quoniam
multa facinora sub uno violentiae nomine continentur, cum aliis vim inferre
certantibus, aliis cum indignatione resistentibus verbera caedesque crebro
deteguntur admissae, placuit, si forte quis vel ex possidentis parte vel eius
qui possessionem temerare temptaverit interemptus sit, in eum supplicium
exerceri , qui vim facere temptavit et alterutri parti causam malorum praebuit:
et non iam relegatione aut deportatione insulae plectetur, sed supplicium
capitale excipiat nec interposita provocatione sententiam quae in eum fuerit
dicta suspendat. * constant. a. ad catullinum procons. africae. * <a 317
d.Xv k.Mai.Aquileiae gallicano et basso conss.>
CJ.9.12.7pr.:
Imperator Constantinus
Si
quis ad se fundum vel quodcumque aliud adserit pertinere ac restitutionem sibi
competere possessionis putat, civiliter super possidendo agat aut impleta
sollemnitate iuris crimen violentiae opponat, non ignarus eam se sententiam
subiturum, si crimen obiectum non potuerit comprobare, quam reus debet
excipere. * const. a. ad bassum pu. * <a 319 pp.Prid.Non.Oct.Romae
constantino a.V et licinio c. conss.>
CJ.9.12.7.1:
Imperator Constantinus
Quod
si omissa interpellatione vim possidenti intulerit, ante omnia violentiae
causam examinari praecipimus et in ea requiri, quis ad quem venerit
possidentem, ut ei quem constiterit expulsum amissae possessionis iura
reparentur, eademque protinus restituta, si criminalis quaestio agitetur,
violentus poenae non immerito destinatus in totius litis terminum differatur,
ut agitato negotio principali, si contra eum fuerit iudicatum, in insulam
deportetur bonis omnibus abrogatis. <a 319 pp.Prid.Non.Oct.Romae constantino
a.V et licinio c. conss.>
CJ.9.12.8pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Servos,
qui fecisse violentiam confessionibus testium aut propriis docebuntur, si id
inscio domino commiserint, postremo supplicio deditos luere perpetrata
censemus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad albinum pu. * <a 390 d.
prid. non. mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.9.12.8.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quod
si illi metu atque exhortatione dominorum violentiam admiserint, palam est
secundum legem iuliam dominum infamem pronuntiatum loci aut originis propriae
dignitate non uti, servos vero, quos furoribus talium paruisse constiterit,
metallis post sententiam dedi. <a 390 d. prid. non. mart. mediolani
valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.9.12.8.2:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Viles
autem infamesque personae et hi, qui bis aut saepius violentiam perpetrasse
convincentur, constitutionum divalium poena teneantur. <a 390 d. prid. non.
mart. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.9.12.8.3:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Iudicem
vero nosse oportet, quod gravi infamia sit notandus, si violentiae crimen apud
se probatum distulerit omiserit vel impunitate donaverit aut molliorem puam
praestituimus poenam protulerit. <a 390 d. prid. non. mart. mediolani
valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.9.12.9:
Imperatores Honorius, Theodosius
Crimen
non dissimile est rapere et ei qui rapuerit rapta scientem delictum servare. *
honor. et theodos. aa. aureliano pp. * <a 415 d. iii non. mart.
constantinopoli honorio x et theodosio vi aa. conss.>
CJ.9.12.10pr.:
Imperatores Leo, Anthemius
Omnibus
per civitates et agros habendi bucellarios vel isauros armatosque servos
licentiam volumus esse praeclusam. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a
468 d. v k. sept. anthemio a. ii cons.>
CJ.9.12.10.1:
Imperatores Leo, Anthemius
Quod
si quis praeter haec, quae nostra mansuetudo salubriter ordinavit, armata
mancipia seu bucellarios aut isauros in suis praediis aut iuxta se habere
temptaverit, post exactam centum librarum auri condemnationem vindictam in eos
severissimam proferri sancimus. <a 468 d. v k. sept. anthemio a. ii
cons.>
CJ.9.12.10.2:
Imperatores Leo, Anthemius
Viri
quoque clarissimi provinciarum rectores in speculis esse debebunt, ne quis
audeat statuta nostrae mansuetudinis in aliquo violare, scientes, quod ex
dissimulatione dignitatis et administrationis cingulo privabuntur et post
centum librarum auri multam salutis vitaeque suae periculum sustinebunt:
primatibus videlicet apparitionis suae personis praeter amissionem fortunarum
suarum capitali quoque supplicio feriendis. <a 468 d. v k. sept. anthemio a.
ii cons.>
CJ.9.13.0.
De raptu virginum seu viduarum nec non sanctimonialium.
CJ.9.13.1pr.:
Imperator Justinianus
Raptores
virginum honestarum vel ingenuarum, sive iam desponsatae fuerint sive non, vel
quarumlibet viduarum feminarum, licet libertinae vel servae alienae sint,
pessima criminum peccantes capitis supplicio plectendos decernimus, et maxime
si deo fuerint virgines vel viduae dedicatae ( quod non solum ad iniuriam
hominum, sed ad ipsius omnipotentis dei inreverentiam committitur, maxime cum
virginitas vel castitas corrupta restitui non potest): et merito mortis
damnantur supplicio, cum nec ab homicidii crimine huiusmodi raptores sint
vacui. * iust. a. hermogeni mag. off. * <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli
dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.1:
Imperator Justinianus
Ne
igitur sine vindicta talis crescat insania, sancimus per hanc generalem
constitutionem, ut hi, qui huiusmodi crimen commiserint et qui eis auxilium
tempore invasionis praebuerint, ubi inventi fuerint in ipsa rapina et adhuc
flagrante crimine comprehensi a parentibus virginum vel viduarum vel ingenuarum
vel quarumlibet feminarum aut earum consanguineis aut tutoribus vel curatoribus
vel patronis vel dominis, convicti interficiantur. <a 533 d.Xv
k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.1a:
Imperator Justinianus
Quae
multo magis contra eos obtinere sancimus, qui nuptas mulieres ausi sunt rapere,
quia duplici crimine tenentur tam adulterii quam rapinae et oportet acerbius
adulterii crimen ex hac adiectione puniri. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli
dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.1b:
Imperator Justinianus
Quibus
connumerabimus etiam eum, qui saltem sponsam suam per vim rapere ausus fuerit.
<a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.1c:
Imperator Justinianus
Sin
autem post commissum tam detestabile crimen aut potentatu raptor se defendere
aut fuga evadere potuerit, in hac quidem regia urbe tam viri excelsi praefecti
praetorio quam vir gloriosissimus praefectus urbis, in provinciis autem tam
viri eminentissimi praefecti praetorio per illyricum et africam quam magistri
militum per diversas nostri orbis regiones nec non viri spectabiles praefectus
aegypti vel comes orientis et vicarii et proconsules et nihilo minus omnes viri
spectabiles duces et viri clarissimi rectores provinciarum nec non alii
cuiuslibet ordinis iudices, qui in locis inventi fuerint, simile studium cum
magna sollicitudine adhibeant, ut eos possint comprehendere et comprehensos in
tali crimine post legitimas et iuri cognitas probationes sine fori
praescriptione durissimis poenis adficiant et mortis condemnent supplicio.
<a 533 d.Xv k.Dec.Constant inopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.1d:
Imperator Justinianus
Quibus
et, si appellare voluerint, nullam damus licentiam secundum antiquae
constantinianae legis definitionem. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli
dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.1e:
Imperator Justinianus
Et si
quidem ancillae vel libertinae sint quae rapinam passae sunt, raptores
tantummodo supra dicta poena plectentur, substantiis eorum nullam deminutionem
passuris. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.1f:
Imperator Justinianus
Sin
autem in ingenuam personam tale facinus perpetretur, etiam omnes res mobiles
seu immobiles et se moventes tam raptorum quam etiam eorum, qui eis auxilium
praebuerint, ad dominium raptarum mulierum liberarum transferantur providentia
iudicum et cura parentum earum vel maritorum vel tutorum seu curatorum. <a
533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.1g:
Imperator Justinianus
Et si
non nuptae mulieres alii cuilibet praeter raptorem legitime coniungentur, in
dotem liberarum mulierum easdem res vel quantas ex his voluerint procedere,
sive maritum nolentes accipere in sua pudicitia remanere voluerint, pleno
dominio eis sancimus applicari, nemine iudice vel alia quacumque persona haec
audente contemnere. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii
cons.>
CJ.9.13.1.2:
Imperator Justinianus
Nec
sit facultas raptae virgini vel viduae vel cuilibet mulieri raptorem suum sibi
maritum exposcere, sed cui parentes voluerint excepto raptore, eam legitimo
copulent matrimonio, quoniam nullo modo nullo tempore datur a nostra serenitate
licentia eis consentire, qui hostili more in nostra re publica matrimonium
student sibi coniungere. oportet etenim, ut, quicumque uxorem ducere voluerit
sive ingenuam sive libertinam, secundum nostras leges et antiquam consuetudinem
parentes vel alios quos decet petat et cum eorum voluntate fiat legitimum
coniugium. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii
cons.>
CJ.9.13.1.3:
Imperator Justinianus
Poenas
autem quas praediximus, id est mortis et bonorum amissionis, non tantum
adversus raptores, sed etiam contra eos qui hos comitati in ipsa invasione et
rapina fuerint constituimus. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano
pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.3a:
Imperator Justinianus
Ceteros
autem omnes, qui conscii et ministri huiusmodi criminis reperti et convicti
fuerint vel eos susceperint vel quacumque opem eis intulerint, sive masculi
sive feminae sunt, cuiuscumque condicionis vel gradus vel dignitatis, poenae
tantummodo capitali subicimus, ut huic poenae omnes subiaceant, sive volentibus
sive nolentibus virginibus seu aliis mulieribus tale facinus fuerit
perpetratum. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii
cons.>
CJ.9.13.1.3b:
Imperator Justinianus
Si
enim ipsi raptores metu atrocitatis poenae ab huiusmodi facinore temptaverint
se, nulli mulieri sive volenti sive nolenti peccandi locus relinquetur, quia
hoc ipsum velle mulieri ab insidiis nequissimi hominis qui meditatur rapinam
inducitur. nisi etenim eam sollicitaverit, nisi odiosis artibus circumvenerit,
non facit eam velle in tantum dedecus sese prodere. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli
dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.3c:
Imperator Justinianus
Parentibus,
quorum maxime vindicta intererat, si patientiam praebuerint ac dolorem
remiserint, deportatione plectendis. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli
dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.4:
Imperator Justinianus
Et si
quis inter haec ministeria servilis condicionis fuerit deprehensus, citra sexus
discretionem eum concremari iubemus, cum hoc etiam constantiniana lege recte
fuerat prospectum. <a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii
cons.>
CJ.9.13.1.5:
Imperator Justinianus
Omnibus
legis iuliae capitulis, quae de raptu virginum vel viduarum seu sanctimonialium
sive antiquis legum libris sive in sacris constitutionibus posita sunt, de
cetero abolitis, ut haec tantummodo lex in hoc capite pro omnibus sufficiat.
<a 533 d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.13.1.6:
Imperator Justinianus
Quae
de sanctimonialibus etiam virginibus et viduis locum habere sancimus. <a 533
d.Xv k.Dec.Constantinopoli dn.Iustiniano pp.A.Iii cons.>
CJ.9.14.0.
De emendatione servorum.
CJ.9.14.1pr.:
Imperator Constantinus
Si
virgis aut loris servum dominus adflixerit aut custodiae causa in vincula
coniecerit, dierum distinctione sive interpretatione depulsa nullum criminis
metum mortuo servo sustineat. * const. a. ad bassum. * <a 319 d.V
id.Mai.Romae constantino a.V et licinio conss.>
CJ.9.14.1.1:
Imperator Constantinus
Nec
vero immoderate suo iure utatur, sed tunc reus homicidii sit, si voluntate eum
ictu fustis aut lapidis occiderit vel certe telo usus letale vulnus inflixerit
aut suspendi laqueo praeceperit vel iussione taetra praecipitandum esse
mandaverit aut veneni virus infuderit vel dilaniaverit poenis publicis corpus,
ferarum unguibus latera persecando vel exurendo oblatis ignibus membra, aut
tabescentes artus atro sanguine permixta sanie defluentes prope in ipsis
adegerit cruciatibus vitam relinquere saevitia immanium barbarorum. <a 319
d.V id.Mai.Romae constantino a.V et licinio conss.>
CJ.9.15.0.
De emendatione propinquorum.
CJ.9.15.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
In
corrigendis minoribus pro qualitate delicti senioribus propinquis tribuimus
potestatem, ut, quos ad vitae decora domesticae laudis exempla non provocant,
saltem correctionis medicina compellat. * valentin. et valens aa. ad senatum. *
<a 365 d.Prid.K.Dec.Valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.15.1.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Neque
nos in puniendis morum vitiis potestatem in immensum extendi volumus, sed iure
patrio auctoritas corrigat propinqui iuvenis erratum et privata animadversione
compescat. <a 365 d.Prid.K.Dec.Valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.15.1.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quod
si atrocitas facti ius domesticae emendationis excedit, placet enormis delicti
reos dedi iudicum notioni. <a 365 d.Prid.K.Dec.Valentiniano et valente aa.
conss.>
CJ.9.16.0.
Ad legem corneliam de sicariis.
CJ.9.16.1pr.:
Imperator Antoninus
Frater
vester rectius fecerit, si se praesidi provinciae obtulerit: qui si probaverit
non occidendi animo iustum a se percussum esse, remissa homicidii poena
secundum disciplinam militarem sententiam proferet. * ant. a. aurelio
herculiano et aliis mil. * <a 215 pp.Prid.K.Febr.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.9.16.1.1:
Imperator Antoninus
Crimen
enim contrahitur, si et voluntas nocendi intercedat. ceterum ea, quae ex
improviso casu potius quam fraude accidunt, fato plerumque, non noxae
imputantur. <a 215 pp.Prid.K.Febr.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.9.16.2:
Imperator Gordianus
Is,
qui adgressorem vel quemcunque alium in dubio vitae discrimine constitutus
occiderit, nullam ob id factum calumniam metuere debet. * gord. a. quintiano. *
<a 243 pp.Iii non.April.Arriano et papo conss.>
CJ.9.16.3:
Imperator gallien.
Si, ut
adlegas, latrocinantem peremisti, dubium non est eum, qui inferendae caedis
voluntate praecesserat, iure caesum videri. * gallien. a. munatio. * <a 265
pp.Xiii k.Febr.Valeriano et lucillo conss.>
CJ.9.16.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum,
qui adseverat homicidium se non voluntate, sed casu fortuito fecisse, cum
calcis ictu mortis occasio praebita videatur, si hoc ita est neque super hoc
ambigi poterit, omni metu ac suspicione, quam ex admissae rei discrimine
sustinet, secundum id quod adnotatione nostra comprehensum est volumus
liberari. * diocl. et maxim. aa. exempl. sacr. litt. agathoni.* <a 290
d.Prid.K.Dec.Sirmi ipsis aa.Iiii et iii conss.>
CJ.9.16.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quis te reum corneliae legis de sicariis fecerit, innocentia purgari crimen,
non adulta aetate defendi convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. agotio. *
<a 294 s.Vi k.Nov.Romae cc. conss.>
CJ.9.16.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Is,
qui cum telo ambulaverit hominis necandi causa, sicut is, qui hominem occiderit
vel cuius dolo malo factum erit commissum, legis corneliae de sicariis poena
coercetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. philisco. * <a 294 s.Vii
k.Ian.Nicomediae cc. conss.>
CJ.9.16.7:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
quis necandi infantis piaculum adgressus adgressave sit, sciat se capitali
supplicio esse puniendum. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *
<a 374 pp.Vii id.Febr.Romae gratiano a.Iii et equitio conss.>
CJ.9.16.8:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
forte mulier marito mortis parasse insidias vel quolibet alio genere voluntatem
occidendi habuisse inveniatur, vel forte maritus eo modo insectetur uxorem, in
eadem quaestione ab omni familia non solum mariti, sed etiam uxoris, quae tamen
tunc temporis domi fuerit, quaerendum est sine cuiusquam defensione. * grat.
valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. * <a 385 d.Iii id.Dec.Arcadio
a. et bautone conss.>
CJ.9.17.0.
De his qui parentes vel liberos occiderunt.
CJ.9.17.1:
Imperator Constantinus
Si
quis in parentis aut filii aut omnino adfectionis eius quae nuncupatione
parricidii continetur fata properaverit, sive clam sive palam id fuerit enisus,
poena parricidii punietur neque gladio neque ignibus neque ulla alia sollemni
poena subiugetur, sed insutus culleo et inter eius ferales angustias
comprehensus serpentium contuberniis misceatur et, ut regionis qualitas
tulerit, vel in vicinum mare vel in amnem proiciatur, ut omni elementorum usu
vivus carere incipiat, ut ei caelum superstiti, terra mortuo auferatur. *
const. a. ad verinum vic. africae. * <a 318-319 d.Xvi k.Dec.Licinio v et
crispo c. conss. accepta prid.Id.Mart carthagine constantino a.V et licinio c.
conss.>
CJ.9.18.0.
De maleficiis et mathematicis et ceteris similibus.
CJ.9.18.1:
Imperator Antoninus
Plus
est hominem veneno extinguere quam occidere gladio. * ant. a. * <a xxx pp.
sine die et consule.>
CJ.9.18.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Artem
geometriae discere atque exerceri publice intersit. ars autem mathematica
damnabilis interdicta est. * diocl. et maxim. aa. et cc. tiberio. * <a 294
s.Xiii k.Sept.Sirmi cc. conss.>
CJ.9.18.3pr.:
Imperator Constantinus
Nullus
haruspex, nullus sacerdos, nullus eorum, qui huic ritui adsolent ministrare,
limen alterius accedat nec ob alteram causam, sed huiusmodi hominum amicitia
quamvis vetus repellatur: concremando illo haruspice, qui ad domum alienam
accesserit, et illo in insulam detrudendo post ademptionem bonorum, qui eum
evocaverit suasionibus vel praemiis. * const. a. ad maximum. * <a 319
pp.K.Febr.Romae constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.18.3.1:
Imperator Constantinus
Accusatorem
autem huius criminis non delatorem esse, sed dignum magis praemio arbitramur.
<a 319 pp.K.Febr.Romae constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.18.4pr.:
Imperator Constantinus
Eorum
est scientia punienda et severissimis merito legibus vindicanda, qui magicis
adcincti artibus aut contra salutem hominum moliti aut pudicos animos ad
libidinem deflexisse detegentur. * const. a. et c. ad bassum pp. * <a 321
d.X k.Iun.Aquileiae crispo et constantino cc. conss.>
CJ.9.18.4.1:
Imperator Constantinus
Nullis
vero criminationibus implicanda sunt remedia humanis quaesita corporibus aut in
agrestibus locis innocenter adhibita suffragia, ne maturis vindemiis
metuerentur imbres aut ruentis grandinis lapidatione quaterentur, quibus non
cuiusque salus aut aestimatio laederetur, sed quorum proficerent actus, ne
divina munera et labores hominum sternerentur. <a 321 d.X k.Iun.Aquileiae
crispo et constantino cc. conss.>
CJ.9.18.5:
Imperator Constantius
Nemo
haruspicem consulat aut mathematicum, nemo hariolum. augurum et vatum prava
confessio conticescat. chaldaei ac magi et ceteri, quos maleficos ob facinorum
magnitudinem vulgus appellat, nec ad hanc partem aliquid moliantur. sileat
omnibus perpetuo divinandi curiositas. etenim supplicium capitis feret gladio
ultore prostratus, quicumque iussis obsequium denegaverit. * constantius a. ad
pop. * <a 357 d.Viii k.Febr.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c. ii
conss.>
CJ.9.18.6:
Imperator Constantius
Multi
magicis artibus usi elementa turbare, vitas insontium labefactare non dubitant
et manibus accitis audent ventilare, ut quisque suos conficiat malis artibus
inimicos. hos, quoniam naturae peregrini sunt, feralis pestis absumat. *
constantius a. et c. ad pop. * <a 357 d.Prid.Non.Dec.Mediolani constantio
a.Viiii et iuliano c. conss.>
CJ.9.18.7pr.:
Imperator Constantius
Etsi
excepta tormentis sunt corpora honoribus praeditorum ( praeter illa videlicet
crimina, quae legibus demonstrantur), etsi homines magi, in quacumque sint
parte terrarum, humani generis inimici credendi sunt, tamen quoniam qui in
comitatu nostro sunt ipsam pulsant propemodum maiestatem, si quis magus vel
magicis contaminibus adsuetus, qui maleficus vulgi consuetudine nuncupatur, aut
haruspex aut hariolus aut certe augur vel etiam mathematicus aut narrandis
somniis occultans artem aliquam divinandi aut certe aliquid horum simile
exercens in comitatu meo vel caesaris fuerit deprehensus, praesidio dignitatis
cruciatus et tormenta non fugiat. * constantius a. et c. ad taurum pp. * <a
358 d.Iii non.Iul.Arimini datiano et cereale conss.>
CJ.9.18.7.1:
Imperator Constantius
Si
convictus ad proprium facinus detegentibus repugnaverit pernegando, sit eculeo
deditus ungulisque sulcantibus latera perferat poenas proprio dignas facinore.
<a 358 d.Iii non.Iul.Arimini datiano et cereale conss.>
CJ.9.18.8:
Imperatores Valentinianus, Valens
Culpa
similis est prohibita discere quam docere. * valentin. et valens aa. ad
modestum pp. * <a 365 d.Prid.Id.Dec.Constantinopoli valentiniano et valente
aa. conss.>
CJ.9.18.9pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quicumque
maleficiorum labe pollutum audierit deprehenderit occupaverit, ilico ad
publicum protrahat et iudiciorum oculis communis hostem salutis ostendat. *
valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu. * <a 389 d.Xvii k.Sept.Romae
timasio et promoto conss.>
CJ.9.18.9.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quod
si quisquam ex agitatoribus ( id est aurigis) seu ex quolibet alio genere
hominum contra hoc interdictum venire temptaverit aut clandestinis suppliciis
etiam manifestum reum maleficae artis oppresserit, ultimum supplicium non
evadat geminae suspicionis obnoxius, quod aut publicum reum, ne facinoris
socios publicaret, severitati legum et debitae subtraxerit quaestioni aut
proprium fortassis inimicum sub huiusmodi vindictae nomine consilio atrociore
confecerit. <a 389 d.Xvii k.Sept.Romae timasio et promoto conss.>
CJ.9.19.0.
De sepulchro violato.
CJ.9.19.1:
Imperator Gordianus
Res
religioni destinatas, quin immo religionis effectas, scientes qui contigerint
et emere et distrahere non dubitaverint, tametsi iure venditio non subsistat,
laesae tamen religionis in crimen inciderunt. * gord. a. zenoni. * <a 240
pp.Iii k.Mart.Sabino ii et venusto conss.. >
CJ.9.19.2:
Imperator Constantius
Si
servus in demoliendis sepulchris fuerit apprehensus, si id sine domini scientia
faciat, metallo addicetur, si vero domini auctoritate vel iussione urguetur,
relegatione plectetur. et si forte detractum aliquid de sepulchris ad domum
eius villamque provectum reperietur, villa sive domus aut aedificium quodcumque
erit fisci viribus vindicetur. * constantius a. ad titianum pu. * <a 340
d.Vii k.Iul.Mediolani acyndino et proculo conss.>
CJ.9.19.3:
Imperator Constantius
Si
quis sepulchrum laesurus attigerit, locorum iudices si hoc vindicare
neglexerint, non minus nota quam viginti librarum auri in sepulchrorum
violatores statuta poena grassetur, ut eam largitionibus nostris inferre
cogantur. * constantius a. ad limenium pp. * <a 349 d.V k.April.Limenio et
catullino conss.>
CJ.9.19.4pr.:
Imperator Constantius
Qui
sepulchra violant, domus ut ita dixerim defunctorum, geminum videntur facinus
perpetrare: nam et sepultos spoliant destruendo et vivos polluunt fabricando. *
constantius a. ad pop. * <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et
iuliano c.Ii conss. >
CJ.9.19.4.1:
Imperator Constantius
Si
quis igitur de sepulchro abstulerit saxa vel marmora vel columnas aliamve
quamcumque materiam, fabricandi gratia sive id fecerit venditurus, decem pondo
auri cogatur fisco inferre, sive quis propria sepulchra defendens hanc in
iudicium querellam detulerit sive quicumque alius accusaverit vel officium
nuntiaverit. <a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii
conss. >
CJ.9.19.4.2:
Imperator Constantius
Quae
poena priscae severitati accedit: nihil enim derogatum est illi supplicio, quod
sepulchra violantibus videtur impositum. <a 357 d.Id.Iun.Mediolani
constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
CJ.9.19.4.3:
Imperator Constantius
Huic
autem poenae subiacebunt et qui corpora sepulta aut reliquias contrectaverint.
<a 357 d.Id.Iun.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss. >
CJ.9.19.5pr.:
Imperator Julianus
Pergit
audacia ad busta diem functorum et aggeres consecratos, cum et lapidem hinc
movere et terram sollicitare et cespitem vellere proximum sacrilegio maiores
semper habuerunt: sed et ornamenta quaedam tricliniis aut porticibus auferri de
sepulchris. * iul. a. ad pop. * <a 363 d.Prid.Id.Febr.Antiochiae iuliano
a.Iiii et sallustio conss. >
CJ.9.19.5.1:
Imperator Julianus
Quibus
primis consulentes, ne in piaculum incidant contaminata religione bustorum, hoc
fieri prohibemus poena sacrilegii cohibentes. <a 363
d.Prid.Id.Febr.Antiochiae iuliano a.Iiii et sallustio conss. >
CJ.9.19.6:
Imperator Justinus
Cum
sit iniustum et nostris alienum temporibus iniuriam fieri reliquiis defunctorum
ab his, qui debitorem sibi esse mortuum dicendo debitumque exigendo sepulturam
eius impediunt, ne in posterum eadem iniuria procederet cogendis his ad quos
funus mortui pertinet sua iura perdere, ea quidem, quae mortuo posito ante
sepulturam eius facta fuerint vel exigendo quod debitum esse dicitur vel
confessiones aliquas aut fideiussorem aut pignora capiendo, penitus amputari
praecipimus: redditis vero pignoribus vel pecuniis quae solutae sunt vel
absolutis fideiussoribus et generaliter omnibus sine ulla innovatione in pristinum
statum reducendis principale negotium ex integro disceptari: eum vero, qui in
huiusmodi deprehensus fuerit flagitio, quinquaginta libras auri dependere vel,
si minus idoneus sit ad persolvendum, suo corpore sub competenti iudice poenas
luere. * iustinus a. theodoto pu. * <a 526 d.K.Dec.Constantinopoli olybrio
vc.Cons.>
CJ.9.20.0.
Ad legem fabiam.
CJ.9.20.1:
Imperator Antoninus
Pater
tuus adversus eum, a quo sollicitatam ancillam, plagio quoque facto exportatam
queritur, apud suum iudicem civiliter in rem actione instituta consistat. si in
causa tenuerit, etiam legis fabiae crimen persequi poterit. quod si per
violentiam mancipium abreptum est, accusationem vis non prohibetur intendere. *
ant. a. placido. * <a 213 pp.Xii k.April. antonino a. iiii et balbino
conss.>
CJ.9.20.2:
Imperator Antoninus
Si ab
aeliano servum tuum susceptum et aliquamdiu occultatum moxque eo suadente fugae
datum probare potes, legis fabiae crimen per te vel actionem ad eam rem
propositam, id est servi corrupti, per procuratorem tuum persequi potes. * ant.
a. aurelio. * <a 213 pp.Vii k.Aug.Antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.9.20.3:
Imperator Alexander Severus
Ut
legis fabiae poena debeatur, in crimen subscriptio et accusatio et sententia
necessaria est. * alex. a. cornelio. * <a 224 pp.Viii k.Iul.Iuliano et
crispino conss.>
CJ.9.20.4:
Imperator Gordianus
Non
valet procuratoris sententia, si vicem praesidis non tueatur, qui legi fabiae
locum esse pronuntiavit, cum eius legis disceptatio ad praesidis provinciae
pertineat notionem. * gord. a. paulinae. * <a 239 pp.Iii.Non.Dec.Gordiano
a.Et aviola conss.>
CJ.9.20.5:
Imperatores valer., gallien.
Si
fratrem tuum adversarius supprimit, legis eum fabiae, adito praeside provinciae
reum debes postulare. * valer. et gallien. aa. et valer. c.Iulianae. * <a
259 pp.Non.Mai aemiliano et basso conss.>
CJ.9.20.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
fuga servum constitutum neque vendere neque donare licet. unde intellegis te in
legem incidisse, quae super huiusmodi delictis certam poenam fisco inferendam
statuit, exceptis coheredibus et sociis, quibus in divisione communium rerum
licitationem de fugitivo servo invicem facere permissum est. ita vero liceat
fugitivum vendere, ut tunc venditio valeat, quando ab emptore requisitus fuerit
deprehensus. * diocl. et maxim. aa. marcianae. * <a 287 pp.Iii
id.Mart.Diocletiano et maximiano aa. conss.>
CJ.9.20.7pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam
servos a plagiariis alienari ex urbe significas atque ita interdum ingenuos
homines eorum scelere asportari solere perscribis, horum delictorum licentiae
maiore severitate occurrendum esse decernimus. * diocl. et maxim. aa. maximo
pu. * <a 287 d.Vi id.Dec.Diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.9.20.7.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ac
propterea si quem in huiusmodi facinore deprehenderis, capite eum plecti non
dubitabis, ut poenae genere deterreri ceteri possint, quominus istiusmodi
audacia vel servos vel liberos ab urbe abstrahere atque alienare audeant. <a
287 d.Vi id.Dec.Diocletiano iii et maximiano aa. conss.>
CJ.9.20.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses
provinciae discreto prius iure dominii intellegat, audiendum sit plagii crimen
nec ne. nam si proprietatis tuae mancipium esse constiterit, expirasse criminis
intentionem emersa dominii luce manifestabit: si vero servum alienum esse
constiterit, post disceptatam proprietatis quaestionem et criminis causam
audiet. * diocl. et maxim. aa. constant. * <a 290 pp.Viii k.Sept.Ipsis aa.
iiii et iii conss.>
CJ.9.20.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum,
qui mancipium alienum celat, fabiae legis crimine teneri non est incerti iuris.
* diocl. et maxim. aa. et cc. eugenio. * <a 293 s.Id.Mai.Heracliae aa.
conss.>
CJ.9.20.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Comparantem
ab eo, qui abduxit plagio mancipia, si delicti socius non probetur, nullo
crimine teneri convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Dizae. * <a 293
s.Non.Nov.Lucione aa.Conss.>
CJ.9.20.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Abducti
plagio facta venditio statum non mutat: liberae enim personae sollicitatione
crimen committitur, non condicioni praeiudicatur. * diocl. et maxim. aa. et cc.
ampliatae. * <a 293 s.Non.Nov.Lucionae aa. conss.>
CJ.9.20.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quis servum fugitivum sciens cum rebus furtivis suscepit, cum horum nomine
furti actione teneatur, haec tibi rector provinciae cum solita poena restitui
efficiet. sed et si criminis plagii accusationem institueris, tibi audientiam
praebere non dubitabit. * diocl. et maxim. aa. et cc.Muciano. * <a 294
s.Prid.Id.Sept.Singiduni cc.Conss.>
CJ.9.20.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Plagii
criminis accusatio publici sit iudicii. * diocl. et maxim. aa. et cc.Severino.
* <a 294 s.V k.Dec.Cc.Conss.>
CJ.9.20.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Plagii
criminis accusatio cessat, si vos servos vel liberos adseverent qui
suppressisse dicuntur, non commissi velandi, sed ad hanc opinionem iusta ducti
ratione. * diocl. et maxim. aa. et cc.Callistheni. * <a 294 s.Prid.Non
dec.Nicomediae cc.Conss.>
CJ.9.20.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Liberum
sciens condicionem eius invitum venumdando plagii criminis poena tenetur. *
diocl. et maxim. aa. et cc. pomponio. * <a 294 d.Xiii k.Ian nicomediae cc.
conss.>
CJ.9.20.16pr.:
Imperator Constantinus
Plagiarii,
qui viventium filiorum miserandas infligunt parentibus orbitates, metalli poena
cum ceteris ante cognitis suppliciis tenebantur. * const. a. ad domitium celsum
vic. africae. * <a 315 d.K.Aug.Constantino a.Iiii et licinio iiii conss.>
CJ.9.20.16.1:
Imperator Constantinus
Si
quis tamen eiusmodi reus fuerit oblatus, posteaquam super crimine patuerit,
servus quidem vel libertate donatus bestiis obiciatur, ingenuus autem gladio
consumatur. <a 315 d.K.Aug.Constantino a.Iiii et licinio iiii conss.>
CJ.9.21.0.
Ad legem viselliam.
CJ.9.21.1pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Lex
visellia libertinae condicionis homines persequitur, si ea quae ingenuorum sunt
circa honores et dignitates ausi fuerint attemptare vel decurionatum adripere,
nisi iure aureorum anulorum impetrato a principe sustentantur. tunc enim quoad
vivunt imaginem, non statum ingenuitatis obtinent et sine periculo ingenuorum
etiam officia peragunt publica. * diocl. et maxim. aa. et cc.Baccho. * <a
300 ? pp.Ii id.Febr.Antiochiae cc.Conss.>
CJ.9.21.1.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui
autem libertinus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam etiam lege
visellia criminaliter poterit perurgueri: in curiam autem se immiscens damno
quidem cum infamia adficitur: muneribus vero personalibus in patria patroni,
quae congruunt huiusmodi hominibus, singulos pro viribus adstrictos esse non
dubium est. <a 300? pp.Ii id.Febr.Antiochiae cc.Conss.>
CJ.9.22.0.
Ad legem corneliam de falsis.
CJ.9.22.1:
Imperator Antoninus
Si
partus subiecti crimen diversae parti obicitis, causa capitalis in tempus
pubertatis pueri differri non debuit, sicut iam pridem mihi et divo severo
patri meo placuit. neque enim verisimile est eam quae arguitur non ex fide
causam suam defensuram, cum periculum capitis subeat. * ant. a. severino. *
<a 212 pp.Non.Mart.Duobus aspris conss.>
CJ.9.22.2:
Imperator Alexander Severus
Satis
aperte divorum parentum meorum rescriptis declaratum est, cum morandae
solutionis gratia a debitore falsi crimen obicitur, nihilo minus salva
exsecutione criminis debitorem ad solutionem compelli oportere. * alex. a.
valerio. * <a 223 pp.Iii non.Mai.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.22.3:
Imperator Alexander Severus
Maiorem
severitatem exigit, ut merita eorum qui falsis rescriptionibus utuntur digna
poena coerceantur. sed qui deceptus est per alium, si suam innocentiam probat
et eum a quo accepit exhibet, se liberat. * alex. a. maximo. * <a 227
pp.Iiii k.Ian.Albino et maximo conss.>
CJ.9.22.4:
Imperator Alexander Severus
Licet
ex tabulis, quas sub nomine patris tui uxorem eius, id est novercam tuam,
subrepto vero testamento falsas protulisse adlegas, cum crimen admissum
ignores, legatum adscriptum tibi consecutus sis, tamen non impedieris
accusationem contra eam impletis sollemnibus instituere. * alex. a. cassio. *
<a 227 pp.Xi k.Ian.Albino et maximo conss.>
CJ.9.22.5:
Imperator Alexander Severus
Falsi
quidem crimen vel aliud capitale movere vos matri vestrae secta mea non
patitur. sed ea res pecuniarium compendium non aufert. si enim de fide
scripturae , unde eadem mater vestra fideicommissum sibi vindicat, dubitatio
est, inquiri fides veritatis etiam sine metu criminis potest. * alex. a.
petronio. * <a 230 pp. iii k. sept. agricola et clemente conss.>
CJ.9.22.6:
Imperator Philippus
Qui
falsas tabulas dixerit nec tenuerit, ad defuncti iudicium adspirare non potest.
* philipp. a. et philipp. c. ulpio. * <a 245 pp. xv k. april. philippo a. et
titiano conss.>
CJ.9.22.7:
Imperatores valer., gallien.
Ipse
significas, cum primo adversarii instrumenta protulerunt, fidem eorum te
habuisse suspectam. facta igitur transactione difficile est, ut is qui
provinciam regit velut falsum, cui semel adquievisti, tibi accusare permittat.
* valer. et gallien. aa. et valer. c. heliodoro. * <a 258 pp. iii k. iul.
tusco et basso conss.>
CJ.9.22.8:
Imperatores valer., gallien.
Si
falsos codicillos ab his contra quos supplicas factos esse contendis, non ideo
accusationem evadere possunt, quod se illis negent uti. nam illis prodest
instrumenti usu abstinere, qui non ipsi machinatores falsi esse dicuntur et
quos periculo solus usus adstrinxerit. qui autem compositis per scelus codicillis
in severitatem legis corneliae inciderunt, non possunt defensiones eius
recusando crimen evitare. * valer. et gallien. aa. et c. marino. * <a 259
pp. iii k. iul. aemiliano et basso conss.>
CJ.9.22.9pr.:
Imperatores carinus, numer.
Si
docueris apud praesidem provinciae ab intestato te heredem eius extitisse, qui
codicillos scripserat, ordinarium est, ut in hereditatis possessione
constitutus fideicommissa praebeas, quae iure relicta sunt, nisi consilium est
codicillos falsos arguere. * carinus et numer. aa. messio. * <a 284 pp. iii
k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.9.22.9.1:
Imperatores carinus, numer.
Quod
si criminaliter coeptum interventu indulgentiae sopitum est, habes tamen
residuam indagnationem, potest de fide scripturae civiliter quaeri. <a 284
pp. iii k. april. carino ii et numeriano aa. conss.>
CJ.9.22.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
suppositi partus crimen patrui tui uxori moveas, apud rectorem provinciae
instituta accusatione id proba. * diocl. et maxim. aa. legitimo. * <a 285
pp. xi k. oct. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
CJ.9.22.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si lis
pecuniaria apud pedaneos iudices remissa est, etiam de fide instrumenti
civiliter apud eos iuxta responsum viri prudentissimi pauli requiretur. *
diocl. et maxim. aa. isidoro. * <a 287 pp.X k.Iul.Diocletiano iii et
maximiano aa. conss.>
CJ.9.22.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Querella
falsi temporalibus praescriptionibus non excluditur nisi viginti annorum
exceptione, sicut cetera quoque fere crimina. * diocl. et maxim. aa. et
cc.Primo. * <a 293 s.Vi id.Aug.Viminacio aa. conss.>
CJ.9.22.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui
veluti praesentem scripsisse res recepisse suas, cum absens esset, conscripsit,
non ignoranti quicquam aufert, sed se criminis obligat periculo. * diocl. et
maxim. aa. et cc. marco. * <a 293 pp.Vi k.Ian.Sirmi aa.Conss.>
CJ.9.22.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Eum,
qui celavit vel amovit testamentum, committere crimen falsi publice notum est.
* diocl. et maxim. aa. et cc. gentianae. * <a 293 s.Iii k.Ian.Sirmi aa.
conss.>
CJ.9.22.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
creditor colludens cum debitore suo tibi praedium venumdedit, falsum commisit
et tibi nihil officit, sed se magis criminis accusationi fecit obnoxium. *
diocl. et maxim. aa. et.Cc rufo. * <a 294 s.Xiii k.Febr.Cc.Conss.>
CJ.9.22.16:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
De
fide testamenti querenti duplex via litigandi tributa est. quamvis itaque per
procuratorem accusationem persequi non potes, disceptatione privata tamen de
eius fide queri non prohiberis, cum reus ita conventus non tantum ab alio
iuste, sed etiam eo qui civiliter egit sollemniter accusari possit. * diocl. et
maxim. aa. et cc. fortunato. * <a 294 s.Viii id.Febr.Sirmi cc.Conss.>
CJ.9.22.17pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut
falsi testamenti vel codicillorum scriptura temporis intervallo firmari non
potest, ita vera quae iure subsistit non evanescit. * diocl. et maxim. aa. et
cc. menelao. * <a 294 s.Iii id.Febr.Sirmi cc.Conss.>
CJ.9.22.17.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
itaque de fide delicti vel per accusationem vel per privatum iudicium quereris,
rector provinciae tunc demum eos exhiberi de quibus interrogatio fieri potest
iubebit, si prius ceteris indiciis fuerit commotus. <a 294 s.Iii
id.Febr.Sirmi cc.Conss.>
CJ.9.22.18:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ex
initio falsi commissi iusta possessio non paratur. unde contra eos, quos de
dominio fundi tecum contendere proponis, accusationem instituere potes. *
diocl. et maxim. aa. et cc. maximo. * <a 294 s.Iii non.Mart.Cc.Conss.>
CJ.9.22.19pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etsi
ad te negotium pertinuit, etiam atque etiam tecum deliberare debueras, ne
improbam institueres accusationem, hoc instrumentum falsum in quo subscripseras
arguere contendens. * diocl. et maxim. aa. et cc. cosmiae. * <a 294 s.Viii
id.Mart.Cc.Conss.>
CJ.9.22.19.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
At cum
mulieribus in aliena causa falsi non sit concessum accusare, tu autem haec
eadem praedia te prius alii donasse proponas, fieri tibi facultatem accusandi
contra iuris postulas formam. <a 294 s.Viii id.Mart.Cc.Conss.>
CJ.9.22.20:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
exemplum precum editionis aliter per errorem scriptum, cum non nisi dolo falsum
committentes crimini subiugentur, cognitionem dati iudicis moratur. * diocl. et
maxim. aa. et cc. rufino. * <a 294 s.Xi k.Nov.Dorostoli cc.Conss.>
CJ.9.22.21pr.:
Imperator Constantinus
Si
quis decurio testamentum vel codicillos aut aliquam deficientis scripserit
voluntatem vel conscribendis publicis privatisque instrumentis praebuerit
officium, si falsi quaestio moveatur, decurionatus honore seposito quaestioni,
si ita poposcerit causa, subdatur. * const. a. maecilio hilariano correctori
lucaniae et brittiorum. * <a 316 d.Iii k.Febr.Sabino et rufino conss.>
CJ.9.22.21.1:
Imperator Constantinus
Sed
non statim desinit esse decurio, qui in huiusmodi facto fuerit : quantum enim
ad municipales pertinet necessitates, decurio permanet: quantum ad rem gestam
et veritatem reserandam uti decurionatus honore non poterit. <a 316 d.Iii
k.Febr.Sabino et rufino conss.>
CJ.9.22.21.2:
Imperator Constantinus
Nec
vero is, qui ante fuerit tabellio, ad eludendam quaestionem super his quae ante
conscripsit factus decurio defendi hac poterit dignitate, quoniam scripturae
veritas, si res poposcerit, per ipsum debet probari auctorem. <a 316 d.Iii
k.Febr.Sabino et rufino conss.>
CJ.9.22.22pr.:
Imperator Constantinus
Ubi
falsi examen inciderit, tunc acerrima fiat indago argumentis testibus
scripturarum collatione aliisque vestigiis veritatis. * const. a. ad maximum
pu. * <a 320 pp.Viii k.April.In foro traiani constantino a.Vi et constantino
c.Conss.>
CJ.9.22.22.1:
Imperator Constantinus
Ne
accusatori tantum quaestio incumbat nec probationis ei tota necessitas
indicatur, sed inter utramque personam sit iudex medius nec ulla interlocutione
divulget quae sentiat, sed tamquam ad imitationem relationis, quae solum
audiendi mandat officium, praebeat notionem, postrema sententia quid sibi
liqueat proditurus. <a 320 pp.Viii k.April.In foro traiani constantino a.Vi
et constantino c.Conss.>
CJ.9.22.22.2:
Imperator Constantinus
Ultimum
autem finem strepitus criminalis compendioso spatio limitamus, quem litigantem
disceptantemque fas non sit excedere, cuius exordium nascetur auspicio testatae
actionis apud iudicem competentem: capitali post probationem supplicio, si id
exigat magnitudo commissi, vel deportatione ei qui falsum commiserit imminente.
<a 320 pp.Viii k.April.In foro traiani constantino a.Vi et constantino
c.Conss.>
CJ.9.22.23pr.:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Damus
licentiam litigantibus, si apud iudicem proferatur scriptura, de qua oritur
aliqua disputatio, utrum de falso criminaliter statuat, qui dubitet de
instrumenti fide, experiri an civiliter. * valens grat. et valentin. aaa. ad
maximinum pp. * <a 376 pp.Xvi k.Mai.Romae valente v et valentiniano aa.
conss.>
CJ.9.22.23.1:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Quod
si expetens vindictam falsi crimen intenderit, tunc quaestione civili per
sententiam terminata criminis fiat indago, ut, si quis tabulas testamenti
chirographa testationesque nec non etiam rationes privatas vel publicas, pacta
et epistulas vel ultimas voluntates, donationes venditiones, vel si quid
prolatum aliud instituere conabitur, habeat accusandi facultatem. <a 376
pp.Xvi k.Mai.Romae valente v et valentiniano aa. conss.>
CJ.9.22.23.2:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Civilis
autem inquisitionis inter utrasque partes confligentium lenior examinatio
procedat, cum iudex, qui praeerit quaestioni, intentiones actoris falsas et
convicta crimina reorum ex legibus poenis competentibus possit ulcisci. <a
376 pp.Xvi k.Mai.Romae valente v et valentiniano aa. conss.>
CJ.9.22.24:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Praebemus
licentiam, ut civiliter sive criminaliter, ut actor elegerit, super prolatis
codicillis vel aliis instrumentis requiratur et incumbat probatio fidei
instrumenti ei primitus, qui scripturam obtulerit, deinde ei, qui stricta
instantia falsum arguere paratus est. * valentin. theodos. et arcad. aaa.
proculo pu. * <a 389 d.Mediolani x.K.Febr.Timasio et promoto conss.>
CJ.9.23.0.
De his qui sibi adscribunt in testamento.
CJ.9.23.1:
Imperator Antoninus
Quamquam
ita interpretentur iuris periti, ut contra legem corneliam videatur se scribere
heredem filius emancipatus patre dictante, tamen cum et, si testamentum non
esset scriptum, iustus successor futurus esset accepta bonorum possessione
filius patri, perinde habebitur, atque si sua manu pater tuus te heredem
scripsisset functus dulci officio. * ant. a. vallatio. * <a 212
pp.Non.Sept.Duobus aspris conss.>
CJ.9.23.2pr.:
Imperator Antoninus
Si
testator codicillis quos scripsisti legatum quoque seu fideicommissum
reliquisse tibi sua manu adscripsit, non videris in poenam senatus consulti
incidisse. * ant. a. atticio. * <a 213 pp. id. dec. antonino a. iiii et
balbino conss.>
CJ.9.23.2.1:
Imperator Antoninus
Quod
si testamentum dictasse codicillis significavit, legato quidem vel
fideicommisso abstinere debes, poena vero falsi tibi principali beneficio remittitur.
<a 213 pp. id. dec. antonino a. iiii et balbino conss.>
CJ.9.23.3:
Imperator Alexander Severus
Senatus
consulto et edicto divi claudii prohibitum est eos, qui ad scribenda testamenta
adhibentur, quamvis dictante testatore aliquid emolumentum ipsis futurum
scribere, et poena legis corneliae facienti inrogata est: cuius veniam
deprecantibus ob ignorantiam et profitentibus a relicto discedere raro
amplissimus ordo vel divi principes veniam dederunt. * alex. a. martiali. *
<a 223 pp. xvii k. april. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.9.23.4:
Imperator Alexander Severus
Quae
in testamento uxoris maritus sua manu legata sibi adscripserit, pro non
scriptis habentur, et legis corneliae poena, si venia impetrata non est, locum
habet. * alex. a. crescenti. * <a 225 pp. iii non. febr. fusco ii et dextro
conss.>
CJ.9.23.5:
Imperator Alexander Severus
Quod
adhibitus ad testamentum commilitonis scribendum iussu eius servum tibi
adscripsisti, pro non scripto habetur et ideo id legatum petere non potes. sed
secutus tenorem indulgentiae meae poenam legis corneliae tibi remitto, in quam
credo te magis errore quam malitia incidisse. * alex. a. gallicano mil. * <a
225 pp. xvii k. iul. fusco ii et dextro conss.>
CJ.9.23.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
libertatem tibi manu tua imperante domino adscripsisti, cum proponas dominium
non subscripsisse et suis litteris tuam libertatem expressim agnovisse, ad
impetrandam libertatem senatus consulti auctoritas tibi obest. poena tamen
falsi tibi remittitur, quoniam non potueras contra domini voluntatem venire. *
diocl. et maxim. aa. aufidio. * <a 290 pp. vi id. dec. ipsis iiii et iii aa.
conss.>
CJ.9.24.0.
De falsa moneta.
CJ.9.24.1pr.:
Imperator Constantinus
Quoniam
nonnulli monetarii adulterinam monetam clandestinis sceleribus exercent, cuncti
cognoscant necessitatem sibi incumbere huiusmodi homines inquirendi, ut
investigati tradantur iudiciis, facti conscios per tormenta ilico prodituri ac
sic dignis suppliciis addicendi. * const. a. ad ianuarium. * <a 321 d. xii
k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.1:
Imperator Constantinus
Accusatoribus
etiam eorum immunitatem permittimus, cuius modus, quoniam dispar patrimonium
est, a nobis per singulos statuetur. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii
et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.2:
Imperator Constantinus
Si
quis autem militum huiusmodi personam susceptam de custodia exire fecerit,
capite puniatur <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc.
conss.>
CJ.9.24.1.3:
Imperator Constantinus
Appellandi
etiam privato licentia denegetur: si vero miles aut promotus in gradu huiusmodi
crimen incurrerit, super eius nomine et gradu ad competentes iudices referatur.
<a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.4:
Imperator Constantinus
Domus
vero vel fundus, in quo haec perpetrata sunt, si dominus in proximo constitutus
sit, cuius incuria vel neglegentia punienda est, etsi ignoret, fisco
vindicetur, nisi dominus, ante ignorans, ut primum reppererit, scelus
prodiderit perpetratum: tunc enim possessio vel domus ipsius proscriptionis
iniuriae minime subiacebit. <a 321 d. xii k. dec. romae crispo ii et
constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.5:
Imperator Constantinus
Sin
vero longissime ab ea domo vel possessione afuerit, nullum sustineat
detrimentum: actore videlicet fundi vel servis vel incolis vel colonis, qui hoc
ministerium praebuerunt, cum eo qui fecit supplicio capitali plectendis. <a
321 d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.6:
Imperator Constantinus
Viduas
autem ac pupillos speciali dignos indulgentia credidimus, ut viduae nec in
proximo constitutae domo sua vel possessione careant, si nulla apud ipsas tam
gravis conscientiae noxa resideat, impuberes vero, etiamsi conscii fuerint,
nullum sustineant detrimentum, quia aetas eorum quid videat ignorat. <a 321
d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.1.7:
Imperator Constantinus
Tutores
tamen eorum, si in proximo sint, quoniam ignorare eos, quid in re pupilli
geritur, non oportet, haec poena expectabit, ut de rebus eorum, si idonei
fuerint, tantum fisco inferatur, quantum a pupillo fuerat inferendum. <a 321
d. xii k. dec. romae crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.24.2:
Imperator Constantinus
Si
quis nummum falsa fusione formaverit, universas eius facultates fisco nostro
addici praecipimus: in monetis etenim tantum nostris cudendae pecuniae studium
frequentari volumus. cuius obnoxii maiestatis crimen committunt, et praemio
accusatoribus proposito, quicumque solidorum adulter poterit reperiri vel a
quoquam fuerit publicatus, ilico omni dilatione submota flammarum exustionibus
mancipetur. * const. a. ad tertullianum procons. africae. * <a 326 d. prid.
non. iul. mediolani constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.9.24.3:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
quis super cudendo aere vel rescripto aliquo vel etiam adnotatione nostra sibi
eripuerit facultatem, non solum fructum propriae petitionis amittat, verum
etiam poenam quam meretur excipiat. * valentin. theodos. et arcad. aaa. rufino
pp. * <a 393 d. iiii id. iul. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio
conss.>
CJ.9.25.0.
De mutatione nominis.
CJ.9.25.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sicut
initio nominis cognominis praenominis recognoscendi singulos imposito privatim
libera est, ita horum mutatio innocentibus periculosa non est.Mutare itaque
nomen sive praenomen sine aliqua fraude licito iure, si liber es, secundum ea
quae saepe statuta sunt minime prohiberis, nulli ex hoc praeiudicio futuro. *
diocl. et maxim. aa. et cc.Iuliano. * <a 293 s.Xv k.Ian.Aa. conss.>
CJ.9.26.0.
Ad legem iuliam de ambitu.
CJ.9.26.1pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nullus
omnino principatum vel numeratum seu commentariensis gradum vel cetera officia
repetere audeat, cum publicae disciplinae semel gesta sufficiant. * arcad. et
honor. aa. pompeiano procons. africae. * <a 400 d.Prid.K.Iun.Mediolani
stilichone et aureliano conss.>
CJ.9.26.1.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ac si
quispiam promotorum denuo ad munus etiam per sacras litteras inrepserit, quod
ante docebitur gessisse, cassatis quae hoc modo sunt impetrata, ad solutionem
debiti primitus artetur, et qui contra fecerint poenam deportationis ad instar
legis iuliae ambitus excipiant. <a 400 d.Prid.K.Iun.Mediolani stilichone et
aureliano conss.>
CJ.9.27.0.
Ad legem iuliam repetundarum.
CJ.9.27.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ut
unius poena metus possit esse multorum, ducem qui male egit ad provinciam quam
nudaverat cum custodia competenti ire praecipimus, ut non solum, quod eius non
dicam domesticus, sed manipularius et minister accepit, verum etiam quod ipse a
provincialibus nostris rapuit aut sustulit, in quadruplum invitus exsolvat. *
grat. valentin. et theodos. aaa. matroniano duci et praes. isauriae.* <a 382
d.Prid.Id.Iun.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.9.27.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sciant
iudices super admissis propriis aut a se aut ab heredibus suis poenam esse
repetendam. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d.X
k.Sept.Antonio et syagrio conss.>
CJ.9.27.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes
cognitores et iudices a pecuniis atque patrimoniis manus abstineant neque
alienum iurgium putent suam praedam. etenim privatarum quoque litium cognitor
idemque mercator statutam legibus cogetur subire iacturam. * grat. valentin. et
theodos. aaa. Marcellino. * <a 383 d.Prid.Non.April.Mediolani merobaude ii
et saturnino conss. >
CJ.9.27.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Iubemus
hortamur, ut, si quis forte honoratorum decurionum possessorum, postremo etiam
colonorum aut cuiuslibet ordinis a iudice fuerit aliqua ratione concussus , si
quis scit venalem de iure fuisse sententiam, si quis poenam vel pretio remissam
vel vitio cupiditatis ingestam, si quis postremo quacumque de causa improbum
iudicem potuerit approbare, is vel administrante eo vel post administrationem
depositam in publicum prodeat, crimen deferat, delatum approbet, cum
probaverit, et victoriam reportaturus et gloriam. * grat. valentin. et theodos.
aaa. et arcad. a. edictum ad p * <a 386 d.X k.Iul.Constantinopoli honorio
np.Et euodio conss.>
CJ.9.27.5pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Unusquisque
procurator, praepositus gynaecei, tabularius susceptor colonus vel quicumque se
a comite domorum meminerit esse concussum, cum ipse cui pecuniam numeraverit
administratione decesserit, intra anni spatia ad iudicium spectabilitatis tuae
quidquid dederit repetiturus occurrat, ut prosit pensionibus, quidquid ille
reddiderit. * valentin. theodos. et arcad. aaa. severino com. rer. privat *
<a 390 d. prid. non. iun. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio
conss.>
CJ.9.27.5.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Sin
vero ex tempore depositae administrationis praestituti temporis curricula
transfluxerint, nulla vox advocationis emergat, sed ipsos procuratores
praepositos colonos tabularios susceptores obnoxios ad solutionem volumus
artari. <a 390 d. prid. non. iun. mediolani valentiniano a. iiii et neoterio
conss.>
CJ.9.27.6pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sancimus
eiusmodi viros ad provincias regendas accedere, qui honoris insignia non
ambitione vel pretio, sed probatae vitae et amplitudinis tuae solent testimonio
promoveri, ita sane ut, quibus hi honores per sedis tuae vel nostram fuerint
electionem commissi, iurati inter gesta depromant se pro administrationibus sortiendis
neque dedisse quippiam neque daturos umquam postmodum fore, sive per se sive
per interpositam in fraudem legis sacramentique personam, aut donationis
venditionisve titulo aut alio velamento cuiuscumque contractus, et ob hoc
exceptis salariis nihil penitus tam in administratione positos quam post
depositum officium pro aliquo praestito beneficio tempore administrationis,
quam gratuito meruerint, accepturos. * theodos. et valentin. aa. florentio pp.
* <a 439 d. vi k. dec. constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.9.27.6.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Et
licet neminem divini timoris contemnendo iureiurando arbitramur immemorem, ut
saluti propriae ullum commodum anteponat, tamen, ut ad salutis timorem et
necessitas periculi subiungatur, tunc si quis ausus fuerit praebita sacramenta
neglegere, non modo adversus accipientem, sed etiam adversus dantem accusandi
cunctis tamquam crimen publicum concedimus facultatem, quadrupli poena eo qui
convictus fuerit modis omnibus feriendo. <a 439 d. vi k. dec.
constantinopoli theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.9.28.0.
De crimine peculatus.
CJ.9.28.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Iudices,
qui tempore administrationis publicas pecunias subtraxerunt, lege iulia
peculatus obnoxii sunt et capitali animadversioni eos subdi iubemus: his nihilo
minus, qui ministerium eis ad hoc adhibuerunt vel qui subtracta ab his scientes
susceperunt, eadem poena percellendis. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino
pp. * <a 415 d. iii non. mart. constantinopoli honorio x et theodosio vi aa.
conss.>
CJ.9.29.0.
De crimine sacrilegii.
CJ.9.29.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Qui
divinae legis sanctitatem aut nesciendo confundunt aut neglegendo violant et
offendunt, sacrilegium committunt. * grat. valentin. et theodos. aaa. * <a
380 d. iii k. mart. thessalonicae gratiano a. v et theodosio a. conss.>
CJ.9.29.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Disputari
de principali iudicio non oportet: sacrilegii enim instar est dubitare , an is
dignus sit, quem elegerit imperator. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad
symmachum pu. * <a 384 d. v k. ian. mediolani ricomere et clearcho
conss.>
CJ.9.29.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ne
quis sine sacrilegii crimine desiderandum intellegat gerendae ac suscipiendae
administrationis officium intra eam provinciam, in qua provincialis et civis
habetur, nisi hoc cuidam ultronea liberalitate per divinos adfatus imperator
indulgeat. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. eutropio pp. * <a
385 d. xvi k. aug. arcadio a. et bautone conss.>
CJ.9.30.0.
De seditiosis et his qui plebem audent contra publicam quietem colligere.
CJ.9.30.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si quis
contra evidentissimam iussionem suscipere plebem et adversus publicam
disciplinam defendere fortasse temptaverit, multam gravissimam sustinebunt. *
grat. valentin. et theodos. aaa. florentio praef. augusta * <a 384 d. xiii
k. ian. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>
CJ.9.30.2:
Imperator Leo
In
nullis locis aut civitatibus tumultuosis clamoribus cuiusquam interpellatio
contumeliosa procedat nec ad solam cuiusquam invidiam petulantia verba
iactentur : scituris his, qui huiusmodi voces emiserint moverintque tumultus,
se quidem fructum ex his quae postulant nullatenus habituros, subdendos autem
poenis his, quas de seditionum et tumultus auctoribus vetustissima decreta
sanxerunt. * leo a. erythrio pp. * <a 466 d. ii non. mart. constantinopoli
leone a. iii cons.>
CJ.9.31.0.
Quando civilis actio criminali praeiudicet et an utraque ab eodem exerceri
potest.
CJ.9.31.1pr.:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
A
plerisque prudentium generaliter definitum est, quotiens de re familiari et
civilis et criminalis competit actio, utraque licere experiri, sive prius
criminalis sive civilis actio moveatur, nec si civiliter fuerit actum,
criminalem posse consumi, et similiter e contrario. * valens grat. et valentin.
aaa. antonio pp. * <a 378 d. prid. id. ian. treviris valente vi et
valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.31.1.1:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Sic
denique et per vim possessione deiectus, si de ea recuperanda interdicto unde
vi erit usus, non prohibetur tamen etiam lege iulia de vi publico iudicio
instituere accusationem: et suppresso testamento cum ex interdicto de tabulis
exhibendis fuerit actum, nihilo minus ex lege cornelia testamentaria poterit
crimen inferri: et cum libertus se dicit ingenuum, tam de operis civiliter quam
etiam lege viselli criminaliter poterit perurgueri. <a 378 d. prid. id. ian.
treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.31.1.2:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Quo in
genere habetur furti actio et legis fabiae constitutum, et plurima alia sunt,
quae enumerari non possunt, ut, cum altera prius actio intentata sit, per
alteram quae supererit iudicatum liceat retractari. <a 378 d. prid. id. ian.
treviris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.31.1.3:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Qua
iuris definitione non ambigitur etiam falsi crimen, de quo civiliter iam actum
est, criminaliter esse repetendum. <a 378 d. prid. id. ian. treviris valente
vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.32.0.
De crimine expilatae hereditatis.
CJ.9.32.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Expilatae
quidem hereditatis crimen intentare non potes, quando communis arcae rebus
inspectis claves traditas coheredi profitearis. sed cum de his exhibendis apud
iudicem quaereretur, rationem compensationis induci non oportuit. exhibitis
enim quae desiderantur suis iudicibus directa quaestio derelinquenda est. *
sev. et ant. aa. euphratae. * <a 205 pp. xii k. mai. antonino a.Ii et geta
ii conss.>
CJ.9.32.2:
Imperator Antoninus
Expilatae
hereditatis crimen adversus vitricum adito praeside provinciae persequi non
prohiberis. * ant. a. primo. * <a 215 pp. vii k. mart. laeto ii et cereale
conss.>
CJ.9.32.3:
Imperator Antoninus
Si avi
tui hereditatem adisti, expilatae hereditatis crimine adversus novercam quondam
tuam experiri non prohiberis. * ant. a. helenae. * <a 216 pp. iii non. ian.
sabino et anullino conss.>
CJ.9.32.4pr.:
Imperator Gordianus
Adversus
uxorem, quae socia rei humanae atque divinae domus suscipitur, mariti diem suum
functi successores expilatae hereditatis crimen intendere non possunt. * gord.
a. basso. * <a 242 pp. vi k. mart. attico et praetextato conss.>
CJ.9.32.4.1:
Imperator Gordianus
Et
ideo res, quas per eandem abesse quereris, competenti in rem actione vel, si
dolo malo fecerit, quo minus res mobiles possideret, ad exhibendum persequere.
<a 242 pp. vi k. mart. attico et praetextato conss.>
CJ.9.32.4.2:
Imperator Gordianus
Fructus
autem rerum quas mala fide tenuit, licet expilatae hereditatis non teneatur
crimine, suos non facit, sed extantes quidem vindicari, absumptos vero condici
posse procul dubio est. <a 242 pp. vi k. mart. attico et praetextato
conss.>
CJ.9.32.5:
Imperator Philippus
Obtentu
expilatae hereditatis emolumentum legatorum, maxime suspensa cognitione,
legatariis isdemque libertis defuncti auferri non oportet. * philipp. a. et
philipp. c. sulpicio. * <a 245 pp. xv k. febr. philippo a. et titiano
conss.>
CJ.9.32.6:
Imperator Philippus
Expilatae
hereditatis crimen loco deficientis actionis intendi consuevisse non est iuris
ambigui. * philipp. a.Et c.Basiliae. * <a 249 pp. x k. mart. aemiliano et
aquilino conss.>
CJ.9.33.0.
Vi bonorum raptorum.
CJ.9.33.1:
Imperator Gordianus
Vi
bonorum raptorum actionem, quae cum poena sua retrahit ablata, potius ad
mobilia moventiaque quam ad fundos per iniuriam occupatos spectare explorati
iuris est. * gord. a. valerio. * <a 242 pp. k. mart. attico et praetextato
conss.>
CJ.9.33.2:
Imperatores valer., gallien.
Si res
mobiles, quarum in te fuerat dominium perfecta donatione translatum, violenter
heres donatricis abripuit, vi bonorum raptorum actionem intra annum quidem, quo
experiundi potestas fuit, in quadruplum, post annum in simplum intendere non
vetaris. * valer. et gallien. aa. longino. * <a 260 pp. vii k. mai.
saeculare et donato conss.>
CJ.9.33.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Res
obligatas sibi creditorem vi rapientem non rem licitam facere, sed crimen
committere convenit, eumque etiam vi bonorum raptorum infra annum utilem in
quadruplum, post simpli actione conveniri posse non ambigitur. * diocl. et
maxim. aa. et cc. euelpisto. * <a 293 s. vii id. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.9.33.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
De
his, quae servum alienum nesciente domino vi rapuisse dicis, infra annum in
quadruplum vi bonorum raptorum et post in simplum dominus eius noxali actione
apud competentem iudicem conveniri potest. * diocl. et maxim. aa. et cc.
attalo. * <a 293 s. vii id. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.9.33.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sive
negotiorum gestorum contra novercam tuam sive actione vi bonorum raptorum, quae
in quadruplum intra annum utilem ac post in simplum constituta est, putaveris
agendum, notione praesidali poteris experiri. * diocl. et maxim. aa. et cc.
dominae. * <a 293 s. vii id. ian. sirmi aa. conss.>
CJ.9.34.0.
De crimine stellionatus.
CJ.9.34.1:
Imperator Alexander Severus
Improbum
quidem et criminosum fateris easdem res pluribus pignorasse, dissimulato in
posteriore obligatione, quod eaedem aliis pignori tenentur. verum securitati
tuae consules, si oblato omnibus debito criminis instituendi causam peremeris.
* alex. a. alexandro. * <a 231 pp. v id. febr. pompeiano et peligno
conss.>
CJ.9.34.2:
Imperator Gordianus
Si
pater tuus in te donationem contulit et, cum emancipatus esses, traditionibus
dominium corporum in te transtulit posteaque creditorem sortitus quasdam earum
rerum sine tua voluntate velut proprias suas obstrinxit, ius tuum non laesit.
nec tamen iniuria stellionatus crimine petetur, cum sciens alienam rem te non
consentiente velut propriam suo nexuit creditori. * gord. a. valenti. * <a
239 pp. ii k. ian. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.9.34.3:
Imperator Gordianus
Stellionatus
accusatio inter crimina publica non habetur. * gord. a. hadriano. * <a 242
pp. id. april. attico et praetextato conss.>
CJ.9.34.4pr.:
Imperator Philippus
Ignorantia
creditoris, cui res pridem apud alios obligatae pignoris seu hypothecae iure
obligantur, non sine periculo capi consuevit. etenim eiusmodi fraudes ad
extraordinariam criminis exsecutionem spectare ac stellionatus commissum
severissime esse vindicandum saepe rescriptum est. * philipp. a. euprepeti. *
<a 244 pp. vi id. mai. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.9.34.4.1:
Imperator Philippus
Proinde
sive ignorantiam tuam debitor circumvenire temptaverit, seu obligatione rite
perfecta participato fraudis consilio per subiectam quasi anteriorem personam
dispendium tuum ad occultum compendium suum pertemptat, adire suum iudicem
potes congruentem iuri ac debitae religioni sententiam relaturum. <a 244 pp.
vi id. mai. peregrino et aemiliano conss.>
CJ.9.35.0.
De iniuriis.
CJ.9.35.1:
Imperator Alexander Severus
Nec
servis quidem alienis licet facere iniuriam. * alex. a. syro. * <a 222 pp.
xi k. dec. alexandro a. cons.>
CJ.9.35.2:
Imperator Alexander Severus
Iniuriarum
actio tibi duplici ex causa competit, cum et maritus in uxoris pudore et pater
in existimatione filiorum propriam iniuriam pati intelleguntur. * alex. a.
davo. * <a 230 pp. prid. idus maias agricola et clemente conss.>
CJ.9.35.3:
Imperator Gordianus
Si non
es nuntiator, vereri non debes, ne eapropter, quod iniuriae faciendae gratia
quidam te veluti delatorem esse dixerunt, opinio tua maculata sit. quin immo
adversus eos, quos minuendae opinionis tuae causa aliquid confecisse
comperietur, more solito iniuriarum iudicio experiri potes. * gord. a. donato.
* <a 239 pp. ii id. iul. gordiano a. et aviola conss.>
CJ.9.35.4:
Imperatores valer., gallien.
Atrocem
sine dubio iniuriam esse factam manifestum est, si tibi illata est, cum esses
in sacerdotio et dignitatis habitum et ornamenta proferres: et ideo vindictam
potes eo nomine exsequi. * valer. et gallien. aa. et valer. c. vindi. * <a
259 pp. ii... aemiliano et basso conss.>
CJ.9.35.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si non
convicii consilio te aliquid iniuriosum dixisse probare potes, fides veri a
calumnia te defendit. si in rixa inconsulto calore prolapsus homicidii
convicium obiecisti et ex eo die annus excessit, cum iniuriarum actio annuo
tempore praescripta sit, ob iniuriae admissum conveniri non potes. * diocl. et
maxim. aa. victorino. * <a 290 pp. vi id. iul. ipsis iiii et iii aa.
conss.>
CJ.9.35.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
nec patronos iniuriam facere libertis iuris aequitas permittat, proponasque
patronae heredes eum, qui libertatem a defuncta acceperat, iniuriis adficere,
curabit praeses provinciae contumeliam heredum compescere. * diocl. et maxim.
aa. flaviano. * <a 290 pp. id. iul. ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.35.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Iniuriarum
causa non publici iudicii, sed privati continet querellam. * diocl. et maxim.
aa. et cc. paenentiano. * <a 293 s. id. febr. sirmi aa. conss.>
CJ.9.35.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dominum
pro atroci iniuria, quam servus eius passus est, edicti perpetui actione
proposita, qua damni etiam haberi rationem verbis evidenter exprimitur, agere
posse convenit. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciano. * <a 294 s. xv k.
nov. cc. conss.>
CJ.9.35.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui
liberos infamandi gratia dixerunt servos, iniuriarum conveniri posse non
ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. nonnae. * <a 294 s. vi k. dec.
nicomediae cc. conss.>
CJ.9.35.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
quidem aviam tuam ancillam infamandi causa rei publicae civitatis comanensium
dixit zenodorus ac recessit, iniuriarum actione statim conveniri potest. nam si
perseveret in causa facultatem habens agendi, super hac deferri querellam ac
tunc demum, si non esse serva fuerit pronuntiata, postulari convenit. * diocl.
et maxim. aa. et cc. paulo. * <a 294 s. xv k. ian. nicomediae cc. conss.>
CJ.9.35.11:
Imperator Zeno
Si
quando iniuriarum actio, quam inter privata delicta veteris iuris auctores
connumerant, a quibuslibet illustribus viris, militantibus seu sine cingulo
constitutis, vel uxoribus eorum vel liberis masculini sexus vel filiabus,
superstitibus videlicet patribus aut maritis illustribus, vel si adversus
aliquam huiusmodi personam criminaliter forte movetur, ipsos quidem, qui super
iniuria queruntur, inscribere aliaque omnia, quae in huiusmodi causis de more
procedunt, sollemniter observare decernimus: licere autem illustri accusatori
vel reo, uxori vel liberis masculini sexus seu filiae itidem illustris superstitis
causam iniuriarum in quocumque iudicio competenti per procuratorem criminaliter
suscipere vel movere, sententiam iudice contra eum qui procuratorem dederit,
etsi ipse non adesset iudiciis nec causam per procuratorem diceret, legibus
prolaturo: ita tamen, ut nullus alius idem sibi audeat vindicare vel a nostro
numine postulare: sed in ceteris mos iudiciorum qui hactenus obtinuit et in
posterum servetur intactus. * zeno a. alexandro viro illustri. * <a 478 d. v
non. constantinopoli illo vc. cons.>
CJ.9.36.0.
De famosis libellis.
CJ.9.36.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Si
quis famosum libellum sive domi sive in publico vel quocumque loco ignarus
reppererit, aut corrumpat priusquam alter inveniat, aut nulli confiteatur
inventum. * valentin. et valens aa. edictum. * <a 365 d. xiiii k. mart.
constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.36.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Sin
vero non statim easdem chartulas vel corruperit vel igni consumpserit, sed vim
earum manifestaverit, sciat se quasi auctorem huiusmodi delicti capitali
sententia subiugandum. <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano
et valente aa. conss.>
CJ.9.36.2.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Sane
si quis devotionis suae ac salutis publicae custodiam gerit, nomen suum
profiteatur et ea, quae per famosum persequenda putavit, ore proprio edicat,
ita ut absque ulla trepidatione accedat, sciens, quod si adsertionibus veri
fides fuerit opitulata, laudem maximam ac praemium a nostra clementia
consequetur. <a 365 d. xiiii k. mart. constantinopoli valentiniano et
valente aa. conss.>
CJ.9.36.2.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Sin
vero minime haec vera ostenderit, capitali poena plectetur. huiusmodi autem
libellus alterius opinionem non laedat. <a 365 d. xiiii k. mart.
constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.9.37.0.
De abigeis.
CJ.9.37.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Abacti
animalis accusatio non solum cum inscriptionibus, sed etiam sine ea
observatione proponitur. * arcad. et honor. aa. pasiphilo. * <a 395 d.Viii
k.Ian.Mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.9.38.0.
De nili aggeribus non rumpendis.
CJ.9.38.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
quis posthac per aegyptum intra duodecimum cubitum fluminis nili ulla fluenta
de propriis ac vetustis usibus praeter fas praeterque morem antiquitatis
usurpaverit, flammis eo loco consumatur, in quo vetustatis reverentiam et
propemodum ipsius imperii appetierit securitatem: consciis et consortibus eius
deportatione constringendis, ita ut numquam supplicandi eis vel recipiendi
civitatem vel dignitatem vel substantiam licentia tribuatur. * honor. et
theodos. aa. anthemio pp. * <a 409 d.X k.Oct.Constantinopoli honorio viii et
theodosio iii aa.Conss. >
CJ.9.39.0.
De his qui latrones vel in aliis criminibus reos occultaverint.
CJ.9.39.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Eos,
qui se cum alieni criminis reo occultando eum sociarunt, par ipsos et reos
poena expectet. * valentin. valens et grat. aaa. simplicio vic. * <a 374
pp.Romae x k.April.Gratiano a.Iii et equitio conss.>
CJ.9.39.1.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Et
latrones quisquis sciens susceperit vel offerre iudiciis supersederit,
supplicio corporali aut dispendio facultatum pro qualitate personae et iudicis
aestimatione plectatur. <a 374 pp.Romae x k.April.Gratiano a.Iii et equitio
conss.>
CJ.9.39.2pr.:
Imperator Marcianus
Si qui
latrones seu aliis criminibus obnoxii in possessione degunt seu latitant, dominus
possessionis, si praesto est, aut procuratores, si dominus abest, seu primates
possessionis ultro eos offerant aut, si scientes hoc sponte non fecerint,
conveniantur a civili officio, ut tradant provinciali iudicio eos qui
requiruntur, prout iuris est sub examine iudicis arguendos et poenas post
documenta congruas subituros. si vero exhibere eos domini vel procuratores aut
primates possessionis distulerint, tunc ad detinendos eos a rectore provinciae
omnia civilia dirigantur auxilia. * marcian. a. palladio pp. * <a 451 d.Xii
k.Ian.Constantinopoli marciano a. cons.>
CJ.9.39.2.1:
Imperator Marcianus
Si
autem propter multitudinem forte eorum, qui in praedio sunt, civile adminiculum
sufficere non posse constiterit et memorati audaces exsecutoribus obiecerint
manus vel alias parere distulerint, tunc iudex provinciae memor periculi sui a
viro devoto tribuno seu primatibus militum qui in locis sunt auxilium postulet,
ut per militarem manum correpti accusati sine damno atque laesione cuiuslibet
legibus offerantur et convicti poenas subeant competentes: non ignaro iudice,
quod, si adversus innocentes vel ob aliam causam praeter latronum vel aliorum
nocentium investigationem militare auxilium postulaverit aut dispendiis adfici
provinciales concesserit, commotione severissima, prout tua celsitudo
iudicaverit, ferietur. <a 451 d.Xii k.Ian.Constantinopoli marciano a.
cons.>
CJ.9.39.2.1a:
Imperator Marcianus
Tribuni
etiam seu primates numerorum, qui in locis sunt, admoniti per litteras iudicis
si adminiculum militare praebere noluerint, aut si ab ipsis militibus damna
provincialibus inflicta fuerint, et damna et laesiones restituent et acerrima
condemnatione pro arbitrio virorum illustrium magistrorum militum ferientur.
<a 451 d.Xii k.Ian.Constantinopoli marciano a. cons.>
CJ.9.39.2.2:
Imperator Marcianus
Domini
etiam praediorum seu procuratores vel primates possessionum impunes non
manebunt, si praesentes et scientes ultro non obtulerint nocentes vel admoniti
eos exhibere distulerint: nam dominus quidem possessionis dominio privabitur,
procurator vero seu primates perpetuo exilio subiacebunt. ipsi quoque
procuratori vel domino vel primatibus possessionis, si se ad comprimendam
multitudinem rusticanorum sufficere non posse firmaverint et id provinciali
iudicio palam fecerint, militare auxilium rector provinciae a tribuno vel
primatibus numeri faciet dari, si civilia sufficere non posse perspexerit.
<a 451 d.Xii k.Ian.Constantinopoli marciano a. cons.>
CJ.9.39.2.3:
Imperator Marcianus
Si
vero post exhibitionem eorum qui accusantur innocentes eos esse et nihil
criminis admisisse patuerit, accusatores poenam quae in calumniatores exercenda
est subire cogantur. exemplo autem grave est sic latronem requirere, ut
innocentibus periculum fiat. <a 451 d.Xii k.Ian.Constantinopoli marciano a.
cons.>
CJ.9.40.0.
De requirendis.
CJ.9.40.1pr.:
Imperator Antoninus
Cum
absenti reo gravia crimina intentantur, sententia festinari non solet, sed
adnotari, ut requiratur, non utique ad poenam, sed ut potestas ei sit purgandi
se, si potuerit. * ant. a. rustico. * <a 211 d.Gentiano et basso conss.>
CJ.9.40.1.1:
Imperator Antoninus
Postquam
vero requirendus factus intra annum redierit, si se crimine purgaverit, res
arbitrio iudicis signatas recipiat: sin vero intra id tempus reversus post intimationem
suam fuerit defunctus, etsi necdum se purgaverit, ad heredes proprios res
transmittit. <a 211 d.Gentiano et basso conss.>
CJ.9.40.2:
Imperator Constantinus
Quicumque
ex eo die, quo reus fuerit in iudicio petitus, intra anni spatium noluerit adesse
iudicio, res eius fisco vindicentur, et si postea repertus nocens fuerit
deprehensus, saeviori sententiae subiugetur. sed et si argumentis evidentibus
et probatione dilucida innocentiam suam purgare suffecerit, nihilo minus
facultates eius penes fiscum remaneant. * const. a. ad ianuarium. * <a 319
d.Id.Ian.Acc.V k.Aug.Corintho constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.40.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
In
pecuniariis causis edictum contra latentem propositum existimationem eius non
laedit. criminalis vero programmatis tenor hanc tantum ferat de iure censuram,
ut inter reos adnotati non iam patrimonium debeat transferre, sed famae
existimationem laedere. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d.Viii
id.Iul.Ravennae eustathio et agricola conss.>
CJ.9.41.0.
De quaestionibus.
CJ.9.41.1pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Quaestionem
de servis contra dominos haberi non oportet, exceptis adulterii criminibus,
item fraudati census accusationibus et crimine maiestatis, quod ad salutem
principis pertinet. * sev. et ant. aa. spicio antigono. * <a 196
pp.K.Ian.Dextro et prisco conss.>
CJ.9.41.1.1:
Imperatores Severus, Antoninus
In
ceteris autem, quamquam ea, quae servus contra dominum dixit, iudicaturi
sententiam formare non debeant, tamen si aliis quoque probationibus fides
veritatis investigetur, praescriptionis invidia evanescit. <a 196
pp.K.Ian.Dextro et prisco conss.>
CJ.9.41.1.2:
Imperatores Severus, Antoninus
In
pecuniariis vero causis nec inopia probationum servos contra dominum
interrogari posse manifestum est. <a 196 pp.K.Ian.Dextro et prisco
conss.>
CJ.9.41.2:
Imperatores Severus, Antoninus
Insolitum
est et grave exemplo audiri servos adversus tutores vel matrem dominorum
suorum, nisi tutelae agatur. * sev. et ant. aa. catulo. * <a 204 pp.Iii
id.Sept.Cilone et libone conss.>
CJ.9.41.3:
Imperator Antoninus
Primum
servi alieni interrogabuntur. si praestita fuerint ex tanto scelere argumenta,
ut videantur accedere ad verisimilia causae crimina, ipsa quoque mulier
torquebitur: neque enim aegre feret, si torqueatur, quae venenis viscera
hominis extinxit. * ant. a. cum cognitionaliter audisset, dixit: * <a 216
pp.Vii k.April.Sabino et anullino conss.>
CJ.9.41.4:
Imperator Antoninus
Sicuti
convictis confessisque ad societatem scelerum vocantibus eos, a quibus
apprehensi custoditive sunt, facile credi non oportet, ita, si evidentibus
rationibus post commissum communiter facinus ad evitandam de se sententiam id
fecisse fuerint probati, publicae vindictae non sunt subtrahendi. * ant. a.
pars ex rescripto * <a 216 pp.V k.April.Sabino et anullino conss.>
CJ.9.41.5:
Imperator Alexander Severus
Nec si
mors testatoris vindicanda est, quaestioni indiscrete subiciuntur hi, qui
libertatem supremo iudicio acceperunt. * alex. a. respecto. * <a 224 pp.Vi
id.Mart.Iuliano et crispino conss.>
CJ.9.41.6:
Imperator Gordianus
Pridem
placuit domestica servorum seu libertorum propriorum vel maternorum
interrogatione in causis ad dominos vel patronos pertinentibus abstinendum
esse, ut neque pro his neque adversus eos in capitalibus vel pecuniariis
quaestionibus veritatis vim obtinere possit, quod in confessionem ab eis fuerit
deductum. * gord. a. herodiano. * <a 240 pp.Vii id.Mai.Sabino et venusto
conss.>
CJ.9.41.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servos,
qui proprii indubitate iuris tui probabuntur, ad interrogationem nec offerente
te produci sineremus: tantum abest, ut et invita te contra dominam vocem
rumpere cogantur. * diocl. et maxim. aa. urbanae. * <a 286 pp.K.Nov.Maximo
ii et aquilino conss.>
CJ.9.41.8pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Milites
neque tormentis neque plebeiorum poenis in causis criminum subiungi concedimus,
etiamsi non emeritis stipendiis videantur esse dimissi, exceptis scilicet his,
qui ignominiose sunt soluti. quod et in filiis militum et veteranorum
servabitur. * diocl. et maxim. aa. ad sallustianum praes. * < pp. s. die et
consule.>
CJ.9.41.8.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Oportet
autem iudices nec in his criminibus, quae publicorum iudiciorum sunt, in
investigatione veritatis a tormentis initium sumere, sed argumentis primum
verisimilibus probabilibusque uti. < pp. s. die et consule.>
CJ.9.41.8.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Et si
his veluti certis indiciis ducti investigandae veritatis gratia ad tormenta
putaverint esse veniendum, tunc id demum facere debebunt, si personarum
condicio pateretur. hac enim ratione etiam universi provinciales nostri fructum
ingenitae nobis benevolentiae consequentur. < pp. s. die et consule.>
CJ.9.41.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Super
statu ingenuitatis per omnia interrogationum et quaestionum vestigia
decurrendum est, ne alieni forte sordidae stirpis splendidis et ingenuis
natalibus audeant subrogari, vel propria ac debita per compositam quaestionem
quibus competit successio denegetur. * diocl. et maxim. aa. et cc. ad charisium
praes. syriae. * <a 290 d.Vi id.Mai.Hemesa ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.9.41.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
testamentum falsum esse proponas, ad illuminandam veritatem servos
hereditarios, etsi libertas eis ab eo qui se heredem esse adfirmat praestita
est, etiam per tormenta interrogari constitutionibus principum est permissum. *
diocl. et maxim. aa. ptolemaeo. * <a 290 pp.Vi k.Sept.Ipsis iiii et iii aa.
conss.>
CJ.9.41.11pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Divo
marco placuit eminentissimorum quidem necnon etiam perfectissimorum virorum
usque ad pronepotes liberos plebeiorum poenis vel quaestionibus non subici, si
tamen propioris gradus liberos, per quos id privilegium ad ulteriorem gradum
transgreditur, nulla violati pudoris macula adspergit. * diocl. et maxim. aa.
boetho. * <a 290 pp.V k.Dec.Ipsis iiii et iii aa.Conss.>
CJ.9.41.11.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
decurionibus autem et filiis eorum hoc observari vir prudentissimus domitius
ulpianus in publicarum disputationum libris ad perennem scientiae memoriam
refert. <a 290 pp.V k.Dec.Ipsis iiii et iii aa.Conss.>
CJ.9.41.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quotiens
de dominio mancipiorum tractatur, si aliis probationibus veritas illuminari non
possit, de se ipsa esse cum tormentis interroganda iuris auctores probant. *
diocl. et maxim. aa. aspro. * <a 291 pp.Iii id.Mai.Sirmi tiberiano et dione
conss.>
CJ.9.41.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Hoc,
quod placet, si de hereditate quaeratur, hereditarios servos interrogari, tibi
opitulari non potest. ibi enim, dum de dominio incertum est, ad quem ex
hereditate pertineat, merito per interrogationem hereditarii servi ad veritatis
indaginem perveniatur. tu autem adseverando servum communem esse non dubitas
portionem ad eum pertinere, contra quem interrogari eum cupis: quae res
quaestionem ab eo haberi non permittit, cum nec communis servus adversus
dominum, qui non occidisse socium suum dicatur, interrogari possit. * diocl. et
maxim. aa. et cc. philippae. * <a 293 s.Iii k.Mai.Heracliae aa. conss.>
CJ.9.41.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servos
non solum pro dominis, sub quorum dominio sunt constituti, sed nec pro his
quorum antea fuerunt interrogari posse constat. * diocl. et maxim. aa. et cc.
constantio. * <a 294 s.Viii id.April.Cc. conss.>
CJ.9.41.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Interrogari
servos de facto suo non solum in criminali causa, sed etiam in pecuniaria (
veluti quando per eum depositi vel commodati nomine vel in aliis causis legibus
cognitis res aliis praestitae sunt) posse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa.
et cc.Maximo. * <a 294 s.V id.April.Cc.Conss.>
CJ.9.41.16pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Decuriones
sive ob alienum sive ob suum debitum exsortes omnino earum volumus esse
poenarum, quas fidiculae et tormenta constituunt. quod quidem capitale iudici
erit, si in contumeliam ordinis exitiumque temptetur. * valentin. valens et
grat. aaa. ad antonium pp.Galliarum. * <a 376 d.Xv k.Oct.Treviris valente v
et valentiniano aa. conss.>
CJ.9.41.16.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Maiestatis
tantummodo reos et quae nefanda dictu sunt conscios aut molientes ex ordine
municipali maneat tam cruenta condicio. <a 376 d.Xv k.Oct.Treviris valente v
et valentiniano aa. conss.>
CJ.9.41.17pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nihil
sibi deflectens a iustitia indignatio cognitorum, nihil venalis exigentium
terror in eas, quae aut innocentia securae aut principalis sunt honore munitae,
intellegat licere personas ad inferendas iniurias corporales. habeat hanc
mercedem laboris multorum munerum testimoniis commendata devotio. * arcad. et
honor. aa. messalae pp. * <a 399 d.Xii k.Sept.Theodoro cons.>
CJ.9.41.17.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Idem
est et si munia decurionatus quis deposuit: nam et ipse propter pristinam
dignitatem quaestionem non patitur. <a 399 d.Xii k.Sept.Theodoro cons.>
CJ.9.41.18:
Imperator Justinianus
De
tormentis hereditariorum servorum sancimus, nullo discrimine secundum
anteriores leges et constitutiones interposito, sive de iure hereditatis aliqua
moveatur inter heredes quaestio sive de corporibus tantum hereditariis sive de
utroque eorum, servos de corporibus tantum hereditariis interrogari: et licere
servos eos tantummodo, qui res regendas detinent, sive in servitute relicti
sunt sive libertatem adipisci per ultimam testatoris voluntatem praecepti sunt,
in quaestionem rerum hereditariarum deduci et ex his ea quae occultata sunt
revelari: prius sacramento super his a nobis statuto praestando. * iust. a.
demostheni pp. * <a 529 d.Xv k.Oct.Chalcedone decio vc.Cons.>
CJ.9.42.0.
De abolitionibus.
CJ.9.42.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses
provinciae si perspexerit abolitionem ad omnia crimina quae mota sunt
pertinentem a se impetratam, ne semel finita instaurentur, intercessione
auctoritatis suae prospiciet. supplicatione vero porrecta nutui principali
praefata abolitione sopitum crimen ab eadem persona renovari potest. * diocl.
et maxim. aa. paternae. * <a 287 pp.Xv k.Dec.Diocletiano iii et maximiano
aa.Conss.>
CJ.9.42.2pr.:
Imperator Constantinus
Abolitio
praesentibus partibus causa cognita non a principe, sed a competenti iudice
postulari debet, id est si per errorem seu temeritatem seu calorem ad
accusationem prosiluerit: hoc enim accusator explanans abolitioni locum faciet.
* const. a. ad ianuarinum pu. * <a 319 d.Vi k.Dec.Serdicae constantino a.V
et licinio c.Conss.>
CJ.9.42.2.1:
Imperator Constantinus
Sin
autem per depectionem vel pecuniis a reo corruptus ad postulandam abolitionem
venit, redemptae miserationis vox minime admittatur, sed adversus nocentem reum
inquisitione facta poena competens exseratur. <a 319 d.Vi k.Dec.Serdicae
constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.42.2.2:
Imperator Constantinus
Hi
autem, qui suas suorumque iniurias defendunt et qui cognatos suos in
accusationem deduxerunt, omnimodo abolitionem petere non prohibentur. <a 319
d.Vi k.Dec.Serdicae constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.9.42.3pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Fallaciter
incusantibus accusationis abolitio non dabitur. * valentin. valens et grat.
aaa. ad probum pp. * <a 369 d prid.Id.Oct.Treviris valentiniano np.Et
victore conss.>
CJ.9.42.3.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sin
autem sincera mente accusationem instituerit et reus aliquid iniuriae
inscriptionis illatae toleraverit, id est si vel carcerem sustinuerit vel
tormenta vel verbera vel catenas, abolitio non petetur, nisi forte ille qui
haec passus est suum consensum ad petendam abolitionem accommodavit. <a 369
d prid.Id.Oct.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.42.3.2:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quando
autem reus nihil tale passus est, postquam fuerit officii custodiae traditus,
intra dies triginta accusatori petenti, etiam invito reo, dari permittitur.
post hoc vero tempus, nisi reus consentiat, censemus non esse tribuendam. <a
369 d prid.Id.Oct.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.42.3.3:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quod
si ingenuorum, licet plebeiorum, qui conscii vel participes criminum non erant,
testimonii gratia corpora fuerint lacessita verberibus tormentisque vexata ,
abolitionem etiam duarum partium consensu petitam iubemus vigore iudicis
denegari et crimen propositum, cuius examen tormentis iam coeperat, agitari.
<a 369 d prid.Id.Oct.Treviris valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.42.3.4:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sin
autem testibus tormenta minime sunt illata, et sic abolitio non dabitur in
illis criminibus, ut in violata maiestate aut patria oppugnata vel prodita aut
peculatus admissio aut sacramentis desertis, omniaque quae iuri veteri
continentur: in quibus iudex non minus accusatorem ad docenda quae detulit,
quam reum purganda quae negat debet urguere. <a 369 d prid.Id.Oct.Treviris
valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.43.0.
De generali abolitione.
CJ.9.43.1:
Imperator Antoninus
Qui
potentatus et vis aliorumque criminum reum fecit, si post abolitionem ex forma
solita reorum factam et edicta proposita intra diem statutum repetere
supersederit, persequi crimina volens non est audiendus. * ant. a. rutiliano
consulari lyciae. * <a 215 pp.Viii k.Mai.Laeto ii et cereale conss.>
CJ.9.43.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum eo
tempore, quo indulgentia nostra crimina extinxit, accusatio a te instituta non
fuerit, publicae abolitionis praescriptio cessat. * diocl. et maxim. aa.
paulino. * <a 286 pp.Vi id.Febr. maximo ii et aquilino conss.>
CJ.9.43.3:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Indulgentia,
patres conscripti, quos liberat notat nec infamiam criminis tollit, sed poenae
gratiam facit. * valentin. valens et grat. aaa. ad senatum. * <a 371 d.Xiiii
k.Iun.Treviris gratiano a.Ii et probo conss.>
CJ.9.44.0.
Ut intra certum tempus criminalis quaestio terminetur.
CJ.9.44.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quisquis
accusator reum in iudicium sub inscriptione detulerit, si intra certum tempus
accusationem coeptam persequi supersederit vel, quod est contumacius, ultimo
die adesse neglexerit, quarta bonorum omnium parte multatus aculeos
consultissimae legis incurrat, scilicet manente infamia, quam veteres iusserant
sanctiones. * valentin. theodos. et arcad. aaa. desiderio vic. * <a 385
d.Iiii id.Iul.Treviris arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.9.44.2pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Noverint
iudices cuilibet culmini honorive praesidentes, necessariis utrique parti, si
petantur, dilationibus non negatis praecedentibus scilicet inscriptionibus,
intra certum tempus criminales causas limitandas: quo emenso subeat accusator,
quia destitit, poenam legibus constitutam, et si persona vilior fuerit, cui
damnum famae non sit iniuria, poenam patiatur exilii, nisi forte intra statuti
temporis metas consensus partium abolitionem poposcerit. * honor. et theodos.
aa. caeciliano pp. * <a 409 d.Xii k.Febr.Ravennae honorio viii et theodosio
iii aa. conss.>
CJ.9.44.2.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
In
iudicum autem debet esse diligentia, ut, si nulla rationabilis a reo vel
accusatore dilatio postuletur, urgueant talium causarum notionem non expectatis
moris. <a 409 d.Xii k.Febr.Ravennae honorio viii et theodosio iii aa.
conss.>
CJ.9.44.3:
Imperator Justinianus
Criminales
causas omnimodo intra duos annos a contestatione litis connumerandos finiri
censemus nec ulla occasione ad ampliora produci tempora, sed post bienii
excessum minime ulterius lite durante accusatum absolvi, scientibus iudicibus
eorumque officiis, quod, si litigatoribus admonentibus ipsis litis
introductionem vel examinationem distulerint, poena vicenarum librarum auri
ferientur. * iust. a. menae. pp. * <a 529 d.K.April.Decio vc.Cons.>
CJ.9.45.0.
Ad senatus consultum turpillianum.
CJ.9.45.1:
Imperator Antoninus
Is
demum in senatus consultum incidisse videtur, qui crimen publici iudicii
detulit et causa ordinata, id est inscriptionibus depositis et fideiussore de
exercenda lite praestito eoque qui accusatur sub custodia officii facto, non
impetrata abolitione ab exsecutione criminis destitit. * ant. a. anniano. *
<a xxx . >
CJ.9.45.2:
Imperator Gordianus
Si pro
eo, qui in crimen subscripsit, fidem tuam adstrinxisti isque destitit et commissa
stipulatio est, non ultra quantitatem quam spopondisti obligatus es: eo qui
destitit infamia nihilo minus notando et extra ordinem secundum iudicialem
motum puniendo. * gord. a. appio. * <a 239 pp.Vi id.Iun.Gordiano a.Et aviola
conss.>
CJ.9.45.3:
Imperatores valer., gallien.
Quamvis
eum ordinem scriptura contineat, ut primo abolitio criminis posceretur, tunc de
omnibus placitis obtemperaretur, non observantibus tamen adversariis pactorum
fidem instaurare accusationem minime potes, a qua ipse destitisti. * valer. et
gallien. aa. arcadio. * <a 258 pp.Prid non.Iul.Tusco et basso conss.>
CJ.9.45.4:
Imperatores valer., gallien.
Si is,
de quo supplicas, contra parentes vestros desertam, ut dicis, accusationem
coeperit persequi, praescriptio illi in iudicio praesidis destitutae rei
poterit opponi. * valer. et gallien. aa. patrophilo. * <a 260
pp.Prid.Non.Mai.Saeculare et donato conss.>
CJ.9.45.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
femina suam suorumque iniuriam exsequatur, cum ipsa pacto contra vetitum
destitisse profiteatur, in senatus consulti turpilliani poenam eam incidisse
certi iuris est. * diocl. et maxim. aa. et cc.Matronae. * <a 294 s.Vi
non.April.Pisi cc.Conss.>
CJ.9.45.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
exsecutionibus criminum obtinuisse videtur illos destitisse, qui animum
accusationis implendae prorsus deseruerunt. cum igitur aliis ex causis vel
simplicitatis ratione necdum te ad finem vindictae pervenisse preces tuae
testentur, poteris postposita formidine impedimenti super aliquantulo silentio
institutam accusationem secundum leges perferens quam probabis tibi debitam
vindictam reportare. * diocl. et maxim. aa. et cc.Luciliano. * <a xxx pp.Iii
k.Iul.Diocletiano vi et maximiano aa.Conss.>
CJ.9.46.0.
De calumniatoribus.
CJ.9.46.1:
Imperator Alexander Severus
Calumnia
eo tempore coerceri solet, quo de causa praesente accusatore iudicatur. ideoque
posteaquam de causa iudicatum est, contra consuetudinem calumniam accusatoris
puniri desideras. * alex. a. sabino. * <a xxx >
CJ.9.46.2pr.:
Imperator Alexander Severus
Mater
inter eas personas est, quae sine calumniae timore necem filii sui vindicare
possunt: idque beneficium senatus consulti et in aliis publicis iudiciis
servatum est. * alex. a. apolloniae. * <a 224 pp.Vi k.Iul.Iuliano et
crispino conss.>
CJ.9.46.2.1:
Imperator Alexander Severus
Sed et
extraneus heres, qui suspicionem, quam de morte sua habuisse defunctus cavit,
exsequitur, hoc nomine a calumnia excusatus est, cum inter voluntariam
accusationem et officii necessitatem heredis multum intersit. <a 224 pp.Vi
k.Iul.Iuliano et crispino conss.>
CJ.9.46.3:
Imperator Alexander Severus
Qui
non probasse crimen quod intendit pronuntiatur, si calumniae non damnetur,
detrimentum existimationis non patitur. non enim, si reus absolutus est, ex eo
solo etiam accusator, qui potest iustam habuisse veniendi ad crimen rationem,
calumniator credendus est. * alex. a. eumeliano. * <a xxx >
CJ.9.46.4:
Imperatores carus, carinus, numer.
Calumniae
poena in paternae mortis accusatione cessat. * carus carinus et numer. aaa.
archelao. * <a 283 pp.Xi k.Dec.Caro et carino aa. conss.>
CJ.9.46.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui
calumniatores pronuntiantur, in publicorum dumtaxat iudiciorum quaestionibus ,
non etiam in liberalibus causis, quae privatas disceptationes continent,
periclitari solent. * diocl. et maxim. aa. caesio. * <a xxx pp. >
CJ.9.46.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Dominis
servorum per accusatoris calumniam tortorum adversus eum poena dupli lege iulia
providetur. * diocl. et maxim. aa. et cc.Domitio. * <a 290 vel 293 s.Xvi
k.Sept.Ipsis aa. conss.>
CJ.9.46.7:
Imperatores Valentinianus, Valens
Non
prius quemquam sinceritas tua ad tuae sedis examen iubebit adduci, quam
sollemnibus satisfecerit, qui nititur fidem doloris adserere, cum iuxta formam
iuris antiqui ei qui coeperit arguere aut vindicta proposita sit, si vera
detulerit , aut supplicium, si fefellerit. * valentin. et valens aa. ad
valerianum. * <a 366 d.Vii k.Dec.Remis gratiano np.Et dagalaifo conss.>
CJ.9.46.8pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nostris
et parentum nostrorum constitutionibus comprehensum est eos, qui accusationem
alienis nominibus praesumpsissent, delatorum numero esse ducendos. * grat.
valentin. et theodos. aaa. menandro vic. asiae. * <a 385 d.Viii
id.Mai.Constantinopoli arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.9.46.8.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Atque
ideo calumniosissimum caput et personam iudicio irritae delationis infamem
supplicium sequatur, quo posthac singuli universique cognoscant non licere in
eo quod non possit ostendi iudicium animos commovere. <a 385 d.Viii
id.Mai.Constantinopoli arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.9.46.9:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Fallaciter
incusantibus, maxime post exhibitionem accusati, nullius iuris color velut
derivata accusatione proficiat: non publica abolitio, non privata talibus
prospiciat subveniatque personis: non specialis indulgentia, ne beneficium
quidem eos generale subducat. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *
<a 382 d xv k.Iun.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.9.46.10:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quisquis
crimen intendit, non impunitam fore noverit licentiam mentiendi, cum
calumniantes ad vindictam poscat similitudo supplicii. * honor. et theodos. aa.
conss. praett. tribb. plebis senatui s.D.* <a 423 d.Viii id.Aug. ravennae
asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.9.47.0.
De poenis.
CJ.9.47.1:
Imperator t. ael. ant.
Etiam
in opus perpetuum damnati non dissimilis condicionis sunt ab his qui
deportantur in insulam. * titus ael. ant. a. * < pp. sine die et cons.>
CJ.9.47.2:
Imperator Antoninus
Procurator
meus, qui vice praesidis non fungebatur, exilii poenam tibi non potuit
inrogare, ac propterea frustra vereris sententiam, quae nulla iuris ratione
subnixa est. * ant. a. valerio. * <a 212 pp.Vi k.Iul.Duobus aspris
conss.>
CJ.9.47.3:
Imperator Antoninus
Decurionem
in opus publicum dari non oportere manifestum est. * ant. a. geminio. * <a
xxx >
CJ.9.47.4:
Imperator Antoninus
Si
ante conceptus est puer, de quo libellos dedisti, quam mater eius in metallum
daretur, natus condicionis eius est, cuius ante condemnationem mater eius fuit.
* ant. a. marinae. * <>
CJ.9.47.5:
Imperator Antoninus
Honor
veteranis etiam in eo habitus est, ut liberi eorum usque ad primum dumtaxat
gradum poena metalli vel operis publici non adficiantur, sed in insulam
relegentur. * ant. a. senecioni. * <a xxx >
CJ.9.47.6:
Imperator Antoninus
Incredibile
est, quod adlegas liberum hominem, ut vinculis perpetuis contineretur, esse
damnatum: hoc enim vix in sola servili condicione procedere potest. * ant. a.
apioni. * <a 214 pp.Iii id.Febr.Messala et sabino conss.>
CJ.9.47.7:
Imperator Alexander Severus
Impunitas
delictis propter aetatem non datur, si modo in ea quis sit, in quam crimen quod
intenditur cadere potest. * alex. a. isidoro. * <a xxx >
CJ.9.47.8:
Imperator Alexander Severus
Deportatorum
in insulam ab eo, cui id faciendi ius erat, bona fisco vindicantur, relegatorum
autem non nisi sententia specialiter adempta fuerint. * alex. a. victorino. *
<a xxx >
CJ.9.47.9:
Imperator Alexander Severus
Si
matrem tuam decurionis filiam fuisse probatum fuerit, apparebit eam non
oportuisse in ministerium metallicorum nec in opus metalli dari. * alex. a.
demetriano. * <a xxx >
CJ.9.47.10:
Imperator Alexander Severus
Servus
sub poena vinculorum sine temporis praefinitione domino reddi iussus sententia
praesidis provinciae perpetuo vinctus esse debet. * alex. a. catulino. * <a
224 pp.Viiii k.Sept. iuliano et crispino conss.>
CJ.9.47.11:
Imperator Gordianus
Metalli
supplicium tam ad personas liberas quam etiam ad serviles pertinet condiciones.
* gord. a. attiano. * <a xxx >
CJ.9.47.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Decurionum
filii non debent bestiis subici. nec enim vocibus eorum credi oportet , quando
aut obnoxium crimine absolvi aut innocentem condemnari desideraverint. * diocl.
et maxim. aa. in consistorio dixerunt: * < s. die et consule>
CJ.9.47.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Servo
ex sententia damnato si quoquo modo ex sententia proprietatis ius amputatum non
sit, domino suo obsequi eum par est. * diocl. et maxim. aa. ursiano. * <a
xxx >
CJ.9.47.14:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
operis publici temporalis poenae sententia praefinitus necdum excessit dies,
hunc expectari convenit, cum non remitti poenam facile publice intersit, ne ad
maleficia temere quisquam prosiliat. * diocl. et maxim. aa. et cc.Vitali. *
<a xxx >
CJ.9.47.15:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Poenam
sua dictam sententia praesidi provinciae revocare non licet. * diocl. et maxim.
aa. et cc.Agathemero. * <>
CJ.9.47.16:
Imperator Constantinus
Qui
sententiam laturus est, temperamentum hoc teneat, ut non prius capitalem in
quempiam promat severamque sententiam, quam in adulterii vel homicidii vel
maleficii crimen aut sua confessione aut certe omnium, qui tormentis vel
interrogationibus fuerint dediti, in unum conspirantem concordantemque rei
finem convictus sit et sic in obiecto flagitio deprehensus, ut vix etiam ipse
ea quae commiserit negare sufficiat. * const. a. ad catullinum. * <a 314
d.Iii non.Nov.Treviris accepta xv k.Mai.Hadrumeti volusiano et anniano
conss.>
CJ.9.47.17:
Imperator Constantinus
Si
quis in metallum fuerit pro criminum deprehensorum qualitate damnatus, minime
in eius facie scribatur, cum et in manibus et in suris possit poena damnationis
una scriptione comprehendi, quo facies, quae ad similitudinem pulchritudinis
caelestis est figurata, minime maculetur. * const. a. eumelio. * <a 315
d.Xii k.April.Cabilluno constantino a.Iiii et licinio iiii conss.>
CJ.9.47.18pr.:
Imperator Constantius
Dum
reis manifesta probatione convictis spatium ante sententiam temporis datur,
facultas supplicandi vel quibusdam malignis artibus tam praesidum quam
officiorum poenas evitandi criminosissimis patet, cum in homicidii crimine et
in aliis detectis gravioribus causis ultio differenda non sit. * constantius a.
theodoro praesidi arabiae. * <a 346 d.Id.Oct.Constantio a.Iiii et constante
c.Conss.>
CJ.9.47.18.1:
Imperator Constantius
Igitur
de cetero iuxta criminis qualitatem legem oportet servari et in scelerosos et
in noxios proferri iuris sententiam. <a 346 d.Id.Oct.Constantio a.Iiii et
constante c.Conss.>
CJ.9.47.19:
Imperatores Gratianus, Valentinianus
Ne
quis pro coercitione delicti vel pistoribus vel cuicumque alteri corpori, cum
alterius sit corporis, addicatur: sed unusquisque pro crimine, in quo fuerit
deprehensus, motum congruae severitatis excipiat. * grat. et valentin. aa.
olybrio pu. * <a 365 <d iii id.April.Valentiniano et valente aa.
conss.>
CJ.9.47.20pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
vindicari in aliquos severius contra nostram consuetudinem pro causae intuitu
iusserimus, nolumus statim eos aut subire poenam aut excipere sententiam: sed
per dies triginta super statu eorum sors et fortuna suspensa sit. * grat.
valentin. et theodos. aaa. flaviano pp. illyrici. * <a 382 d.Xv
k.Sept.Veronae antonio et syagrio conss.>
CJ.9.47.20.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Reos
sane accipiat vinciatque custodia et excubiis sollertibus vigilanter observet.
<a 382 d.Xv k.Sept.Veronae antonio et syagrio conss.>
CJ.9.47.21:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ne diu
apparitorum prava admodum venalisque perfidia in publica impune commoda
desaeviret, censemus etiam in absentes eos pro competenti ultione debere
consurgi. * grat. valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. ad principium pp.*
<a 385 d.K.Iun.Arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.9.47.22pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sancimus
ibi esse poenam, ubi et noxa est. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a
399 d.Viii k.Aug.Constantinopoli theodoro vc.Cons.>
CJ.9.47.22.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Propinquos
notos familiares procul a calumnia submovemus, quos reos sceleris societas non
facit: nec enim adfinitas vel amicitia nefarium crimen admittunt. <a 399
d.Viii k.Aug.Constantinopoli theodoro vc.Cons.>
CJ.9.47.22.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Peccata
igitur suos teneant auctores nec ulterius progrediatur metus, quam reperietur
delictum. <a 399 d.Viii k.Aug.Constantinopoli theodoro vc.Cons.>
CJ.9.47.22.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Hoc
singulis quibusque iudicibus intimetur. <a 399 d.Viii k.Aug.Constantinopoli
theodoro vc.Cons.>
CJ.9.47.23pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Omnes,
quos damnationis condicio diversis exiliis destinatos metas temporis
praestituti in carceris implesse custodia deprehendit, solutos poena
vinculisque laxatos custodia liberari praecipimus nec formidare miserias ullas
exilii. * honor. et theodos. aa. ad anthemium pp. * <a 414 d.Xiiii
k.Mai.Constantio et constante conss.>
CJ.9.47.23.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Sit
satis immensorum cruciatuum semel luisse supplicia, ne, qui diu privati sunt
aurae communis haustu et lucis adspectu non intra breve spatium catenarum
ponderibus praegravati, etiam exilii poenam sustinere iterum compellantur.
<a 414 d.Xiiii k.Mai.Constantio et constante conss.>
CJ.9.47.24:
Imperatores Honorius, Theodosius
Rectores
provinciarum conveniri praecipimus, ut hi, quo pro suo crimine poenam exilii
sub certo temporis spatio subire decreti sunt, exacto praefinito tempore nec
claustris carceralibus nec in locis quibus exules versati sunt teneantur. *
honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d.Iii k.Sept.Eudoxiopoli
theodosio a.Vii et palladio vc.Conss.>
CJ.9.47.25:
Imperatores Honorius, Theodosius
His,
qui conficiendi naves incognitam ante peritiam barbaris tradiderunt, capitale
supplicium proponi decernimus. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 419
d.Viii k.Oct.Constantinopoli monaxio et plinta conss.>
CJ.9.48.0.
Ne sine iussu principis certis iudicibus liceat confiscare.
CJ.9.48.1:
Imperator Theodosius
Nulli
iudicum liceat, exceptis his, qui in summa administrationis sunt positi
potestate, proscriptionis tempestate totius substantiae aliquem percellere,
nisi ad nostras aures hoc ipsum referatur. * theodos. a. et valentin. c.Ad
hierium pp. * <a 425 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xi et
valentiniano c. conss.>
CJ.9.49.0.
De bonis conscriptorum seu damnatorum.
CJ.9.49.1pr.:
Imperator Antoninus
Servorum
capitis crimine damnatorum peculia dominis non auferri notum est, sed quod
servum dominus habuisse probaverit, recipiet pretiumque rerum, si quae ex eo
distractae sunt. * ant. a. Marcello. * <a 213 pp.Iii k.Aug.Antonino a. et
balbino conss.>
CJ.9.49.1.1:
Imperator Antoninus
Ipsius
quoque praesentiae potestas ei dabitur, quoad rationes per eum administratae
reddantur ac dispungantur. sed meminisse dominum oportebit instare, ut id
velocius fiat, ut poenae suae reddi possit. <a 213 pp.Iii k.Aug.Antonino a.
et balbino conss.>
CJ.9.49.2:
Imperator Alexander Severus
Deportati
nec earum quidem rerum, quas post poenam inrogatam habuerint, heredem habere
possunt, sed hae publicantur. * alex. a. frontoni. * <a xxx pp.
non.Febr.>
CJ.9.49.3:
Imperator Alexander Severus
Si
filius tuus, cum esset in tua potestate, in insulam deportari meruit, peculium
eius nec quod in castris adquisivit vel quod ei militaturo donasti auferri tibi
debet. * alex. a. iuliano. * <a 226 pp.Iiii id.Sept.Alexandro ii et Marcello
conss.>
CJ.9.49.4:
Imperator Gordianus
In
metallum damnatus poenae servus efficitur et ideo eiusmodi sententiam passi
bona vindicantur rationibus fisci. quare si quid rerum habuit is, quem postea
indulgentia liberatum esse proponis, ad ius fisci potius quam ad ipsius
dominium pertinet. * gord. a. callimorpho. * <a xxx pp.X k.Nov.>
CJ.9.49.5:
Imperator Philippus
Si, ut
proponis, bona eius, qui tutelam tuam administravit, sententiam passi ad fiscum
sunt devoluta, procuratorem nostrum adire cura, qui, si quid iure posci
animadverterit, non negabit. * philipp. a. et philipp. c. arruntiano. * <a
xxx >
CJ.9.49.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
De
bonis matris deportatae filiis nihil deberi iuris absolutissimi est. * diocl.
et maxim. aa. et cc.Gaudentio. * <a xxx s.Xiii.>
CJ.9.49.7pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
quis intra provinciam pro qualitate delicti stilum proscriptionis incurrerit,
per ordinarii officii sollicitudinem bonorum eius indago diligentissime celebretur,
ne quid rei privatae commodis per gratiam atque colludium furto subducatur. *
valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. * <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris
valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.49.7.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Et
plena descriptio comprehendat, quod spatium et quod sit ruris ingenium, quid
aut cultum sit aut colatur, quid in vineis olivis aratoriis pascuis silvis
fuerit inventum, quae etiam gratia et quae amoenitas sit locorum, quis
aedificiis ac possessionibus ornatus, quotve mancipia in praediis occupatis vel
urbana vel rustica vel quarum artium generibus imbuta teneantur, quot sint
casarii vel coloni, quot boum exercitiis terrarum atque vomeribus instruenium,
quot pecorum et armentorum greges et in qua diversitate numerati sint, quantum
auri et argenti, vestium ac monilium vel in specie vel in pondere et in quibus
speciebus, quidve in enthecis sit repertum. <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris
valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.49.7.2:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Tum
demum omnia ea, quae velle nos perspicis, inquisitione constricta rationalis
rei privatae tradantur officio aut palatinis super hac causa missis nostro
nectenda patrimonio. <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris valentiniano np.Et
victore conss.>
CJ.9.49.7.3:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Mox
vero ad nos sub litteris publicis iudicis singillatim de omnibus nominatimque
referatur, procul dubio neglegentia multanda. <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris
valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.49.7.4:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Nam si
quid post factam a praedicto officio investigationem rationalis rei privatae,
cui inquisitio secunda mandata est, amplius fortassis invenenerit, officium
fraudulentum ea condemnatione ferietur, ut aliud tantum quantum fuerat
subtractum ex propriis facultatibus inferat. <a 369 d.Iii non.Mai.Treviris
valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.9.49.8pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
deportatus suos et emancipatos filios habuerit, pars, quae ex bonis eius
liberis concessa est, ad eos tantum qui in potestate erant transferatur, si
emancipati ea, quae consecuti erant emancipationis tempore, damnose existimant
conferenda. * grat. valentin. et theodos. aaa eutropio pp. * <a 380 d.Xv
k.Iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss. >
CJ.9.49.8.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sin
autem confusionem bonorum et donationis elegerint, omnia ea, quae fiscus
liberis damnati concedit, aequae divisionis partibus sortiantur. <a 380 d.Xv
k.Iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss. >
CJ.9.49.8.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quae
regula etiam in dote filiae vel neptis ex filio deportati conferenda
custodienda erit. <a 380 d.Xv k.Iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio
aa. conss. >
CJ.9.49.9pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quis posthac stilum, quod absit, proscriptionis exceperit, uxor res proprias ex
quocumque titulo sibi quaesitas veluti manu iniecta mox vindicet aut certe quoquo
modo occupatas statim recipiat. dos etiam, non quae aliquotiens inaniter
dotalium instrumentorum tenore conscribitur, sed quam se corporaliter
tradidisse docuerit, repraesentetur. ea etiam, quae ab innoxio adhuc ante
nuptias titulo donationis acceperit, vel durante matrimonio largitione viri ad
eam ante proscriptionem pervenerint, apud eam firmiter permaneant. * arcad. et
honor. aa. caesario pp. * <a 396 d.Iii non.Aug.Constantinopoli arcadio iiii
et honorio iii aa.Conss.>
CJ.9.49.9.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quid etiam in emancipatos liberos ante tempus criminis ac reatus patrem
contulisse claruerit, integrum isdem citra inquietudinem reservetur. quod vero
nec uxor nec emancipati liberi potuerint vindicare, captum a publicis personis
ita ad me referri specialiter censeo, ut illud quoque addatur, utrum filios
habeat qui damnatus est, simulque adiciatur, utrum idem apud se ex causa
donationis aliquid vindicaverint. <a 396 d.Iii non.Aug.Constantinopoli
arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>
CJ.9.49.9.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sed in
his, qui fiscalibus actibus nexi sunt et pro ratiociniis proscribuntur et
condemnantur, placuit, si quid proprium uxor habuit vel a marito datum ante
initium actum, ex quo origo fraudis ac vitii in iudicium deducta est, si quid
deinde in emancipatos filios donatione collatum est, antequam crimen oriatur,
intemeratum apud accipientium iura persistere: nec quicquam fisco in qualibet
causa teneatur obnoxium, nisi quod in dominio proprio cum obligari ortus est habuit
vel quod agens tam suo quam uxoris vel filiorum vel cuiuscumque praeterea
nomine comparavit. <a 396 d.Iii non.Aug.Constantinopoli arcadio iiii et
honorio iii aa.Conss.>
CJ.9.49.9.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Exceptis
dumtaxat caesarianis, id est catholicianis, qui ab omni iuris beneficio
excluduntur, nisi probata a me purgataque ratiocinia fuerint, ut, quod innoxie
habuerint, transmittendi copiam habeant. <a 396 d.Iii
non.Aug.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>
CJ.9.49.10pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quando
quis quolibet crimine damnatus capitalem poenam vel deportationem sustineat, si
quidem sine liberis mortuus sit, bona eius ad fiscum perveniant: si vero filii
vel nepotes ex defunctis filiis relicti erunt, dimidia parte aerario vindicata
alia eis reservetur. idem est et si postumos dereliquerit. * theodos. et
valentin. aa. hierio pp. * <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii
et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.49.10.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Decurioni
vero, qui hoc incurrerit, si liberos non habeat, succedat curia bonaque
universa detineat aut ipsa per se aut suo ordinatura periculo munera subiturum.
<a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii aa.
conss.>
CJ.9.49.10.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin
autem erit suboles curiali, etsi ea necdum procreata est, integris patris
fortunis fulciatur. <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et
valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.49.10.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
filia vel filiae fuerint, pars dimidia ad eas deveniat facultatum, pars ad
curiam. <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et valentiniano ii
aa. conss.>
CJ.9.49.10.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sin
mares curiales fuerint intermixti, dimidia pars eis curiae nomine deferatur, et
aliam, quam in commune omnibus tribuit indulgentia principalis, pro virili
dividant portione. <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli theodosio xii et
valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.49.10.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Excepta
sola maiestatis quaestione: quam si quis sacrilego animo adsumpserit, iuste
poenam ad suos etiam posteros mittit. <a 426 d.X k.Febr.Constantinopoli
theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.9.50.0.
De bonis mortem sibi consciscentium.
CJ.9.50.1pr.:
Imperator Antoninus
Eorum
demum bona fisco vindicantur, qui conscientia delati admissique criminis
metuque futurae sententiae manus sibi intulerint. * ant. a. aquilae. * <a
212 pp.Xii k.Ian.Duobus aspris conss.>
CJ.9.50.1.1:
Imperator Antoninus
Eapropter
fratrem vel patrem tuum si nullo delato crimine, dolore aliquo corporis aut
taedio vitae aut furore aut insania aut aliquo casu suspendio vitam finisse
constiterit, bona eorum tam ex testamento quam ab intestato ad successores
pertinebunt. <a 212 pp.Xii k.Ian.Duobus aspris conss.>
CJ.9.50.2:
Imperator Alexander Severus
Eorum,
qui in reatu diem suum functi sunt, si non perduellionis causam sustinuerunt
nec ob metum criminis mortem sibi consciverunt, bona ad successores
transmittuntur. * alex. a. rustico. * <a 226 d.Id.Mai.Alexandro a.Iterum et
Marcello conss.>
CJ.9.51.0.
De sententiam passis et restitutis.
CJ.9.51.1:
Imperator Antoninus
Restituo
te in integrum provinciae tuae. ut autem scias, quid sit in integrum: honoribus
et ordini tuo et omnibus ceteris. * ant. a. cum salutatus ab oclatinio advento
et opellio macrino pp. pp. clariss. viris, item amicis et principal. officiorum
et utr. ord. viris et processisset, oblatus est ei iulianus licinianus ab a
<xx >
CJ.9.51.2:
Imperator Antoninus
Cum
patrem tuum in metallum damnatum fuisse proponas eiusque bona merito a fisco
occupata sunt, non ideo, quod ex indulgentia mea poena tantummodo metalli
liberatus esset, etiam bonorum restitutionem impetravit, nisi speciale
beneficium super hoc fuerit impetratum. * ant. a. quieto. * <a xxx >
CJ.9.51.3pr.:
Imperator Alexander Severus
Si
debitor poenam sententiae passus est, quam bonorum ademptio secuta est, quamvis
postea civitati romanae restitutus non totam substantiam, sed aliquid ex
indulgentia principis ut haberet impetravit, aeris tamen alieni ex praecedente
tempore poena liberatus est. * alex. a. stratoniciano. * <a xxx >
CJ.9.51.3.1:
Imperator Alexander Severus
Sin
vero partem bonorum accepit, pro rata portione eius tenetur. quod si ob
pecuniam debitam fisco bona eius occupata sunt, mansit una cum fideiussoribus
propriis creditoribus obligatus. <a xxx >
CJ.9.51.4:
Imperator Alexander Severus
Tutor
filiorum, quorum te bonorum possessionem accepisse dicis, in metallum damnatus
et postea ex indulgentia generali regressus, quamquam locupletior sit, actione
tutelae administratae tibi non tenetur, si non gratia sententiae facta
specialiter statum pristinum cum bonis recuperaverit. * alex. a. valentinae. *
<a xxx >
CJ.9.51.5:
Imperator Alexander Severus
Si
ademptis bonis in insulam datus sis, quamvis ex indulgentia communi redisti,
actiones tamen, quascumque habuisti, remanent in causa bonorum publicatorum,
nec ex ordine est quod petis, ut contra heredes tutorum actiones tibi
praestentur. * alex. a. iuliano. * <a xxx >
CJ.9.51.6:
Imperator Gordianus
In
insulam filio deportato hacque ratione vinculo paternae potestatis exempto, si
postea ex indulgentia divi alexandri, ut proponis, reditus in patrium solum
praecedensque dignitas restituta sit, potestas tamen patria repetita non
videtur. * gord. a. fabiano. * <a xxx >
CJ.9.51.7:
Imperator Philippus
Generalis
indulgentia nostra reditum exsulibus seu deportatis tribuit, non etiam loca
militiae pridem adempta concessit neque integram atque illibatam existimationem
reservavit. * philipp. a. et philipp. c. cassio. * <a xxx >
CJ.9.51.8:
Imperatores valer., gallien.
Frustra
adhuc servum esse tui iuris existimas, qui in metallum datus poena eius postea
liberatus est. per huiusmodi enim indulgentiae occasionem integrari dominium
prius non placuit. verum idcirco tamen impune tibi eum praeses provinciae
iniuriosum esse non patietur. quod si quid rerum tuarum tenet, procurator vobis
iudex erit: fisci enim coepit esse mancipium. * valer. et gallien. aa. seleuco.
* <a xxx >
CJ.9.51.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
pater vester in insulam deportatus generali indulgentia restitutus est nec, ut
liberos in potestatem reciperet, specialiter impetravit, in dubium non venit
hereditatis commodum per vos ei adquiri, quos sententia contra eum prolata
patres familias effecit, nequaquam potuisse. * diocl. et maxim. aa. restitutae
et aliis. * <a xxx >
CJ.9.51.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
indulgentia nostra interveniente sis reversus ad lares tuos, frustra vereris ,
ne ex adnotatione praesidis quae iam abolita est calumniam patiaris. * diocl.
et maxim. aa. demetrio. * <a xxx >
CJ.9.51.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Casus
eius, qui fundi moverat quaestionem, et ex benignitate nostra facta cum bonis
restitutio statum pristinum causae non immutavit. * diocl. et maxim. aa. et cc.
philippo. * <a xxx >
CJ.9.51.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
deportationis sententiae veniam indulgentia nostra consecuta recepit
substantiam, se protegere sceleris poena contra creditores, quo minus iure
debitum solvat, improbe conatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. tryphoni. *
<a xxx >
CJ.9.51.13pr.:
Imperator Constantinus
In
quaestione testamenti, quod deportati filius remeante patre fecisset, remotis
ulpiani atque pauli notis papiniani placet valere sententiam, ut in patris sit
filius potestate, cui dignitas ac bona restituta sunt. * const. a. ad maximum
pu. * <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc.
conss.>
CJ.9.51.13.1:
Imperator Constantinus
Ita
tamen, ut gesta per filium, cuius consilia legitima aetas firmaverat, rata sint
eodem in potestate patria redeunte, ne eorum rescissio efficiat, quod est
maxime absurdum, eodem tempore nec in patris nec in sua quemquam fuisse
potestate. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc.
conss.>
CJ.9.51.13.2:
Imperator Constantinus
Minores
enim aetate iure quicquam agere prohibentur. quibus si damnato patre tutor
datus est, necesse est, ut ab officio suo recedat regresso eo, quem non solum
nomine redire, sed etiam officium suum nulla pravitate corruptum liberis
praebere oportet, ut eorum bona tueatur et augeat. <a 321 d. xviii k. oct.
sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.51.13.2a:
Imperator Constantinus
Nam si
patria potestate ad corrumpendi atque effundendi patrimonii licentiam abutetur,
ut furioso ac dementi, item prodigo, libidinum omnium vitiorumque servo non est
eorum pecunia committenda. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et
constantino ii cc. conss.>
CJ.9.51.13.2b:
Imperator Constantinus
Ab
administratione fugiat neque tutor esse desinat omniaque minoris dispendia suis
ipse damnis praestet. <a 321 d. xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino
ii cc. conss.>
CJ.9.51.13.2c:
Imperator Constantinus
Sententia
vero deportationis nullo patrem praeiudicio deminuat. quem si comperta
integritas ut natura, ita officio liberis restituerit, ei gubernacula rerum
tradenda sunt, cuius ad imitationem publici iuris provisa custodia est. quae
nisi bonis patribus detur, luctuosior erit reditus quam discessus. <a 321 d.
xviii k. oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>
CJ.9.51.13.3:
Imperator Constantinus
Ideoque
tantum ad restitutionem indulgentia valeat, quantum ad correctionem sententia
valuit, utque deportationis ipsum per se nomen rerum omnium spoliatio est , ita
indulgentiae restitutio bonorum ac dignitatis uno nomine amissorum omnium sit
recuperatio. et filii emancipationem a patribus officiis petant, ut libertatem
non damnationis, sed lenitatis paternae testem habeant. <a 321 d. xviii k.
oct. sirmi crispo ii et constantino ii cc. conss.>
LIBER DECIMUS
CJ.10.1.0.
De iure fisci.
CJ.10.2.0. De conveniendis fisci debitoribus.
CJ.10.3.0. De fide et iure hastae fiscalis et de adiectionibus.
CJ.10.4.0. De venditione rerum fiscalium cum privatis communium.
CJ.10.5.0. Ne fiscus rem quam vendidit evincat.
CJ.10.6.0. De his qui ex publicis rationibus mutuam pecuniam acceperunt.
CJ.10.7.0. Poenis fiscalibus creditores praeferri.
CJ.10.8.0. De fiscalibus usuris.
CJ.10.9.0. De sententiis adversus fiscum latis retractandis.
CJ.10.10.0. De bonis vacantibus et de incorporatione.
CJ.10.11.0. De delatoribus.
CJ.10.12.0. De petitionibus bonorum sublatis.
CJ.10.13.0. De his qui se deferunt.
CJ.10.14.0. Si liberalitatis imperialis socius sine herede defecerit.
CJ.10.15.0. De thesauris.
CJ.10.16.0. De annona et tributis.
CJ.10.17.0. De indictionibus.
CJ.10.18.0. De superindicto.
CJ.10.19.0. De exactionibus tributorum.
CJ.10.20.0. De superexactionibus.
CJ.10.21.0. De capiendis et distrahendis pignoribus tributorum causa.
CJ.10.22.0. De apochis publicis et descriptionibus curialium.
CJ.10.23.0. De canone largitionalium titulorum.
CJ.10.24.0. Ne operae a collatoribus exigantur.
CJ.10.25.0. De immunitate nemini concedenda.
CJ.10.26.0. De conditis in publicis horreis.
CJ.10.27.0. Ut nemini liceat in coemptione specierum se excusare et de munere
sitoniae.
CJ.10.28.0. De collatione donatorum vel relevatorum aut translatorum seu
adaeratorum.
CJ.10.29.0. De collatione aeris.
CJ.10.30.0. De discussoribus.
CJ.10.32.0. De decurionibus et filiis eorum et qui decuriones habentur quibus
modis a fortuna curiae liberentur.
CJ.10.33.0. Si libertus aut servus ad decurionatum adspiraverit.
CJ.10.34.0. De praediis curialium sine decreto non alienandis.
CJ.10.35.0. Quando et quibus debetur quarta pars ex bonis decurionum et de modo
distributionis eorum.
CJ.10.36.0. De imponenda lucrativis descriptione.
CJ.10.37.0. De praebendo salario.
CJ.10.38.0. Si curialis relicta civitate rus habitare maluerit.
CJ.10.39.0. De municipibus et originariis.
CJ.10.40.0. De incolis et ubi quis domicilium habere videtur et de his qui
studiorum causa in alia civitate degunt.
CJ.10.41.0. De honoribus et muneribus non continuandis inter patrem et filium
et de intervallis.
CJ.10.42.0. De muneribus patrimoniorum.
CJ.10.43.0. Quemadmodum civilia munera indicuntur.
CJ.10.44.0. De his qui sponte munera susceperunt.
CJ.10.45.0. De his qui a principe vacationem acceperunt.
CJ.10.46.0. De vacatione muneris.
CJ.10.47.0. De decretis decurionum super immunitate quibusdam concedenda.
CJ.10.48.0. De excusationibus munerum.
CJ.10.49.0. De quibus muneribus vel praestationibus nemini liceat se excusare.
CJ.10.50.0. Qui aetate se excusant.
CJ.10.51.0. Qui morbo.
CJ.10.52.0. De his qui numero liberorum vel paupertate excusationem meruerunt.
CJ.10.53.0. De professoribus et medicis.
CJ.10.54.0. De athletis.
CJ.10.55.0. De his qui non impletis stipendiis sacramento soluti sunt.
CJ.10.56.0. Quibus muneribus excusantur ii, qui post impletam militiam vel
advocationem per provincias suis commodis vacantes commorantur et de
privilegiis eorum.
CJ.10.57.0. De conductoribus vectigalium fisci.
CJ.10.58.0. De libertinis.
CJ.10.59.0. De infamibus.
CJ.10.60.0. De reis postulatis.
CJ.10.61.0. De his qui in exsilium dati vel ordine moti sunt.
CJ.10.62.0. De filiis familias et quemadmodum pater pro his teneatur.
CJ.10.63.0. De peculo successorum parentis.
CJ.10.64.0. De mulieribus in quo loco munera sexui congruentia et honores
agnoscant.
CJ.10.65.0. De legationibus.
CJ.10.66.0. De excusationibus artificum.
CJ.10.67.0. De potioribus ad munera nominandis.
CJ.10.68.0. Si propter inimicitias creatio facta sit.
CJ.10.69.0. De sumptuum recuperatione.
CJ.10.70.0. Si post creationem quis decesserit.
CJ.10.71.0. De tabulariis scribis logographis et censualibus.
CJ.10.72.0. De susceptoribus praepositis et arcariis.
CJ.10.73.0. De ponderatoribus et auri illatione.
CJ.10.74.0. De auri publici prosecutoribus.
CJ.10.75.0. De his quae ex publica collatione illata sunt non usurpandis.
CJ.10.76.0. De auro coronario.
CJ.10.77.0. De irenarchis.
CJ.10.78.0. De argenti pretio quod thesauris infertur.
CJ.10.1.0.
De iure fisci.
CJ.10.1.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
prius, quam fisci rationibus pater vester obligaretur, perfectam praediorum
donationem fecisse fuerit probatus, quod citra fraudem creditorum gestum est,
non rescinditur. * sev. et ant. aa. attico et severo. * <a xxx >
CJ.10.1.2:
Imperator Gordianus
Instar
obtinere minime potest rei iudicatae computatio a tabulariis facta, nisi
sententia procuratoris fuerit comprobata. * gord. a. sereno. * <a xxx >
CJ.10.1.3:
Imperator Gordianus
Si
minori pretio, quam res est, aperta fraude emptoris vel gratia quae obligata
sunt a fisco venierunt, aditus procurator meus debitam quantitatem inferenti
restitui ea praedia iubebit. * gord. a. atticae. * <a xxx >
CJ.10.1.4pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Certa
forma super metoecis data est, qui iussu principis in aliam civitatem translati
sunt. nam praedia eorum, quae antequam demigrarent habuerint, si ab his
distracta non essent, fisci rationibus vindicari iam pridem decretum est, nisi
aliud speciali praecepto augusta maiestas decreverit. * diocl. et maxim. aa.
mucatraulo. * <a xxx >
CJ.10.1.4.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ut
igitur a principibus salubriter statutum est, ita salvis his, quae utiliter
placuerunt, parentibus heredes eos exsistere minime oportere nulla legis
sanctione statutum est. <a xxx >
CJ.10.1.5pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Prohibitum
est cuiuscumque bona, qui fisco locum fecisse existimabitur capi prius, quam a
nobis forma fuerit data. * diocl. et maxim. aa. exempl. sacr. litt. ad
flaccum.* <x >
CJ.10.1.5.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Et ut
omni improvisionis genere occursum sit caesarianis, sancimus licere universis
quorum interest obicere manus his, qui ad capienda bona alicuius venerint, qui
succubuerit legibus, ut, etiamsi officiales ausi fuerint a tenore datae legis
desistere, ipsis privatis resistentibus a facienda iniuria arceantur. <x
>
CJ.10.1.5.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tunc
enim is, cuius interest bona alicuius non interpellari, officialibus volentibus
ea capere debet adquiescere, cum litteris nostris cognoverit non ex arbitrio
suo caesarianos ad capiendas easdem venisse facultates, sed iustitiae vigorem
id fieri statuisse. <x >
CJ.10.1.6:
Imperator Constantinus
Iustas
etiam et quae locum habent fisci actiones praecipimus concremari ob hoc solum,
quod suis temporibus prolatae non sunt. iam calumniae privatorum eo saltem
arceantur exemplo, quo iustas fisci lites silere praecipimus. * constant. a. ad
provinciales. * <a 319 d.Iii k.Iun.Constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.10.1.7pr.:
Imperator Constantinus
Defensionis
facultas danda est his, quibus aliquam inquietudinem fiscus infert, cum
facultates eorundem adhuc controversia pendente inquietari describique fas non
sit. * const. a. * <a 326 d.Prid.K.Ian.Sirmio constantino a.Vii et
constantio c.Conss>
CJ.10.1.7.1:
Imperator Constantinus
Ubi
ergo controversia extiterit fisco alicuius patrimonium vindicante, apud eum
omnibus facultatibus constitutis cognitio ventiletur, ut, cum rei exitus debere
eas vindicari probaverit, tum demum res persequi liceat et super modo
facultatum ac rerum interrogationem haberi, quae per condicionales servos
investiganda est , ut, si quid subtractum fuerit, exigatur et extrinsecus
tantum aliud multae nomine, quantum fuerat per fraudem ablatum. <a 326
d.Prid.K.Ian.Sirmio constantino a.Vii et constantio c.Conss>
CJ.10.1.7.2:
Imperator Constantinus
Sane
in huiuscemodi quaestione si caesariani nomen inciderit, ad usurpationem
constitutionis istius non debebit accedere, si quidem consuetudo fraudium,
quibus praedicti omnia temerare consueverunt, exceptionem eorundem meruerit.
<a 326 d.Prid.K.Ian.Sirmio constantino a.Vii et constantio c.Conss>
CJ.10.1.8:
Imperatores Valentinianus, Valens
Qui in
contractibus scaelestis ac fisco perniciosis interversorum maculosis se
fraudibus implicuerunt, in quadrupli redhibitionem teneantur. * valentin. et
valens aa. ad dracontium vic. africae. * <a 365 d.Xv k.Dec.Hadrumeto
valentiniano et valente aa.Conss.>
CJ.10.1.9:
Imperatores Honorius, Theodosius
Super
creandis susceptoribus periculo procuratorum rei dominiciae dispositionem tuae
sublimitatis firmam esse praecipimus, ita ut, omni ambitione cessante, quae
statuta sunt quaeque antiqua consuetudine commendantur, in pabulis vel sumptu
familiae ministrando intemerata permaneant: super irenarcho et optione omni
antiqua consuetudine observanda. * honor. et theodos. aa. patricio com. rer.
privat. * <a 420 d.Iii k.Ian.Constantinopoli theodosio a.Viiii et constantio
iii conss.>
CJ.10.1.10:
Imperatores Honorius, Theodosius
Eorum
patrimonia mortuorum, qui vitae suae tempore diversis conscientiam suam
dicuntur polluisse criminibus, fisci rationibus nequaquam competere vel ab eo
alienari censemus, nisi post publicam accusationem eos constiterit fuisse
convictos. * honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d.Viii id
iul.Ravennae eustathio et agricola conss.>
CJ.10.2.0.
De conveniendis fisci debitoribus.
CJ.10.2.1:
Imperator Gordianus
Non
iniusta ratione desideratis repromissa fisco indemnitate eos principali loco
conveniri, qui reliqua contraxerunt, mox ad vos perveniri, qui ab his quaedam
mercati estis. * gord. a. saturnino et aliis. * <a xxx >
CJ.10.2.2:
Imperatores valer., gallien.
Fisco
quidem contra te manet actio, quod argentum, quod inferre debebas, rationibus
fuit relatum, si cautioni, quae tibi super eo exposita est, tabularius non
subnotavit. aequum est tamen, ut prius de bonis eius qui exactor fuit, si
solvendo est et conveniendi eius facultas datur, indemnitati fisci satisfiat,
tunc a te, si servari hic modus non possit, reposcatur. * valer. et gallien.
aa. et valer. c.Patrophilo. * <a xxx >
CJ.10.2.3pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quoniam
augurio ac filio eius ad exigenda reliqua consortes vos atque sociatos esse
dicatis eisque certorum dumtaxat nominum exactionem mandatam nec inter eum et
ceteros, qui exactores fuerant nominati, confusae exactionis mutuum periculum
constitutum, sed separato muneris obsequio discretam sollicitudinis rationem
fuisse adseveratis, a iure non discrepat, ut prius ex bonis exactorum, qui
principali loco ad exactionem fuerant destinati, indemnitati fiscali satisfiat,
postque eos, si solidum debitum exsolutum non sit, nominatores conveniri. *
diocl. et maxim. aa. ianuario. * <a xxx >
CJ.10.2.3.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Rationalis
igitur noster iuris ordinem sequetur, excussisque exactorum facultatibus nec
non etiam nominatorum, si fiscus in universi debiti quantitate securitatem
indemnitatis consecutus non fuerit, etiam vos ad restituenda fiscalia debita
adstringet. <a xxx >
CJ.10.2.4:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Hi,
qui fisco nostrae mansuetudinis obnoxii sunt, omissa frustratione teneantur,
ut, quod suis nominibus debent, de suis facultatibus cogantur exsolvere,
servatis, cum compleverint, adlegationibus propriis, si quas adversus
quoscumque ex suis contractibus debitores competere sibi ex iure crediderint,
ita ut adversus eos, quos sibi obnoxios adseverant, legibus et iudiciis
experiendum esse cognoscant. * valentin. valens et grat. aaa. ad archelaum com.
orientis. * <a 369 d.Iii non.Iul.Novioduno valentiniano np.Et victore
conss.>
CJ.10.2.5pr.:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Inter
chartulas confiscati brevis quidam adseveratur inventus, qui nomina continebat
debitorum seu contractorum. * valens grat. et valentin. aaa. fortunatiano com.
rer. privat.* <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude
conss. >
CJ.10.2.5.1:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Cum
tamen neque testibus credita pecunia probaretur neque cautionibus ea quae brevi
inserta sunt ostendantur, iniquum esse perspeximus, ut sub propriae
adnotationis manu unusquisque faciat debitorem. <a 377
d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
CJ.10.2.5.2:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Occasionis
igitur huius calumniam praesenti volumus iussione cohiberi, ut brevis vanitate
reiecta nullus ad redhibitionem de his, quorum nomina conscripta sunt,
urgeatur. <a 377 d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude
conss. >
CJ.10.2.5.3:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Quod
et in aliis similibus causis observandum esse censemus. <a 377
d.Prid.Non.Iul.Hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
CJ.10.3.0.
De fide et iure hastae fiscalis et de adiectionibus.
CJ.10.3.1:
Imperator Antoninus
Quod
in libellum contulisti, procuratori meo, ad cuius officium desiderium tuum
pertinet, adlega. cui si probaveris non auctore procuratore vel eo, cui
vendendi fuit facultas, neque habitis hastis nec omni ordine peracto venditas
res esse, et id quod ex causa iudicati debes exsolveris, rescissa venditione
mala fide facta easdem res recipies cum fructibus, quos ad emptorem mala fide
pervenisse vel pervenire debere constiterit. * ant. a. agortiae. * <a 213
pp.Non.Ian.Antonino a.Iiii et balbino conss.>
CJ.10.3.2:
Imperator Gordianus
Duplex
ratio desiderium tuum iuvat, et quod praetermissa hastarum sollemnitate
possessiones tuas ex officio distractas suggeris, et quod pretii vilitate ob
exiguum debitum gratiosam emptionem in fraudem tuam utilitatemque rationum
mearum adversarium commentum fuisse dicis. quapropter illicita ista redargue,
tam indemnitati fisci consulturus quam tuae securitati opem laturus. * gord. a.
heracleoni. * <a 239 pp.V k... gordiano a.Et aviola conss.>
CJ.10.3.3:
Imperator Gordianus
Etsi
instrumenta emptionis non extent, quibuscumque tamen probationibus uxor tua
ostenderit ad se eam domum pertinere, quam a fisco eius nomine dicis comparatam
, pretiumque ab ea exsolutum et in eam dominium translatum, frustra fiscum ex
persona matris eius referre quaestionem procurator meus non sinet. * gord. a.
crispo. * <a 239 pp.V k.Nov.Gordiano a.Et aviola conss.>
CJ.10.3.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
tempora, quae in fiscalibus hastis statuta sunt, patiuntur, cum etiam augmentum
te facturam esse profitearis, adi rationalem nostrum, ut iuxta ius pretii
uberioris oblationem admittat. * diocl. et maxim. aa. Marcellinae. * <a 290
pp.Iii id.Ian.Sirmi ipsis iiii et iii aa. conss.>
CJ.10.3.5pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quaecumque
pro reliquis prodigorum in annonario titulo ceterisve fiscalibus debitis in
quibuscumque corporibus sub auctione licitanda sunt, fisco auctore vendantur,
ut perpetuo penes eos sint iure dominii, quibus res huiusmodi sub hastae
sollemnis arbitrio fiscus addixerit. * valentin. valens et grat. aaa. ad
viventium pp.Galliarum. * <a 369 d.Iii id.Nov.Treviris valentiniano np.Et
victore conss.>
CJ.10.3.5.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Et si
quid umquam, ut a fisco facta venditio possit infringi, auctoritate rescripti
fuerit impetratum, nullus obtemperet, cum etiam minoribus, si quando aliquid ex
rebus eorum pro fiscalibus debitis adiudicatur emptoribus, repetitionis
facultas in omnem intercipiatur aetatem. <a 369 d.Iii id.Nov.Treviris
valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.10.3.6:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si qui
proscribente ac distrahente fisco debitorum fiscalium emerint facultates, pro
earum rerum tantum pretio obnoxii sint, quas eos patuerit decursis hastis et
proscriptione habita comparasse. nam ita eos munimus, ut nullius conventioni
reliquorum fiscalium nomine patiamur extrinsecus subiacere. * valentin. valens
et grat. aaa. ad felicem com. sacr. lar * <a 370 d.Vii id.Mart.Marcianopoli
valentiniano et valente aa.Conss. >
CJ.10.4.0.
De venditione rerum fiscalium cum privatis communium.
CJ.10.4.1pr.:
Imperator Alexander Severus
Forma
est, quotiens ad fiscum vel minima portio rei pertineat, ut universa a
procuratoribus meis distrahantur, sed pretium partis tantum in fiscum
redigatur, reliquum dominis partium restituatur. * alex. a. victorio. * <a
225 pp.Vii k.Oct.Fusco et dextro conss.>
CJ.10.4.1.1:
Imperator Alexander Severus
Emptorem
igitur praediorum, de quibus libellum dedisti, apud suum iudicem conveni usurum
defensionibus, si quae sibi competunt. <a 225 pp.Vii k.Oct.Fusco et dextro
conss.>
CJ.10.5.0.
Ne fiscus rem quam vendidit evincat.
CJ.10.5.1pr.:
Imperator Alexander Severus
Gravissimum
verecundia mea duxit, ut, cuius rei pretium, cum bona fide esset addicta, semel
fiscus acceperit, eius controversiam referat. * alex. a. ad rationales. * <a
228 d.Xv k.Mai.Modesto et probo conss.>
CJ.10.5.1.1:
Imperator Alexander Severus
Non
solum ergo emptorem ab eadem statione, sed ne ab alia quidem quaestionem pati
debere aequum est, cum et in his venditionibus emptore non inquietato officia
inter se possint experiri. <a 228 d.Xv k.Mai.Modesto et probo conss.>
CJ.10.5.2:
Imperator Marcianus
Retractare
fiscum, quod semel vendidit, aequitatis honestatisque ratio non patitur. *
marcian. a. palladio pp. orientis. * <a 451 d.V k.Ian.Constantinopoli
marciano a. cons.>
CJ.10.6.0.
De his qui ex publicis rationibus mutuam pecuniam acceperunt.
CJ.10.6.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Si
quis ab exactoribus tabulariis arcariis officiisve rationum fenebrem pecuniam
sumpserit, detectus in eodem ad quadrupli poenam ex hac auctoritate teneatur. *
valentin. et valens aa. ad probum pp. * <a 368 vel 370 d.Iiii id.Mart.Treviris
valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.10.6.2pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sciant
omnes accipiendi mutuo ex largitionibus sacris auri non patere cuiquam
facultatem. * grat. valentin. et theodos. aaa. palladio com. sacr. larg. *
<a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>
CJ.10.6.2.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quod
si quis aurum ex nostro aerario privatis commodis profuturum occulte aut
cautionis aut sponsionis fide ut debitor redditurus sine nostra auctoritate
acceperit, ablatis bonis omnibus perpetuae deportationis subdetur exilio. <a
381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>
CJ.10.6.2.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Is
etiam, qui ex memoratis thesauris sub specie publici creditoris aurum cuiquam
commodarit ac dederit, capitali sententia subiugetur. <a 381 d.Xii
k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>
CJ.10.7.0.
Poenis fiscalibus creditores praeferri.
CJ.10.7.1:
Imperator Alexander Severus
Rem
suam persequentibus poenae exactio postponitur. sicut itaque in sortis
quantitate fisci persecutio potior est, ita in triplo quod poenae nomine
adiectum est propria forma ferenda est. * alex. a. Marcello. * <a 224
pp.K.Iul.Iuliano et crispino conss.>
CJ.10.8.0.
De fiscalibus usuris.
CJ.10.8.1:
Imperator Antoninus
Eius
summae, quam tibi poenae nomine inflictam probaturus es, usurae non exigentur:
nec enim multam tibi procurator meus inrogavit ultra quam placitum est, sed poenam
te iussit inferre. * ant. a. antiocho. * <a 216 pp.Xv k.Dec.Sabino et
anullino conss.>
CJ.10.8.2:
Imperator Alexander Severus
Si sub
pignore creditum fuit, etiam fiscum, qui successit in locum debitoris, usuras
praestare oportet, si eas dependi saltem pacto placuit. * alex. a. victorino. *
<a 224 pp.Iii non.Sept iuliano et crispino conss.>
CJ.10.8.3:
Imperator Justinianus
Fiscum
etiam nostrum parere sanctioni nostri numinis iubemus, per quam usque ad
dimidiam centesimae usuras stipulari creditoribus exceptis certis personis
permisimus, ut ipse etiam fiscus ultra dimidiam centesimae partem a debitoribus
suis minime exigat, sive principaliter ei promiserunt sive a prioribus suis
creditoribus actiones ad eum quocumque modo devolutae sunt. * iust. a. menae
pp. * <a 529 d.Viii id.April.Constantinopoli decio vc.Cons.>
CJ.10.9.0.
De sententiis adversus fiscum latis retractandis.
CJ.10.9.1:
Imperator Antoninus
Causas,
in quibus contra fiscum iudicatum est, intra triennium retractari posse, et
post id tempus, si praevaricatio arguatur vel manifesta fraus probetur, notum
est. * ant. a. aristaeo. * <a 212 pp.Non.Iul. duobus aspris conss.>
CJ.10.10.0.
De bonis vacantibus et de incorporatione.
CJ.10.10.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Scire
debet gravitas tua intestatorum res, qui sine legitimo herede decesserint,
fisci nostri rationibus vindicandas nec civitates audiendas, quae sibi earum
vindicandarum ius veluti ex permissu vindicare nituntur: et deinceps quaecumque
intestatorum bona a civitatibus obtentu privilegiorum suorum occupata esse
compereris, ad officium nostrum eadem revocare non dubites. * diocl. et maxim.
aa. scyrioni rationali. * <a 292 d.Prid.Id.April.Hannibaliano et
asclepiodoto conss.>
CJ.10.10.2:
Imperator Constantinus
Si
quando adnotationes nostrae contineant possessionem sive domum, quam
donaverimus, " integro statu" donatam, hoc verbo ea vis continebitur,
quam ante scribebamus " cum adiacentibus et mancipiis et pecoribus et
fructibus et omni iure suo ": ut ea, quae ad instructum possessionis vel
domus pertinent, tradenda sint. * const. a. ad aemilium rationalem. * <a 313
d.Vi id.Mart.Mediolani constantino a.Iii et licinio conss.>
CJ.10.10.3pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
quando aut alicuius publicatione aut ratione iuris aliquid rei nostrae addendum
est, rite atque sollemniter per comitem rerum privatarum, deinde rationales in
singulis quibusque provinciis commorantes incorporatio impleatur et diligens
stilus singillatim omnia adscribat. * valentin. valens et grat. aaa. ad
florianum com. rer. privat.* <a 369 d.Iiii k.April.Valentiniano np.Et
victore conss.>
CJ.10.10.3.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Tituli
vero, quorum adiectione praedia nostris sunt consecranda substantiis, non nisi
publica testificatione ponantur: gravissimis statim subdendis suppliciis, qui
huiusmodi aliquid propria usurpatione temptaverint. <a 369 d.Iiii
k.April.Valentiniano np.Et victore conss.>
CJ.10.10.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
Vacantia
mortuorum bona tunc ad fiscum iubemus transferri, si nullum ex qualibet
sanguinis linea vel iuris titulo legitimum reliquerit intestatus heredem. *
honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 421 d.Viii id.Iul.Ravennae
eustathio et agricola conss.>
CJ.10.10.5pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
vacantia vel alio modo bona delata legibus ad aerarium perhibeantur, certi
palatini electi et iureiurando obstricti mittantur, ut eorum instantia praeses
provinciae praesente fisci patrono diligenter inquirat, cuius vacans cadensque
fuerit patrimonium, quantumque vel quale videatur. * theodos. et valentin. aa.
hermocrati com. rer. privat. * <a 435 d.Vii id.Oct.Constantinopoli theodosio
xv et valentiniano iiii aa.Conss.>
CJ.10.10.5.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Et cum
data reclamandi copia nullum id iure possidere vel vindicare constiterit
locumque aerario factum esse tam ipsius relatione quam publicorum monumentorum
fide constiterit, rerum nobis notitia intimetur, ut iussu nostro vacantia vel
aliae res nomine occupentur aerarii. <a 435 d.Vii id.Oct.Constantinopoli
theodosio xv et valentiniano iiii aa.Conss.>
CJ.10.10.5.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quae
forma etiam in parte bonorum vel in una alterave re seu actione una vel etiam
pluribus servetur. nam si quid per fraudem in dispendium aerarii fuerit
admissum, missi quidem exsecutores non evitant indignationem, praeses autem
facultatum parte dimidia multabitur, fisci vero patronus detrimentum quod vitio
eius fisco ingeritur resarcire urguebitur. <a 435 d.Vii
id.Oct.Constantinopoli theodosio xv et valentiniano iiii aa.Conss.>
CJ.10.11.0.
De delatoribus.
CJ.10.11.1:
Imperator Alexander Severus
Si ei
qui capere potest tacitum fideicommissum relictum est, cessat delatio. his enim
prohibetur tacite relinqui, qui palam relictum capere non possunt. * alex. a.
basso. * <a 223 pp.Xiii k.Mai.Maximo ii et aeliano conss.>
CJ.10.11.2pr.:
Imperator Gordianus
Monente
officii sollicitudine, quin immo iussu procuratoris, ut causam ab alio delatam
convenienti diligentia instrueres, non ipsum voluntarium delationis munus
suscepisse te actorum lectio, quae precibus intexta sunt, manifeste declarat. *
gord. a. eutychemo. * <a 238 pp.Viii id.Sept.Pio et pontiano conss.>
CJ.10.11.2.1:
Imperator Gordianus
Eapropter
ne quid in persona tua quod est sectae temporum meorum alienum attemptetur,
praeses provinciae vir clarissimus ad sollicitudinem suam revocabit. <a 238
pp.Viii id.Sept.Pio et pontiano conss.>
CJ.10.11.3:
Imperator Gordianus
Nulla
macula vel crimine delatoris adspergitur is, qui, cum ab officialibus fundum
seu domum fisci possidere contenderetur, non se sed alium eius rei possessorem
esse monstravit. * gord. a. caecilio. * <a 241 pp.Prid.K.Iul.Gordiano a.Ii
et pompeiano conss.>
CJ.10.11.4:
Imperatores carinus, numer.
Ex
varia statutorum diversitate ad id decursum est, ut hi, qui rei publicae causas
defendunt, delatorum criminibus non teneantur, cum omnibus notissimum est eos
solos exsecrabiles nuntiatores esse, qui fisco deferunt. * carinus et numer.
aa. candido. * <a 284 pp.Iii k.Sept.Carino et numeriano aa.Conss.>
CJ.10.11.5pr.:
Imperator Constantinus
Omnes
iudices invigilare praecipimus delatores sine fisci advocato denuntiantes
poenis adficere. apertissimi enim iuris est, ut, quod ex cuiuscumque patrimonio
ceciderit in casum, et legibus et retro iuris ordine fisci advocatis agentibus
vindicetur. * const. a. ad provinciales. * <a 335 d.Xi
k.April.Constantinopoli constantio et albino conss.>
CJ.10.11.5.1:
Imperator Constantinus
Sed
quia nonnulli praecipites secundum ius possessa patrimonia deferre non cessant,
damus omnibus qui se laesos existimant contra delatores severitatem iudicum
implorare ferro destrictam. <a 335 d.Xi k.April.Constantinopoli constantio
et albino conss.>
CJ.10.11.6:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Servum
domini delatorem iubemus in exemplum omnium proditorum severissimae sententiae
subiugari, etiamsi obiecta probaverit, excepto crimine maiestatis. * grat.
valentin. et theodos. aaa. panhellenio consulari lydiae.* <a 382 d.Vii
k.Nov.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.10.12.0.
De petitionibus bonorum sublatis.
CJ.10.12.1pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quisquis
in crimine maiestatis deprehensus fuerit et punitus bonaque eius, sicut
plectendi consuetudo criminis habet, fiscus invaserit, nullus eadem sub spe
munificentiae principalis audeat proprio iure poscere. qui contra legem id
ausus fuerit sperare, quod non licet, reus violatae legis habeatur. * grat. valentin.
et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d.Xvi k.Dec.Thessalonicae gratiano v
et theodosio aa.Conss. >
CJ.10.12.1.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sed
quoniam plerumque ita in nonnullis inverecunda petentium inhiatione constringimur,
ut etiam non concedenda tribuamus, nec rescripto quidem nostro adversus formam
latae legis loci aliquid relinquatur. <a 380 d.Xvi k.Dec.Thessalonicae
gratiano v et theodosio aa.Conss. >
CJ.10.12.1.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
quid autem ex bonis talibus nostro iudicio, nullo tamen desiderante atque
poscente, concedi cuiquam voluerimus, huiusmodi tantum valeat liberalitas.
<a 380 d.Xvi k.Dec.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss. >
CJ.10.12.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Omne
semen alienas appetendi fortunas stirpitus eruere cupientes nulli deinceps
volumus petitionis rerum esse licentiam, etsi intestatus quisquam quaeve ac
nullis e numero propinquorum extantibus vel uxore vel marito fati munus impleverit
et cuiuscumque sit condicionis aut sectae, seu quolibet titulo res fuerit
fiscalis. * theodos. et valentin. aa. zoilo pp. * <a 444 d.X
k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >
CJ.10.12.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nemo
audeat ad petitionem rerum defuncti defunctaeve, cuiuscumque fortunae aut
sectae sit, etsi fisco nostro locus pateat, adspirare, cum nec illis quidem,
quorum actu atque officio petitionem procedebat effectus, impune liceat nostris
sanctionibus adversari. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii
et albino conss. >
CJ.10.12.2.1a:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed
vir illustris quidem cuiuscumque temporis quaestor, si oblatae petitioni
subscripserit vel etiam responsum dederit, virque illustris comes rerum
privatarum , si vel instrui permiserit vel petitionem, si qua insinuatur,
admiserit, indignationem nostri numinis sustinebunt, ceterisque fient vindictae
temeritatis exemplum. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et
albino conss. >
CJ.10.12.2.1b:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Memoriales
vero, qui excipienda eiusmodi rescripta vel implenda ciraverint, et palatinos,
qui instruxerint vel gesta admissae petitionis ediderint, bonorum proscriptione
puniri decernimus. <a 444 d.X k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et
albino conss. >
CJ.10.12.2.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Pari
forma res etiam civiles et ad ius publicum pertinentes ab omni petitione
muniendas esse censemus, scilicet nec pragmatica iussione vel sacra adnotatione
vel quolibet oraculo divino seu mandatis, si qua contra hanc sanctionem nostram
fuerint impetrata, quodcumque roboris habere valituris. <a 444 d.X
k.Mai.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss. >
CJ.10.13.0.
De his qui se deferunt.
CJ.10.13.1pr.:
Imperator Constantinus
Is,
cuius tacite fidei commissa fuerit hereditas, statim officio gravitatis tuae
nuntiet et gesta prodat et continuo quod actum fuerit renuntiet, et post hanc
fidem tertiam ab omnibus defuncti bonis percipiat portionem. * const. a.
rationalibus hispaniarum. * <a 317 d.Id.Mart.Gallicano et basso conss.>
CJ.10.13.1.1:
Imperator Constantinus
Quod
si ab uxore defuncti istud officio devotionis tuae fuerit revelatum, ipsa
etiam, quam defunctus esse voluit heredem, si gesta aperuit, tali praemio
mancipetur, ut ex omni patrimonio medium consequatur et cum fisco nostro
celebret divisionem, id etiam habitura privilegium, ut prior eligat portionem:
et tunc occultator ille gestorum, fisci et mulieris pariter inimicus, exutus
omni patrimonio suo ac fisco vindicato in insulam deportetur. <a 317
d.Id.Mart.Gallicano et basso conss.>
CJ.10.14.0.
Si liberalitatis imperialis socius sine herede defecerit.
CJ.10.14.1:
Imperator Constantius
Iubemus,
ut, si quis forte ex his, quibus communiter a nobis aliquid donatum sit , nullo
herede relicto decesserit, ad consortem potius solacium quam ad personam aliam
pars perveniat decedentis. * constantius a. orioni com. rer. privat. * <a
348 d.Xv k.Iul.Mediolani philippo et salia conss.>
CJ.10.15.0.
De thesauris.
CJ.10.15.1pr.:
Imperatores Leo, Zeno
Nemo
in posterum super requirendo in suo vel alieno loco thesauro vel super invento
ab alio vel a se effusis precibus pietatis nostrae benignas aures audeat
molestare. * leo et zeno aa. epinico consulari. * <a 474 d.Vi id.Oct.Leone
iuniore a.Cons.>
CJ.10.15.1.1:
Imperatores Leo, Zeno
Nam in
suis quidem locis unicuique, dummodo sine sceleratis ac puniendis sacrificiis
aut alia qualibet arte legibus odiosa, thesaurum ( id est condita ab ignotis
dominis tempore vetustiore mobilia) quaerere et invento uti liberam tribuimus
facultatem, ne ulterius dei beneficium invidiosa calumnia persequatur, ut
superfluum sit hoc precibus postulare, quod iam lege permissum est, et
imperatoriae magnanimitatis videatur praevenire liberalitas postulanda. <a
474 d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
CJ.10.15.1.2:
Imperatores Leo, Zeno
In
alienis vero terrulis nemo audeat invitis, immo nec volentibus vel ignorantibus
dominis opes abditas suo nomine perscrutari. <a 474 d.Vi id.Oct.Leone
iuniore a.Cons.>
CJ.10.15.1.3:
Imperatores Leo, Zeno
Quod
si nobis super hoc aliquis crediderit supplicandum aut praeter huius legis
tenorem in alieno loco thesaurum scrutatus invenerit, totum hoc locorum domino
cedere compellatur et velut temerator legis saluberrimae puniatur. <a 474
d.Vi id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
CJ.10.15.1.4:
Imperatores Leo, Zeno
Quod
si forte vel arando vel alias terram alienam colendo vel quocumque casu, non
studio perscrutandi, in alienis locis thesaurum invenerit, id quod repertum
fuerit dimidia retenta altera data cum locorum domino patiatur. ita enim
eveniet , ut unusquisque suis fruatur et non inhiet alienis. <a 474 d.Vi
id.Oct.Leone iuniore a.Cons.>
CJ.10.16.0.
De annona et tributis.
CJ.10.16.2:
Imperatores valer., gallien.
Aes
quidem alienum pro portionibus, ex qua quisque defuncto heres extitit,
praestare oportet, annonas autem is solvere debet, qui possessiones tenet et
fructus percipit. * valer. et gallien. aa. et valer. c. antiocho. * <a 260 pp...
saeculare et donato conss.>
CJ.10.16.3:
Imperator dec.
Indictiones
non personis, sed rebus indici solent: et ideo, ne ultra modum earundem
possessionum quas possides conveniaris, praeses provinciae prospiciet. * dec.
a. citicio. * <a 249 pp. xvii k. nov. aemiliano et aquilino conss.>
CJ.10.16.4:
Imperator Constantinus
Omnes
pensitare debebunt, quae manus nostrae delegationibus adscribuntur, nihil
amplius exigendi. nam si quis vicarius aut rector provinciae aliquid iam
cuiquam crediderit remittendum, quod aliis remiserit, de propriis dare
facultatibus compelletur. * const. a. ad proclianum. * <a 315 d. xv k. iul.
constantino a. iiii et licinio iiii conss.>
CJ.10.16.5:
Imperator Constantius
Omnes
omnino ad oblationem functionum publicarum oportet urgueri. lege enim nostra
signatum est nec esse extraordinaria nec vocari, quae sollemniter a
provincialibus devotissimis conferenda sunt. * constantius a. ad uranium. *
<a 339 d. iii non. febr. constantio a. ii et constante conss.>
CJ.10.16.6:
Imperatores Valentinianus, Valens
Pro
locis ac proximitate possessionum annonam ad limitem transvehi praecipimus. *
valentin. et valens aa. ad dracontium vic. africae. * <a 365 d. xv k. iul.
mediolani valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.10.16.7:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
In
fraudem annonariae rei ac devotionis publicae elicitum damnabili subreptione
rescriptum manifestum est vires non posse sortiri circa omnes igitur par atque
aequalis illationis forma teneat. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad
principium pp. * <a 385 d. viii k. oct. aquileia arcadio a. et bautone
conss.>
CJ.10.16.8:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Nemo
possessorum ad instruendas mansiones vel conferendas species longius delegetur,
sed omnis itineris ac necessitatis habita ratione delegentur. * valentin.
theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 385 d. x k. ian. constantinopoli
arcadio a. et bautone conss.>
CJ.10.16.9:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Mediterraneae
civitates antea maritimis et maritimae mediterraneis onerabantur expensis, ut
plus haberet dispendii translatio quam devotionis illatio. hoc non solum in
praesens, verum etiam in posterum prohibemus ea lege, ut se ultimo noverint
supplicio puniendos, qui ista commiserint. * valentin. theodos. et arcad. aaa.
cynegio pp. * <a 386 d. iii non. sept. valentiae honorio np. et euodio
conss.>
CJ.10.16.10:
Imperatores Arcadius, Honorius
Obsistere
commodis publicis et statutis necessitatibus non possunt privilegia dignitatum.
unde ut quisque praedii emolumenta consequitur, si non is evoluto anni spatio
intra sex menses omnem cui esse constrictus dicitur reliquorum intulerit
cumulum, ad ipsos qui sunt domini praedii exactionem volumus pertinere. *
arcad. et honor. aa. minervio com. rer. privat. * <a 398 pp. romae honorio
a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.10.16.11:
Imperatores Arcadius, Honorius
Iudices,
quos circa profliganda aerarii nostri compendia neglegentes ac desides fuisse
constiterit, omnia quae in administratione positi perceperunt emolumenta
reddere compellantur. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. * <a 401 d. iii k.
mart. mediolani vincentio et fravito conss.>
CJ.10.16.12pr.:
Imperator Theodosius
Id ab
unaquaque provincia censuimus expetendum, quod ab isdem nuper esse promissum
tua sublimitas indicavit. * theodos. a. isidoro pp. illyrici. * <a 424 d. vi
id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>
CJ.10.16.12.1:
Imperator Theodosius
Ut
nullus vero de cetero ad possessiones eorum ( quod maxime formidant) inspector
accedat, macedonum reliqui exemplum secuti mediae quantitatis, ut obtulisse
noscuntur, tributa sucipiant( !). <a 424 d. vi id. oct. constantinopoli
victore vc. cons.>
CJ.10.16.12.2:
Imperator Theodosius
Sed
achivi, qui protestati sunt nihil a se ultra tertiam partem posse conferri,
illud exsolvant, ad quod se indubitanter fore idoneos pollicentur. <a 424 d.
vi id. oct. constantinopoli victore vc. cons.>
CJ.10.16.12.3:
Imperator Theodosius
Quae
dispositio in perpetuum observabitur: sacrosancta thessalonicensis ecclesia
civitatis excepta, ita tamen, ut aperta sciat propriae tantummodo capitationis
modum beneficio mei numinis sublevandum, nec externorum gravamine tributorum
rem publicam ecclesiastici nominis abusione laedendam. <a 424 d. vi id. oct.
constantinopoli victore vc. cons.>
CJ.10.17.0.
De indictionibus.
CJ.10.17.1pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Omnes
omnino quocumque titulo possidentes, quod delegatio superindicti nomine videtur
amplexa, velut canonem cogantur inferre: et ne qua sit dubietas, hac aperta
definitione decernimus, ut id potius canonis vocabulo postuletur. * honor. et
theodos. aa. palladio pp. * <a 416 d. vii id. ian. ravennae theodosio a. vii
et palladio conss.>
CJ.10.17.1.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Nulla
igitur domus vel sacri patrimonii vel emphyteutici iuris vel hominum
privatorum, etiamsi privilegium aliquod habere doceantur, ab hac necessitate
seiuncta sit, quae iam non extraordinarium, ut hactenus, sed ipsis facientibus
canonicum nomen accepit. <a 416 d. vii id. ian. ravennae theodosio a. vii et
palladio conss.>
CJ.10.17.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Particulari
delegationum notitia ante indictionis exordium singulis transmissa provinciis,
collationis modum a possessoribus multo ante prospectum devotionis solitae, non
subitis calumniis, tua sublimitas faciat imputari, ut et provincialibus
subeundi dispendii necessitas auferatur et officiis ingerendi damna licentia
denegetur. * theodos. et valentin. aa. dario pp. * <a 436 d. v k. sept.
apameae isidoro et senatore conss.>
CJ.10.18.0.
De superindicto.
CJ.10.18.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nihil
superindictorum nomine ad solas praefecturae litteras quisquam provincialis
exsolvat, neque ullius omnino indictionis titulus etiam sollemnis immineat,
nisi eum nostro confirmata iudicio et imperialibus nexa praeceptis sedis
amplissimae deposcat indictio et cogat exactio. * grat. valentin. et theodos.
aaa. ad proconsules vics omn. rectorres.* <a 382 d. vii k. iun. mediolani
antonio et syagrio conss.>
CJ.10.19.0.
De exactionibus tributorum.
CJ.10.19.1:
Imperator Constantinus
Ducenarii
et centenarii sive sexagenarii non prius debent aliquem ex debitoribus
convenire, quam a tabulario civitatis nominatim breves accipiant debitorum.
quam quidem exactionem sine omni fieri concussione oportet. * const. a. ad
aelianum procons. africae. * <a 315 d. k. nov. treviris constantino a. iiii
et licinio iiii conss.>
CJ.10.19.2pr.:
Imperator Constantinus
Nemo
carcerem plumbatarumque verbera aut pondera aliaque ab insolentia iudicium
reperta supplicia in debitorum solutionibus vel a perversis vel ab iratis
iudicibus expavescat. carcer poenalium, carcer hominum noxiorum est:
officialium et cum denotatione eorum iudicum, quorum de officio coercitiores
esse debebunt, qui contra hanc legem admiserint. * const. a. ad pop. * <a
320 d. k. febr. constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.10.19.2.1:
Imperator Constantinus
Securi
iuxta praesidem transeant solutores: vel certe, si quis tam alienus ab humano
sensu est, ut hac indulgentia ad contumaciam abutatur, contineatur aperta et
libera et in usum hominum instituta custodia militari. <a 320 d. k. febr.
constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.10.19.2.2:
Imperator Constantinus
Si in
obdurata nequitia permanebit, ad res eius omnemque substantiam eius exactor
accedat solutionis obsequio cum substantiae proprietate suscepto. qua facultate
praebita omnes fore credimus proniores ad solvenda ea, quae ad nostri usus
exercitus pro communi salute poscuntur. <a 320 d. k. febr. constantino a. vi
et constantino c. conss.>
CJ.10.19.3:
Imperator Constantius
Quotiens
quis et privati debitor invenitur et fisci, et abreptus ab uno officio
teneatur, ad universi debiti solutionem qui eum abstulit coartetur ac totius
summae exactionem in se suscipiat, qui eundem avellendum subtrahendumque
crediderit. * constantius a. nemesiano com. larg. * <a 345 d. iiii id. mai.
nizibi amantio et albino conss.>
CJ.10.19.4:
Imperator Constantius
Actores
ceterique rei privatae nostrae ad solutionem specierum sollemnium debiti
vigoris auctoritate cogantur, ne provinciales rei privatae nostrae fatiget
immunitas. * constantius a. eustathium pp. * <a 349 d. viii id. mart. pp.
romae limenio et catullino conss.>
CJ.10.19.5:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Apparitores,
quicumque in collatione auri praecepti fuerint officii sui adhibere servitium,
titulorum debita et collationum summas relationis suae fide et adnotatione
praescribant, sitque ex officialis instructione officium conscium, quid exactum
quidve perlatum esse videatur, ne longinqui itineris diversitate susceptor
abductus et curiae suae desit et rei familiaris detrimenta sustineat. *
theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d. prid. id. april. constantinopoli
theodosio a. iii et abundantio conss.>
CJ.10.19.6:
Imperatores Arcadius, Honorius
In
fiscalibus debitis, hoc est annonariis ceterisque titulis, qui ad arcam
eminentissimae pertinent praefecturae, nec non in iis debitis, quae rationalis
usurpat officium, rectores provinciarum constringantur et eos necessitas maneat
exigendi, a quibus expectatur auctoritas. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. *
<a 398 d. viii k. iun. mediolani honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.10.19.7pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Missi
opinatores cum delegatoriis iudicibus eorumque officiis insistant, ut intra
anni metas id quod debetur accipiant: nihil his sit cum possessore commune, cui
non militem, sed exactorem, si sit obnoxius, convenit imminere. * arcad. et
honor. aa. hadriano pp. * <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et
fravito conss.>
CJ.10.19.7.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Iudices
itaque, qui provinciales passi fuerint opinatoribus delegari, eiusdem
quantitatis duplex poena retinebit: et apparitores ex quodlibet officio
sententiam deportationis excipient, si per semet exigendos voluerint delegare
militibus: et curiales temporale manebit exilium, si eos quos sollemniter
exigere consuerunt opinatoribus putaverint esse tradendos, cum iudicem oporteat
inquirere debitores, tabularios fideliter providere nomina debitorum,
apparitores sive curiales consuetudine servata regionum convictis debitoribus
imminere: ut perceptis congruis emolumentis opinatores impleto anno ad proprios
numeros valeant remeare. <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et
fravito conss.>
CJ.10.19.7.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Qui si
ultra annum protracti fuerint, iudices et officia absque ulla mora de proprio
cogantur exsolvere militibus quod debetur, ipsis adversus obnoxios repetitione
servata. <a 401 d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss.>
CJ.10.19.7.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quod
si ad nos aliqua de retentis opinatoribus querella pervenerit, in duplum ab his
protinus exigetur, ut partem debitam miles, reliquum fiscus accipiat. <a 401
d. iii id. iul. mediolani vincentio et fravito conss.>
CJ.10.19.7.4:
Imperatores Arcadius, Honorius
Iudicibus
quoque eorumque officiis eatenus subvenimus, ut in contumaces debitores
cuiuslibet dignitatis auctoritatem suam exserant ac, si impudenter solutio
differatur, actores procuratores eorumque praedia persequantur, de eorum quoque
nominibus ad nostram scientiam relaturi. <a 401 d. iii id. iul. mediolani
vincentio et fravito conss.>
CJ.10.19.8:
Imperatores Leo, Anthemius
Si
divina domus aut quilibet cuiuscumque dignitatis atque fortunae re vera fundos
extra metrocomias non patrocinii gratia, sed emptionis iure vel quolibet alio
titulo legitimo possederit et non impositas rei publicae functiones agnoverit,
quemadmodum prior dominus dependebat, omnibus modis possessiones eorum publico
vindicentur et curiae eiusdem civitatis sub qua vici siti sunt adsignentur, ut
publicis commoditatibus circa tributarias functiones undique nostra provisione
videatur esse consultum. * leo et anthem. aa. nicostrato pp. * <a 468 d. k.
sept. anthemio a. ii cons.>
CJ.10.20.0.
De superexactionibus.
CJ.10.20.1pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quidquid
ultra debitum elicitum fuerit a curialibus vel cohortalibus vel aliis exactoribus,
in duplum eruatur, quod provincialibus restitui protinus oportebit. * arcad. et
honor. aa. apollodoro procons. africae. * <a 400 d. prid. id. mart.
mediolani stilichone et aureliano conss.>
CJ.10.20.1.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quis autem exactorum in superexactionis crimen fuerit confutatus, capitali
periculo cupiditas eius amovenda atque prohibenda est, si in isdem sceleribus
perseveret. <a 400 d. prid. id. mart. mediolani stilichone et aureliano
conss.>
CJ.10.21.0.
De capiendis et distrahendis pignoribus tributorum causa.
CJ.10.21.1:
Imperator Constantinus
Res
eorum, qui fiscalibus debitis per contumaciam satisfacere differunt,
distrahantur: comparatoribus data firmitate perpetua possidendi. * const. a. ad
afros. * <a 327 d. xv k. iun. serdicae constantio et maximo conss.>
CJ.10.21.2:
Imperator Constantinus
Satis
sit debitorem annonarum ad solvendi necessitatem capione pignorum conveniri. *
const. a. restituto praes. sardiniae. * <a xxxx d. viii id. dec.
thessalonicae constantio vi et constante iii aa. conss.>
CJ.10.22.0.
De apochis publicis et descriptionibus curialium.
CJ.10.22.1pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Ad
inferiorem curialium relevandas fortunas et impressionem potentium itidem
curialium cohibendam placuit, ut descriptiones, si quae per singulos ordines
cogentibus diversis negotiis agitantur, non sumant ante principium, quam apud
acta provinciarum rectoribus intimentur et ex eorum fuerint receptae
sententiis. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 410 d. vii k. sept.
constantinopoli varane cons.>
CJ.10.22.1.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Sed et
aurum, quod ex huiusmodi contributione redigitur, ita debet susceptori aurario
consignari, ut securitatibus nomen inferentis, dies consul mensis causa et
summa comprehendatur, quo et descriptionis aequitas illustretur et descriptus
documentis evidentibus fulciatur. <a 410 d. vii k. sept. constantinopoli
varane cons.>
CJ.10.22.1.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Hoc
etiam observando, ut in quadrimenstruis quoque brevibus, qui ad excellentiae
tuae officium sollemniter diriguntur, celebratae descriptionis dispunctio
societur, ut omnes vestrae potestatis scientiam formidantes nihil ad
relevationem locupletum atque inopum perniciem audeant pertemptare. <a 410
d. vii k. sept. constantinopoli varane cons.>
CJ.10.22.1.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quod
et tunc optimum est custodiri, cum lucrativae facultates ex bonis curialium
curiae obvenerint, ut et inopes et locupletes fructu provisionis simillimae
potiantur. <a 410 d. vii k. sept. constantinopoli varane cons.>
CJ.10.22.1.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quam
dispositionem si quis iudicum numerariorum vel curialium mutilandam esse
crediderit, interminationi quam vestra sedes statuerit subiacebit. <a 410 d.
vii k. sept. constantinopoli varane cons.>
CJ.10.22.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Semel
securitatem de refusione munerum emissam ab alio iudice non liceat refricari.Et
ideo spectabilitas tua saluberrimae ac iustissim1e praeceptionis formam secuta
prohibebit in posterum eos ad discussionem transacti muneris constringi, quos
claruit accepta securitatis prosperitate laetari. * theodos. et valentin. aa.
celeri procons. africae. * <a 429 d. v k. mai. ravennae post consulatum felicis
et tauri vv. cc.>
CJ.10.22.3:
Imperator Marcianus
Quicumque
de provincialibus et collatoribus decurso posthac quantolibet annorum numero,
cum probatio aliqua ab eo tributariae solutionis exposcitur, trium cohaerentium
sibi annorum apochas securitatesque protulerit, superiorum temporum apochas non
cogatur ostendere, neque de praeterito ad illationem functionis tributariae
coartetur, nisi forte aut curialis aut quicumque apparitor vel optio vel
actuarius vel quilibet publici debiti exactor sive compulsor possessorum vel
collatorum habuerit cautionem, aut id quod deposcit deberi sibi manifesta
gestorum adsertione patefecerit. * marcian. a. constantino pp. * <a 456 d.
xv k. aug. varane et iohanne conss.>
CJ.10.22.5:
Imperator Justinianus
Securitatibus,
quae publicarum functionum gratia sive in solidum sive ex parte solutae esse
conscribuntur, nullam exceptionem non numeratae pecuniae penitus opponi
concedimus. * iust. a. menae pp. * <a 528 d. k. iun. constantinopoli dn.
iustiniano a. ii cons.>
CJ.10.23.0.
De canone largitionalium titulorum.
CJ.10.23.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnem
summam auri vel argenti reliquarumque specierum, quae sacris largitionibus ex
more penduntur, statim ut exactio fuerit celebrata, ad thesauros uniuscuiusque
provinciae vel ad proximos referri sub obsignatione tabularii ceterorumque,
quos sollicitos esse debere praecedentia iussa decreverant, et thesaurorum
praepositis consignari praecipimus, ut exinde ad sacrum comitatum integer
omnium titulorum numerus dirigatur. * grat. valentin. et theodos. aaa.
lolliano. * <a 383 d. xii k. aug. merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.23.2pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Neque
sacrarum privatarum vel largitionum palatina officia ex quacumque causa ex
quocumque titulo fiscalis debiti, cum ad provinciam mittuntur, possessores per
se audeant convenire, sive id ex praeterito reliquum trahatur seu praesentis
temporis tributo solvi conveniat: sed rectores provinciarum frequenter adeundo
commoneant eorumque officiis incumbant. * honor. et theodos. aa. ad anthemium
pp. * <a 408 d. vii id. dec. constantinopoli basso et philippo conss.>
CJ.10.23.2.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quod
si rector provinciae imminentem sibi memoratorum declinare molestiam quaerens vel
qualibet alia ratione isdem propria auctoritate publicae exactionis permiserit
curam, tam ipse quam officium eius vicena auri pondo fisco dependent. <a 408
d. vii id. dec. constantinopoli basso et philippo conss.>
CJ.10.23.3pr.:
Imperatores Leo, Anthemius
Praecepit
nostra serenitas neque veloci cursui neque alii praeter veterem consuetudinem
gravamini subiacere chartularios, qui de cohortalibus officiis uniuscuiusque
provinciae largitionales titulos retractare constituuntur, cum et idem
amplissima praefectura disposuisse perhibeatur, ut his necessitatibus liberati
fideliter largitionales titulos valeant retractare. * leo et anthem. aa.
heliodoro com. sacr. larg. * <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio
a. ii cons.>
CJ.10.23.3.1:
Imperatores Leo, Anthemius
Quod
si aliquo tempore nostra iussio temerario ausu ex aliqua parte fuerit violata,
tam rector provinciae quam apparitio eius triginta librarum auri condemnatione
plectentur. <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio a. ii cons.>
CJ.10.23.3.2:
Imperatores Leo, Anthemius
Insuper
virum spectabilem orientis comitem eiusque officium licentiam habere conatus
nefarios inhibendi tam moderatorum quam cohortalis officii, cum de hac re
admoniti fuerint a palatinis et eandem poenam formidantibus, si non omnibus
modis pietatis nostrae decreta congruum mereantur effectum. <a 468 d. viii
k. aug. constantinopoli anthemio a. ii cons.>
CJ.10.23.3.3:
Imperatores Leo, Anthemius
Illud
etiam generali forma sancimus, ut in omnibus provinciis tam nominatio specialium
susceptorum largitionalium titulorum quam defensio tractatorum non tantum per
viros clarissimos moderatores provinciarum, sed etiam per viros spectabiles
proconsules et praefectum augustalem ac laudabiles vicarios una cum eorum
officiis, admonentibus semper nec non imminentibus palatinis procuretur
providentibus, ut post nominationem etiam specialium susceptorum largitionalium
titulorum nulla minuendae exactionis ad sacrum pertinentis aerarium aut
transferendi ad arcarios aut quoslibet alios extraneos titulos rectoribus
provinciarum aut eorum officiis, sed etiam curialibus licentia permittatur:
quadrimenstruis brevibus per idoneum tractatorem eorundem titulorum super
commendandis ratiociniis publicis periculo rectorum provinciarum ad sacratissimam
urbem transmittendis. <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio a. ii
cons.>
CJ.10.23.3.4:
Imperatores Leo, Anthemius
Nam
quacumque ex parte, quam iussit nostra tranquillitas, si minus fuerit
procuratum, poena superius designata tam ipsi iudices quam eorum officia se
noverint esse plectendos. <a 468 d. viii k. aug. constantinopoli anthemio a.
ii cons.>
CJ.10.23.4:
Imperatores Leo, Anthemius
Praecipimus,
ut, si forte delegatio, quae ab amplissima praefectura in diversas provincias
ex more quotannis emittitur, minus contineat omnes largitionales titulos aut
quo modo exactio eorum debet procedere, nihilo minus competentem a viris
spectabilibus tam proconsulibus quam vicariis et viro spectabili comite
orientis et praefecto augustali nec non rectoribus provinciarum eorumque
officiis et curialibus omnium largitionalium titulorum exactionem procurari:
vicenarum librarum auri condemnationem prae oculis habentibus, si quid minus
exactum vel illatum sacro fuerit aerario, quam prisca et inveterata consuetudo sacris
largitionibus inferri constituit. * leo et anthem. aa. heliodoro com. sacr.
larg. * <a 468 d. k. iul. constantinopoli anthemio a. ii cons.>
CJ.10.24.0.
Ne operae a collatoribus exigantur.
CJ.10.24.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Operarum
praebitionem, quae illicite a provincialibus hactenus expetita est, sinceritas
tua cessare praecipiat. * valentin. valens et grat. aaa. ad viventium pp. *
<a 369 d. x k. mart. treveris valentiniano np. et victore conss.>
CJ.10.25.0.
De immunitate nemini concedenda.
CJ.10.25.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
His
nostrae serenitatis edictis civitatum tabulariis erit flamma supplicium, si
cuiusquam fraude ambitu potestate iniusta cuiuspiam profiteretur immunitas, ac
non secundum praecedentem definitionem omnes omnino abolita specialium
immunitatum gratia necessitas tributariae functionis firmata censitorum
peraequatorum provincialium iudicium peraequatione constrinxerit. * grat.
valentin. et theodos. aaa. ad pop. * <a 383 d. iii non. mart. mediolani
merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.25.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Per
bithyniam ceterasque provincias possessores et reparationi publici aggeris et
ceteris eiusmodi muneribus pro iugorum numero vel capitum, quae possidere
noscuntur, adstringi cogantur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a
412 d. vii k. nov. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss.>
CJ.10.26.0.
De conditis in publicis horreis.
CJ.10.26.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Omnia
quae in horreis habentur expendi volumus, ita ut non prius ad frumentum
tendatur expensio, quod sub praefectura tua urbis horreis infertur, quam vetera
condita fuerint erogata. * valentin. et valens aa. ad volusianum pu. * <a
364 d. vi id. april. divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.10.26.1.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Et si
forte vetustate species ita corrupta est, ut per semet erogari sine querella
non possit, eidem ex nova portione misceatur, cuius adiectione corruptio velata
damnum fisco non faciat. <a 364 d. vi id. april. divo ioviano et varroniano
conss.>
CJ.10.26.1.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Ad
istud autem negotium arbitratu ac iudicio tuo nobilis prudens fidelis optime
sibi conscius pro integritatis meritis adponatur custos ac mensor, qui vel
frumenta modio metiatur vel iustis aestimationibus colligat, quanta habeantur
in condito. <a 364 d. vi id. april. divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.10.26.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Cum ad
quamlibet urbem mansionemve accesseris, protinus horrea inspicere te volumus,
ut devotissimis militibus effloratae et incorruptae species praebeantur. *
valentin. et valens aa. artemio praesidi. * <a 364 d. viii k. sept. arelate
divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.10.26.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Nam si
per incuriam officii gravitatis tuae sartorum tectorum neglecta procuratione
aliqua pluviis infecta perierint, iam ad damnum tuum referentur. <a 364 d.
viii k. sept. arelate divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.10.26.3pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nulli
posthac horreaticas species contingendi copia praebeatur. * arcad. et honor.
aa. anatolio pp. per illyricum. * <a 397 d. vii id. iul. constantinopoli
caesario et attico conss.>
CJ.10.26.3.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sin
vero quisquam temerator horreorum extiterit, qui sibi ex praedictis aliquid
audeat usurpare, hanc poenam sciat nostro arbitrio definitam, ut deportationis
poenae subiectus totius substantiae cogatur subire iacturam. <a 397 d. vii
id. iul. constantinopoli caesario et attico conss.>
CJ.10.27.0.
Ut nemini liceat in coemptione specierum se excusare et de munere sitoniae.
CJ.10.27.1pr.:
Imperator Anastasius
Quotiens
urguente necessitate comparationes frumenti vel hordei aliarumque specierum
quibuslibet provinciis indicentur, nulli penitus possidentium sese sub
cuiuscumque privilegii occasione excusandi tribui facultatem censemus, omnique,
cuicumque possidentium quocumque modo quocumque tempore per sacros apices vel
etiam pragmaticam sanctionem aut iudicialem forte dispositionem huiusmodi
excusatio data est vel postea data fuerit, licentia minime umquam contra
tenorem nostrae legis saluberrimae valitura. * anastas. a. matroniano pp. *
<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>
CJ.10.27.1.1:
Imperator Anastasius
Adeo
namque huiusmodi onera cunctis, pro qua singulos portione contingit, volumus
inrogari, ut ab isdem comparationibus nec sacratissimam nostrae pietatis nec
serenissimae nostrae coniugis domum pateremur subtrahere. <a 491 d. iii k.
aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>
CJ.10.28.0.
De collatione donatorum vel relevatorum aut translatorum seu adaeratorum.
CJ.10.28.1pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Dispositionem
amplissimae recordationis antiochi, quae certam quantitatem ante se relevatis
possessionibus nomine canonis indixit, non imminui decernimus: id enim, quoniam
in canonem cecidit et anniversaria debet pensitatione persolvi, nec in
praeteritum nec in posterum patimur esse concessum. * theodos. et valentin. aa.
hermocrati pp. * <a 444 d. xii k. dec. constantinopoli theodosio a. xviii et
albino conss.>
CJ.10.28.1.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Indulgentiam
vero memoratae descriptionis et in anteactum et in posterum tempus non solum in
relevatis, verum etiam in donatis adaeratis translatisque, seu quodlibet aliud
nomen novae descriptionis excogitatum est, volumus observari nullamque super
his umquam exactionis molestiam formidari, quibus non tantum reliqua praeteriti
temporis relaxamus, sed nec in posterum quicquam innovationis aut oneris
adiciendum esse censemus, nullique licere deinceps contra divalia statuta
relevare suas possessiones. <a 444 d. xii k. dec. constantinopoli theodosio
a. xviii et albino conss.>
CJ.10.28.1.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Noverit
tamen amplissimae tuae sedis officium, quod si aliquando nobis suggestio huic
nostrae sanctioni contraria porrigatur, vel si sacris mandatis ( si qua forte
citra suggestionem his piis dispositionibus adversa manaverint) obsequatur et
aliquos tamquam debitores ex huiusmodi titulo crediderit exponendos, ducentarum
librarum auri se condemnatione multandum. <a 444 d. xii k. dec.
constantinopoli theodosio a. xviii et albino conss.>
CJ.10.29.0.
De collatione aeris.
CJ.10.29.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Aeris
pretia, quae a provincialibus postulantur, ita exigi volumus, ut pro viginti
libris aeris solidus a possessore reddatur. * arcad. et honor. aa. hilario. *
<a 396 d. v k. ian. mediolani arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.10.30.0.
De discussoribus.
CJ.10.30.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quotiens
in discrepatione constiterit inique discussionem fuisse confectam et fidem
facti non poterit approbare discussor, ipse in eodem titulo et in eodem modo ad
solvendum protinus urgeatur, in quo alterum perperam fecerit debitorem. *
valentin. valens et grat. aaa. ad arthemium vic. hispaniarum.* <a 369 d.
prid. id. mai. valentiniano np. et victore conss.>
CJ.10.30.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ne
casu amissa securitate publica quaedam praeda nascatur collatoribus,
decernimus, ut, quando securitates a discussoribus seu apparatioribus expositae
ratiociniis publicis continentur, rursus per iniuriam non petantur. * arcad. et
honor. aa. messalae pp. * <a 400 d. v k. dec. mediolani stilichone et
aureliano conss.>
CJ.10.30.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Per
singulas provincias vel civitates honoratis usque ad comitivam consistorianam
nec non etiam militantibus et suis obsequiis non adhaerentibus, advocatis quin
etiam fori provincialis mandari discussionis iugorum sollicitudinem decernimus.
* theodos. et valentin. aa. apollonio pp. * <a 442 d. v k. ian. eudoxio et
dioscoro conss.>
CJ.10.32.0.
De decurionibus et filiis eorum et qui decuriones habentur quibus modis a
fortuna curiae liberentur.
CJ.10.32.1:
Imperatores valer., gallien.
Si,
cum te pater decurionem esse voluisset, illo in rebus humanis agente honor tibi
iste delatus est, tenetur quidem etiam heredes eius rei publicae ( nam in hac
parte vice fideiussoris pater accipitur), sed non ante nisi tuis rebus
excussis. * valer. et gallien. aa. et valer. c. caesoni. * <a 259 pp. v k.
dec. aemiliano et basso conss.>
CJ.10.32.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Observare
magistratus oportebit, ut decurionibus sollemniter in curiam convocatis
nominationem ad certa munera faciant eamque statim in notitiam eius qui fuerit
nominatus per officialem publicum perferre curent, habituro appellandi, si
voluerit, atque agendi facultatem apud praesidem causam suam iure consueto:
quem si constiterit nominari minime debuisse, sumptus litis eidem a nominatore
restitui oportebit. * diocl. et maxim. aa. exempl. sacr. litt.* <a xxx sine
die et consule.>
CJ.10.32.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
decurionatus honorem sponte susceperis, albo eximi, licet annosum te esse
dicis, non potes. * diocl. et maxim. aa. iulio.* <a 285 pp. id. nov.
diocletiano a.Ii et aristobulo conss.>
CJ.10.32.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
adoptivum filium ex adoptantis dignitate decurionis filium effici nulla
dubitatio est, pro atrocibus iniuriis eum, quem ad vicem naturalis pignoris
tibi adscribebas, a praeside provinciae illicitis corporis cruciatibus adfici
non oportuit hocque congruenti poena coercebitur. * diocl. et maxim. aa.
cassiano.* <a 285 pp. xii k. dec. diocletiano a. ii et aristobulo conss.>
CJ.10.32.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Filios
in potestate patris positos ad munera seu honores non posse devocari falso tibi
persuasum est. sane si ad nominationem filii consensum non accommodaveris, ob
administrationem ipsius minime conveniri poteris. * diocl. et maxim. aa.
alexandro.* <a 286 pp. vi id.... maximo ii et aquilino conss.>
CJ.10.32.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Expertes
litterarum decurionis munera peragere non prohibent iura. * diocl. et maxim.
aa. et cc. leontio.* <a 293 d. viii k. mai. aa. conss.>
CJ.10.32.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Licet
indivisa bona fratres habent, nihilo minus tamen singuli suo nomine civilibus
tenentur muneribus. * diocl. et maxim. aa. et cc. diogeniano.* <a 293 pp.
iiii id. mai. paulino ipsis aa. conss.>
CJ.10.32.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Infamia,
quae tibi abominanda est, non etiam amissionis oculorum casus quaesitum adimit
honorem. * diocl. et maxim. aa. et cc. platoniano.* <a 294 d. xvi k. febr.
nicomediae cc. conss.>
CJ.10.32.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
In
albo decurionum perscriptis patrem non habenti filios anteferri constitit. *
diocl. et maxim. aa. et cc. aurelio.* <a 294 >
CJ.10.32.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
ultra septuagesimum annum aetatis patrem tuum esse praeses provinciae
perspexerit, eum personalium munerum vacatione perfrui providebit. * diocl. et
maxim. aa. et cc. aurelio.* <a 294 >
CJ.10.32.11:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Uxorem
pro marito decurione conveniri non posse procul dubio est. * diocl. et maxim.
aa. et cc. maximo.* <a 294 >
CJ.10.32.12:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
infames immunitatem habere, cum hoc privilegii, non notae sit, convenit. *
diocl. et maxim. aa. et cc. zotico.* <a 293 d. v k. dec. aa. conss.>
CJ.10.32.13:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
A
muneribus decurionatus nec sententia praesidis in perpetuum nec anni
quinquaginta nec podagrae valitudo praestat excusationem. * diocl. et maxim.
aa. et cc. proto.* <a xxxx >
CJ.10.32.14:
Imperator Constantinus
Nemo
iudex aliquem suo arbitrio de curia liberet. nam si quis fuerit eiusmodi
infortunio depravatus, ut debeat sublevari, de eius nomine ad nostram scientiam
referri oportet, ut certo temporis spatio civilium munerum ei vacatio
porrigatur. * const. a. ad euagrium. * <a 313 pp. id. mart. constantino a.
iii et licinio iii conss.>
CJ.10.32.15:
Imperator Constantinus
Universos
decuriones volumus a tabellionum officiis temperare. * const. a. hilariano
correctori lucaniae et brittiorum. * <a 316 d. iii k. febr. sabino et rufino
conss.>
CJ.10.32.16:
Imperator Constantinus
Si
quis decurio vel propriae rei causa vel rei publicae cogatur nostrum adire
comitatum, is non ante discedat, quam insinuato iudici desiderio profiscendi
licentiam consequatur. quod si pro sua audacia parvi aliquis hanc fecerit
iussionem , indignationem competentem sortiatur. * const. a. ad hilarianum
procons. africae. * <a 324 pp. vii id. iul. carthagine crispo iii et
constantino iii conss.>
CJ.10.32.17:
Imperator Constantinus
Qui
derelicta curia militaverit, revocetur ad curiam. * const. a. ad euagrium pp. *
<a 326 d. xvi k. iun. constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.10.32.18pr.:
Imperator Constantinus
Si ad
magistratum nominati aufugerint, requirantur et, si pertinaci animo latere
potuerint, his ipsorum bona permittantur, qui praesenti tempore in locum eorum
ad duumviratus munera vocabuntur, ita ut, si postea reperti fuerint, biennio
integro onera duumviratus cogantur agnoscere. * const. a. * <a 329 d. iii k.
oct. serdicae constantino a. viii et constantio iiii conss.>
CJ.10.32.18.1:
Imperator Constantinus
Omnes
enim, qui obsequia publicorum munerum declinare temptaverint, simili condicione
teneri oportet. <a 329 d. iii k. oct. serdicae constantino a. viii et
constantio iiii conss.>
CJ.10.32.19:
Imperator Constantinus
Vacuatis
rescriptis, per quae munerum civilium nonnullis est vacatio praestita, omnes
civilibus necessitatibus adgregentur, ita ut nec consensu civium vel curiae
praestita cuiquam immunitas valeat, sed omnes ad munerum societatem
conveniantur. * const. a. ad lucretium paternum. * <a 329 d. viii k. nov.
heracleae constantino a. viii et constantio iiii conss.>
CJ.10.32.20:
Imperatores Constantius, constans
Magistratus
desertores ad eam gravitas tua faciat necessitatem condicionis urgueri, ut,
quascumque pro his expensas civitas prorogavit, refundere protinus ac
repraesentare cogantur. * constantius et constans aa. ordini civitatis
constantiae cirtensium. * <a 340 d.Xiiii k.Febr.Naisso acindyno et proculo
conss.>
CJ.10.32.21:
Imperatores Constantius, constans
Curiales
omnium civitatium nullam pro re privata nostra debent inquietudinem sustinere
nec huiusmodi oneribus velut extraordinariis occupari, quoniam satis est , si
civitatum munera per eos congrue compleantur. * constantius et constans aa.
nemesiano com. * <a 340 d.Prid.Id. aug. bessae acindyno et proculo
conss.>
CJ.10.32.22:
Imperator Julianus
Eos
indulserunt veteres principes ex materno genere curialibus antiochensis
adscribi, quos patris condicio nullius vindicaret iuri civitatis. * iul. a.
iuliano com. orientis. * <a 362 d.V k.Sept.Antiochiae mamertino et nevitta
conss.>
CJ.10.32.23:
Imperator Julianus
Providendum
est eorum novitati decurionum, qui nuper nomen curiis addiderunt, ne
praeteritis debitis susceptorum onerentur: sed conventis propter haec debita,
qui ea praecedentibus delegationibus contraxerunt, nullam eos molestiam pro
sarcina nominationis alienae sustinere patiaris. * iul. a. iuliano com.
orientis. * <a 362 pp.Beryto k.Nov.Mamertino et nevitta conss.>
CJ.10.32.24:
Imperator Julianus
Si
quis decurio pater sit tredecim liberorum, honoratissimae munerum quieti
donetur. * iul. a. leontio consulari palaestinae. * <a olo
d.K.Mart.Antiochiae iuliano a.Iiii et sallustio conss.>
CJ.10.32.25:
Imperatores Valentinianus, Valens
Curiales
ultra terminos propriae civitatis non iubeantur a moderatoribus provinciarum
sui exhibere praesentiam, nisi publica necessitas exegerit. * valentin. et
valens aa. ad byzacenos. * <a 364 d.Prid.Id.Sept.Aquileiae divo ioviano et
varroniano conss. >
CJ.10.32.26pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quidam
ignaviae sectatores desertis civitatium muneribus captant solitudines ac
secreta et specie religionis cum coetibus monazonton congregantur. * valentin.
et valens aa. ad modestum pp. * <a 373 pp.Beryto k.Ian.Valentiniano et
valente aa.Conss.>
CJ.10.32.26.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Hos
igitur atque huiusmodi deprehensos erui latebris consulta praeceptione mandamus
atque ad munia patriarum subeunda revocari, aut pro tenore nostrae sanctionis
familiarum rerum carcere illecebris, quas per eos censuimus vindicandas, qui
publicarum essent subituri munera functionum. <a 373 pp.Beryto
k.Ian.Valentiniano et valente aa.Conss.>
CJ.10.32.27:
Imperatores Valentinianus, Valens
Privilegio
militiae paternae se non vindicet, quem avitus curiae nexus adstringit. quod si
militari avo et patre decurione nascetur, paternae erit succedaneus functioni.
* valentin. et valens aa. mauris sitifensibus. * <a 368 vel 370 d.Viiii
k.Ami.Treviris valentiniano et valente aa.Conss.>
CJ.10.32.28:
Imperatores Valentinianus, Valens
Nullus
qualibet praerogativa fultus a debitis muneribus habeatur immunis. * valentin.
et valens aa. ad volusianum pu. * <a 365 d.Iiii k.Iul.Mediolani valentiniano
et valente aa.Conss.>
CJ.10.32.29:
Imperatores Valentinianus, Valens
Nati
ex inquilinarum nostrae domus matrimonio et patre decurione non patrum suorum,
verum matrum condicionem sequantur. * valentin. et valens aa. germaniano pp.
galliarum. * <a 365 d.Iii id.Oct.Valentiniano et valente aa.Conss.>
CJ.10.32.30:
Imperatores Valentinianus, Valens
Procuratores
rei publicae actionibus publicis debere uti non venit in dubium. * valentin. et
valens aa. ad modestum pp. * <a 370-371 >
CJ.10.32.31:
Imperatores Valentinianus, Valens
Ex
omnibus domibus producti, qui origine sunt curiali, ad subeundam publicorum
munerum functionem protrahantur, quippe cum occultatoribus talium praeter
iacturam existimationis etiam rerum discrimen incumbat, si ulterius progressi
utilitatem publicam privatis studiis et patrociniis postponant. * valentin. et
valens aa.Et grat. a. ad modestum pp. * <a 371 d.Iii id.Iul.Ancyrae gratiano
a.Ii et probo conss.>
CJ.10.32.32:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Fabricenses
ordinibus restituantur, qui originem curialem et propriae munera declinaverint
civitatis: reliqui ne levi quidem inquietudine pulsentur. * grat. valentin. et
theodos. aaa. ad neoterium pp. * <a 380 d xvi k.April.Thessalonicae gratiano
v et theodosio aa.Conss.>
CJ.10.32.33pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes
iudices provinciarumque rectores a consuetudine temerariae usurpationis
abstineant sciantque neminem omnino principalium aut decurionum sub qualibet
culpae aut erroris offensa cruciatibus esse subdendum. * grat. valentin. et
theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et
syagrio conss.>
CJ.10.32.33.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quod
si quis forte iudicum in hac pertinaciam illiciti furoris eruperit, quod audeat
principalem ac decurionem et suae, si sic dici oportet, curiae senatorem
tormentis subdere, viginti librarum auri illatione multatus et perpetua infamia
inustus nec speciali quidem rescripto notam eluere mereatur: et officium
quinquaginta librarum auri multam fisco nostro cogetur inferre, quoniam, ut
pertinaciae iudicis sui resistat, liberam eidem contradicendi permittimus
facultatem. <a 381 d.Xii k.Aug.Heracleae eucherio et syagrio conss.>
CJ.10.32.34pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
quis procurationem facultatum suarum curiali crediderit esse mandatam, totius
dignitatis exceptione depulsa gravissima poena plectetur. * grat. valentin. et
theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d.X k.Nov.Constantinopoli antonio et
syagrio conss.>
CJ.10.32.34.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ille
vero, qui immemor libertatis et generis infamissimam suscipiens vilitatem
existimationem suam servili obsecundatione damnaverit, tradatur exsilio. <a
382 d.X k.Nov.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.10.32.35pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
In
filiis decurionum retinendis priorum praeceptorum decreta sublimitas tua
custodiat. * grat. valentin. et theodos. aaa. postumiano pp. * <a 383 d.Viii
id.April.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.32.35.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Eos
quoque, qui advocationis obtentu curialia onera declinant, agere universa
compellat, quae et si necessitas non exigit, tamen patria non remittit. <a
383 d.Viii id.April.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.32.35.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ipsos
quin etiam filios magistrorum, qui ex curiali stirpe descendunt, simili modo
obnoxios esse decernat. <a 383 d.Viii id.April.Constantinopoli merobaude ii
et saturnino conss.>
CJ.10.32.36:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Exemplo
senatorii ordinis patris originem unusquisque sequatur, nec valeant specialiter
delata rescripta, si quis se matris origine defendens a maiore curia ad minorem
transferri fortasse promeruerit: neque ulla pro more provinciae referri sinatur
exceptio. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad basilium com. sacr. larg. *
<a 383 d.Xvi k.Iul.Romae merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.32.37:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quotienscumque
se ex rescriptis nostris aliquid impetrasse contendent ii, quos obnoxios curiae
vel origo fecerit vel latum inter partes iudicium designaverit, nullam prorsus
spem curias declinandi ex colore sacrae iussionis accipiant. * grat. valentin.
et theodos. aaa. postumiano pp. * <a 383 d. xiiii k. aug. constantinopoli
merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.10.32.38pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ne
quis officialium poenae specie atque aestimatione curiae dedatur, nisi si quis
forte curiam diffugiens ob hoc coeperit militare, ne ingenitis fungatur
officiis. * grat. et valentin. et theodos. aaa. ad cynegium pp. * <a 384 d.
viii id. nov. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>
CJ.10.32.38.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes
itaque omnino iudices tuae censurae subditos admonebis, ne quis eorum aestimet
curiae loco supplici quemquam deputandum, cum utique unumque criminosum non
dignitas debeat, sed poena comitari. <a 384 d. viii id. nov. constantinopoli
ricomere et clearcho conss.>
CJ.10.32.39:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Curiales,
qui sese privilegio domus nostrae defendi posse crediderint, ad curiam
retrahantur et propriis functionibus mancipentur et publica damna sarciant. *
grat. et valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. ad eusignium pp.* <a 386 d.
viii k. ian. honorio np. et euodio conss.>
CJ.10.32.40:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quilibet
principalium vel decurionum vel decoctor pecuniae publicae vel fraudulentus in
adscriptionibus illicitis vel immoderatus in exactione fuerit inventus, iuxta
pristinam consuetudinem non solum a vobis, quibus propter loci dignitatem rerum
summa commissa est, verum a iudicibus ordinariis plumbatarum ictibus
subiciatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 387 d. die
k. april. constantinopoli valentiniano a. iii et eutropio conss.>
CJ.10.32.41:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Decurio
fortunam quam nascendo meruit suffragiis atque ambitione non mutet: et si
vacare per senectutem potuerit, propter ordinationem, quae per plurimus cito
definiri solet, curiam non relinquat. * grat. valentin. et theodos. aaa.
cyneaio pp. * <a 387 d. prid. non. iul. constantinopoli valentiniano a. iii
et eutropio conss.>
CJ.10.32.42pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Militaribus
viris nihil sit commune cum curiis: nihil sibi licitum sciant, quod suae non
subiectum est potestati: nullum iniuria, nullum verbere, nullum gravi
pulsatione tribunus, dux ille an comes sit, curialem principalemve contingat. *
theodos. arcad. et honor. aaa. abundantio com. et mag. utr. mil.* <a 392 d.
prid. k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.32.42.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si
quis posthac temerario et inconsiderato ausu ullum ex principalibus viris
usurpata attrectaverit iniuria, sciat se decem auri libris esse multandum.
<a 392 d. prid. k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.32.43:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Omnes,
qui curiali obstricti sanguine diversis se officiorum privilegiis et actuum
praeiudiciis adgregarunt, reddendos muniis esse non ambiges. sed nec rescripta
aut adnotationes ad munerum fugam prodesse permittimus. * theodos. arcad. et
honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d. prid. id. april. constantinopoli
theodosio a. iii at abundantio conss.>
CJ.10.32.44:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Nullus
solius materni sanguinis vinculis illigetur, quia mulierum infirmitas numquam
huiusmodi functionibus reddit obnoxios, a quibus ipsa habetur immunis. *
theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. * <a 393 d. v id. aug.
constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
CJ.10.32.45:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nominationum
forma vacillare non debet, si omnes qui albo curiae detinentur adesse non
possunt, ne paucorum absentia sive necessaria sive fortuita debilitet, quod a
maiore parte ordinis salubriter fuerit constitutum, cum duae partes ordinis in
urbe positae totius curiae instar exhibeant. * arcad. et honor. aa. ennodio
procons. africae. * <a 395 d.Xvii k.Iun.Mediolani olybrio et probino
conss.>
CJ.10.32.46:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ad
subeunda patriae munera dignissimi et meritis et facultatibus curiales
eligantur, ne tales forte nominentur, qui functiones publicas implere non
possint. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 395 d.Iiii k.Oct.Mediolani
olybrio et probino conss.>
CJ.10.32.47pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Curiales,
qui honorariam adepti sunt comitivam, formidare debent eos, quorum sunt
moderationi commissi, nec se existimare ideo meruisse dignitatem, ut iudicum
praecepta despiciant. * arcad. et honor. aa. caesario pp. * <a 395 d.Iiii k.Ian.Constantinopoli
olybrio et probino conss.>
CJ.10.32.47.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quod
si in eadem culpa perseverent, quinque librarum auri multae obnoxius
subiugetur, honore quoque quem prodidit spoliandus. <a 395 d.Iiii
k.Ian.Constantinopoli olybrio et probino conss.>
CJ.10.32.48:
Imperatores Arcadius, Honorius
In
successione curialium decernimus, ut, etiam si patres decesserint, teneatur
agnatio. * arcad. et honor. aa. florentino pu. * <a 397 d.Xii
k.Ian.Mediolani caesario et attico conss.>
CJ.10.32.49:
Imperatores Arcadius, Honorius
Omnes,
qui quolibet curiae iure debentur, cuiuscumque superstitionis sint, ad implenda
munia teneantur. * arcad. et honor. aa. theodoro pp. * <a 398
d.Id.Febr.Mediolani honorio a.Iiii et eutychiano conss.>
CJ.10.32.50:
Imperatores Arcadius, Honorius
Omnes
omnino curiales in originalibus ac debitis perpetuo curiis perseverent, et qui
ex his ad provinciarum regimen atque administrationem qualibet fraude atque
ambitione pervenerint, sciant se non solum in sua curia remansuros, sed etiam
cunctis rursus ab exordio muneribus servituros. * arcad. et honor. aa.
eutychiano pp. * <a 398 d.Viii k.Nov.Constantinopoli honorio a.Iiii et
eutychiano conss.>
CJ.10.32.51pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quamvis
provisum fuerat congruae emendationis occursu, quemadmodum curiales militiae
nomine et honore suspenso officiis redderentur, tamen quia hoc callido consilio
reppererent, ut evitatis provinciae suae finibus, tamquam his eorum tantum
interdictis fuisset accessus, peregrinos expeterent commeatus, ne diutius in
perniciem curiarum latitandi spes et solacium eos impunitatis exacuat, horum
cupiditatibus obviamus, ut ex eorum bonis, qui se vel prosecutioni vel muniis
civitatum interdictae dudum ambitione militiae vel qualibet fraude subtrahere
conati fuerint, curiis quas deseruerant consulatur. * arcad. et honor. aa.
messalae pp. * <a 399 d.Xvii k.Sept.Theodoro vc.Cons.>
CJ.10.32.51.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Itaque
si vocati edictis intra anni metas ( ii tamen, qui manifestis curiae nexibus
illigantur) latere potius quam redire maluerint, sciant post emensum annum
interpellatis provinciarum moderatoribus ex facultatibus suis curiis quas
destituerunt consulendum. neque enim de immaturo praeiudicio temporis possunt
brevitatem causari. <a 399 d.Xvii k.Sept.Theodoro vc.Cons.>
CJ.10.32.52:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quis
tam inveniri iniquus arbiter rerum potest, qui in urbibus magnifico statu
praeditis ac votiva curialium numerositate locupletibus ad iterationem quempiam
transacti oneris compellat, ut, cum alii necdum paene initiati curiae sacris
fuerint, alios continuatio et repetitae saepe functiones adficiant? * arcad. et
honor. aa. probino procons. africae. * <a 397 d.Xvi k.April.Mediolani
caesario et attico conss.>
CJ.10.32.53:
Imperatores Honorius, Theodosius
Duumvirum
impune non liceat extollere potestatem fascinum extra metas territorii propriae
civitatis. * honor. et theodos. aa. euchario procons. africae. * <a 412 d.Vi
id.Mart.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss.>
CJ.10.32.54:
Imperatores Honorius, Theodosius
Generali
lege sancimus, ut, si quis tuum decurionem curiae vindicare maluerit, si
praesidis desit copia, eundem manus iniectione concessa sciat ad examen
cognitoris resultantem esse deducendum, ita ut moderator provinciae, si
quaestio fortasse fiducis defensionis ulla generatur, nisi intra tres menses
causam originis competenti disceptatione cognoverit atque convictum cum poena
restituerit debitis muneribus vel liberum ab inquietudine pronuntiaverit, decem
librarum auri multam cogatur exsolvere, eius etiam officium pari damni
inrogatione teneatur. * honor. et theodos. aa. aplladio pp. * <a 416 d.V
non.Mai.Ravennae theodosio a.Vii et palladio conss.>
CJ.10.32.55:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
quis decurio aut subiectus curiae ausus fuerit ullam adfectare militiam, nulla
praescriptione temporis muniatur, sed ad condicionem propriam retrahatur, ne
ipse vel eius liberi post talem ipsius statum procreati quod patriae debetur
valeant declinare. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436 d.Iii
non.April.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >
CJ.10.32.56pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Alexandrinis
principalibus, etsi advocatione fungantur, nihilo minus peregrinationi
incumbat, nec cura publica nisi in sua tantum civitate committatur. * theodos.
et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli isidoro
et senatore conss. >
CJ.10.32.56.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Et
primus curiae, cum muneribus universis expletis ad summum pervenerit gradum,
comitivae primi ordinis fruatur post biennium dignitate praestita, in
curialibus tamen permaneat. <a 436 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli isidoro et
senatore conss. >
CJ.10.32.57:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quinque
summates ordinis alexandrini corporalibus iniuriis immunes esse censemus , ut
voce libera commoditates patriae defendant, cum possint, si quid egerint
criminose, pecuniariis coerceri dispendiis. aestimabuntur autem praesente curia
viri spectabilis augustalis iudicio. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. *
<a 436 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >
CJ.10.32.58:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Eum,
qui triginta annos in alexandrina civitate civilibus inhaeserit muneribus,
corporalibus muniis, non pecuniariis excusari convenit: habita consideratione
videlicet meritorum, ut hoc bene cogniti privilegium consequantur nec eo passim
fruantur indigni. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436
d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >
CJ.10.32.59pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
quos spontaneos hypomnematographi munificos suis exhortationibus ad publicas
nominaverint functiones, iubemus non expectandum esse consensum pro tempore
viri spectabilis augustalis, qui fit plerumque venalis, sed utriusque partis
sufficere voluntatem, ut incipiat functio, quam nullus incusat: tunc ad
memoratum iudicem tam nominati quam etiam creatores consona relatione currente.
* theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436
d.Prid.Non.Aug.Constantinopoli isidoro et senatore conss. >
CJ.10.32.59.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quam
si suscipere vel confirmare distulerit, sciat se viginti quinque auri librarum
condemnatione plectendum. <a 436 d.Prid.Non.Aug.Constantinopoli isidoro et
senatore conss. >
CJ.10.32.60pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nullus,
qui nexu generis curiae tenetur obnoxius, per substitutam quamcumque personam
curiales impleat functiones, sed ipse per se debitum patriae munus exsolvat,
etsi spectabili dignitate decoratus sit, nisi hoc ei speciali beneficio sit
concessum. * theodos. et valentin. aa. thomae pp. * <a 442 d.V
k.Mart.Constantinopoli eudoxio et dioscoro conss.>
CJ.10.32.60.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ii
vero, qui honorario titulo illustrem dignitatem consecuti sunt, per substitutos
periculo suarum facultatum curiae muneribus satisfacere non vetentur. <a 442
d.V k.Mart.Constantinopoli eudoxio et dioscoro conss.>
CJ.10.32.61pr.:
Imperator Leo
Neque
dorotheum virum illustrem et totam eius substantiam neque irenaeum virum
spectabilem tribunum et notarium, etsi ante paternas illustres dignitates natus
est, ullam inquietudinem pro curiali genere et condicione sustinere decernimus:
liberos quoque eorum, vel qui iam sunt vel futuri, eorumque posteros,
quotienscumque continuata temporum et successionum perpetuitate nascentur, a
curiali condicione et functione esse liberos: lege divae memoriae iuliani, quae
de materno curialium antiochenae civitatis genere promulgata est, nihil in
persona viri illustris dorothei vel viri spectabilis irenaei vel adversus
facultates eorum vel adversus liberos eorundem, qui iam vel nati sunt vel
postmodum quoquo tempore nascentur, vel adversus substantias eorum roboris
habitura, * leo a. viviano pp. * <a 457-465 >
CJ.10.32.61.1:
Imperator Leo
Circa
alias sane universas personas de materno genere ad memoratae antiochenae
civitatis tantummodo curiam pertinentes eandem legem praecipimus obtinere
propriam firmitatem. <a 457-465 >
CJ.10.32.62pr.:
Imperator Leo
Si
ille, qui ex filia decurionis antiochenae splendidissimae civitatis et patre,
qui nullius alterius civitatis muniis debeatur, procreatus est, sub examine
provincialis iudicis vel sponte confessus vel certe convictus fuerit, quod ex
filia sit curialis progenitus et albo decurionum adscriptus fuerit, nullam sibi
superesse facultatem negandae vel evitandae condicionis existimet et curialem
non adspernari fortunam avi materni sui pertemptet nec dubitet se muniis
curialibus subiacere. * leo a. constantino pp. * <a 457-465 >
CJ.10.32.62.1:
Imperator Leo
Quod
si quem curia, de qua praesens sanctio loquitur, natum ex filia curialis minime
secundum praestitutam ordinationem sibi sociandum curaverit, prolem eius
pulsare nullo modo penitus poterit: nec enim patimur conventionem eiusmodi
praetermisso filio, quem filia curialis ediderat, a nepote vel pronepote vel
ulterius incipere. <a 457-465 >
CJ.10.32.63:
Imperator Leo
Docticii
viri clarissimi iuvenis fortuna super curiali condicione nullo modo inquietanda
nec facultatibus eius, sed eo, qui huiusmodi conamen inierit, sacrilegii poenam
luituro omnes, qui post peractam illustrem administrationem vel adhuc in ea
posito patri suo giguntur, a curialium intentione defendantur una cum paternis
sine dubio substantiis, quas cum persona patris a curiali nexu liberas esse
nemo dissimulet. * leo a. ad senatum. * <a xxx >
CJ.10.32.64pr.:
Imperator Zeno
Neminem
ex his, qui obnoxii curiae constituti ab initio felicissimi nostrae pietatis
imperii comitum privatarum nostrae vel augustae partis, seu comitis largitionum
vel comitis domesticorum, quaestoris vel magistri officiorum ad actum
administrationis gerendum provecti sunt vel in posterum provehentur, ob hoc
curialium munerum laqueos volumus evitare: sed obligatos cum liberis suis
quandocumque progenitis et facultatibus suis post administrationem depositam
curiae commoditatibus inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus
cognitis muniantur. nam alia universa legitima vel ex constitutionibus data
privilegia integra volumus illibataque observari. * zeno a. sebastiano pp. *
<a xxx >
CJ.10.32.64.1:
Imperator Zeno
Ne
tamen indulti honoris inane nomen retinere videantur, dignitatum titulis
potiantur, per substitutos suarum periculo facultatum curialibus muneribus
respondentes habeant integra illibataque privilegia dignitatis. <a xxx >
CJ.10.32.64.2:
Imperator Zeno
Eos
vero, qui vel praefatas dignitates ante initium nostri imperii consecuti sunt,
cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis filiis a curialibus
nexibus vel onere decernimus liberari. <a xxx >
CJ.10.32.64.3:
Imperator Zeno
Hos
autem, qui quocumque tempore patricii vel consules aut consulares facti sunt
aut in posterum fuerint, aut magistri militum vel praefecti praetorio orientis
vel illyrici vel urbis administrationem in actu positi quandoque gesserunt aut
postea gesserint, omnimodo cum facultatibus suis et post eam dignitatem progenitis
filiis a curiarum nexibus vel onere decernimus liberari. <a xxx >
CJ.10.32.66pr.:
Imperator Anastasius
Divae
memoriae zenonis sacratissimam constitutionem, quae de curialibus post certas
excelsas administrationes seu dignitates condicionis nexu liberandis lata est,
in hac tantummodo parte duximus corrigendam, qua cavetur eos etiam, qui ante
eandem constitutionem, ab initio tamen eiusdem divae recordationis zenonis
imperii, comitis privatarum nostrae vel piissimae augustae partis, seu comitis
largitionum vel comitis domesticorum, quaestoris aut magistri officiorum licet
ad actum administrationis gerendum provecti sunt, minime curialium munerum
laqueos ob hoc evitare, sed obligatos cum liberis suis quandocumque progenitis
et facu ltatibus suis post administrationem depositam curiae commoditatibus
inservire, nisi forte aliis privilegiis super hoc legibus cognitis muniantur. *
anastas. a. polycarpo pp. * <a 497-499 >
CJ.10.32.66.1:
Imperator Anastasius
His
etenim, qui memoratas administrationes vel unam ex his peregerunt, nec non
liberis et rebus eorum beneficium, quod ante per illustrem administrationem
peractam eis adquisitum est, intactum illibatumque iubemus servari, ut
relaxatione condicionis et munerum curialium per anteriores principales dispositiones
sibi concessa tam ipsi quam liberi eorum post huiusmodi administrationem
adeptam procreati una cum propriis substantiis potiantur, etsi contigit eos
post divae memoriae zenonis constitutionem sive per se sive per substitutos
suos curiae competentia munera subisse: eadem videlicet constitutione divae
memoriae zenonis ex die quo promulgata est suas vires obtinente, cum conveniat
leges futuris regulas imponere, non praeteritis calumnias excitare. <a
497-499 >
CJ.10.32.67pr.:
Imperator Justinianus
Curialibus
consortiis consulentes censemus, ut nemo sibi blandiatur et non certis modis
sese liberum esse existimet, sed pro nostra forma tantummodo sciat posse
libertatem sibi curialis competere condicionis: omnibus anterioribus modis,
quos non comprehendit praesens sanctio, ex praesenti die antiquandis. * iust.
a. demostheni pp. * <a 529 >
CJ.10.32.67.1:
Imperator Justinianus
Si
quis igitur vel summum patriciatus honorem fuerit consecutus, sive infulis
consultatus honorarii aut ordinarii fuerit ampliatus, ut vel consul vel
consularis efficiatur, seu praefectorum praetorio infulas susceperit
gubernandas, vel urbicariam ( in ipso tamen actu) meruerit praefecturam, nec
non magistri militum officium gerendum susceperit, is gaudeat se huiusmodi
condicionis esse exsortem et liberum cum suis facultatibus suaque posteritate,
quam postquam meruit dignitatem vel actum gessit ediderit, anterioribus filiis
in condicione pristina remansuris. <a 529 >
CJ.10.32.67.2:
Imperator Justinianus
Tam
praefecturae quaestoris quam viri eloquentissimi fisci patroni tam
praefecturae, quae orientalibus et illyricianis praesidet sedibus, quam
urbicariae nexibus curiae liberantur, cum ad fisci patronatum pervenerint, una
cum substantiis et liberis suis, quos vel ante habuerint vel postquam ad eundem
gradum provecti sunt. <a 529 >
CJ.10.32.67.3:
Imperator Justinianus
Viri
etiam clarissimi principes argentium in rebus curiae libertatem ex antiquis
legibus consecuti sunt, et viri spectabiles proximi sacri scrinii memoriae et
sacrarum epistularum nec non sacri scrinii libellorum sacrarumque cognitionum
et dispositionum cum substantiis suis et liberis, quos post emensa stipendia
susceperant. <a 529 >
CJ.10.32.67.4:
Imperator Justinianus
Hoc
etiam nos corroborantes intuitu laborum, quos multos longo prolixoque tempore
pertulerunt, intactum illibatumque conservamus, ut ii omnes fortuna curiali
liberentur cum sua substantia suaque subole secundum ea quae praediximus. <a
529 >
CJ.10.32.67.5:
Imperator Justinianus
Ex
aevo autem sequente progenitos antea nullius futuri fisci patroni liberos
concedimus liberandos, ut ne, quod summis apicibus dignitatum non est
concessum, hoc alii sibi audeant vindicare: sed progeniti filii ante, quam ad
fisci patronatum pervenerint, in condicione pristina remaneant. <a 529 >
CJ.10.32.67.6:
Imperator Justinianus
Aliis
autem modis, quam his, quos singillatim enumeravimus, sive legibus antiquis
comprehensi sunt ( qualis erat is, quem ex tribus maribus concessum ante fuerat
patri maximo senatui sociare) sive comprehensi anterioribus scitis non fuerant,
liberationem competere cuidam curialis fortunae nullo patimur modo: sed sive
pragmatica sanctio super hoc processit sive sententia eminentissimae
praefecturae, sive alius quicumque modus excogitatus est, omnia ea penitus
vacuari et pro infectis haberi, et curialia corpora suis reddi civitatibus et
substantias eorum subiacere nulla excusatione eis penitus competente. <a 529
>
CJ.10.33.0.
Si libertus aut servus ad decurionatum adspiraverit.
CJ.10.33.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
libertus vel ius aureorum anulorum adeptus non est vel natalibus suis non
restitutus, praeses provinciae non tantum curiae participare non permittet, sed
iuxta legis severitatem congruenti poena ulciscetur. * diocl. et maxim. aa.
saturnino. * <a xxx >
CJ.10.33.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Praeses
provinciae, si eum qui aedilitate fungitur servum tuum esse cognoverit, si
quidem non ignarum condicionis suae ad aedilitatem adspirasse perspexerit, ob
violatam servili macula curiae dignitatem congruenti poena adficiet: si vero,
cum opinione publica mater eius pro libera haberetur, ex decurione procreatus
ad capessendum honorem errore lapsus processit, dominio tuo eum subiugabit. *
diocl. et maxim. aa. orcinae. * <a xxx >
CJ.10.34.0.
De praediis curialium sine decreto non alienandis.
CJ.10.34.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
quis decurionum vel rustica praedia vel urbana venditor necessitate coactus
addicit, interpellet iudicem competentem omnesque causas singillatim quibus
strangulatur exponat et ita demum distrahendae possessionis facultatem
accipiat, si alienationis necessitatem probaverit. infirma enim erit vinditio,
si haec fuerit forma neglecta. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp.
* <a 386 d.Viii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>
CJ.10.34.1.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Ita
enim fiet, ut nec immoderatus venditor nec emptor, cuiuscumque sit condicionis,
inveniatur iniustus. denique nihil erit postmodum, quo venditor vel
circumventum se insidiis vel oppressum potentia comparatoris queri debeat,
quandoquidem sub fide actorum et de necessitate distrahentis et de voluntate
patuerit comparantis. <a 386 d.Viii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et
euodio conss.>
CJ.10.34.1.2:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quod
si quis contra vetitum occultis molitionibus per suppositas fraude personas
cuiuslibet loci, quem tamen decurio distrahat, comparator extiterit, sciat se
pretio quod dedit esse privandum et locum quem comparavit cum fructibus esse
restituendum. <a 386 d.Viii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio
conss.>
CJ.10.34.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nec
venditio rei hereditariae curiae adquisitae aut debitoris hereditarii qui
solverit liberatio aliter admittenda est, nisi apud acta totius vel maioris
partis ordinis intercedente decreto ineundi contractus vel dissolvendae
obligationis causa probetur. * theodos. et valentin. aa. florentino pp. * <a
428 d.V id.Iun.Constantinopoli felice et tauro conss.>
CJ.10.34.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ita
enim id quod ex ea redigitur ad praediorum iubemus comparationem expendi,
quorum reditus omnes, sicut dictum est, eiusdem curiae publicis muneribus, quae
solacio egere constiterit, iustissime servabuntur: ex consensu omnium et maxime
ditiorum, vel idonea fideiussione oblata conductoribus eligendis. <a 428 d.V
id.Iun.Constantinopoli felice et tauro conss.>
CJ.10.34.3pr.:
Imperator Zeno
Curiales
vendere quidem res immobiles vel mancipia rustica prohibemus sine
interpositione decreti: donationes vero vel permutationes vel quoslibet alios
etiam sine decreto permittimus celebrare contractus, quoniam et sacrae constitutiones,
quae super hoc a retro principibus latae sunt, in plurimis suis partibus de
pretio non redhibendo locutae sunt, ut ex hoc apertissime detur intellegi solum
emptionis decurionibus sine decreto interdictum fuisse contractum. * zeno a.
sebastiano pp. * <>
CJ.10.34.3.1:
Imperator Zeno
Cum
tamen venditione intercedente, ut dictum est, decretum agitur, nihil eos vel
qui ab his comparant dispendium, cuiuscumque personae vel causae vel theatralis
liberalitatis nomine, quod frequenter fieri dicitur, sustinere decernimus, ne
ex tabella decretum recitari, sed curialium vel maioris partis curiae relatione
currente sine ulla malignitate referentium vel damno contrahentium ad
confrimandam emptionem competentis iudicis proferri sententiam. <>
CJ.10.35.0.
Quando et quibus debetur quarta pars ex bonis decurionum et de modo
distributionis eorum.
CJ.10.35.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
decurionum consortio sit alienus qui curiali successit, competentis eidem iuris
( sive ex asse sive ex parte heres sit bonorumve possessor) partem quartam iure
optimo a curia peti decernimus. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. *
<a 428 d.V id.Iun.Constantinopoli felice et tauro conss.>
CJ.10.35.2pr.:
Imperator Zeno
Meminimus
nuper emissa lege divali portionem quartam de facultatibus curialium fati munus
implentium, ex qualibet novissima voluntate vel ab intestato etiam ad
quemcumque praeterquam si ad filios curiales deferantur, curiarum deputasse
corporibus. sed multi tamquam corrumpendi totius patrimonii occasione captata
uniuscuiusque rei sibi particulam vindicando adeo totas dilacerant facultates,
ut, dum participibus relictarum opum nocere cupiant, sua quoque iura
praecipitent. * zeno a. apollonio pp. * <a 443 d.Viii
id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.1:
Imperator Zeno
Quorum
nimiam licentiam provida dispositione frenantes ipsis quidem curialibus
occupandi sua auctoritate res mortui copiam denegamus: heres autem, ad quem ab
intestato vel ex postrema voluntate directis vel fideicommissariis verbis
decurrit hereditas, omne patrimonium quod relictum est in partes quattuor
dividi procuret, ut, rebus totis in sortitum casumque deductis vel curiae
quadrantis vel heredi vel fideicommissario per universitatem dodrantis electio
ex sortis felicitate contingat. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post
consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.1a:
Imperator Zeno
Ita
scilicet et praefati successores et curia promiscui rerum dominii liberabuntur
incommodo. naturale quippe vitium est neglegi, quod communiter possidetur,
utque se nihil habere, qui non totum habeat, arbitretur, denique suam quoque
partem corrumpi patiatur, dum invidet alienae. <a 443 d.Viii
id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.2:
Imperator Zeno
Sed
ubi quarta pars bonorum mortui curiae debet offerri, immobiles quidem res, quae
nec latere facile possunt nec quicquam si divulgentur officiunt, sub adspectu
etiam curialium aestimari dividique concedimus: mobiles autem res vel se
moventes vel instrumenta, vel si quid etiam in huiusmodi iure consistat, in
medium proferri divulgarique non patimur, sed iuratis successoribus, cum apud
se diligenter aestimaverint, quae quantique sint pretii facultates, credi
oportere decernimus. quid enim tam durum tamque inhumanum est, quam
publicatione pompaque rerum familiarium et paupertatis detegi vilitatem et
invidiae patere divitias? <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post
consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.3:
Imperator Zeno
In
exigendis vero debitis, si pretium, quod pro quarta parte actionum curiae
competit, successores praestare noluerint, cautionibus iurata fide prolatis in
medium unusquisque a debitoribus convenientem sibi exigat portionem: eque
diverso aes alienum, si cui defunctus fuerat obligatus, tam idem successores
quam curia pro sua sorte restituere compellentur. <a 443 d.Viii
id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.4:
Imperator Zeno
Quod
si saepe dicti successores sacramentum sibi crediderint excusandum, tum vero ad
similitudinem rerum immobilium diligentior curialibus omnium rerum indago
praebebitur, scilicet ut universis mortui facultatibus in aperto propositis vel
aestimatio rerum vel divisio sub praesentia curialium celebretur. <a 443
d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.5:
Imperator Zeno
In
omnibus autem casibus, ubi quarta pars curiae competit, transactiones
interpositas firmas illibatasque manere decernimus. <a 443 d.Viii
id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.6:
Imperator Zeno
Ad
filiorum vero curialium vel nepotum ac pronepotum, scilicet decurionum,
similitudinem, ad quos integras opes pervenire censuimus, filiam quin etiam
neptem proneptemve principali eiusdem civitatis, unde pater avus vel proavus
oritur, nuptam rerum vel ab intestato vel ex dispositione ultimae voluntatis
quaesitarum integrum nullaque parte minutum dominium habere sancimus. <a 443
d.Viii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.7:
Imperator Zeno
Quod
si post parentum obitum inveniantur innuptae vel viduae, in impuberibus quidem
post transactam pubertatem, in aliis vero, quae pubertatem excesserint, vel
etiam in viduis post mortem parentis triennium dumtaxat volumus expectari, ut
interim quarta portio suspensa aut apud eam, si in matrimonio curialis eiusdem
civitatis fuerit collocata, perpetuo iure permaneat vel, si intra id temporis
alienum eadem curia sortiatur maritum penitusve nupta non fuerit, memorata pars
totius substantiae curiae cum triennii tam urbanorum quam rusticorum praediorum
dumtaxat fructibus addicatur: ita tamen, ut sacramenti tam de quantitate quam
de aestimatione rerum mobilium deque actionibus inferendis excipiendisve, sicut
in extraneis personis dictum est, ratio conservetur. <a 443 d.Viii
id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.8:
Imperator Zeno
Sed et
si mater mortui vel avia tempore, quo filius neposve moritur, in coniugio
eiusdem civitatis curialis inventa fuerit, ne ipsas quidem patimur quartae
portionis subire iacturam. <a 443 d.Viii id.Mart.Constantinopoli post
consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.2.9:
Imperator Zeno
Extraneum
quin etiam heredem propinquitatis quidem iure discretum, curiae tamen eiusdem
civitatis obnoxium supra dictae portionis dispendio liberamus. <a 443 d.Viii
id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.35.3pr.:
Imperator Justinianus
Si
quis curialibus muniis obnoxius, uno forte vel pluribus filiis vel filiabus
derelictis, filio quidem vel filiis suae substantiae partem minimam
dereliquerit , eam tamen, quae excludere eos de inofficiosi querella potest,
aliis autem suam substantiam dereliquit, ut ex hac patrimonii distributione ad
filium quidem vel filios curiales minima pars substantiae remaneat, totum autem
curiale munus masculis immineat, sive filii sive nepotes sint vel pronepotes,
curiali tamen condicioni obnoxii: sancimus huiusmodi iniquitatem resecari et
non minus quarta portione in masculos posse testatorem transmittere, sive unus
est filius sive plures, nulla deminutione ex permixtione sororum eis facienda,
ut non solum corporibus, sed etiam substantiis laborantes possint curiales
habere consortium. * iu st. a. menae pp. * <a 528 d.K.Iun.Constantinopoli
iustiniano a.Ii cons.>
CJ.10.35.3.1:
Imperator Justinianus
Ad hoc
sancimus, si quis curialis filiabus pluribus derelictis ab hac luce fuerit
subtractus, quarum una curiali eiusdem nupserit civitatis, aliis filiabus, quae
ad huiusmodi vota non migraverint, vel extraneis in reliquam partem heredibus
derelictis, non videri curiae ex sententia legis theodosianae ad apollonium
scriptae satisfieri: sed omnino quartam partem patrimonii curia consequatur,
sive uni filiae, quae curialibus nuptiis copulata sit, deputanda sive ex aliis
heredibus colligenda, filia procul dubio que curiali nupsit immuni ab huiusmodi
quartae datione servanda, cum per maritum eius quantum ad ipsius personam
curiae sit satisfactum: et hoc observari non solum si ultimo elogio condito
testator curialis decesserit, sed etiam si intestato diem suum obierit. <a
528 d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii cons.>
CJ.10.35.3.2:
Imperator Justinianus
Sed si
quid minus fuerit vel minime derelictum, hoc modis omnibus filio curiali vel
filiae, quae nupta est eiusdem civitatis decurioni, ex substantia patris
curialis vel deputari vel adimpleri: nullo obstaculo curiae opponendo, si
secundum praedictam legem filius nepos pronepos pater avus proavus curiali
morienti fuerint derelicti, qui nexibus curialibus ex quacumque vel dignitate
vel occasione fuerint absoluti: in hoc etenim theodosianae legi apertissime
volumus esse derogatum. <a 528 d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii
cons.>
CJ.10.35.3.3:
Imperator Justinianus
Et
generaliter definimus ex omni causa neque masculos liberos neque filias
copulatas matrimonio curialis minus quarta parentis substantiae habere, vel non
extantibus filiis vel filiabus, sed aliis heredibus ipsam curiam secundum
anteriores leges quartae curialis morientis habere solacium. <a 528
d.K.Iun.Constantinopoli iustiniano a.Ii cons.>
CJ.10.36.0.
De imponenda lucrativis descriptione.
CJ.10.36.1pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Descriptionis
onere siliquarum quattuor, quas ex lucrativis iugationibus tantum, non humanis
vel animalium censibus neque mobilibus rebus iubemus indici, etsi curiales non
sit, maiores ac posteros liberamus, ut, si pater avus vel proavus filio nepoti
pronepotive vel filiae nepti proneptive ( nec interest, nuptae sint curialibus
nec ne) postrema voluntate vel inter vivos etiam donatione quicquam de suis
opibus largiatur, memoratae descriptionis cesset indictio: eque diverso ut, si
posteriores ad maiores praedicta sibi consanguinitate devinctos praefatis
titulis suas conferant facultates, nullius accessione gravaminis huiusmodi
liberalitas oneretur: ita enim necessariis sibi coniunctisque personis sub
liberalitatis appellatione debitum naturale persolvitur. * theodos. et
valentin. aa. apollonio pp. * <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post
consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.36.1.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cuius
auctoritatem iuris pariter valere sancimus, et si ab intestato succedant
praefiniti sibi generis ordine sociati: ex his enim successionibus maxime
debiti potius solutio quam muneris oblatio comprobatur, quae non largientibus
etiam dominis ipsa propinquitatis serie deferuntur. <a 442 d.Vii
id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.36.1.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ceteri
vero, licet quadam inter se cognatione iungantur, numquam tamen curiale
praedium sine praedicto onere lucrabuntur, nisi is forte, cui lucro res
cesserit , eiusdem civitatis ordini sit obstrictus, qui, licet inter extraneos
numeretur, vacuum tamen ea functione quod datum est consequatur: nam cum
personae condicio non mutetur, nec rei quidem statum convenit immutari. <a
442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii
vv.Cc.>
CJ.10.36.1.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
( 1)
lucravitas vero res eas tantum volumus appellari atque praedictae descriptionis
gravamen excipere, quae hereditatis legati fideicommissi iure mortis causa
donatione vel cuiuslibet postremae voluntatis arbitrio ad quempiam delabuntur.
<a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii
vv.Cc.>
CJ.10.36.1.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Inter
vivos etiam donatio simplici liberalitate confecta lucrativae merebitur et
nomen et sarcinam. si vero vel socer futurus filii nepotis vel pronepotis
sponsae adfinitatis coeundae causa donaverit, vel parens etiam filiam neptem
vel proneptem curiali seu extraneo nubentem dotaverit, licet casus eventu res
eius cui data est vertatur ad lucrum, nec inter lucrativas numerabitur nec
descriptionis oneri subiacebit. nec enim iuris optimi est matrimonium, cum tot
tantisque suis difficultatibus opprimatur, adventiciis etiam cumulare
ponderibus. <a 442 d.Vii id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et
eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.36.1.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Res
vero, quae memoratis causis lucrativae semel nomen exordiumque sortita est,
licet ab eo qui susceperit ad alterum emptionis vel cuiuscumque contractus iure
migraverit, cum praedicto descriptionis gravamine procul dubio transferetur, ut
vel sciens sibi imputet, qui accepit oneratam, vel, si ignoraverit, quod
interest consequatur: contraque si cuiuslibet contractus exordio lucrativae
nomen evaserit, etsi postea lucri titulo in dominatum alicuius ceciderit,
sarcinam memoratae descriptionis effugiet. <a 442 d.Vii
id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.36.1.6:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nulla
enim in huiuscemodi causis confusionis intercedit occasio, si ad primordium
tituli posterior quoque formetur eventus, nisi forte res decurionis, quae ad
eum cuiuslibet mercimonii iure pervenerit, ad alterum fuerit postrema eius
voluntate vel ab intestato vel inter vivos donatione translata: tunc enim, quia
semel in personam cecidit principalis, veterum titulorum nequaquam ratione
perspecta condicionem et onus merebitur lucrativae. <a 442 d.Vii
id.Mart.Constantinopoli post consulatum dioscuri et eudoxii vv.Cc.>
CJ.10.37.0.
De praebendo salario.
CJ.10.37.1:
Imperator Constantius
Nulli
salarium tribuatur ex viribus rei publicea nisi ei, qui iubentibus nobis
specialiter fuerit consecutus. * constantius a. ad Marcellinum com. orientis. *
<a 349 d. v non. oct. constantinopoli limenio et catullino conss.>
CJ.10.38.0.
Si curialis relicta civitate rus habitare maluerit.
CJ.10.38.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Curiales
omnes iubemus interminatione moneri, ne civitates fugiant aut deserant rus
habitandi causa, fundum, quem civitati praetulerint, scientes fisco esse
sociandum eoque rure esse carituros, cuius causa impios se patriam vitando
demonstraverint. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 396 d. xviii k.
ian. constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.10.39.0.
De municipibus et originariis.
CJ.10.39.1:
Imperator Antoninus
Cum te
byblium origine, incolam autem apud berytios esse proponis, merito apud
utrasque civitates muneribus fungi compelleris. * ant. a. silvano. * <a xxx
>
CJ.10.39.2:
Imperator Gordianus
Si, ut
proponis, ea, quae ex causa fideicommissi te manumisit, ab ea libertatem iustam
fuerit consecuta, quae originem ex provincia aquitania ducebat, tu quoque eius
condicionis eiusque civitatis ius obtines, unde quae te manumisit fuit. eorum
enim condicionem sequi ex causa fideicommissi manumissos pridem placuit, qui
libertatem praestiterunt, non qui rogaverunt. * gord. a. frontoni. * <a xxx
>
CJ.10.39.3:
Imperator Philippus
Filios
apud originem patris, non in materna civitate, etsi ibi nati sunt, si modo non
domiciliis retineantur, ad honores seu munera posse compelli explorati iuris
est. * philipp. a. patroclo. * <a xxx >
CJ.10.39.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Origine
propria neminem posse voluntate sua eximi manifestum est. * diocl. et maxim.
aa. secundo. * <a xxx >
CJ.10.39.5:
Imperator Constantinus
Si
quis vel ex maiore vel ex minore civitate originem ducit, si eandem evitare
studens ad alienam se civitatem incolatus occasione contulerit et super hoc vel
preces dare temptaverit vel qualibet fraude niti, ut originem propriae
civitatis eludat, duarum civitatum decurionatus onera sustineat, in una
voluntatis, in una originis gratia. * constant. a. ad maximum vic. orientis. *
<a 325 pp. viii k. ian. paulino et iuliano conss.>
CJ.10.40.0.
De incolis et ubi quis domicilium habere videtur et de his qui studiorum causa
in alia civitate degunt.
CJ.10.40.1:
Imperator Antoninus
Non
tibi obest, si, cum incola esses, aliquod munus suscepisti, modo si ante, quam
ad alios honores vocareris, domicilium transtulisti. * ant. a. paulino. * <a
xxx >
CJ.10.40.2pr.:
Imperator Alexander Severus
Nec
ipsi, qui studiorum causa aliquo loci morantur, domicilium ibi habere
creduntur, nisi decem annis transactis eo loci sedes sibi constituerunt,
secundum epistulam divi hadriani, nec pater, qui propter filium studentem
frequentius ad eum commeat. * alex. a. crispo. * <a xxx >
CJ.10.40.2.1:
Imperator Alexander Severus
Sed si
aliis rationibus domicilium in splendidissima civitate laodicenorum habere
probatus fueris, mendacium, quo minus muneribus fungaris, non proderit. <a
xxx >
CJ.10.40.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Est
verum eos, qui in territorio alicuius civitatis commorantur, velut incolas ad
subeunda munera vel capiendos honores non adstringi. * diocl. et maxim. aa.
alexandro. * <a xxx >
CJ.10.40.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
neque originales neque incolas vos esse memoratis, ob solam domus sive
possessionis, licet ex substantia decurionis adquisita sit, causam publici
iuris auctoritas muneribus subiugari vos non sinet. * diocl. et maxim. aa.
alexandro. * <a xxx >
CJ.10.40.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si in
patria uxoris tuae vel in qualibet alia domicilium defixisti, incolatus iure
ultro te eiusdem civitatis muneribus obligasti. * diocl. et maxim. aa. maximo.
* <a xxx >
CJ.10.40.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Privilegio
speciali civitatis non interveniente tantum originis ratione ac domicilii
voluntate ad munera civilia quemque vocari certissimum est. * diocl. et maxim.
aa. et cc. Marcello. * <a xxx >
CJ.10.40.7pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cives
quidem origo manumissio adlectio adoptio, incolas vero, sicut et divus
hadrianus edicto suo manifestissime declaravit, domicilium facit. * diocl. et
maxim. aa. et cc. aurelio. * <a xxx >
CJ.10.40.7.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Et in
eodem loco singulos habere domicilium non ambigitur, ubi quis larem rerumque ac
fortunarum suarum summam constituit, unde rursus non sit discessurus, si nihil
avocet, unde cum profectus est, peregrinari videtur, quo si rediit, peregrinari
iam destitit. <a xxx >
CJ.10.40.8:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Senatores
in sacratissima urbe domicilium dignitatis habere videntur. * valentin.
theodos. et arcad. aaa. . . . praef. augustali.* <a 390 d. k. mart.
valentiniano a. et neoterio conss.>
CJ.10.40.9pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Mulieres
honore maritorum erigimus et genere nobilitamus et forum ex eorum persona
statuimus et domicilia mutamus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. martiniano
com. orientis. * <a 392 d. iiii id. nov. constantinopoli arcadio a. ii et
rufino conss.>
CJ.10.40.9.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Sin
autem minoris ordinis virum postea sortitae fuerint, priore dignitate privatae
posterioris mariti sequantur condicionem. <a 392 d. iiii id. nov.
constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.41.0.
De honoribus et muneribus non continuandis inter patrem et filium et de
intervallis.
CJ.10.41.1pr.:
Imperatores Severus, Antoninus
Sicut
honores et munera, cum pater et filius decuriones sunt, in eadem domo
continuari non oportet, ita vacationum concessa tempora non aliis prodesse
possunt, quam qui ad eosdem vel alios honores eademque vel alia munera denuo
vocantur. * sev. et ant. aa. septimio zenoni. * <a xxx >
CJ.10.41.1.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Pro
infante vero filio, quem decurionem esse voluisti, quamquam fidem tuam in posterum
adstrinxeris, tamen onera sustinere non cogeris, cum ad ea quae mandari possunt
voluntatem dedisse videaris. <a xxx >
CJ.10.41.2:
Imperator Gordianus
Ab
honoribus ad eosdem honores quonquennii datur vacatio, triennii vero ad alios.
legatione autem perfunctis biennii vacatio concessa est. * gord. a. cyrillo. *
<a xxx >
CJ.10.41.3pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Intervalla
temporum, quae in unius persona locum habent, fratribus, licet communia
possideant bona, minime prodesse frequenter constitutum est. * diocl. et maxim.
aa. et cc. niciae. * <a xxx >
CJ.10.41.3.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane
his missis, qui necdum functi muneribus ad haec idonei constituti vocari
debent, vos, si ad obsequium civilium munerum reppererit paruisse, ne iterum
interpellemini, praeses provinciae providebit. <a xxx >
CJ.10.42.0.
De muneribus patrimoniorum.
CJ.10.42.1:
Imperator Antoninus
Civilia
munera per ordinem pro modo fortunarum sustinenda sunt. * ant. a. philogyrio. *
<a xxx >
CJ.10.42.2:
Imperator Antoninus
Munera,
quae patrimoniis publicae utilitatis gratia indicuntur, ab omnibus subeunda
sunt. * ant. a. materno. * <a xxx >
CJ.10.42.3:
Imperator Alexander Severus
Qui
immunitatem munerum publicorum consecuti sunt, onera patrimoniorum sustinere
debent. in quibus causis et hospites recipiendi sunt. * alex. a. atilio. *
<a xxx >
CJ.10.42.4:
Imperatores valer., gallien.
Non
videtur abhorrere ratione sententia, qua praeses provinciae equos curules alere
non personarum, sed patrimonii esse decrevit. et tamen si iniqua esset, omisso
a te appellationis auxilio necessario permanet. * valer. et gallien. aa.
neroni. * <a xxx >
CJ.10.42.5:
Imperatores carus, carinus, numer.
Neque
tempore aetatis neque numero liberorum a muneribus quae patrimoniorum sunt
excusationem quis habere potest. * carus carinus et numer. aaa. antepisto. *
<a xxx >
CJ.10.42.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Professio
et desiderium tuum inter se discrepant. nam cum philosophum te esse proponas,
vinceris avaritiae caecitate et onera quae patrimonio tuo iniunguntur solus
recusare conaris. quod frustra te facere ceterorum exemplo poteris edoceri. *
diocl. et maxim. aa. polymnestro. * <>
CJ.10.42.7:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Etiam
minores aetate patrimoniorum muneribus subiugari solent. unde intellegis te
frustra plenam immunitatem desiderare, cum munera quae impensas exigunt subire
te necesse sit. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * <>
CJ.10.42.8:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
protostasiae vel sacerdotii vel decaprotiae munera corporalia sunt, sed tantum
patrimonii esse non ambigitur. * diocl. et maxim. aa. et cc. longino. * <a
xxx >
CJ.10.42.9:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Patrimoniorum
munera mulieres etiam sustinere debent. * diocl. et maxim. aa. et cc.Marciae. *
<>
CJ.10.42.10:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Quantum
ad extraordinarias indictiones pertinet, praesidibus significamus, ut omnes
possessores ceterosque sciant conveniri debere, quandoquidem ea patrimonii
munera esse constet meritoque ab omnibus agnosci debeant, quo facilius
obsequiis publicis pareatur. * diocl. et maxim. aa. et cc. exempl. sacr. litt.
ad praefectos.* <x>
CJ.10.43.0.
Quemadmodum civilia munera indicuntur.
CJ.10.43.1:
Imperatores carus, carinus, numer.
Cum te
curatorem ad cogendas angarias creatum appellationem interposuisse proponas,
praeses provinciae, si alterius curiae te esse animadverterit, ad alieni
corporis munera vocari non sinet, quia eius partis oneribus respondere debes,
cui te attributum esse commemoras. * carus carinus et numer. aaa. feliciano. *
<a xxx >
CJ.10.43.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Maioribus
honoribus functos ad minores devocari non oportere rationis est. * diocl. et
maxim. aa. dionysio. * <>
CJ.10.43.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te
omnibus muneribus functum esse adseveras, ad eadem munera, si aliorum civium
copia est, qui obsequiis civilibus fungi possunt, praeses provinciae devocari
te non permittet. * diocl. et maxim. aa. eutychiano. * <>
CJ.10.43.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ultra
modum sumptuum te muneribus civilibus gravari levatis aliis praeses provinciae
non patietur, sed aequalitatem tam iuris quam censurae memor circa ordinem
custodiet. * diocl. et maxim. aa. et cc.Regino. * <>
CJ.10.44.0.
De his qui sponte munera susceperunt.
CJ.10.44.1:
Imperator Alexander Severus
Veterani,
qui, cum possent se tueri immunitate his concessa, decuriones se fieri in
patria sua maluerunt, redire ad excusationem quam reliquerunt non possunt, nisi
certa lege et pacto servandae immunitatis vel partem eius oneris agnoverunt. *
alex. a. feliciano. * <>
CJ.10.44.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Qui
publici muneris vacationem habet, si aliquem honorem excepto decurionatu sponte
susceperit, ob id, quod patriae suae utilitatibus cesserit vel gloriae
cupiditate paulisper ius publicum relaxaverit, competens privilegium non
amittit. * diocl. et maxim. aa. valerio. * <>
CJ.10.44.3pr.:
Imperator Leo
Qui
condicioni non obnoxius curiali quemlibet honorem vel munus voluntate propria
in quacumque gesserit civitate, nullum praeiudicium circa fortunam suam
statumque sustineat: sed tam ipse quam liberi eius et qui ex his in posterum
procreandi sunt ab omni huiusmodi nexu cum suis facultatibus liberi alienique
permaneant, ita tamen ut, si aliqua functio volentibus eis fuerit iniuncta, ex
qua necesse sit aliquid eos accipere, quod ex data sibi pecunia in reliquis
apud eos mansisse constiterit, solventes sine ulla molestia vel condicionis
suae formidine discedant. * leo a. pusaeo pp. * <a 465 d.V
id.Nov.Constantinopoli basilisco et herminerico conss.>
CJ.10.44.3.1:
Imperator Leo
Si
quis vero ex his omnia decurionum munera vel functiones vel honores nulla
imminente necessitate, sed sua sponte peregerit, eum pro sua liberalitate
patrem civitatis, in qua voluntarius municeps apparebit, si hoc ei libuerit,
fieri constituique hac lege decernimus. <a 465 d.V id.Nov.Constantinopoli
basilisco et herminerico conss.>
CJ.10.44.4pr.:
Imperator Justinianus
Eos,
qui liberi fortuna curiali constituti postea se curiae cuiuscumque civitatis
obtulerunt, confidere volumus, quod posteritas eorum non solum iam procreata,
sed etiam post talem deditionem procreanda huiusmodi fortuna libera manebit, sive
specialiter sub hac lege curiae se obtulerint, ut ab his descendentes tali
fortuna liberi maneant, sive nullam huiusmodi fecerint mentionem, nullo audente
dicere, quod nati vel concepti post talem deditionem sequi paternam condicionem
debeant: hoc enim speciali beneficio alacriores omnes ad conferendam
civitatibus huiusmodi opitulationem constituere properavimus: ita tamen, ut nec
occasione quartae portionis bonorum huiusmodi decurionis quicumque successores
eius aliquam inquietudinem patiantur, utpote libera eius substantia omni
curiali gravamine conservanda. * iust. a. menae pp. * <>
CJ.10.44.4.1:
Imperator Justinianus
Et si
quid defunctus vel ex administratione curialium munerum vel ex quarta portione
ad eandem curiam semel vel saepius devoluta vel ex alia quacumque causa eidem
curiae debuisse probetur, hoc idem successores curialibus reddere minime
dubitent. <>
CJ.10.44.4.2:
Imperator Justinianus
Illis
scilicet, quae super naturalibus filiis, quos naturalis pater sub hac lege
curiae dedit vel postea dederit, ut legitimos tam ex testamento quam ab
intestato successores habeat, non solum veteribus legibus, sed etiam nostris
sanctionibus disposita sunt, praesenti lege excipiendis, ut non ipsi tantum
filii naturales, sed etiam ex his procreandi mares paternam sequantur fortunam,
vel maribus liberis minime subsistentibus pars quarta substantiae mortui curiae
deputetur. <>
CJ.10.45.0.
De his qui a principe vacationem acceperunt.
CJ.10.45.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Nullus
vacationem temporariam curialis accipiat, nisi id forte veris ac probatis
causis adnotatio nostra concesserit. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino
pp. * <a 393 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio
conss.>
CJ.10.46.0.
De vacatione muneris.
CJ.10.46.1:
Imperator Gordianus
Muneris
publici vacationem ea continere, quae lege, non senatus consulto, non
constitutionibus principum iniunguntur, merito responsum est. ad quam formam
iuris pertinens si coeperis ad munera extraordinaria a magistratibus devocari,
appellatione interposita poteris apud praesidem iuris rationibus protegi. *
gord. a. ianuario. * <a xxx >
CJ.10.47.0.
De decretis decurionum super immunitate quibusdam concedenda.
CJ.10.47.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Exceptis
qui liberalium studiorum antistites sunt et qui medendi cura funguntur, decreto
decurionum immunitas nemini tribui potest. * diocl. et maxim. aa. ursino. *
<a xxx >
CJ.10.47.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ordinis
ambitiosa decreta sacris constitutionibus reprobantur. * diocl. et maxim. aa.
et cc. cassio. * <a xxx >
CJ.10.48.0.
De excusationibus munerum.
CJ.10.48.1:
Imperatores carus, carinus, numer.
Etiam
ii, qui nostra procurasse monstrantur, muneribus civilibus quae dignitati eorum
congruunt fungi debent. * carus carinus et numer. aaa. demetrio. * <a xxx
>
CJ.10.48.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Certis
dignitatibus data a nobis indulgentia est munerum civilium et personalium , id
est his, qui aut ex protectoribus sunt aut ex praepositis. ii ergo ad munera
personalia aut civilia non vocabuntur. * diocl. et maxim. aa. pars id. febr..
ind. firmino et apollinario et cet. principal. antiochensium adstantibus
sabinus dixit:... diocl.:* <a xxx >
CJ.10.48.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Tutelae
sollicitudo a muneribus civilibus non excusat, utpote nec tres simul iniunctae
diversarum domuum eiusmodi beneficium praestent. * diocl. et maxim. aa. marino.
* <a xxx >
CJ.10.48.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Hydraulae
munerum civilium immunitatem sibi iure concessam probare minime possunt. *
diocl. et maxim. aa. attalo. * <a xxx >
CJ.10.48.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Procuratores
absentium rei publicae causa munerum civilium vacationem non habent. * diocl.
et maxim. aa. et cc. Marcellino. * <a xxx >
CJ.10.48.6:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Veneratoribus
immunitas ab hanc professionem solam nullo iure concessa probari potest. *
diocl. et maxim. aa. et cc. gaio. * <a xxx >
CJ.10.48.7:
Imperator Constantius
Negotiantes
vestiarios linteones purpurarios et parthicarios, qui devotioni nostrae
deserviunt, visum est secundum veterem consuetudinem ab omni munere immunes
esse. * constantius a. ad catulinum vic. * <a xxx >
CJ.10.48.8pr.:
Imperator Constantius
Placet
nullum omnino iudicem de cetero provincialibus inferendum aliquid indicere, ut
ea tantum sedulo cunctorum studio pensitentur, quae canonis instituti forma
complectitur vel nostra clementia decernit inferenda vel delegatione sollemniter
sanciente vel epistulis praecedentibus. * constantius a. ad taurum pp. * <a
357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.10.48.8.1:
Imperator Constantius
Sed si
quid urguere forsitan coeperit, referri ad celsitudinem tuam statuimus et
auctore te fieri et eo persoluto referri ad scientiam nostram, ut nobis
iubentibus roboretur. <a 357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et
iuliano c. ii conss.>
CJ.10.48.8.2:
Imperator Constantius
Si
quis autem usurpatoria temeritate amplius aliquid fuerit conatus exigere,
obnoxius quadrupli repetitione teneatur. <a 357 d. k. april. mediolani
constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.10.48.8.3:
Imperator Constantius
Quae
severitas iussionis ad ordinariorum iudicum officiorumque terrorem debebit
excurrere, ut, si eorum vel gratiosa coniventia vel ignobili dissimulatione
temeritas admiserit curialis, eos quoque damni simplicis poena castiget. <a
357 d. k. april. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.10.48.9:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Illud
convenit praecaveri, ne quis hanc, quae personalis est functio, pretio putet
esse taxandam. * valentin. valens et grat. aaa. ad claudium procons. africae =
* <a 368 vel 370 d. k. dec. triveris valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.10.48.10:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Privatae
rei nostrae privilegiis permanentibus nihil extra ordinem praedia iure perpetuo
consignata sustineant, neque adiectis saepius ac praeter primum delegationis canonem
postulatis adficiantur impendiis, quandoquidem neque aurario canoni sub
privilegiis aestimato aliquid ex ea iubentibus nobis praebitionum diversitate
decutitur, et pari cum ceteris aestimari sorte non convenit, quos praeter
annonarias functiones aestimata perpetuo pensitationum praerogativa nexuerint.
* grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pp. * <a 382 pp. karthagine
id. april. post consulatum syagrii et eucherii.>
CJ.10.48.11pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Eos,
qui cum honore comitum nomine magistrorum memoriae praefuerint vel epistulis
vel libellis, item eos, qui ibidem peragendis signandisque responsis nostrae
mansuetudini obsecundant, omnium civilium munerum fieri iubemus exsortes. *
grat. et valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. * <a 382 lecta iii k.
sept. capuae antonio et syagrio conss.>
CJ.10.48.11.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Igitur
qui ex eo gradu palatio nostro abscesserint, adesse sibi competentia privilegia
glorientur: qui vero superioribus dignitatibus creverint, nihilo minus huius
loci privilegia praesto sibi fuisse laetentur. <a 382 lecta iii k. sept.
capuae antonio et syagrio conss.>
CJ.10.48.12pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Maximarum
culmina dignitatum, consistoriani quoque comites, notarii etiam nostri et
cubicularii omnes atque ex cubiculariis ab omnibus sordidis muneribus
vindicentur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hypatium pp. * <a 382 d.
v id. dec. antonio et syagrio conss.>
CJ.10.48.12.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ceteros
autem, palatina vel militari intra palatium praerogativa munitos ita demum
privilegium simile contineat, si prioribus statutis se ad eiusmodi exceptionem
docuerint pertinere, ut non singulis indulta personis, sed in commune dignitati
vel corpori huiusmodi beneficia doceantur fuisse concessa: circa rhetores atque
grammaticos eruditionis utriusque vetusto more durante. <a 382 d. v id. dec.
antonio et syagrio conss.>
CJ.10.48.12.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sordidorum
vero munerum talis exceptio sit, ut patrimoniis dignitatum superius digestarum
nec conficiendi pollinis cura mandetur aut panis excoctio aut obsequium
pistrini, nec paraveredorum huiusmodi viris aut parangariarum praebitio
mandetur, exceptis his, quibus ex more raeticus limes includitur, vel
expeditionis illyricae pro necessitate vel tempore utilitas adiuvatur. <a
382 d. v id. dec. antonio et syagrio conss.>
CJ.10.48.12.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Operarum
atque artificum diversorum, excoquendae etiam calcis obsequia nulla de talibus
adiumenta poscantur: materiam lignorum atque tabulata exceptorum virorum
patrimonia non praebeant: carbonis quoque nisi eum, quem moneta sollemniter vel
fabricatio secundum veterem morem poscit armorum, ab huiusmodi viris praebitio
desistat: publicis vel sacris aedibus construendis atque reparandis, capituli
atque temonis necessitas nulla mandetur: legatis atque adlectis sumptus possessio
huiusmodi privilegiis munita non conferat. <a 382 d. v id. dec. antonio et
syagrio conss.>
CJ.10.48.12.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Hoc
tamen his patrimoniis prosit, quae dignitatem proprio videntur nomine
possidere. <a 382 d. v id. dec. antonio et syagrio conss.>
CJ.10.48.12.5:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Etiam
eos, qui simili honore functi sunt, generali praerogativa a praebitione
sordidorum munerum vindicamus. <a 382 d. v id. dec. antonio et syagrio
conss.>
CJ.10.48.13:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sordidorum
munerum excusatio delata personis ad heredem successoremve transire non potest.
neque enim potest esse perpetuum, quod non rebus, sed personis contemplatione
dignitatis atque militiae indulsisse nos constat. * grat. valentin. et theodos.
aaa. et arcad. a. ad neoterium pp.* <a 385 d. xviii k. mai. mediolani
arcadio a. et bautone conss.>
CJ.10.48.14:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Eam
legem, quam de extraordinariis sordidisque muneribus expressis vocabulis
functionum et insignibus dignitatum sine ulla ambage praescripsimus, ita circa
eos , in quos nostra munera redundarunt, servandam esse praecipimus, ut isdem
beneficiis non quamdiu militaverint, sed quamdiu vixerint perfruantur. *
valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. * <a 391 d. xi k. april.
mediolani tatiano et symmacho conss.>
CJ.10.48.15pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Evidenter
atque absolute iubemus, ne fundi ad patrimonium nostrum pertinentes, seu
conductionis titulo seu perpetuo iure teneantur, aliquid praeter ordinem
superindicti vel pretii petiti nomine vel de sordidis quibuscumque muneribus
agnoscant. nam hoc et a divis principibus impetratum est et a nostra serenitate
reparatum. * arcad. et honor. aa. ad messianum com. rer. privat. * <a 395 d.
xvii k. iul. mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.10.48.15.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quisquis
igitur iudicum contra fecerit, quinque pondo auri de facultatibus, alia de
officiis suis, totidem et de facultatibus, alia de officiis suis, totidem et de
curialibus, qui exsequi male iussa festinant, noverit eruenda. <a 395 d.
xvii k. iul. mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.10.48.16:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ab
illustribus personis sordida munera et extraordinariae necessitatis damna
removemus. * arcad. et honor. aa. et theodos. a. melitio pp. * <a 412 d. xv
k. mart. ravennae honorio viiii et theodosio v aa. conss.>
CJ.10.49.0.
De quibus muneribus vel praestationibus nemini liceat se excusare.
CJ.10.49.1pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Comparationi
transvectionique specierum universi sine ullo privilegio coartentur ad
necessitates illyricianas: nam in his dumtaxat titulis nullum sub quodam
cessare privilegii velamento censemus. * honor. et theodos. aa. herculio pp. *
<a 408 d. iii id. april. constantinopoli basso et philippo conss.>
CJ.10.49.1.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Sed
sub hac condicione, cum tempus exegerit, huiusmodi collationi succumbant, ut
non tantum requiratur idoneus, verum universi pro portione suae possessionis
iugationisque ad haec munia coartentur, et a summis sarcina ad infimos usque
decurrat. <a 408 d. iii id. april. constantinopoli basso et philippo
conss.>
CJ.10.49.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cum ad
felicissimam expeditionem numinis nostri omnium provincialium per loca, qua
iter adripimus, debeant nobis ministeria exhiberi, neminem ab angariis vel
parangariis vel plaustris vel quolibet munere penitus excusari praecipimus, sed
omnes, sive ad divinam nostram domum sive ad venerabilis augustae vel ad
sacrosanctas ecclesias vel quaslibet illustres domos pertinent, nec lege
pragmatica nec divina adnotatione sacrove oraculo excusatos indictionibus
magnificae tuae sedis tempore nostrae expeditionis oboedire decernimus. *
theodos. et valentin. aa. ad taurum pp. * <a 445 d. xiii k. mart.
constantinopoli valentiniano a. vi et nomo conss.>
CJ.10.49.3:
Imperator Leo
Hac
providentissima lege statuimus omni excusatione cessante nullaque persona vel
dignitate penitus excepta, in quibuscumque locis administrationi sublimitatis
tuae commissis opus exegerit, murorum constructionem seu comparationem frumenti
aliarumque specierum sine ullo impedimento, prout commodum atque necessarium
magnitudo tua perspexerit, fieri. * leo a. dioscoro pp. * <a 472 ? >
CJ.10.50.0.
Qui aetate se excusant.
CJ.10.50.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
vos adfirmetis liberalibus studiis operam dare, maxime circa professionem
iuris, consistendo in civitate berytorum provinciae phoenices, providendum
utilitati publicae et spei vestrae decernimus, ut singuli usque ad vicesimum
quintum annum aetatis suae studiis non avocentur. * diocl. et maxim. aa.
severino et ceteris scholasticis arabiis.* <a xxx >
CJ.10.50.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
filios tuos patria potestate liberatos adhuc minores legitima aetate esse
dicas, merito postulas, ut liberalibus studiis non avocentur. et ideo muneribus
personalibus quae ad patrimonium non pertinent non adstringentur, si civium non
est inopia. * diocl. et maxim. aa. theodoro. * <a xxx >
CJ.10.50.3pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Manifesti
iuris est maiores quinquaginta quinque annis invitos ad munera personalia
vocari non posse. * diocl. et maxim. aa. protelao. * <a xxx >
CJ.10.50.3.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
itaque septuagenario maiorem te esse profitearis, si nominatione facta
appellationis auxilium interposuisti, tueri te notione praesidis provinciae
potes iure concesso. <a xxx >
CJ.10.51.0.
Qui morbo.
CJ.10.51.1:
Imperator Gordianus
Si ea
caecitate pater tuus oppressus est, ut utriusque oculi aciem prorsus amiserit,
levamentum personalium munerum sentiet. * gord. a. cassiano. * <a xxx >
CJ.10.51.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
articulari morbo debilitatum te esse dicas, iuxta iuris publici auctoritatem a
personalibus muneribus vacationem habebis. * diocl. et maxim. aa. iuliano. *
<a xxx >
CJ.10.51.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Podagrae
quidem valitudo nec personalium munerum prodest ad excusationem: verum cum ita
te valitudine pedum adflictum dicas, ut rebus propriis intercessum commodare
non possis, adi rectorem provinciae, qui si adlegationibus tuis fidem adesse
perspexerit, ad corporalia munera vocari te non patietur. * diocl. et maxim.
aa. et cc. celeri. * <a xxx >
CJ.10.51.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Casus
patris corporis munerum personalium filio iure non praestat excusationem. *
diocl. et maxim. aa. et cc. regino. * <a xxx >
CJ.10.52.0.
De his qui numero liberorum vel paupertate excusationem meruerunt.
CJ.10.52.1:
Imperator Alexander Severus
Numerus
liberorum ab honoribus non excusat. * alex. a. verecundo. * <a xxx >
CJ.10.52.2:
Imperator Philippus
Filium
ab hostibus captum ac necdum reversum ad excusationem munerum personalium patri
proficere non posse magis placuit. * philipp. a. et philipp. c. severino. *
<a xxx >
CJ.10.52.3pr.:
Imperator Philippus
Nepotes
in locum parentum succedentes vice eorum prodesse consueverunt. * philipp. a.
et c. nonno. * <a xxx >
CJ.10.52.3.1:
Imperator Philippus
Et
ideo si quinque numerus liberorum ex amissorum filiorum nepotibus suppletur, a
muneribus personalibus is, quem patrem tuum esse dicis, iuxta constituta
excusatur. <a xxx >
CJ.10.52.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
facultates tuas in filium tuum contulisse te nec quicquam habere proponas,
respectu eius patrimonii quod tuum esse desiit muneribus civilibus non
adstringeris. * diocl. et maxim. aa. domno. * <a xxx >
CJ.10.52.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
De
personalibus muneribus, quae feminis pro sexus condicione indicuntur, exemplo
marium quinque superstitum numero liberorum eas excusari divi parentes nostri
constituerunt. * diocl. et maxim. aa. et cc. marciae. * <a xxx >
CJ.10.52.6pr.:
Imperator Constantinus
Eos
qui cuiuscumque sexus liberos quinque habeant, impetrata semel vacatione potiri
convenit, ita ut, si in hoc numero filius legitimae aetatis inveniatur,
obeundis statim pro suo patre muneribus applicetur, patribus, qui filios vel
filias quinque habuerint, promissa legibus immunitate servanda. * const. a.
dalmatio. * <a xxx d. xiiii k. febr. sirmio crispo iii et constantino ii
conss.>
CJ.10.52.6.1:
Imperator Constantinus
Quod
si quis propter censum tenuiorem vacationem meruerit atque hoc probaverit,
beneficio potiatur, si propter rerum angustias ad personalia vocatur obsequia.
<a xxx d. xiiii k. febr. sirmio crispo iii et constantino ii conss.>
CJ.10.53.0.
De professoribus et medicis.
CJ.10.53.1:
Imperator Antoninus
Cum te
medicum legionis secundae adiutricis esse dicas, munera civilia, quamdiu rei
publicae causa afueris, suscipere non cogeris: cum autem abesse desieris, post
finitam eo iure vacationem, si in eorum numero eris, qui ad beneficia medicis
concessa pertinent, ea immunitate uteris. * ant. a. numisio. * <a xxx >
CJ.10.53.2:
Imperator Gordianus
Grammaticos
seu oratores decreto ordinis probatos, si non se utiles studentibus praebeant,
denuo ab eodem ordine reprobari posse incognitum non est. * gord. a.
heracliano. * <a xxx >
CJ.10.53.3:
Imperator Philippus
Poetae
nulla immunitatis praerogativa iuvantur. * philipp. a. et philipp. c. ulpiano.
* <a xxx >
CJ.10.53.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Oratione
divi pii liberalium studiorum professores, non etiam calculatores continentur.
* diocl. et maxim. aa. malcho. * <a xxx >
CJ.10.53.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Nec
intra numerum praestitutum ordine invito medicos immunitatem habere saepe
constitutum est, cum oportet eis decreto decurionum immunitatem tribui. *
diocl. et maxim. aa. et cc. concedemoni. * <a xxx >
CJ.10.53.6pr.:
Imperator Constantinus
Medicos
et maxime archiatros vel ex archiatris, grammaticos et professores alios
litterarum una cum uxoribus et filiis nec non etiam rebus, quas in civitatibus
suis possident, ab omni functione et ab omnibus muneribus civilibus vel
publicis immunes esse praecipimus neque in provinciis hospites recipere nec
ullo fungi munere nec ad iudicium deduci vel exhiberi vel iniuriam pati, ut, si
quis eos vexaverit, poena arbitrario iudicis plectetur. * const. a. ad pop. *
<a 333 pp. v k. oct. constantinopoli dalmatio et zenophilo conss.>
CJ.10.53.6.1:
Imperator Constantinus
Mercedes
etiam eorum et salaria reddi iubemus, quo facilius liberalibus studiis et
memoratis artibus multos instituant. <a 333 pp. v k. oct. constantinopoli
dalmatio et zenophilo conss.>
CJ.10.53.7pr.:
Imperator Julianus
Magistros
studiorum doctoresque excellere oportet moribus primum, deinde facundia. * iul.
a. * <a 362 d. xv k. iul. acc. iiii k. aug. spoletio mamertino et nevitta
conss.>
CJ.10.53.7.1:
Imperator Julianus
Sed
quia singulis civitatibus adesse ipse non possum, iubeo, quisquis docere vult,
non repente nec temere prosiliat ad hoc munus, sed iudicio ordinis probatus
decretum curialium mereatur, optimorum conspirante consensu. <a 362 d. xv k.
iul. acc. iiii k. aug. spoletio mamertino et nevitta conss.>
CJ.10.53.8:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Reddatur
unusquisque patriae suae, qui habitum philosophiae indebite et insolenter
usurpare cognoscitur, exceptis his, qui a probatissimis approbati ab hac debent
colluvione secerni. turpe enim est, ut patriae functiones ferre non possit, qui
etiam fortunae vim se ferre profitetur. * valentin. valens et grat. aaa. ad
probum pp. * <a 369 d. xiiii k. febr. sirmio valentiniano np. et victore
conss.>
CJ.10.53.9pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Archiatri
scientes annonaria sibi commoda a populi commodis ministrari honeste obsequi
tenuioribus malint quam turpiter servire divitibus. * valentin. valens et grat.
aaa. ad praetextatum pu. * <a 370 d. iii k. febr. triveris valentiniano et
valente iii aa. conss.>
CJ.10.53.9.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quos
etiam ea patimur accipere, quae sani offerunt pro obsequiis, non ea, quae
periclitantes pro salute promittunt. <a 370 d. iii k. febr. triveris
valentiniano et valente iii aa. conss.>
CJ.10.53.10:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
quis in archiatri defuncti est locum promotionis meritis adgregandus, non ante
eorum particeps fiat, quam primis qui in ordine reperientur septem vel eo
amplius iudicantibus idoneus approbetur: ita tamen ut, quicumque fuerit
admissus, non in priorem numerum statim veniat, sed eum ordinem consequatur,
qui ceteris ad priora subvectis ultimus poterit inveniri. * valentin. valens et
grat. aaa. ad olybrium pu. * <a 370 d. vi id. mart. valentiniano et valente
iii aa. conss.>
CJ.10.53.11pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Grammaticos
oratores atque philosophiae praeceptores nec non etiam medicos praeter haec,
quae retro latarum sanctionum auctoritate consecuti sunt privilegia
immunitatesque, frui hac praerogativa praecipimus, ut universi, qui in sacro
palatio inter archiatros militarunt, cum comitivam primi ordinis vel secundi
adepti fuerint aut maioris gradum dignitatis adscenderint, nulla municipali,
nulla curialium conventione vexentur, seu indepta administratione seu accepta
testimoniali meruerint missionem: sint ab omni functione omnibusque muneribus
publicis immunes, nec eorum domus ubicumque positae militem seu iudicem
suscipiant hospitandum. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 414 d.
prid. k. dec. constantinopoli constantio et constante conss.>
CJ.10.53.11.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quae
omnia filiis etiam eorum et coniugibus illibata praecipimus custodiri. <a
414 d. prid. k. dec. constantinopoli constantio et constante conss.>
CJ.10.53.11.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Haec
autem et professoribus memoratis eorumque liberis deferenda mandamus. <a 414
d. prid. k. dec. constantinopoli constantio et constante conss.>
CJ.10.54.0.
De athletis.
CJ.10.54.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Athletis
ita demum, si per omnem aetatem certasse, coronis quoque non minus tribus
certaminis sacri, in quibus vel semel romae seu antiquae graetiae, merito
coronati non aemulis corruptis ac redemptis probentur, civilium munerum tribui
solet vacatio. * diocl. et maxim. aa. et cc. hermogeni. * <a xxx >
CJ.10.55.0.
De his qui non impletis stipendiis sacramento soluti sunt.
CJ.10.55.1:
Imperator Antoninus
Ignominiae
causa sacramento liberati honoribus abstinere debent, a muneribus autem civilibus
excusati non sunt. * ant. a. verino. * <a xxx >
CJ.10.55.2pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ob
provectae aetatis senium sis dimissus, honestam missionem consecutum te esse
ambigi non potest. * diocl. et maxim. aa. caro veterano. * <a xxx >
CJ.10.55.2.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Habebis
itaque a civilibus muneribus nec non etiam honoribus vacationem: non tamen ea
privilegia, quae his competunt qui pleno stipendiorum numero funguntur,
usurpare te ius permittit, quando non perfecto statuto militiae tempore nec
omnibus stipendiis decursis sacramento solutum te esse etiam ipse confitearis.
<a xxx >
CJ.10.55.3pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Veteranis
ita demum honorum et munerum personalium vacatio iure conceditur, si post
vicesimum annum militiae, quam in legione vel vexillatione militaverunt,
honestam vel causariam missionem consecuti esse ostendantur. * diocl. et maxim.
aa. philopatori. * <a xxx >
CJ.10.55.3.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Unde
cum te in cohorte militasse commemoras, intellegis supervacuo vacationem tibi
velle flagitare. <a xxx >
CJ.10.56.0.
Quibus muneribus excusantur ii, qui post impletam militiam vel advocationem per
provincias suis commodis vacantes commorantur et de privilegiis eorum.
CJ.10.57.0.
De conductoribus vectigalium fisci.
CJ.10.57.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non
alios a muneribus et honoribus vacationem habere, quam qui mancipatum suo
nomine vectigal a fisco conducunt, certum est. quare eos, qui ab his quaedam
exercenda accipiunt, nullis privilegiis esse munitos haud dubii iuris est. *
diocl. et maxim. aa. punico. * < s>
CJ.10.58.0.
De libertinis.
CJ.10.58.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Condicio
libertinitatis de muneribus civilibus tribuere non potest excusationem nec in
ea quidem civitate, ubi domicilium libertinus habet. * diocl. et maxim. aa. et
cc. lucillo. * <>
CJ.10.59.0.
De infamibus.
CJ.10.59.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Infames
personae, licet nullis honoribus, qui integrae dignitatis hominibus deferri
solent, uti possunt, curialium tamen vel civilium munerum vacationem non
habent: sed et sollemnibus indictionibus ob tutelam publicam eos satisfacere
necesse est. * diocl. et maxim. aa. charitoni. * <>
CJ.10.60.0.
De reis postulatis.
CJ.10.60.1:
Imperator Alexander Severus
Reos
criminis postulatos novos honores appetere non debere, antequam purgarent
innocentiam suam, et a divis parentibus nostris et a me saepe rescriptum est. *
alex. a. niciae. * <a xxx >
CJ.10.61.0.
De his qui in exsilium dati vel ordine moti sunt.
CJ.10.61.1:
Imperator Antoninus
Quibus
posthac ordine suo vel advocationibus ad tempus interdicetur, post impletum
temporis spatium non prorogabitur infamia. * ant. a. pars ed. prop. romae
v.Id.Iul. duobus aspris conss.* <a 212 >
CJ.10.61.2:
Imperator Gordianus
Ad
tempus exsulare decurio iussus et impleto tempore regressus pristinam quidem
dignitatem recipit, ad novos vero honores non admittitur, nisi tanto tempore
his abstinuerit quanto per fugam afuit. * gord. a. ulpio. * <a xxx >
CJ.10.62.0.
De filiis familias et quemadmodum pater pro his teneatur.
CJ.10.62.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Patrem
emancipato filio consentientem ad decurionatum non teneri dubii iuris non est:
tunc enim consentiendo pater ad decurionatum obligatur, si filium in potestate
habeat. consentire autem etiam is videtur, qui non testificatur dissentire
nominationi. * sev. et ant. aa. eutycho. * <a xxx >
CJ.10.62.2:
Imperator aurel.
Cum
appellasse te dicas, ostendis causam ad te pertinere: potueras enim nominato
filio tantum contestari et non consentire honori ei delato. * aurel. a.
aspasio. * < >
CJ.10.62.3pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si ii,
qui cum patre ad protostasiae munus vocati sunt, etiam nunc in patria potestate
constituti sunt, ab huiusmodi necessitatibus liberentur, cum ex eadem familia
ac domo duos ad ista obsequia destinari periniquum videatur. * diocl. et maxim.
aa. crispino. * < >
CJ.10.62.3.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane
eos, quos emancipatos esse atque ex familia exisse manifestum est, sine
cunctatione retinere debebis. < >
CJ.10.62.4pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sine
periculo tuo magistratus filium tuum curatorem constituit nec appellandi tibi
necessitas incumbebat. * diocl. et maxim. aa. alexandro. * < >
CJ.10.62.4.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Sane
nominator, qui filium in potestate positum non consentiente patre ad munus
devocavit, si tamen ex voluntate tua antea filius decurio factus non erat,
detrimento muneris obligabitur. < >
CJ.10.63.0.
De peculo successorum parentis.
CJ.10.63.1:
Imperator Alexander Severus
Si de
proprio suo patrimonio muneris editionem tuo nomine pater tuus repromisit
ideoque etiam sacerdotem te creari impetravit, onus erogationis commune omnium
heredum eius esse praeses provinciae non ignorabit. * alex. a. claudiano. *
< >
CJ.10.64.0.
De mulieribus in quo loco munera sexui congruentia et honores agnoscant.
CJ.10.64.1:
Imperator Philippus
Malchaeam,
quae aliunde oriunda alibi nupta est, si non in urbe roma maritus eius
consistat, non apud originem suam, sed apud incolatum mariti ad honores seu
munera, quae personis cohaerent quorumque is sexus capax esse potest, compelli
posse saepe rescriptum est. patrimonii vero munera necesse est mulieres in his
locis in quibus possident sustinere. * philipp. a. claudio. * < >
--------------------------------------------------
CJ.
c.10.65.0. De legationibus.
CJ.10.65.1:
Imperatores valer., gallien.
Pater
trium incolumium liberorum legationibus publicis liberatur. * valer. et
gallien. aa. achillino. * < >
CJ.10.65.2pr.:
Imperatores valer., gallien.
Cum
vos proprio nomine sumptus ob defensionem publicam susceperitis, id, quod ad
proprias erogationes collega vester acceperat, non vobis reddere heredes eius,
sed si in ea causa est, ut restitui omnino oporteat, rei publicae debent potius
inferre. * valer. et gallien. aa. et valer. c. marco. * < >
CJ.10.65.2.1:
Imperatores valer., gallien.
Sane
si honorariis advocatorum erat ea quantitas destinata, restitui illud vobis ,
qui haec praestaturi estis, non iniuria postulatis. < >
CJ.10.65.2.2:
Imperatores valer., gallien.
Eum
autem collegam vestrum, quem defensione patriae destitisse dicitis, apud
provinciae praesidem desertae adlegationis arguere potestis. < >
CJ.10.65.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Transmarina
legatione apud nos perfunctos constitutum est biennii vacationem munerum
civilium et honorum habere, non eos, qui de proximo obsequium rei publicae
videntur exhibuisse. * diocl. et maxim. aa. muciano. * < >
CJ.10.65.4pr.:
Imperator Constantius
Universi
omnino ex comitibus vel ex praesidibus, qui suffragio perceperint dignitates,
civilibus oneribus muneribusque teneantur adstricti, ne commoda publica cum
umbratili suffragiorum pactione lacerentur. * constantius a. ad titianum. *
<a 343 d. prid. k. iul. triveris placido et romulo conss.>
CJ.10.65.4.1:
Imperator Constantius
Eos
tamen a praedictis oneribus excipi oportebit, qui in legationibus publicis
versati sunt. <a 343 d. prid. k. iul. triveris placido et romulo conss.>
CJ.10.65.5pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si
quod extraordinarium concilium postulatur, cum vel ad nos est mittenda legatio
vel vestrae sedi aliquid intimandum, id, quod inter omnes communi consilio
tractatuque convenerit, minime in examen cognitoris ordinarii referatur. *
theodos. arcad. et honor. aaa. apodemio pp. illyrici. * <a 392 d. v k. aug.
constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.65.5.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Provincialium
enim desideria, quibus necessaria saepe fortuitis remedia deposcuntur, vobis
agnoscere atque explorare permittimus, ut sit examinis tui, quae ex his auxilio
tuo protinus implenda sunt, et quae clementiae nostrae auribus intimanda
videantur. <a 392 d. v k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino
conss.>
CJ.10.65.5.2:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
In
loco autem publico de communi utilitate provincialium sententia proferatur,
atque id, quod maioris partis probaverit adsensus, sollemnis firmet auctoritas.
<a 392 d. v k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.10.65.6:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quotiens
ab alexandrina civitate legatio destinatur, universos curiales praecipimus, qui
intra urbem consistunt, si non aegritudine vel alia inexcusabili necessitate
impediuntur, in locum curiae convenire et decreta sua propria subscriptione
firmata viro spectabili praefecto augustali insinuare, ut eius relatione
comitati tuis virtutibus suas petitiones intiment et sub exame tuo perpensa
legatione res ordinetur. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416 d.
iii non. oct. constantinopoli theodosio a. vii et palladio vc. conss.>
CJ.10.66.0.
De excusationibus artificum.
CJ.10.66.1:
Imperator Constantinus
Artifices
artium brevi subdito comprehensarum per singulas civitates morantes ab
universis muneribus vacare praecipimus, si quidem ediscendis artibus otium sit
accommodandum, quo magis cupiant et ipsi peritiores fieri et suos filios
erudire. et est notitia ista: architecti medici mulomedici pictores statuarii
marmorarii lectarii seu laccarii clavicarii quadrigarii quadratarii ( quos
graeco vocabulo livovyktas appellant) structores ( id est aedificatores)
sculptores ligni musarii deauratores albini ( quos graeci ckoniatasc appellant)
argentarii barbaricarii diatretarii aerarii fusores signarii fabri bracarii
aquae libratores figuli ( qui graece kerameis dicuntur) aurifices vitrearii
plumarii specula rii eborarii pelliones fullones carpentarii sculptores
dealbatores cusores linarii tignarii blattearii ( id est petalourgoi ). *
constant. a. ad maximum pp. * <a 337 d. iiii non. aug. feliciano et titiano
conss.>
CJ.10.66.2:
Imperatores Constantius, constans
Mechanicos
et geometras et architectos, qui divisiones partium omnium incisionesque
servant mensurisque et institutis operam fabricationibus stringunt, et eos, qui
aquarum inventos ductus et modos docili libratione ostendunt, in par studium
docendi atque discendi nostro sermone compellimus. itaque immunitatibus
gaudeant et suscipiant docendos, qui docere sufficiunt. * constantius et
constans aa. ad leontinum pp. * <a 344 d.Prid.Non.Iul.Leontino et sallustio
conss.>
CJ.10.67.0.
De potioribus ad munera nominandis.
CJ.10.67.1:
Imperator Antoninus
Si
ipse vocatus ad munera civilia potiorem alium nominandum putaveris, age causam
tuam. * ant. a. basilidae. * <a xxx >
CJ.10.68.0.
Si propter inimicitias creatio facta sit.
CJ.10.68.1:
Imperator Alexander Severus
Si
propter inimicitias ad munera civilia creatus es, hanc tibi nominationem non
nocere praesidis aequitas faciet, cum et publicae utilitatis intersit non ex
inimicitia creationes fieri debere, sed existimatione vera et commodo rei
publicae. * alex. a. aniceto. * <a xxx >
CJ.10.69.0.
De sumptuum recuperatione.
CJ.10.69.1:
Imperator Gordianus
Muneribus
civilibus non fugeris, quae personis mandantur, si quinque filios incolumes
habeas. at si contra id privilegium ad munus fatigandi tui causa quidam te
devocaverint tuque appellatione interposita securitatem reportaveris, a
nominatoribus sumptus quos in litem feceris recuperabis. * gord. a. dionysio. *
<a xxx >
CJ.10.70.0.
Si post creationem quis decesserit.
CJ.10.70.1:
Imperator Gordianus
Si
ante diem subeundi honoris atque muneris pater tuus defunctus est, conveniri eo
nomine heredes eius non oportere praeses provinciae minime ambigit. * gord. a.
asiatico. * <a xxx >
CJ.10.71.0.
De tabulariis scribis logographis et censualibus.
CJ.10.71.1:
Imperator Constantius
Nullus
omnino ex tabulariis vel scribis vel logographis eorumque filiis in quocumque
officio militet, sed ex omnibus officiis, nec non et si intra nostrum palatium
militant, necdum impleto quinquennio reperti et retracti protinus officiis
municipalibus reddantur. * constantius a. ad catullinum pp. * <a 341 d.Viii
k.Iul.Lauriaco Marcellino et probino conss.>
CJ.10.71.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quicumque
decurionum sponte se casuali ministerio manciparit, condicionem habeat , quam
ipse delegit, depositurus sui ordinis penitus dignitatem, si eum necessitas
quaestioni subdendum invenerit. * grat. valentin. et theodos. aaa. * <a 384
d.Xv k.Oct.Constantinopoli ricomere et clearcho conss.>
CJ.10.71.3pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Generali
lege sancimus, ut, sive solidis provinciis sive singulis civitatibus necessarii
fuerint tabularii, liberi homines ordinentur neque ulli deinceps ad hoc
officium patescat aditus, qui sit obnoxius servituti. * arcad. et honor. aa.
hadriano pp. * <a 401 d.Viii k.April.Mediolani vincentio et fravito
conss.>
CJ.10.71.3.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sed et
si quis dominorum servum suum sive colonum chartas publicas agere permiserit (
consensum enim, non ignorantiam volumus obligari), ipsum quidem, in quantum
interfuerit publicae utilitati, pro ratociniis, quae servo sive colono agente
tractata sunt, obnoxium attineri, servum autem competentibus adfectum
verberibus fisco addici. dominorum enim interfuit ab initio providere, ne
publicis actibus privata servitia immiscerentur. <a 401 d.Viii
k.April.Mediolani vincentio et fravito conss.>
CJ.10.71.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Boethos
logistarum demogrammateos logographos diastoleos, quae vocabula publicis
dicuntur subiacere necessitatibus, sive quolibet alio nomine nuncupentur, non
honore aut alicuius privilegii colore subnixos pro definitione legum
inexorabilium suam fortunam subire compelli, quatenus nec publicis quicquam noceatur
aut minuatur utilitatibus, et suis corporibus illi reddantur, quos vel patris
vel maiorum obligatio vel sua constringit. * theodos. et valentin. aa. cyro pp.
* <a 440-441 >
CJ.10.72.0.
De susceptoribus praepositis et arcariis.
CJ.10.72.1pr.:
Imperator Constantinus
Susceptores
publicos absque omni mora aurum suscipere censemus, ne quis per hanc occasionem
sumptus facere compellatur. * const. a. ad euphrasium rationalem trium
provinciarum. * <a 325 d.Xiiii k.Aug.Paulino et iuliano conss.>
CJ.10.72.1.1:
Imperator Constantinus
Nam si
solvere volens a suscipiente fuerit contemptus, testibus adhibitis
contestationem debebit proponere, ut hoc probato et ipse securitatem debitam
commissi nexu liberatus cum emolumentis accipiat et, qui suscipere neglexerit,
eius ponderis quod debebatur in duplum fisci rationibus per vigorem officii
praesidis inferre cogatur. <a 325 d.Xiiii k.Aug.Paulino et iuliano
conss.>
CJ.10.72.1.2:
Imperator Constantinus
Quod
autem susceptores iudice cuius interest neglegente violaverint, ex ipsius
iudicis facultatibus sarcietur. <a 325 d.Xiiii k.Aug.Paulino et iuliano
conss.>
CJ.10.72.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Iuxta
inveteratas leges nominatores susceptorum et eorum, qui ad praeposituram
horreorum et pagorum creantur, teneantur obnoxii, si minus idonei sint, qui ab
isdem fuerint nominati, nec quicquam ex eorum substantia celebrata per
interpositam personam emptione mercentur. * valentin. et valens aa. ad secundum
pp. * <a 365 d.Iii k.Aug.Constantinopoli valentiniano et valente
aa.Conss.>
CJ.10.72.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Susceptores
novi non modo praesentis anni debita, verum etiam species, quas ex reliquis
inferunt, quia novae sunt ac recentes, suscipiant. * valentin. et valens aa. ad
mamertinum pp. * <a 365 d.Prid.K.Nov.Romae valentiniano et valente
aa.Conss.>
CJ.10.72.4pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Neminem
susceptionis munere functum ad idem munus adstringi, nisi prius se vinculo sollicitudinis
superioris absolverit. nam neque eos qui placuerint gravare iusti est, neque
illos qui displicuerint tenere prudentis. * valentin. et valens aa. ad
florentium com. sacr. larg. * <a 366 d. xv k.Oct.Mantebri gratiano nob.
puero et dagalaifo conss. >
CJ.10.72.4.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Integro
igitur singuli anniversario anno transcurso cogantur exponere, quibus titulis
suscepta disperserint, ut facilius, si quis in furto fuerit deprehensus,
recentem queat redintegrare iacturam. <a 366 d. xv k.Oct.Mantebri gratiano
nob. puero et dagalaifo conss. >
CJ.10.72.4.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Non
perpetui autem exactores teneantur in continuata vexandorum provincialium
potestate, veluti concussionum dominatione, sed per annos singulos iudicaria
sedulitate mutentur, nisi aut consuetudo civitatis aut raritas ordinis eos per
biennium esse compellat. <a 366 d. xv k.Oct.Mantebri gratiano nob. puero et
dagalaifo conss. >
CJ.10.72.5:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quotienscumque
certa summa solidorum pro tituli qualitate debetur et auri massa transmittitur,
in septuaginta duos solidos libra feratur accepta. * valentin. et valens aa. ad
geramnianum cometem sacr. larg. * <a 367 d.Vi id.Ian.Romae lupicino et
iovino conss.>
CJ.10.72.6:
Imperatores Valentinianus, Valens
Frumenta,
quae horreis inferuntur, pro illationis modo ilico apocharum cautionibus
adnotentur. non autem oportet in horreis fiscalibus nisi fiscalia frumenta
constitui. * valentin. et valens aa. ad chilonem. * <a 375 d.V id.April.Treviris
post consulatum gratiani a.Iii et equitii vc.>
CJ.10.72.7:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Minime
diu penes ipsos susceptores maneant facta collatio, sed statim quodcumque a
provincialibus fuerit exsolutum sacris thesauris inferatur. * grat. valentin.
et theodos. aaa. have hypati carissime nobis.* <a 383 d.Iii k.Mai
constantinopoli post consulatum antonii et syargrii.>
CJ.10.72.8:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Exactores
vel susceptores in celeberrimo coetu curiae consensu et iudicio omnium sub
actorum testificatione firmentur, provinciarumque rectoribus eorum nomina, qui
ad publici munus officii editi atque obligati fuerint, innotescant. et
animadvertant, quicumque nominaverint, ad discrimen suum universa quae illi
gesserint redundare. * valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a
386 d.Vi k.Nov.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>
CJ.10.72.9pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Modios
aeneos atque lapideos cum sextariis atque ponderibus per mansiones singulasque
civitates iussimus collocari, ut unusquisque tributarius sub oculis constitutis
rerum omnium modis sciat, quid debeat susceptoribus dare : ita ut, si quis
susceptorum conditorum modiorum sexagintorumque vel ponderum normam putaverit
excedendam, poenam se sciat competentem esse subiturum. * valentin. theodos. et
arcad. aaa. cynegio pp. * <a 386 d.Iiii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et
euodio vc.Conss. >
CJ.10.72.9.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Et
submotis, quae contra utilitatem populorum omnium hactenus gesta sunt, frumenti
quinquagesimas, hordei quadragesimas, vini et laridi vicesimas susceptoribus
dari praecipimus. <a 386 d.Iiii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio
vc.Conss. >
CJ.10.72.9.2:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Humanitatis
autem necessitate commoti in armeniae susceptionibus longinquitatis causa
frumenti et hordei quadragesimas, vini et laridi quintas decimas dari
praecipimus. <a 386 d.Iiii k.Dec.Constantinopoli honorio np.Et euodio
vc.Conss. >
CJ.10.72.10:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Susceptores
praesentibus defensoribus et modum iugationis possessorum et species singulas
vel earum numerum quantitatemque perscribant. * valentin. theodos. et arcad.
aaa. cynegio pp. * <a 389 d.Iiii k.Dec.Constantinopoli timasio et promoto
conss.>
CJ.10.72.11:
Imperatores Arcadius, Honorius
Securitates
semel publicatas et gestis lectas vini susceptoribus imputari et coeptam arcae
discussionem volumus in apertum quaesita ratione deduci et omnes publicas
securitates quae gestis tenentur a susceptoribus accepto ferri. * arcad. et
honor. aa. benigno vic. urb. romae. * <a 400 d.Vi id.Iun.Mediolani stilichone
et aureliano conss.>
CJ.10.72.12:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
aliquid a susceptore vel tabulario fraudis admissum esse possessor deprehendat,
nemo eorum semel in interversione convictus id rursus officium gerat, in quo
ante decoxit, etsi rescriptum nostrum elicitum clandestina supplicatione
tulerit. * arcad. et honor. aa. pompeiano suo salutem. * <a 400
d.Prid.K.Ian.Mediolani stilichone et aureliano conss.>
CJ.10.72.13pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Duos
tabularios seu numerarios et susceptores totidem per universas provincias
oportere constitui clementia nostra praecepit. * arcad. et honor. aa. lucio
com. sacr. larg. * <a 408 d.Vi k.Febr.Basso et philippo conss.>
CJ.10.72.13.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Scire
autem volumus praetorianam amplissimam praefecturam eos, qui aurum largitionale
susceperunt, nihil cum arcae ratociniis habere commune, iudices autem
provinciarum quinque libris auri multandos et primates officiorum capitali
poena plectendos, si hoc non fuerit custoditum. <a 408 d.Vi k.Febr.Basso et
philippo conss.>
CJ.10.72.14pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Humilioribus
officiis aut extraordinariis oneribus occupari curiales non patimur , ne
publica vacillet utilitas. * honor. et theodos. aa. euchario suo salutem. *
<a 412 d.Prid.K.Mart.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >
CJ.10.72.14.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Susceptionem
itaque vestium aequius est ab officio proconsulari vel ab his qui in eodem
meruerunt sollemniter procurari. horum namque interest huiusmodi explorare
rationem et quaerere qualitatem eorum, quorum ad contuendum cura commodior est.
neque enim aequum est, ut ad officium lucra, ad curialem susceptionis tantum
damna pertineant. <a 412 d.Prid.K.Mart.Ravennae honorio viiii et theodosio v
aa.Conss. >
CJ.10.72.14.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Hanc
igitur ab ordinibus iniuriam submovemus, exceptis his, si qui curialium in
officio memorato aut militasse aut militare fuerit deprehensus. <a 412
d.Prid.K.Mart.Ravennae honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >
CJ.10.72.15pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Aurum
sive argentum quodcumque a possessore confertur, arcarius vel susceptor
accipiat, ita ut provinciae moderator eiusque officium ad crimen suum noverit
pertinere, si possessoribus ullum fuerit ex aliqua ponderum iniquitate illatum
dispendium. * theodos. et valentin. aa. volusiano pp. * <a 429 d.Iii
k.Mart.Ravennae post consulatum felicis et tauri vv.Cc.>
CJ.10.72.15.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Et
quidquid ex provinciis ad nostrum dirigetur aerarium, id ad illustres viros
aerarii nostri comites ralatione deferatur. <a 429 d.Iii k.Mart.Ravennae
post consulatum felicis et tauri vv.Cc.>
CJ.10.73.0.
De ponderatoribus et auri illatione.
CJ.10.73.1:
Imperator Constantinus
Aurum,
quod infertur a collatoribus, si quis vel solidos voluerit vel materiam
appendere, aequa lance et libramentis paribus suscipiatur. * const. a. ad
euphrasium rationalem trium provinciarum. * <a 325 pp.Xiiii k.Aug.Paulino et
iuliano conss.>
CJ.10.73.2:
Imperator Julianus
Quotiens
de qualitate solidorum orta fuerit dubitatio, placet quem sermo graecus
appellat per singulas civitates constitutum zygostaten, qui pro sua fide atque
industria neque fallat neque fallatur, contentionem dirimere. * iul. a. ad
mamaertinum pp. * <a 363 d.Viiii k.Mai.Salonae iuliano a.Iiii et sallustio
conss.>
CJ.10.74.0.
De auri publici prosecutoribus.
CJ.10.74.1pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Auri
prosecutores partim nulla praemissa, ut adsolet, prosecutoria aurum praesumunt,
partim diutius retentant, quod statim fuerat adsignandum. * honor. et theodos.
aa. antehmio pp. * <a 409 d.Xiii k.Aug.Honorio viii et theodosio iii
aa.Conss.>
CJ.10.74.1.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Ideoque
censemus, ne quis absque praecepto viri illustris comitis sacrarum largitionum
vel coquendum aurum sumat vel capiat deinceps retinendum. <a 409 d.Xiii
k.Aug.Honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>
CJ.10.75.0.
De his quae ex publica collatione illata sunt non usurpandis.
CJ.10.75.1:
Imperator Constantinus
Nullus
iudicum id, quod a re publica ex collatione susceperit, mutui interventione
opposita vel invadat vel conetur invadere. * const. a. * <a 325
d.Prid.Non.Mart.Treviris paulino et iuliano conss.>
CJ.10.75.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nullus
penitus ex eo, quod refertur in conditis vel in arca continetur, ad quemlibet
titulum usurpet, nisi forte praesumendi facultatem sublimium potestatum
iussione perceperit. * grat. valentin. et theodos. aaa. palladio. * <a 382
d.Iii id.April.Constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.10.75.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sciant
iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex isdem titulis
exegerint, ad necessitates alias transferre licere, nisi malint gravissima
severitate suam licentiam coerceri. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a
399 d.Xvi k.Iun.Mediolani theodoro cons.>
CJ.10.76.0.
De auro coronario.
CJ.10.76.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ad
collationem auri coronarii placuit neminem absque consuetudine esse cogendum. *
grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 384 d.Xv
k.Febr.Constantinopoli ricomere et clearcho conss.>
CJ.10.77.0.
De irenarchis.
CJ.10.77.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Irenarchae,
qui ad provinciarum tutelam quietis ac pacis per singula territoria faciunt
stare concordiam, a decurionibus iudicio praesidum provinciarum idonei
nominentur. * honor. et theodos. aa. antehmio pp. * <a 409 d.Viii
k.Ian.Constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>
CJ.10.78.0.
De argenti pretio quod thesauris infertur.
CJ.10.78.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Iubemus,
ut pro argenti summa, quam quis thesauris fuerat illaturus, inferendi auri
accipiat facultatem, ita ut pro singulis libris argenti quinos solidos inferat.
* arcad. et honor. aa. eutychiano pp. * <a 397 d.Xi k.Mart.Constantinopoli
caesario et attico conss.>
LIBER UNDECIMUS
CJ.11.1.0.
De tollenda lustralis auri collatione.
CJ.11.2.0. De naviculariis seu naucleris publicas species transportantibus.
CJ.11.3.0. De praediis naviculariorum.
CJ.11.4.0. De navibus non excusandis.
CJ.11.5.0. Ne quid oneri publico imponatur.
CJ.11.6.0. De naufragiis.
CJ.11.7.0. De metallariis et metallis et procuratoribus metallorum.
CJ.11.8.0. De murilegulis et gynaeciariis et procuratoribus gynaecii et de
monetariis et bastagariis.
CJ.11.9.0. De vestibus holoveris et auratis et de intinctione sacri muricis.
CJ.11.10.0. De fabricensibus.
CJ.11.11.0. De veteris numismatis potestate.
CJ.11.12.0. Nulli licere in frenis et equestribus sellis et in balteis
margaritas et smaragdos et hyacinthos aptare et de artificibus palatinis.
CJ.11.13.0. De classicis.
CJ.11.14.0. De decuriis urbis romae.
CJ.11.15.0. De privilegiis corporatorum urbis romae.
CJ.11.16.0. De pistoribus.
CJ.11.17.0. De suariis et susceptoribus vini et ceteris corporatis.
CJ.11.18.0. De collegiatis et chartopratis et nummulariis.
CJ.11.19.0. De studiis liberalibus urbis romae et constantinopolitanae.
CJ.11.20.0. De honoratorum vehiculis.
CJ.11.21.0. De privilegiis urbus constantinopolitanae.
CJ.11.22.0. De metropoli beryto.
CJ.11.23.0. De canone frumentario urbis romae.
CJ.11.24.0. De frumento urbis constantinopolitanae.
CJ.11.25.0. De annonis civilibus.
CJ.11.26.0. De mendicantibus validis.
CJ.11.27.0. De nautis tiberinis.
CJ.11.28.0. De frumento alexandrino.
CJ.11.29.0. De alexandriae primatibus.
CJ.11.30.0. De iure rei publicae.
CJ.11.31.0. De administratione rerum publicarum.
CJ.11.32.0. De vendendis rebus civitatis.
CJ.11.33.0. De debitoribus civitatum.
CJ.11.34.0. De periculo nominatorum.
CJ.11.35.0. De periculo eorum qui pro magistratibus intervenerunt.
CJ.11.36.0. Quo quisque ordine conveniatur.
CJ.11.37.0. Ne quis liber invitus actum rei publicae gerere cogatur.
CJ.11.38.0. Iniuncti muneris sumptus ad omnes collegas pertinere.
CJ.11.39.0. De his qui ex officio quod administraverunt conveniuntur.
CJ.11.40.0. De solutionibus et liberationibus debitorum civitatis.
CJ.11.41.0. De spectaculis et scaenicis et lenonibus.
CJ.11.42.0. De expensis publicorum ludorum.
CJ.11.43.0. De aquaeductu.
CJ.11.44.0. De gladiatoribus penitus tollendis.
CJ.11.45.0. De venatione ferarum.
CJ.11.46.0. De maiuma.
CJ.11.47.0. Ut armorum usus inscio principe interdictus sit.
CJ.11.48.0. De agricolis censitis vel colonis.
CJ.11.49.0. De capitatione civium censibus eximenda.
CJ.11.50.0. In quibus causis coloni censiti dominos accusare possunt.
CJ.11.51.0. De colonis palaestinis.
CJ.11.52.0. De colonis thracensibus.
CJ.11.53.0. De colonis illyricianis.
CJ.11.54.0. Ut nemo ad suum patrocinium suscipiat vicos vel rusticanos eorum.
CJ.11.55.0. Ut rusticani ad nullum obsequium devocentur.
CJ.11.56.0. Non licere metrocomiae habitatoribus loca sua ad extraneum
transferre.
CJ.11.57.0. Ut nullus ex vicanis pro alienis debitis vicanorum teneatur.
CJ.11.58.0. De censibus et censitoribus et peraequatoribus et inspectoribus.
CJ.11.59.0. De omni agro deserto et quando steriles fertilibus imponuntur.
CJ.11.60.0. De fundis limitotrophis et terris et paludibus et pascuis
limitaneis vel castellorum.
CJ.11.61.0. De pascuis publicis vel privatis.
CJ.11.62.0. De fundis patrimonialibus et saltuensibus et emphyteuticis et eorum
conductoribus.
CJ.11.63.0. De mancipiis et colonis patrimonialium et saltuensium et
emphyteuticariorum fundorum.
CJ.11.64.0. De fugitivis colonis patrimonialibus et emphyteuticis et
saltuensibus.
CJ.11.65.0. De collatione fundorum patrimonialium et emphyteuticorum.
CJ.11.66.0. De fundis rei privatae et saltibus divinae domus.
CJ.11.67.0. De fundis et saltibus rei dominicae.
CJ.11.68.0. De agricolis et mancipiis dominicis vel fiscalibus sive rei
privatae.
CJ.11.69.0. De praediis tamiacis et de his qui ex colonis dominicis aliisque
liberare condicionis procreantur.
CJ.11.70.0. De diversis praediis urbanis et rusticis templorum et civitatum et
omni reditu civili.
CJ.11.71.0. De locatione praediorum civilium vel fiscalium sive templorum sive
rei privatae vel dominicae.
CJ.11.72.0. De conductoribus et procuratoribus sive actoribus praediorum
fiscalium et domus augustae.
CJ.11.73.0. Quibus ad conductionem praediorum fiscalium accedere non licet.
CJ.11.74.0. De collatione fundorum fiscalium vel rei privatae vel dominicae vel
civitatum vel templorum.
CJ.11.75.0. De privilegiis domus augustae vel rei privatae et quarum
collationum excusationem habent.
CJ.11.76.0. De grege dominico.
CJ.11.77.0. De palatiis et domibus dominicis.
CJ.11.78.0. De cupressis ex luco daphnensi vel perseis per aegyptum non
excidendis vel vendendis.
CJ.11.1.0.
De tollenda lustralis auri collatione.
CJ.11.2.0.
De naviculariis seu naucleris publicas species transportantibus.
CJ.11.2.1:
Imperator Constantius
Nullam
vim oportet navicularios sustinere delegatas species annonarias transferentes
nec concussiones perpeti nec aliquod genus incommodi, sed venientes ac remeantes
omni securitate potiri: decem auri librarum multa proponenda his, qui eos
inquietare temptaverint. * constantius a. et iul. c.Olybrio pu. *<a 357
d.K.Iun.Romae constantio viiii et iuliano c.Ii conss.>
CJ.11.2.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Comperimus
naucleros susceptas species in negotiationis emolumenta convertere. ideoque
decernimus, ut intra annum quas susceperint inferant species et securitates
reportent, quae etiam diem illationis edoceant, ut intra alterum annum eis
reddantur, a quibus species praestitae sunt. * arcad. et honor. aa. eusebio pp.
*<a 396 d.X k.Ian.Mediolani arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>
CJ.11.2.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ab
his, qui in naucleros praedas egerunt, volumus eorum commodis satisfieri. et
ideo ne crescat in posterum eorum audacia, sancimus, ut, quicumque in rapinis
fuerit deprehensus, poena quadrupli teneatur. * arcad. et honor. aa. flaviano
pu. *<a 400 pp.Romae in foro aproniani viiii k.Febr.Stilichone et aureliano
conss.>
CJ.11.2.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
Cum
nauarchorum coetus circiter provincias orientis inopia navium tribuaret et
investigandae classis obtentu insularum secessus obiret et navigandi
opportunitate transacta iudiciorum indignatio sine transvectionis expectaretur
effectu, merito celsitudo tua praefecto augustali et insularum praeside
conventis alexandrinae et carpathiae classis summates et nonnullos alios
naucleros eo professionis adduxit, ut onus frumentarii commeatus, qui per
orientales nauarchos ex alexandrinae civitatis conditis consueverat ad
sacratissimam urbem transferri, in suam fidem susceptum ad eadem augustissimae
urbis horrea comportarent, solaciis pro mercedula praestitis ex tributariae
pensitationis immunitate vel ex eo, quod vocatur éphilikoné, nec non etiam aliis,
quae tuae cognitionis limavit examen. * honor. et theodos. aa. anthemio pp.
*<a 409 d.Xiiii k.Febr.Honorio viii et theodosio iii aa.Conss.>
CJ.11.2.5:
Imperatores Honorius, Theodosius
Qui
fiscales species suscepit deportandas, si recta navigatione contempta litora
devia sectatus eas avertendo distraxerit, capitali poena plectetur. * honor. et
theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d.Xiiii k.Aug.Constantinopoli honorio viii
et theodosio iii aa.Conss.>
CJ.11.2.6pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Iudices,
qui in portibus dioeceseos suae onusta navigia, cum prosperior flatus invitat,
sub praetextu hiemis immorari permiserint, una cum municipibus et corporatis
eiusdem loci fortunarum propriarum feriantur dispendiis. * honor. et theodos.
aa. faustino pp. *<a 410 d.Xviii k.Sept.Ravennae varane vc.Cons.>
CJ.11.2.6.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Naucleri
praeterea poenam deportationis excipiant, si aliquid fraudis eos admisisse
fuerit revelatum.<a 410 d.Xviii k.Sept.Ravennae varane vc.Cons.>
CJ.11.3.0.
De praediis naviculariorum.
CJ.11.3.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Domum
etiam mansuetudinis nostrae in his, quae naviculario nomine obnoxia sunt,
agnoscere praecipimus debitam functionem. * valentin. et valens aa. aureliano
praef. annonae. *<a 367 d.Iii k.Oct.Lupicino et iovino conss.>
CJ.11.3.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
In
his, quae navicularii vendunt, quoniam intercipere contractum emendi
vendendique fas prohibet, emptor navicualrii functionem pro modo portionis comparatae
subeat: res enim oneri addicta est, non persona mercatoris. * valentin. et
valens et grat. aaa. chiloni procons. africae. *<a 375 d.Iii non.Aug.Post
consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >
CJ.11.3.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Neque
navicularium iubemus fieri eum, qui aliquid comparavit, sed eam partem quae
empta est pro suo modo ac ratione esse munificam: nec enim totum patrimonium ad
functionem naviculariam occupandum erit, quod habuerit qui rei exiguae mercator
accessit, sed illa portio, quae ab initio navicularii fuit, ad pensionem
huiusmodi functionis sola tenenda est, residuo patrimonio, quod ab hoc vinculo
liberum est, otioso et immuni servando.<a 375 d.Iii non.Aug.Post consulatum
gratiani a.Iii et equitii vc. >
CJ.11.3.2.2:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Domus
vero, quarum cultu decus urbium potius quam fructus adquiritur, ubi a
naviculariis veneunt, pro tanto modo ad hanc pensionem obligari placet, quantum
habebant emolumentum, cum pecunia mutuarentur.<a 375 d.Iii non.Aug.Post
consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >
CJ.11.3.2.3:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Ubi
vero spatia loci et exiguitas nullam habuit pensionem aut extructio, cuius est
ardua difficilisque molitio, aut decus sumptuosum, aut, ut est plerumque
liberale institutum, habitationem quis suam ornamento urbis adiecit, nolumus
munificentiam quae postea addita est improbam licitationem aestimationis
excipere: sed vetusta potius loci species et pensio cogitetur quam cultus hodiernus,
qui per industriam hominis animosi accessit.<a 375 d.Iii non.Aug.Post
consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >
CJ.11.3.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Hi,
qui fundos naviculariae functioni adscriptos a naviculariis acceperunt
quodlibet ad se titulo transeuntes, secundum agri opinionem, quae antiquitus
habetur adscripta, naviculariam functionem suscipere cogantur neque eas
condiciones sibi aestiment profuturas, quas venditor minus idoneus in se
recipit impositas ementis arbitrio: hac tamen ratione servata, ut, si ad minus
idoneum fuerit translata possessio, etiam auctores transscripti praedii
teneantur obnoxii, sitque hoc in promptu, ut damnis fiscalibus primitus ab
idoneis consulatur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 399 d.Xiiii k.Mart.Mediolani
theodoro pvc.Cons.>
CJ.11.4.0.
De navibus non excusandis.
CJ.11.4.1pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Multi
naves suas diversorum nominibus et titulis tuentur. cui fraudi obviantes
praecipimus, ut, si quis ad evitationem publicae necessitatis titulum
crediderit apponendum, sciat navem esse fisco sociandam. * arcad. et honor. aa.
longiniano pp. *<a 406 d.Iii id.Ian.Ravennae arcadio a.Vi et probo
conss.>
CJ.11.4.1.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nam ut
privatos quoque non prohibemus habere navigia, ita fraudi locum esse non
sinimus, cum omnes in commune, si necessitas exegerit, conveniat utilitatibus
publicis oboedire et subvectionem sine dignitatis privilegio celebrare.<a
406 d.Iii id.Ian.Ravennae arcadio a.Vi et probo conss.>
CJ.11.4.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Iubemus
nullam navem ultra duorum milium modiorum capacem ante felicem embolam vel
publicarum specierum transvectionem aut privilegio dignitatis aut religionis
intuitu aut praerogativa personae publicis utilitatibus excusari posse
subtractam: nec si caeleste contra proferatur oraculum, sive adnotatio sit sive
divina pragmatica, providentissimae legis regulas oppugnare debebit. * theodos.
et valentin. aa. florentio pp. *<a 439 d.Vii id.April.Constantinopoli theodosio
a.Xvii et festo conss.>
CJ.11.4.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
etiam in omnibus causis huiusmodi contra ius vel utilitatem publicam in
quolibet negotio proferatur, non valeat. quidquid enim in fraudem istius legis
quolibet modo fuerit attemptatum, id navigii quod excusatur publicatione
corrigimus.<a 439 d.Vii id.April.Constantinopoli theodosio a.Xvii et festo
conss.>
CJ.11.5.0.
Ne quid oneri publico imponatur.
CJ.11.5.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Oneri
publico sarcinam privatam ne quis imponat nec audeat portitores frumenti ad
suscipiendum onus aliqua necessitate compellere. hoc enim facto atque commisso
non in dispendium solum atque naufragii damnum tenebitur obligatus, verum etiam
publicae coercitionis experietur vigorem. * arcad. et honor. aa. rufino pp.
*<a 395 d.V id.Ian.Constantinopoli olybrio et probino conss.>
CJ.11.6.0.
De naufragiis.
CJ.11.6.1:
Imperator Antoninus
Si
quando naufragio navis expulsa fuerit ad litus vel si quando reliquam terram
attigerit, ad dominos pertineat: fiscus meus sese non interponat. quod enim ius
habet fiscus in aliena calamitite, ut de re tam luctuosa compendium sectetur? *
ant. a. maximo. *<>
CJ.11.6.2:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
quis navicularius naufragium sustinuisse adfirmat, provinciae iudicem, eius
videlicet, in qua res agitur, adire festinet ac probet apud eum testibus
eventum , relatioque ad sublimissimam referatur praefecturam, ita ut intra anni
spatium veritate revelata competens dispositio procedat. quod si per
neglegentiam praefinitum anni spatium fortasse claudatur, supervacuas serasque
interpellationes emenso anno placuit non admitti. * valentin. valens et grat.
aaa. ad modestum pp. *<a 372 d.Pp.Bersti non.Iun.Modesto et arintheo
conss.>
CJ.11.6.3pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quotiens
obruta vel submersa fluctibus navi examen adhibetur competentis iudicis ,
duorum vel trium nautarum quaestione habita ceteri ab huiusmodi nexu
liberentur. quid est enim, quod non abunde intra praefinitum numerum sollers
quaesitor inveniat? * grat. valentin. et theodos. aaa. naviculariis afris
salutem. *<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio
aa.Conss.>
CJ.11.6.3.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Circa
magistros navium, quibus est scientia plenior, immoretur: qui si fatali sorte
defuerint, in alios inquisitio transferatur.<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris
gratiano v et theodosio aa.Conss.>
CJ.11.6.3.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sane
si universos violentia tempestatis obruerit, ne veritas lateat, a liberis
nautarum sive magistrorum intra iudicia constitutis super eorum quaeratur
interitu, quos navicularius naufragio perisse contendit.<a 380. d.Viii
id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio aa.Conss.>
CJ.11.6.3.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Susceptionis
autem necessitas ex kalendis aprilibus in diem kalendarum octobrium mansura
servabitur.<a 380. d.Viii id.Febr.Triveris gratiano v et theodosio
aa.Conss.>
CJ.11.6.4:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Pro
his, quae semel a collatoribus illata naufragiis perierunt, nolumus nobis
aliquam cum possessoribus, sive senatores sive privati sint, esse communionem
vel aliquid periculi ad eos redundare. * valentin. theodos. et arcad. aaa.
tatiano pp. *<a 391 d.Xv k.Aug.Constantinopoli tatiano et symmacho
conss.>
CJ.11.6.5pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
De
submersis navibus decernimus, ut levato velo istae causae cognoscantur. et si
quisquam de talibus negotiis aliquid accepisse detegitur, iudex, apud quem
constiterit, his conquerentibus qui nudantur pro qualitatibus personarum
multandi removendi proscribendi habeat potestatem. * honor. et theodos. aa.
naviculariis per africam. *<a 412 d.Xvi k.April.Ravennae honorio viiii et
theodosio v aa.Conss. >
CJ.11.6.5.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
vero causarum talium cognitores, libelli datione vel planaria interpellatione
commoniti intra biennium has causas audire neglexerint, et hoc fuerit tempus
elapsum, praeiudicium noceat eatenus cognitori, ut naviculario propter vitium
iudicis absoluto mediam oneris eius partem, propter cuius probandam amissionem
legitimo dumtaxat tempore cognitio petebatur, iudex cogatur inferre, residuam
vero officium eius exsolvat.<a 412 d.Xvi k.April.Ravennae honorio viiii et
theodosio v aa.Conss. >
CJ.11.6.6:
Imperatores Honorius, Theodosius
Super
naufragiorum quae contigerint casibus usitato more habita quaestione si quis
calculus modiationis dicatur tempestate maris deperisse, sub tuae sedis
auditione nequaquam feratur acceptus, sed haec dispendii iactura in omne
naviculariorum concilium, pro rata scilicet contingentis muneris, deferatur. *
honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d. xiiii k. febr. honorio viii
et theodosio iii aa. conss.>
CJ.11.7.0.
De metallariis et metallis et procuratoribus metallorum.
CJ.11.7.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Perpensa
deliberatione duximus sanciendum, ut, quicumque exercitium metallorum vellet
adfluere, is labore proprio et sibi et rei publicae commoda compararet. *
valentin. et valens aa. ad cresconium com. metallorum. *<a 365 d. iiii id.
dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.11.7.1.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Itaque
si qui sponte confluxerint, eos laudabilitas, tua octonos scripulos in balluca,
quae graece é krusammos é appellatur, cogat exsolvere.<a 365 d. iiii id.
dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.11.7.1.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quidquid
autem amplius colligere potuerint, fisco potissimum distragant, a quo
competentia ex largitionibus nostris pretia suscipiant.<a 365 d. iiii id.
dec. parisiis valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.11.7.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Ob
metallicum canonem, in quo propria consuetudo retinenda est, quattuordecim
unicas ballucae pro singulis libris constat inferri. * valentin. et valens aa.
ad germanianum com. sacr. larg. *<a 367 d. vi id. ian. romae lupicino et
iovino conss.>
CJ.11.7.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Cuncti,
qui per privatorum loca saxorum venam laboriosis effossionibus persequuntur,
decimas fisco, decimas etiam domino repraesentent, cetero modo suis desideriis
vindicando. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *<a 382 d. iii k.
sept. constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.11.7.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Cum
procuratores metallorum intra macedoniam daciam mediterraneam moesiam seu
dardaniam soliti ex curialibus ordinari, per quos sollemnis profligatur
exactio, simulato hostili metu huic se necessitati subtraxerint, ad implendum
munus retrahantur, et nulli deinceps licentia laxetur prius indebitas expetere
dignitates, quam subeundam procurationem fideli sollertique exactione
compleverint. * grat. valentin. et theodos. aaa. eusignio pp. *<a 386 d.
iiii k. aug. mediolani honorio np. et euodio conss.>
CJ.11.7.5:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Per
annos singulos septeni per hominem scripuli largitionibus inferantur ab
aurilegulis, non solum in pontica dioecesi, verum etiam in asiana. * valentin.
theodos. et arcad. aaa. romulo com. sacr. larg. *<a 392 d. xi k. mart.
constantinopoli arcadio a. ii et rufino conss.>
CJ.11.7.6:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quosdam
operta humo esse saxa dicentes id agere cognovimus, ut defossis in altum
cuniculis alienarum aedium fundamenta labefactent. qua de re, si quando
huiusmodi marmora sub aedificiis latere dicantur, perquirendi eadem copia
denegetur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. paterno. *<a 393 d. xvii k.
april. constantinopoli theodosio a. iii et abundantio conss.>
CJ.11.7.7:
Imperator Theodosius
Metallarii
sive metallariae, qui quaeve ea regione deserta, ex qua videntur oriundi vel
oriundae, ad externa migraverint, indubitanter sine ulla temporis
praescriptione ad propriae originis stirpem laremque una cum sua subole
revocentur, et quos domus nostrae secreta retineant. sciant autem nullum exinde
praeiudicium fisco esse generandum, etiamsi is, quem metallicum esse
constiterit, privatis censibus suum nomen indiderit. * theodos. a. maximino
com. sacr. larg. *<a 424 d. v id. iul. constantinopoli victore vc. cons.>
CJ.11.8.0.
De murilegulis et gynaeciariis et procuratoribus gynaecii et de monetariis et
bastagariis.
CJ.11.8.1:
Imperator Constantinus
Monetarios
in sua semper durare condicione oportet nec dignitatis cuiuscumque privilegio
ab huiusmodi condicione liberari. * constant. a. ad bithynos. *<a 317 d. xii
k. aug. gallicano et basso conss.>
CJ.11.8.2:
Imperator Constantinus
Procuratores
rei privatae baphii et gynaecii, per quos et privata nostra substantia tenuatur
et species in gynaeciis confectae corrumpuntur, in baphyiis etiam admixta
temeratio naevum adducit inquinatae adluvionis, suffragiis abstineant, per quae
memoratas administrationes adipiscuntur, vel, si contra hoc fecerint, gladio
feriantur. * const. a. ad felicem. *<a 333 d.... k. nov. aquil. dalmatio et
zenophilo conss.>
CJ.11.8.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Ingenuae
mulieres, quae se gynaeciariis sociaverint, si conventae denuntiatione sollemni
splendorem generis contuberniorum vilitati praeferre noluerint, suorum
maritorum condicione teneantur. * valentin. et valens aa. ad germanum
consularem. *<a 365 d. iiii k. iul. mediolani valentiniano et valente aa.
conss.>
CJ.11.8.4:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quod
ad praesens remedium pertinet, quintum animal bastagariis pro reparatione
praebeatur. * valentin. et valens aa. ad auxonium pp. *<a 368 d. id. dec.
marcianopoli valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.11.8.5:
Imperatores Valentinianus, Valens
Qui
aliquem ex familiis gynaecii in latebris habere comperti sunt, quinque librarum
auri damno subicientur. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad philematium
com. sacr. larg.*<a 372 d. xii k. sept. ciliciae modesto et arintheo
conss.>
CJ.11.8.6:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Qui
textrini nostri mancipia occultatione celaverit, ternis libris auri pro
singulorum hominum suppressione plectetur. * grat. valentin. et theodos. aaa.
ad eucherium. *<a 380 pp. karthagine iii k. mart. post consulatum ausonii et
olybrii.>
CJ.11.8.7pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Edicimus,
ne qua mulier splendidioris gradus monetarii adhaerens consortio decus nativae
libertatis amittat. quod si quam ab hac praeceptione statutum nostrae
perennitatis abduxerit, ea vel legitima admonita conventione discedat vel, si
complexui monetarii putaverit inhaerendum, non ambigat se et liberis
praeiudicaturam et eius condicioni esse nectendam. * grat. valentin. et
theodos. aaa. ad hesperium pp. *<a 380 d. prid. id. mart. aquileiae post
consulatum ausonii et olybrii.>
CJ.11.8.7.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si qua
vero originaria seu colonaria possessionis alienae ignaro domino seu sciente
monetario adsociabitur, ii conventi mox iuri agrorum debitas personas retrahere
festinent vel de cetero sciant repetendi facultatem silentii sui coniventia
perdidisse.<a 380 d. prid. id. mart. aquileiae post consulatum ausonii et
olybrii.>
CJ.11.8.7.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sed ut
monetario nullam extraneam necti volumus, ita et monetario patre susceptas
prohibemus extraneis copulari.<a 380 d. prid. id. mart. aquileiae post consulatum
ausonii et olybrii.>
CJ.11.8.8:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Aeternam
fiximus legem, ne umquam bastagariis militiam vel suam deserere liceat vel
aliam, antequam eam impleverint, subreptiva impetratione temptare. > * grat.
valentin. et theodos. aaa. trifolio com. sacr. larg. *<a 384 d.Viiii
k.Aug.Heracleae ricomere et clearcho conss.>
CJ.11.8.9:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
quis naviculam functioni muricis et legendis conchyllis deputatam ausus fuerit
usurpare, duarum librarum auri illatione teneatur. * grat. valentin. theodos.
et arcad. aaaa. ad principium pp. *<a 385 d.Vi k.Oct.Aquileiae arcadio a.Et
bautone cosss.>
CJ.11.8.10:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Lotas
in posterum sericoblattae et metaxae huiusmodi species inferri praecipimus :
viginti librarum auri condemnatione proposita his, qui scrinium canonum
tractant, prioribus etiam cuiuscumque officii, si statuta caelestia a quodam
passi fuerint temerari. * arcad. honor. et theodos. aaa. philometori com. sacr.
larg. *<a 406 d.V k.Iul.Constantinopoli arcadio a.Vi et probo conss.>
CJ.11.8.11pr.:
Imperator Theodosius
Murileguli,
qui relicto atque despecto propriae condicionis officio vetitis se infulis
dignitatum et cingulis penitus denegatis munisse dicuntur, ad propriae artis et
originis vincula revocentur. * theodos. a. et valentin. c.Maximino com. sacr.
larg. *<a 424 d.Xvii k.Nov.Constantinopoli voctore cons.>
CJ.11.8.11.1:
Imperator Theodosius
Ab
illis autem, qui rebus eorum videntur inhiasse, quos in sua origine permanere
et sollemnibus ministeriis inservire manifestum est, omnia quaecumque
constiterit ex quocumque titulo possessa antiquis possessoribus
restituantur.<a 424 d.Xvii k.Nov.Constantinopoli voctore cons.>
CJ.11.8.11.2:
Imperator Theodosius
Quod
si alienigenae detentatores oneribus condicionis externae maluerint subiacere
quam restituere facultates, et futura deinceps agnoscant munia sibi esse
subeunda et de praeterito, si qua ipsis possidentibus reliqua colliguntur, a
semet ipsis sciant sine aliqua excusatione solvenda.<a 424 d.Xvii
k.Nov.Constantinopoli voctore cons.>
CJ.11.8.12:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ii,
qui ex filiabus murilegulorum et alienae originis patribus sunt vel fuerint procreati,
iura maternae condicionis agnoscant. * theodos. a.Et valentin. c.Maximino com.
sacr. larg. *<a 425 d.Viiii k.Iun.Theodosio a.Xi et valentiniano
c.Conss.>
CJ.11.8.13:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
quis ex corpore gynaeciariorum vel linteariorum vel linyphariorum
monetariorumve aut murilegulorum vel aliorum similium ad divinas largitiones
nexu sanguinis pertinentium voluerit posthac de suo collegio liberari, non
quoscumque nec facile in locum proprium, freti dextrae triumphalis absolutione,
substituant, sed eos, quos omnibus idoneos modis sub ipsis quodammodo
amplissimae tuae sedis obtutibus approbaverint: ita tamen, ut is, qui ab
huiusmodi condicione iuxta formam caelitus datam beneficio principali fuerit
absolutus, universi generis sui prosapiam in functione memorati corporis
permanentem cum omnibus eius qui absolvitur rebus obnoxiam largitionibus sacris
futuram esse non dubitet. * theodos. et valentin. aa. acacio com. sacr. larg.
*<a 426 d.Vii k.Mart.Constantinopoli the odosio xii et valentiniano ii
aa.Conss.>
CJ.11.8.14:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Privatae
vel linteae vestis magistri, thesaurorum praepositi vel baphiorum ac
textrinorum procuratores ceterique, quibus huiusmodi sollicitudo committitur,
non ante ad rem sacri aerarii procurandam permittantur accedere, quam
satisdationibus dignis eorum administratio roboretur: scituri nec prosecutorias
quidem sacras posthac sibimet postulandas. * theodos. et valentin. aa. acacio
com. sacr. larg. *<a 426 >
CJ.11.8.15:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Qui
aut patre conchyliolegulo geniti probabuntur aut matre, memoratae adscriptioni
obnoxios se esse non ambigant. * theodos. et valentin. aa. valerio com. sacr.
larg. *<a 427 d.X k.April.Constantinopoli hierio et ardabure conss.>
CJ.11.9.0.
De vestibus holoveris et auratis et de intinctione sacri muricis.
CJ.11.9.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Auratas
ac sericas paragaudas auro intextas viriles privatis usibus contexere
conficereque prohibemus et a gynaeciariis tantum nostris fieri praecipimus. *
valentin. valens et grat. aaa. archelao com. sacr. larg. *<a 369 d.V
non.Iul.Nebiodumi acc.Xv k.Aug.Marcianopoli valentiniano np.Et victore
conss.>
CJ.11.9.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nemo
vir auratas habeat aut in tunicis aut in lineis paragaudas, nisi ii tantummodo,
quibus hoc propter imperiale ministerium concessum est. non enim levi
animadversione plectetur, quisquis vetito se et indebito non abdicaverit
indumento. * grat. valentin. et theodos. aaa. floro pp. *<a 382 d.Iii
k.April.Constantinopoli antonio et suagrio conss.>
CJ.11.9.3:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Vellera
adulterino colore fucata in speciem sacri muricis tingere non sinimus nec
tinctum cum rhodino prius sericum alio postea colore fucari, cum de albo omnium
colorum tingendi copia non negetur: nam capitalem poenam illicita temptantes
suscipient. * theodos. arcad. et honor. aaa. *<a xxx >
CJ.11.9.4pr.:
Imperator Theodosius
Temperent
universi, cuiuscumque sint sexus dignitatis artis professionis et generis, ab
huiusmodi speciei possessione, quae soli principi eiusque domui dedicatur. *
theodos. a. maxinino com. sacr. larg. *<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli
victore vc.Cons.>
CJ.11.9.4.1:
Imperator Theodosius
Nec
pallia tunicasque domi quis sericas contexat aut faciat, quae tincta conchylio
nullius alterius permixtione subtexta sunt.<a 424 d.Xvii
k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
CJ.11.9.4.2:
Imperator Theodosius
Proferantur
ex aedibus tradanturque tunicae et pallia ex omni parte texturae cruore infecta
conchylii. nulla stamina subtextantur tincta conchylio, nec eiusdem infectionis
arguto pectine solidanda fila decurrant. reddenda aerario holovera vestimenta
virilia protinus offerantur.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore
vc.Cons.>
CJ.11.9.4.3:
Imperator Theodosius
Nec
est, ut quisquam de abiurato pretio conqueratur, quia sufficit calcatae legis
impunitas.<a 424 d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
CJ.11.9.4.4:
Imperator Theodosius
Ne
quis vero nunc huiusmodi suppressione in laqueos novae constitutionis incurrat:
alioquin ad similitudinem laesae maiestatis periculum sustinebit.<a 424
d.Xvii k.Febr.Constantinopoli victore vc.Cons.>
CJ.11.9.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Purpurae
nundinas, licet innumeris sint constitutionibus prohibitae, recenti quoque
interminatione vetamus. et ideo septimum de scrinio exceptorum, sextum de
scrinio canonum, quintum de scrinio tabulariorum ad baphia phoenices per certum
tempus mitti praecipimus, ut fraus omnis eorum prohibeatur sollertia timentium,
ne quaesitis longo sudore stipendiis careant: etiam viginti librarum auri
condemnatione proposita. * theodos. et valentin. aa. apollonio com. sacr. larg.
*<a 436 d.Viii id.Mart.Constantinopoli isidoro et senatore conss.>
CJ.11.10.0.
De fabricensibus.
CJ.11.10.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Omnibus
fabricis non pecunias pro speciebus, sed ipsas species sine dilatione inferri
praecipimus, ut venae nobilis et quae facile deducatur ignibus seu liquescat
ferri materies praebeatur, quo promptius adempta fraudibus facultate commodo
publico consulatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp. *<a 388
d xv k.Nov.Theodosio a.Ii et cynegio cosss.>
CJ.11.10.2:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Primicerium
fabricae post biennium non solum vacatione, verum etiam honore donari
praecipimus, ita ut inter protectores eiusdem fabricae per biennium adoraturus
aeternitatem nostram suo quisque tempore dirigatur. * valentin. theodos. et
arcad. aaa. rufino mag. off. *<a 390 d.Viii id.Mart.Mediolani valentiniano
a.Iiii et neoterio conss.>
CJ.11.10.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Stigmata,
hoc est nota publica fabricensium brachiis ad imitationem tironum infligatur,
ut hoc modo saltem possint latitantes agnosci ( his, qui eos susceperint vel
eorum liberos, sine dubio fabricae vindicandis) et qui subreptione quadam
declinandi operis ad publicae cuiuslibet sacramenta militiae transierunt. *
arcad. et honor. aa. osio mag. off. *<a 398 d.Xviii k.Ian.Constantinopoli
honorio a.Iiii et eutychiano conss.>
CJ.11.10.4pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
quis consortium fabricensium crediderit eligendum, in ea urbe, qua natus est
vel in qua domicilium collocavit, his quorum interest convocatis primitus acta
conficiat, sese doceat non avo non patre curiali progenitum, nihil ordini
civitatis debere, nulli se civico muneri obnoxium, atque ita demum gestis
confectis vel apud moderatorem provinciae vel si is absit apud defensorem
civitatis, ad militiam quam optaverit suscipiatur. * honor. et theodos. aa.
antehmio pp. *<a 412 d.Xv k.Iun.Constantinopoli honorio viiii et theodosio v
aa.Conss.>
CJ.11.10.4.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quod
si absque hac cautione quispiam ad fabricensium consortium obrepserit, sciat se
ad ordinis cui debetur patriaque suae munera esse reducendum, ita ut nulla eum
nec temporis nec stipendiorum praerogativa defendat.<a 412 d.Xv
k.Iun.Constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa.Conss.>
CJ.11.10.5pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Iure
provisum est fabricenses artibus propriis inservire, ut exhaustis laboribus
immorentur cum subole professioni, cui nati sunt. * theodos. et valentin. aa.
aureliano com. rer. privat. *<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli
theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.11.10.5.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Denique
quod ab uno committitur, totius delinquitur periculo numeri, ut constricti
nominationibus suis sociorum actibus quandam speculam gerant, et unius damnum
ad omnium transit dispendium.<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli
theodosio a. xvii et festo conss.>
CJ.11.10.5.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Universi
itaque, velut in corpore unius formae, unius decoctionis, si ita res tulerit,
respondere cogentur.<a 439 d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a.
xvii et festo conss.>
CJ.11.10.6:
Imperatores Leo, Anthemius
Eos,
qui inter fabricenses sacrae fabricae sociati sunt, vel eorum uxores aut
filios, qui itidem inter fabricenses militare dicuntur, non alibi pulsare
volentibus respondere praecipimus, nisi in iudicio tuae sublimitatis, ad cuius
iurisdictionem potestatemque pertinent: nec eos post stipendiorum finem
militiae super civilibus vel curialibus muneribus, quibus nullo modo subiacere
monstrantur, a viris clarissimis rectoribus provinciarum vel eorum officiis
praeter licitum inquietari. * leo et anthem. aa. euphemio mag. off. *<a xxx
>
CJ.11.10.7pr.:
Imperatores Leo, Anthemius
Nullus
fabricensium conductioni vel administrationi vel agriculturae alienarum rerum
se posthac immiscere conetur: dominis quidem, si qui contra haec statuta meae
pietatis venire ausi fuerint, res vel praedia, quae scientes quod fabricenses
sunt isdem fabricensibus ministranda commiserint, amissuris, fabricensibus vero
gravissime coercitis post facultatum suarum amissionem perpetua exilii poena et
animadversione retinendis. * leo et anthem. aa. euphemio mag. off. *<a xxx
>
CJ.11.10.7.1:
Imperatores Leo, Anthemius
Quotiens
sane in translatione armorum angariae necessariae fuerint, sublimitas tua
litteras ad eminentissimam iubeat dirigi praefecturam et numerum ei armorum et
ex quo loco transferenda sunt indicare, ut continuo super praebendis angariis
pro numero eorum quae transferuntur armorum praeceptione sua viros clarissimos
provinciae moderatores conveniat, ut secundum missam a sublimitate tua notitiam
naves vel angariae confestim de publico praebeantur.<a xxx >
CJ.11.10.7.2:
Imperatores Leo, Anthemius
Quod
si aliqua tarditas vel neglegentia post datas a sublimitate tua ad
eminentissimam praefecturam litteras in destinandis auctoritatibus amplissimae
sedis intercesserit et ex hoc armorum transvectio fuerit impedita, quinquaginta
libris auri tam numerarium pro tempore officii eiusdem amplissimae sedis quam
alios quorum interest condemnari praecipimus eamque auri quantitatem protinus
exactam fisci viribus adgregari: multa praeterea triginta librarum auri
proposita tam viris clarissimis qui provincias regunt quam eorum
apparitionibus, si coniventibus his armorum subvectio tarditate aliqua fuerit
praepedita.<a xxx >
CJ.11.11.0.
De veteris numismatis potestate.
CJ.11.11.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Solidos
veterum principum veneratione formatos ita tradi ac suscipi ab ementibus et
distrahentibus iubemus, ut nihil omnino refragationis oriatur, modo ut debiti
ponderis sint et speciei probae: scituris universis, qui aliter fecerint, haud
leviter in se vindicandum. * valentin. et valens aa. germano pp. *<a xxx
>
CJ.11.11.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Pro
imminutione, quae in aestimatione solidi forte tractatur, omnium quoque
specierum pretia decrescere oportet. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad
iulianum pp. *<a xxx >
CJ.11.11.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Universos
auctoritas tua proposito edicto commoneat obryziacorum omnium solidorum
uniforme pretium postulare, scilicet capitali supplicio puniendo, qui vel iussa
nostrae maiestatis avaritiae caecitate contempserit, vel aeternales vultus, dum
fraudibus studet, duxerit viliores. * grat. valentin. et theodos. aaa. arintheo
pp. *<a xxx >
CJ.11.12.0.
Nulli licere in frenis et equestribus sellis et in balteis margaritas et
smaragdos et hyacinthos aptare et de artificibus palatinis.
CJ.11.12.1pr.:
Imperator Leo
Nulli
prorsus liceat in frenis et equestribus sellis vel in balteis suis margaritas
et smaragdos et hyacinthos aptare posthac vel inserere. aliis autem gemmis
frena et equestres sellas et balteos suos privatos exornare permittimus. de
curcumis vero omnem prorsus qualiumcumque gemmarum habitum praecipimus
submoveri. fibulis quoque in chlamydibus his utantur, quae solo auro et arte
pretiosae sunt. si quis autem contra interdictum pietatis meae fecerit, sciat
se continuo quinquaginta libris auri esse multandum. * leo a. leontico. *<a
xxx >
CJ.11.12.1.1:
Imperator Leo
Nulli
praeterea privatorum liceat ( exceptis scilicet ornamentis matronalibus et tam
muliebrium quam virilium anulorum habitu) aliquid ex auro et gemmis quod ad
cultum et ornatum imperatorium pertinet facere neque illud sub hoc colore et
praetextu praeparare, quod velit clementiae principali velut aliquod munus
offerre: pietas enim mea huiusmodi dona non expetit neque regium sibi offerri a
privatis cultum requirit.<a xxx >
CJ.11.12.1.2:
Imperator Leo
Sane
si quis posthac aliquid contra vetitum huiusmodi sanctionis effecerit et
offerenda clementiae meae ornamenta, quae usibus regiis deputata sunt, gemmis
auroque decorata ausus fuerit praeparare, centum librarum auri condemnatione
sciat se esse feriendum, capitali quoque subdendum esse supplicio: ornamenta
enim regia intra aulam meam fieri a palatinis artificibus debent, non passim in
privatis domibus vel officiis parari.<a xxx >
CJ.11.12.1.3:
Imperator Leo
Unde
summa severitate sancimus, ut quod in cultu ornatuque nostro sacrum et
adoptabile est, id facere temeritas privata non audeat.<a xxx >
CJ.11.12.1.4:
Imperator Leo
Si
quis sane contra vetitum tranquillitatis meae aliquid fecerit, definitam
superius multam ab his per officia palatinorum exigi et sacris largitionibus
nostris iubemus inferri.<a xxx >
CJ.11.13.0.
De classicis.
CJ.11.13.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Classem
seleucenam aliasque universas ad officium, quod magnitudini tuae obsequitur,
volumus pertinere, ut classicorum numerus ex incensitis vel adcrescentibus
compleatur et seleucena ad auxilium purgandi orontis aliasque necessitates
orientis comiti deputetur. * valentin. et valens aa. auxonio pp. *<a 369
data indictione xii>
CJ.11.14.0.
De decuriis urbis romae.
CJ.11.14.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
quis decurialem de auferendis privilegiis putaverit lite pulsandum, intellegat
se decuriae interpellare debere iudicem. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad
trifolium pp. *<a 389 d. xiiii k. febr. mediolani timasio et promoto
conss.>
CJ.11.14.2pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Leges
tam a superioribus principibus quam a divo parente nostro conditas nostra auctoritate
firmamus. * arcad. honor. et theodos. aaa. exsuperantio iulio et ceteris
decurialib.*<a 404 d.Viii id.Iul.Romae honorio a.Vi et aristaeneto
conss.>
CJ.11.14.2.1:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Singulos
itaque iudices scire volumus, ne quis huic collegio iniuriis corporalibus
temptet notam atterere neque ab his commodis, quae rationibus approbantur,
audeat sperare. huic enim collegio volumus antiquam privilegiorum praerogativam
servari.<a 404 d.Viii id.Iul.Romae honorio a.Vi et aristaeneto conss.>
CJ.11.15.0.
De privilegiis corporatorum urbis romae.
CJ.11.15.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Nulli
sit liberum, nulli permissum, ut novum aliquid urbis incolae in urbe
sustineant, sed in honorem aeternae urbis coproratis indulta suffragia valere
praecipimus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad alypium pu. *<a 391
d.Prid.Id.Iul.Aquileiae tatiano et symmacho conss.>
CJ.11.15.1.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Cura
autem rectorum provinciarum corporati urbis romae, qui in peregrina transgressi
sunt, redire cogantur, ut servire possint functionibus, quas imposuit antiqua
sollemnitas.<a 391 d.Prid.Id.Iul.Aquileiae tatiano et symmacho conss.>
CJ.11.16.0.
De pistoribus.
CJ.11.16.1pr.:
Imperator Leo
Quicumque
ex mancipibus comitis horreorum dignitatem et officium vel ambitione vel gratia
vel pecunia seu quolibet alio modo posthac fuerit adsecutus, exutus dignitate,
quam contra interdictum nostrae serenitatis adeptus est, multatus etiam viginti
libris auri ad mancipum denuo consortium collegiumque revocetur. * leo a.
viviano pp. *<a 457-465 >
CJ.11.16.1.1:
Imperator Leo
Omne
etiam speciale beneficium, quocumque modo contra hanc sanctionem fuerit
impetratum, penitus conquiescat.<a 457-465 >
CJ.11.17.0.
De suariis et susceptoribus vini et ceteris corporatis.
CJ.11.17.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Porcinarii
urbis aeternae cum pervilegem laborem populi romani commodis exhibeant,
sordidis semper muneribus liberentur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad
albinum pu. *<a 389 d.Viii k.Sept.Romae timasio et promoto conss.>
CJ.11.17.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quicumque
ex corporibus suariorum sive excipiendae necessitate litis adstrictus seu
inferendae voluntate spontanea provocatus iudicium voluerit experiri, fori
urbani auditorium praestoletur. * arcad. et honor. aa. florentino pu. *<a
395-397 >
CJ.11.18.0.
De collegiatis et chartopratis et nummulariis.
CJ.11.18.1pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Qui
sub praetextu decanorum seu collegiatorum, cum id munus non impleant, aliis se
muneribus conantur subtrahere, eorum fraudibus credidimus obviandum, ne quis
sub specie muneris, quod minus exsequitur, alterius muneris oneribus relevetur,
ne argentariorum vel nummulariorum munera declinentur ab his, qui dici tantum
collegiati vel decani festinant. * theodos. et valentin. aa. cyro pu. *<a
439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>
CJ.11.18.1.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ideoque
si quis eorum sub nudae appellationis velamine collegiatum se seu decanum
appellat, sciat pro se alium subrogandum, qui praedicto muneri sufficiens
approbatur, subrogatione videlicet memoratorum vel eorum qui moriuntur primatum
eius qui subrogatur admisso iudicio.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et
festo conss.>
CJ.11.18.1.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
autem supra numerum, qui encautis brevibus continetur, nemo se quolibet
patrocinio vel cuiuslibet adsumpta potentia debeat excusare, hoc nostrae est
serenitatis censere, tuae sublimitatis tuique officii cautius observare.<a
439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>
CJ.11.18.1.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hoc
inter omnes aequa lance servari praecipimus, nullo divinae domus patrocinio,
nullo sacrosanctarum ecclesiarum reverentia, nullo qualibet vel cuiuslibet se
potentia excusante.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii et festo conss.>
CJ.11.18.1.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed ne
tantum circa munera relevanda supplicibus consuluisse noscamur, illud etiam
dicendum observandumque esse censemus, ut chartae venditio, quae de provinciis
ad corporatos supplicum per innovationem translata est, primae constitutionis
terminis concludatur, hoc est, quod initio dispositionis constitutum est, id in
posterum nulla addita novatione servetur.<a 439 d.X k.April.Theodosio xvii
et festo conss.>
CJ.11.19.0.
De studiis liberalibus urbis romae et constantinopolitanae.
CJ.11.19.1pr.:
Imperator Theodosius
Universos,
qui usurpantes sibi nomina magistrorum in publicis magistrationibus cellulisque
collectos undecumque discipulos circumferre consuerunt, ab ostentatione vulgari
praecipimus amoveri, ita ut, si qui eorum post emissos divinae sanctionis
adfatus quae prohibemus atque damnamus iterum forte temptaverit, non solum eius
quam meretur infamiae notam subeat, verum etiam pellendum se ex ipsa ubi
versatur illicite urbe cognoscat. * theodos. a. et valentin. c. constantio pu.
*<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano
conss.>
CJ.11.19.1.1:
Imperator Theodosius
Illos
vero, qui intra plurimorum domus eadem exercere privatim studia consueverunt,
si ipsis tantummodo discipulis vacare maluerint, quos intra parietes domesticos
docent, nulla huiusmodi interminatione prohibemus: sin autem ex eorum numero
fuerint, qui videntur intra capitolii auditorium constituti, ii omnibus modis
privatarum aedium studia sibi interdicta esse cognoscant, scituri, quod, si
adversus caelestia statuta facientes fuerint deprehensi, nihil penitus ex illis
privilegiis consequantur, quae his, qui in capitolio tantum docere praecepti
sunt, merito deferuntur.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi
et valentiniano conss.>
CJ.11.19.1.2:
Imperator Theodosius
Habeat
igitur auditorium specialiter nostrum in his primum, quos romanae eloquentiae
doctrina commendat, oratores quidem tres numero, decem vero grammaticos: in his
etiam, qui facundia graecitatis pollere noscuntur, quinque numero sint
sophistae et grammatici aeque decem.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio
a.Xi et valentiniano conss.>
CJ.11.19.1.3:
Imperator Theodosius
Et
quoniam non his artibus tantum adulescentiam gloriosam optamus institui,
profundioris quoque scientiae atque doctrinae memoratis magistris sociamus
auctores.<a 425 d.Iii j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano
conss.>
CJ.11.19.1.4:
Imperator Theodosius
Unum
igitur adiungi ceteris volumus, qui philosophiae arcana rimetur, duo quoque ,
qui iuris ac legum voluntates pandant, ita ut unicuique loca specialiter
deputata adsignari faciat tua sublimitas, ne discipuli sibi invicem possint
obstrepere vel magistri, neve linguarum confusio permixta vel vocum aures
quorundam aut mentes a studio litterarum avertat.<a 425 d.Iii
j.Mart.Constantinopoli theodosio a.Xi et valentiniano conss.>
CJ.11.20.0.
De honoratorum vehiculis.
CJ.11.20.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes
honorati seu civilium seu militarium vehiculis dignitatis suae, id est
carrucis, intra urbem sacratissimi nominis semper utantur. * grat. valentin. et
theodos. aaa. nebridio pu. *<a 386 d.Iii k.Febr.Constantinopoli honorio
np.Et euodio conss.>
CJ.11.21.0.
De privilegiis urbus constantinopolitanae.
CJ.11.21.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Urbs
constantinopolitana non solum iuris italici, sed etiam ipsius romae veteris
praerogativa laetetur. * honor. et theodos. aa. philippo pp. illyrici. *<a
421 d.Prid.Id.Iul.Eustathio et agricola conss.>
CJ.11.22.0.
De metropoli beryto.
CJ.11.22.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Propter
multas iustasque causas metropolitano nomine ac dignitate berytum decernimus
exornandum iam suis virtutibus coronatam. igitur haec quoque metropolitanam
habeat dignitatem. tyro nihil de iure suo derogatur. sit illa mater provinciae
maiorum nostrorum beneficio, haec nostro, et utraque dignitate simili
perfruatur. * theodos. et valentin. aa. hormisdae pp. *<a 448-450 >
CJ.11.23.0.
De canone frumentario urbis romae.
CJ.11.23.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Nautici
apud praesidum vel magistratuum acta confiteantur incorruptas species
suscepisse, eorumque, apud quos deponitur ista testatio, praesens adspectus
probet nihil in his esse vitii. quod eo tempore, quo ad sacrae urbis portum
pervenit , praefecturam iugiter observare praeceptum est. * valentin. et valens
aa. ad iulianum praef. annonae. *<a 366 d.Xviii k.Iul.Remis gratiano a.Et
dagalaifo conss.>
CJ.11.23.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quid frumenti vel olei urbicarii canonis remissione indultum est speciali
beneficio, contra commodum publicum elicita non valeant. * arcad. et honor. aa.
ad senatum et pop. *<a 397 d.Xvii k.Mai.Mediolani caesario et attico
conss.>
CJ.11.23.3pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Neminem
patimur in mutando canone urbis romae nostrae clementiae beneficium postulare:
sed etiam ea rescripta, quae quoquo modo potuerint impetrari, suscipi non
sinimus. eos vero, qui contra haec fecerint, in duplum retinendos esse
decernimus. * arcad. et honor. aa. messalae pp. *<a 399
d.Prid.Non.Sept.Altino theodoro vc.Cons.>
CJ.11.23.3.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Vicarios
quin etiam ceterosque iudices, nisi deinceps ab usurpatione urbicarii canonis
abstineant, deportationis poena detineri, primates officiorum capitali
supplicio subiugari perpetua auctoritate sancimus.<a 399
d.Prid.Non.Sept.Altino theodoro vc.Cons.>
CJ.11.24.0.
De frumento urbis constantinopolitanae.
CJ.11.24.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Nulli,
ne divinae quidem domui nostrae frumentum de horreis publicis pro annona
penitus praebeatur, sed integer canon mancipibus consignetur, annona in pane
cocto domibus exhibenda. ita enim debet canon ab inclitae memoriae constantino
praestitus nec non a divo pietatis meae avo theodosio auctus expendi, quoniam
crescit inopia, si frumenta, quae pro annona tribuuntur, ad usus alios deputata
cogentur sibi de publico emere, quae aliis vendere potuissent. * honor. et
theodos. aa. urso pu. *<a 416 d. x k. aug. constantinopoli theodosio a. vii
et palladio conss.>
CJ.11.24.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Auri
statuta quantitas ad coemptionem frumentariam sit perpetuo dedicata, nec liceat
cuiquam postea administratione urbicariae potestatis percepta aliquid ex eadem
summa minuere vel ad quoscumque alios usus convertere: sed sub gestorum
testificatione certum fiat, et quod mancipibus mutui nomine datum est et quod
ab isdem sit excepta omni concussione solvendum. * theodos. et valentin. aa.
leontio pu. *<a 434 d. v k. dec. constantinopoli areobindo et aspare
conss.>
CJ.11.24.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Eum
autem, qui hanc formam ausus fuerit inquinare, quantitatem, in qua suam
calliditatem exercuerit, in duplum redhibere iubemus, et quidquid ex praedicta
ratione adcreverit, ad cumulum eiusdem auri quantitatis et frumentarii tituli
fomitem redundare, legisque huius tenorem aeneis tabulis incidi.<a 434 d. v
k. dec. constantinopoli areobindo et aspare conss.>
CJ.11.25.0.
De annonis civilibus.
CJ.11.25.1pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Annonas
publicas non tam titulis dignitatum quam singulorum viritim meritis attributas
divi constantini liberalitate sat claruit. * theodos. arcad. et honor. aaa.
proculo pu. *<a 392 d. vii k. iul. constantinopoli arcadio a. ii et rufino
conss.>
CJ.11.25.1.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Ideoque
nihil ex his scholarum nomine vindicetur, sed pro uniuscuiusque merito quae
sunt concessa serventur, ut, quicumque perceptarum annonarum emolumenta vel in
heredes proprios iure sanguinis transfuderunt vel in extraneos distractionis
titulo transscripserunt, maneat, quod gestum est vel hereditatis merito vel
alienationis arbitrio.<a 392 d. vii k. iul. constantinopoli arcadio a. ii et
rufino conss.>
CJ.11.25.2pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Centum
viginti quinque modios frumenti praeter solitum canonem per singulos dies de
praesenti sexta indictione ex die kalendarum ianuariarum nomine parapeteumatis
de horreis publicis huius almae urbis insita nostrae pietatis liberalitate
tribuimus, datis sacris apicibus ad sublimissimam quoque per orientem
praefecturam, quibus possit et modum nostrae donationis agnoscere et
incunctanter praebere quae iussimus. * theodos. arcad. et honor. aaa. tatiano
pp. *<a 392 >
CJ.11.25.2.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Quam
modiationem iugiter et in perpetuum civibus nostris debere conferri valitura in
aevum hac lege sancimus.<a 392 >
CJ.11.26.0.
De mendicantibus validis.
CJ.11.26.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Cunctis
adfatim, quos in publicum quaestum incerta mendicitas vocabit, inspectis
exploretur in singulis et integritas corporum et robur annorum, atque inertibus
et absque ulla debilitate miserandis necessitas inferatur, ut eorum quidem,
quos tenet condicio servilis, proditor studiosus et diligens dominium consequatur,
eorum vero, quos natalium sola libertas prosequatur, colonatu perpetuo
fulciatur, quisquis huiusmodi lenitudinem prodiderit ac probaverit: salva
dominis actione in eos, qui vel latebram forte fugitivis vel mendicitatis
subeundae consilium praestiterunt. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad
severum pu. *<a 382 d. xii k. iul. patavi antonio et syagrio conss.>
CJ.11.27.0.
De nautis tiberinis.
CJ.11.27.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Qui
navem tiberinam habere fuerit ostensus, onus rei publicae necessarium agnoscat.
quaecumque igitur navigia in alveo tiberis inveniuntur, competentibus et
solitis obsequiis mancipentur, ita ut nullius dignitas aut privilegium ab hoc
officio vindicetur. * valentin. et valens aa. ad symmachum pu. *<a 364 d.
viii id. oct. altino divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.11.28.0.
De frumento alexandrino.
CJ.11.28.1pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
In
aestimatione frumenti, quod ad civitatem alexandrinam convehitur, quidquid de
crithologia et zygostasii munere et pro naucleriorum tuenda substantia
eminentia tua disposuit, roboramus. * honor. et theodos. aa. anthemio pp.
*<a 412 d. v k. febr. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa.
conss.>
CJ.11.28.1.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Atque
ut curialibus praedae auferatur occasio, iubemus eos ad huiusmodi
sollicitudinem adfectandam numquam accedere, sed designata officia tuis
provisionibus examinata sollicitudinem praedictam implere.<a 412 d. v k.
febr. constantinopoli honorio viiii et theodosio v aa. conss.>
CJ.11.28.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Diurnos
centum et decem modios alimoniis alexandrinae civitatis addi decernimus, ut
nemo privetur eo, quod nunc usque percepit, et perissochoregiae nomen penitus
amputetur et tesserae designentur et nostrae pietatis nomine censeantur. *
theodos. et valentin. aa. isidoro pp. *<a 436 d. prid. non. iun.
constantinopoli isidoro et senatore conss.>
CJ.11.29.0.
De alexandriae primatibus.
CJ.11.29.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Corporatos
civitatis alexandrinae repurgandi fluminis onere liberamus et pro tenore et
dispositione tua quadringentos solidos ex dinummio vectigali memoratae
civitatis praecommodari decernimus, ita ut ex titulo navium omnibus modis
repensetur. * theodos. et valentin. aa. isidoro pp. *<a 436 d. prid. non.
iun. constantinopoli isidoro et senatore conss.>
CJ.11.30.0.
De iure rei publicae.
CJ.11.30.1:
Imperator Antoninus
Si
quid adversus rem publicam indefensam in ea specie, in qua neque defensores
creati fuerint neque ut crearentur placuerit, statutum est, actionibus eius
nihil est praeiudicatum. * ant. a. dionysio. *< >
CJ.11.30.2:
Imperator Antoninus
An res
publica, in cuius locum vos successistis eo, quod satisfecisse debito
proponitis, ius pignoris in eo fundo habeat, apud suum iudicem quaeritur. si
enim neque beneficio sibi concesso id ius nacta est neque specialiter in
obligatione pignoris sibi prospexit, causa eius non separatur a ceteris
creditoribus, qui habent personalem actionem. * ant. a. aphrodisio. *< >
CJ.11.30.3:
Imperator Alexander Severus
Rem
publicam ut pupillam extra ordinem iuvari moris est. * alex. a. saturnino.
*< >
CJ.11.30.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si
secundum legem civitatis res publica, cuius meministi, ruina collapsis
aedificiis tuis distraxit aream, nihil contra huius legis tenorem rector
provinciae fieri patietur. * diocl. et maxim. aa. urbano. *< x>
CJ.11.31.0.
De administratione rerum publicarum.
CJ.11.31.1:
Imperator Philippus
Fundum
vectigalem, si suis quibusque temporibus debitae quantitates inferantur, invito
possessore auferri non posse manifestum est. * philipp. a. crescentiae. *<a
xx>
CJ.11.31.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Contra
eos, qui rem publicam administrantes per officii necessitatem sub condicione
relicti fideicommissi satis accipere debuerunt, quanti rei publicae interest
satis non esse acceptum, dirigendam actionem perspicitis. * diocl. et maxim.
aa. et cc. iulio et zenodoro. *<a 294 pp. vii k. dec. cc. conss.>
CJ.11.32.0.
De vendendis rebus civitatis.
CJ.11.32.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
sine ulla condicione praedia vendente re publica comparasti, perfecta
venditione nulla ratione vereris, ne adiectione facta auferri tibi dominium
possit. tempora enim adiectionibus praestituta ad causas fisci pertinent, nisi
si qua civitas propriam legem habeat. * sev. et ant. aa. herculiano. *<a
xx>
CJ.11.32.2:
Imperator Antoninus
Quamvis
incrementum conductioni factae publici praedii videtur offerri, non tamen
additamenti specie oportet fidem locationis infringi, praesertim cum tantum iam
temporis ex contractu decessisse proponas. * ant. a. *<a xx>
CJ.11.32.3pr.:
Imperator Leo
Si qua
hereditatis vel legati seu fideicommissi aut donationis titulo domus aut
annonae civiles aut quaelibet aedificia vel mancipia ad ius inclitae urbis vel
alterius cuiuslibet civitatis pervenerunt sive pervenerint, super his licebit
civitatibus venditionis pro suo commodo inire contractum, ut summa pretii
exinde collecta ad renovanda sive restauranda publica moenia dispensata proficiat.
* leo a. erythrio pp. *<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone conss.>
CJ.11.32.3.1:
Imperator Leo
Indefessa
vero cura prospicientes, ne quis adversus commoda civitatum quicquam moliri
possit incommodum, sed sine ulla fraude seu nundinatione vel colludio seu
coniventia huiusmodi venditiones procedant, hoc in posterum observandum esse
censemus, ut, si quidem ad hanc inclitam urbem domum vel civiles annonas aut
alia quaelibet aedificia aut mancipia pertinentia contigerit venumdari, non
aliter nisi imperiali auctoritate vendantur.<a 469 d. v k. mart. marciano et
zenone conss.>
CJ.11.32.3.2:
Imperator Leo
In
provinciis vero praesentibus omnibus seu plurima parte tam curialium quam
honoratorum et possessorum civitatis, ad quam res pertinent praedictae,
propositis sacrosanctis scripturis singillatim unumquemque eorum qui
convenerint iubemus sententiam quam putent utilem patriae suae designare, ut
ita demum decreti recitatione in provinciali iudicio interveniente emptor
competentem possit habere cautelam.<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone
conss.>
CJ.11.32.3.3:
Imperator Leo
Hos
autem venditionum contractus, sive iam completi fuerunt seu postea ineundi
fuerint, stabiles esse censemus.<a 469 d. v k. mart. marciano et zenone
conss.>
CJ.11.33.0.
De debitoribus civitatum.
CJ.11.33.1:
Imperator Antoninus
Non
prius debitorem rei publicae honorem in re publica subire quam id quod debere
constiterit conventus exsolverit, tam meis quam divorum principum
constitutionibus declaratur. * ant. a. diodoto. *<>
CJ.11.33.2pr.:
Imperator Constantinus
Apud
eos, quos superstites integris facultatibus esse pervideris vel quorum heredes
incolumia retinent patrimonia, sortes rei publicae perseverare debebunt, ita
tamen, ut annuas usuras suis quibusque temporibus exsolvant, cum simul et rei
publicae utile sit retinere idoneos debitores et ipsis commodum cumulum debiti
minime nutriri. * constant. a. verino suo salutem. *<a 314 pp.Iii
k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
CJ.11.33.2.1:
Imperator Constantinus
Et
quia nefas est obnoxiis corporibus alienatis circumscribi civitates, placuit,
si qui debitor rei publicae civitatis quippiam ex eo patrimonio, quod habuit,
cum pecuniam rei publicae sumeret, donaverit vel distraxerit vel qualibet in
alium ratione contulerit, qualitate rei alienatae perspecta atque omnibus
debitoris facultatibus consideratis, quas habuit, cum ei pecunia crederetur,
pro rata ab eo, qui ex debitoris facultatibus aliquid detinet, ex sorte atque
usuris postulari.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
CJ.11.33.2.1a:
Imperator Constantinus
Itaque
quotiens minus idoneum deprehenditur eius patrimonium, cuius nomen civitati
alicui invenitur obnoxium, iudex omni diligentiae sollicitudine debebit
inquirere, ad quos ex qualibet condicione transierint debitoris facultates, ut
singuli aequa aestimatione habita pro rata rerum quas possident conveniantur,
personalem actionem contra eum habituri debitorem, qui ipsis solventibus
liberatur.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
CJ.11.33.2.1b:
Imperator Constantinus
Ab eo
autem, a quo constat fortunarum suarum partem maximam recessisse, etiam
reliquam portionem quae apud eum resederit transferri ad idoneum
oportebit.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
CJ.11.33.2.2:
Imperator Constantinus
Quod
si quispiam debitor rei publicae civitatis fisco nostro locum fecerit,
emptores, qui ex fisco nostro comparaverint, manifestum est secundum ius vetus
et rescripta divorum constitutionesque nostras nullam debere molestiam sustinere.<a
314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano conss.>
CJ.11.33.2.3:
Imperator Constantinus
Quod
si quis debitor non comparaverit vel certe ita omnia sua consumpserit, ut nemo
aliquam rem ex eius bonis possideat, id debitum convenit ad dispendium rei publicae
pertinere. ideoque cura patris civitatis apud idoneos vel dominos rusticorum
praediorum pecunia collocanda est.<a 314 pp.Iii k.Febr.Volusiano et anniano
conss.>
CJ.11.34.0.
De periculo nominatorum.
CJ.11.34.1:
Imperator Gordianus
Hi,
qui a te collegaque tuo magistratus creati sunt, etiamsi maxime fideiussores
non exegistis, tamen si per id temporis quo magistratus honor deponebatur
solvendo fuerunt, periculo vos creationis non fecerunt obnoxios ex eo, quod
casu aliquo patrimonium eorum mutilatum sit, cum cessationi suae id debeant
imputare damnaque rei publicae, si qua ob culpam eorum passa est, sarcire, qui,
cum nomine publico eos convenire potuissent, id facere supersederunt. * gord.
a. severino. *<a xxx >
CJ.11.34.2:
Imperator Gordianus
Si
successoris tui successor non idoneum loco suo magistratum denominavit,
administrationis eius periculum ad personam tuam spectare nequaquam potest.
etenim nominati successoris dumtaxat quisque periculum suscipere compellitur
nec ad nominatoris nominatorem manus iure porrigi possunt. * gord. a. rufino.
*<a xxx >
CJ.11.35.0.
De periculo eorum qui pro magistratibus intervenerunt.
CJ.11.35.1:
Imperator Antoninus
Fideiussorem
magistratuum in his quae ad rei publicae administrationem pertinent teneri, non
in his quae ob culpam vel delictum eis poenae nomine inrogentur, tam mihi quam
divo severo patri meo placuit. * ant. a. augustali. *<>
CJ.11.36.0.
Quo quisque ordine conveniatur.
CJ.11.36.1pr.:
Imperator Antoninus
Etsi
duobus simul cura pecuniae civitatis, non tamen separatis portionibus mandetur,
singuli non pro virili portione, sed in solidum rei publicae obligantur. * ant.
a. luciano. *<a xxx >
CJ.11.36.1.1:
Imperator Antoninus
Cum
autem de indemnitate eius quaeritur, prius eius bona qui administravit ac mox,
si satisfieri non potuerit, collegae conveniuntur.<a xxx >
CJ.11.36.1.2:
Imperator Antoninus
Vos
tamen, qui heredes unius ex curatoribus extitistis, damnum si quod post mortem
eius dolo vel culpa collegarum accessit, onerari non est rationis.<a xxx
>
CJ.11.36.2pr.:
Imperator Gordianus
Quotiens
duobus non separatim, sed pro indiviso munus iniungitur, et ita, ut unusquisque
eorum periculo soliditatis videatur obstrictus, manus ad nominatorem, priusquam
utrique qui id munus administraverunt sollemniter fuerint excussi, nulla
ratione possunt porrigi. * gord. a. valenti. *<a xxx >
CJ.11.36.2.1:
Imperator Gordianus
Si
vero separatis portionibus ad munus nominati sunt, prius pro portione
conveniantur qui administraverint, item fideiussores eorum: si nec ab his
quidem indemnitas fuerit servata, tunc demum creatorem ac, si nec is quidem
sufficiat, novissime participem muneris conveniri debere praeses non
ignoret.<a xxx >
CJ.11.36.3:
Imperatores carus, carinus, numer.
Si ita
duumviri creati estis, ut mutuo periculo teneamini, in dubium non venit
vicariis damnis vos esse obstrictos, cum in magistratibus prius nominatores
conveniendos esse ( hoc quod in persona vestra custodiri considerastis)
constitutum est. * carus carinus et numer. aaa. theodosio. *<a xxx >
CJ.11.36.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum te
et collegam tuum magistratus vestri tempore publicum fenus collocasse proponas
nec potuisse debitum a quibusdam rei publicae restitui, cum paratus sis pro te
id quod solus gessisti satis rei publicae facere, consequens est rem publicam,
si separati actus vestri fuerint, contra successores collegae tui vel rerum
eius possessores prius ob personam eius progredi et, si solida indemnitas rei
publicae servata non fuerit, nominatores eius interpellare ac postremo loco, si
quid ex nomine collegae tui defuerit, ob culpae nexum te interpellare. priores
nominatores enim veluti fideiussores placuit obstringi. * diocl. et maxim. aa.
dioni. *<a xxx >
CJ.11.37.0.
Ne quis liber invitus actum rei publicae gerere cogatur.
CJ.11.37.1:
Imperator Alexander Severus
Si, ut
proponis, decreto ordinis ad libertatem ductus es, non debere te invitum actum
rei publicae administrare curator rei publicae non ignorat, praesertim cum
servi eiusmodi officia administrare debeant. * alex. a. urbico. *<a xxx >
CJ.11.37.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Si,
cum ingenuus esses, ad actum gerendum a re publica compelleris, auxilium
praesidis et iuris praesidia prout usus exigebat implorare potuisti. * diocl.
et maxim. aa. tiberio. *<a xxx >
CJ.11.38.0.
Iniuncti muneris sumptus ad omnes collegas pertinere.
CJ.11.38.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ad
munus exhibendarum angariarum cum aliis creatus a consortibus muneris
sollicitudine deserta solum te functum esse proponas, sumptuum detrimenta, si
qua acciderunt, collatione eorum, quos munus oportuit participare, provisione
praesidis dividentur. qui si etiam a te obsequium derelictum esse cognoverit,
quid censurae publicae congruit, non ignoret. * diocl. et maxim. aa. diodoro.
*<a xxx >
CJ.11.39.0.
De his qui ex officio quod administraverunt conveniuntur.
CJ.11.39.1:
Imperator Alexander Severus
Fenoris
rei publicae, quod non tua culpa perditum esse apparuerit, sufficit sortis
damnum, non etiam usurarum sustinere. * alex. a. octavio. *<a xxx >
CJ.11.40.0.
De solutionibus et liberationibus debitorum civitatis.
CJ.11.40.1pr.:
Imperator Alexander Severus
Cautiones
servorum publicorum ita demum firmam securitatem debitoribus praestant , si
curatorum adsignantium vel eorum quibus exigendi ius est auctoritate subnixae
sunt. * alex. a. quattuorviris et decurionibus fabraternorum. *<a xxx >
CJ.11.40.1.1:
Imperator Alexander Severus
Cum
autem is qui exsolvisse dicitur solam scripturam actoris suscipientis pecuniam
promet, ea tantum defensio consuevit admitti, si quod exsolutum est rationi rei
publicae profecisse doceatur.<a xxx >
CJ.11.40.1.2:
Imperator Alexander Severus
Sane
curator vester, si fraude servi constiterit effectum, ut interciperentur a
curatore illatae a debitoribus quantitates, de peculio eius quod eo modo deest
restituet.<a xxx >
CJ.11.41.0.
De spectaculis et scaenicis et lenonibus.
CJ.11.41.1:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Non
invidemus, sed potius cohortamur amplectenda felicis populi studia, gymnici ut
agonis spectacula reformentur. verumtamen cum primates viri populi studiis ac
voluptatibus grati esse cupiant, promptius permittimus, ut integra sit voluptas
, quae volentium celebretur impensis. * valens grat. et valentin. aaa. ad
hesperium procons. africae. *<a 376 d.Vi id.Mart.Triveris valente v et
valentiniano aa.Conss.>
CJ.11.41.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quisquis
equosus, quos vel serenitas nostra vel ordinarii consules tribuunt
voluptatibus, ad commodum compendiumque privatum abduxerit, unius librae auri
condemnatione multetur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad valerianum pu.
*<a 381 d.Viii k.Mai.Triveris eucherio et syagrio conss.>
CJ.11.41.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Eos
qui agitandi munus exercent illustris auctoritas tua nullis praeter circense
certamen adfici noverit oportere suppliciis. * grat. valentin. et theodos. aaa.
ad valerianum pu. *<a 381 d.Viii id.Mai.Eucherio et syagrio conss.>
CJ.11.41.4pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si qua
in publicis porticibus vel in his civitatum locis, in quibus nostrae solent
imagines consecrari, pictura pantomimum veste humili et rugosis sinibus
agitatorem aut vilem offerat histrionem, ilico revellatur neque umquam posthac
liceat in loco honesto inhonestas adnotare personas. * theodos. arcad. et
honor. aaa. rufino pp. *<a 394 d.Iii k.Iul.Heracleae arcadio a.Iii et
honorio a.Ii conss. >
CJ.11.41.4.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
In
aditu vero circi vel in theatri proscaeniis ut collocentur, non vetamus.<a
394 d.Iii k.Iul.Heracleae arcadio a.Iii et honorio a.Ii conss. >
CJ.11.41.5:
Imperatores Honorius, Theodosius
Nemo
iudicum ex quamcumque civitate in aliud oppidum vel ex provinciae solo equos
curules aurigas bestias histriones cives temptet traducere, ne, dum popularibus
plausibus intemperanter serviunt, et publicarum rerum statum fatigent et
festivitatem impediant in cunctis oppidis celebrandam: ita ut, si quis hanc violaverit
iussionem, poena teneatur ea, quae legum violatores persequitur. * honor. et
theodos. aa. anthemio pp. *<a 409 d.Viii id.Aug.Constantinopoli honorio viii
et theodosio iii aa.Conss.>
CJ.11.41.6pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Lenones
patres et dominos, qui suis filiabus vel ancillis peccandi necessitatem
imponunt, nec iure frui dominii nec tanti criminis patimur libertate gaudere. *
theodos. et valentin. aa. florentio pp. *<a 428 d.Xi k.Mai.Felice et tauro
conss.>
CJ.11.41.6.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Igitur
tali placet eos indignatione subduci, ne potestatis iure frui valeant neve quid
eis ita possit adquiri. sed ancillis filiabusque, si velint, conductisve pro
paupertate personis, quas sors damnavit humilior, episcoporum liceat, iudicum
etiam defensorumque implorato suffragio omni miseriarum necessitate absolvi,
ita ut, si insistendum eis lenones esse crediderint vel peccandi ingerant
necessitatem invitis, non amittant solum eam quam habuerant potestatem, sed
proscripti poenae mancipentur exilii metallis addicendi publicis: quae minor
poena est, quam si praecepto lenonis cogatur quispiam coitionis sordes ferre,
quas nolit.<a 428 d.Xi k.Mai.Felice et tauro conss.>
CJ.11.42.0.
De expensis publicorum ludorum.
CJ.11.42.1pr.:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum
praesidem provinciae impensas, quae in certaminis editione erogabantur, ad
refectionem murorum transtulisse dicas, et quod salubriter derivatum est non
revocabitur et sollemne certaminis spectaculum post restitutam murorum fabricam
iuxta veteris consuetudinis legem celebrabitur. * diocl. et maxim. aa.
Marcello. *<>
CJ.11.42.1.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ita
enim et tutelae civitatis instructae murorum praesidio providebitur et
instaurandi agonis voluptas, confirmatis his quae ad securitatis cautionem
spectant, insecuti temporis circuitione repraesentabitur.<>
CJ.11.43.0.
De aquaeductu.
CJ.11.43.1pr.:
Imperator Constantinus
Possessores,
per quorum fines formarum meatus transeunt, ab extraordinariis oneribus volumus
esse immunes, ut eorum opera aquarum ductus sordibus oppleti mundentur, nec ad
aliud superindictae rei onus isdem possessoribus attinendis, ne circa res alias
occupati repurgium formarum facere non occurrant. * const. a. ad maximilianum consularem
aquarum. *<a 330 d.Xv k.Iun.Gallicano et symmacho conss.>
CJ.11.43.1.1:
Imperator Constantinus
Quod
si neglexerint, amissione possessionum multabuntur: nam fiscus eius praedium
obtinebit, cuius neglegentia perniciem formae congesserit.<a 330 d.Xv
k.Iun.Gallicano et symmacho conss.>
CJ.11.43.1.2:
Imperator Constantinus
Praeterea
scire eos oportet, per quorum praedia aquaeductus commeat, ut dextra laevaque
de ipsis formis quindecim pedibus intermissis arbores habeant: observante
officio iudicis, ut, si quo tempore pullulaverint, excidantur, ne earum radices
fabricam formae corrumpant.<a 330 d.Xv k.Iun.Gallicano et symmacho
conss.>
CJ.11.43.2:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
quis de cetero vetiti furoris audacia florentissimae urbis commoda voluerit
mutilare aquam ad suum fundum ex aquaeductu publico derivando, sciat eundem
fundum fiscalis tituli proscriptione signatum privatis rebus nostris
adgregandum. * valentin. theodos. et arcad. aaa. pancratio pu. *<a 389
d.Viii. . . constantinopoli timasio et promoto conss.>
CJ.11.43.3pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Eos,
qui aquae copiam vel olim vel nunc per nostra indulta meruerunt, usum aut ex
castellis aut ex ipsis formis iubemus elicere neque earum fistularum quas
matrices vocant cursum ac soliditatem attemptare vel ab ipso aquaeductu
trahere. * valentin. theodos. et arcad. aaa. albino pu.Romae. *<a 389 d.V
k.Sept.Romae.Timasio et promoto conss.>
CJ.11.43.3.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quod
si quis aliter fecerit, non solum id quod prius iure beneficii fuerat
consecutus amittat, verum pro condicione quoque personae severissima poena
plectetur.<a 389 d.V k.Sept.Romae.Timasio et promoto conss.>
CJ.11.43.4:
Imperatores Arcadius, Honorius
Usum
aquae veterem longoque dominio constitutum singulis civibus manere censemus nec
ulla novatione turbari, ita tamen, ut quantitatem singuli, quam veteri licentia
percipiunt, more usque in praesentem diem perdurante percipiant: mansura poena
in eos, qui ad inrigationes agrorum vel hortorum delicias furtivis aquarum
meatibus abutuntur. * arcad. et honor. aa. asterio com. orientis. *<a 397
d.K.Nov.Caesario et attico conss.>
CJ.11.43.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
quis per divinam liberalitatem meruerit ius aquae, non viris clarissimis
rectoribus provinciarum, sed tuae praecellentissimae sedi caelestes apices
intimare debebit: condemnatione contra illum qui preces moderatoribus insinuare
conatur quinquaginta librarum auri et contra universos administratores qui
rescriptum per subreptionem elicitum suscipere moliuntur proponenda,
apparitoribus nihilo minus eorundem virorum clarissimorum provinciae
moderatorum animadversionibus pro vigore tui culminis subiugandis: et
amplissima tua sede dispositura, quid in publicis thermis, quid in nympheis pro
abundantia civium convenit deputari, quid his personis, quibus nostra
perennitas indulsit, ex aqua superflua debeat impertiri. * theodos. et
valentin. aa. cyro pp. *<a 440-441 >
CJ.11.43.6pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Omnis
servitus aquarum aquaeductus hadriani sive domorum sive possessionum sive
suburbanorum sive balneorum vel per divinos adfatus intimatos in quolibet
iudicio vel per usurpationem impertitos penitus exprobretur: maluimus etenim
praedictum aquaeductum nostri palatii publicarum thermarum ac nymphaeorum
commoditatibus inservire. et decernimus hanc dispositionem modis omnibus in
posterum servari , nemini licentia tribuenda ab eodem aquaeductu precibus
oblatis usum aquae petere vel eum audere perforare: scientibus his, qui
qualibet ratione putaverint ad huiusmodi molimen accedere, vel officio, si
ausum fuerit instruere vel minus instructis precibus parere, centena pondo auri
multae nomine fiscalibus rationibus se esse illaturos. * theodos. et valentin.
aa. cyro pp. *<a 440?>
CJ.11.43.6.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Super
his sancimus sulcum publicum aquarum nullis intra decem pedes arboribus
coartari, sed ex utroque latere decempedale spatium integrum illibatumque
servari.<a 440?>
CJ.11.43.6.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Praeterea
de plumbeis fistulis ducentibus ad thermas, quae achillis nuncupantur, quas
providentia tuae magnificentiae factas esse cognovimus, eandem formam servari
censemus.<a 440?>
CJ.11.43.6.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Etenim
memoratas fistulas thermis tantum et nymphaeis, quibus eminentia tua
deputaverit, volumus inservire: facultate praebenda tuae sublimitatis
apparitoribus circumeundi sine formidine domus suburbana balnea ad requirendum,
ne qua deceptio vel suppressio vel insidiae contra publicam utilitatem a
quoquam penitus attemptetur.<a 440?>
CJ.11.43.7:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ad
reparationem aquaeductus huius almae urbis omnia vectigalia, quae colligi
possunt ex universis scalis huius inclitae urbis et ex operariis qui cyzicenii
dicuntur, ad refectionem eiusdem aquaeductus procedere: illo videlicet
observando, ut nemo eorum qui ius aquae possident quamcumque descriptionem
sustineat: nam exsecrabile videtur domos huius almae urbis aquam habere
venalem. * theodos. et valentin. aa. eutychiano pp. *<a xxx >
CJ.11.43.8pr.:
Imperator Zeno
Hac
lege sancimus, ut si quis amplissimam praefecturam gubernans aurum aquaeductui
deputatum ad alterum quodlibet opus non aquaeductibus vel aquae publicae
competens extruendum vel curandum putaverit convertendum, de suis facultatibus
eandem summam aquaeductus titulo repensare cogatur. * zeno a. adamantio pu.
*<a xxx >
CJ.11.43.8.1:
Imperator Zeno
Separatus
vero arcarius aurum aquaeductus suscipiat gloriosissimorum consulum
liberalitate vel ex aliis titulis ad aquas publicas pertinentibus collectum vel
postea colligendum.<a xxx >
CJ.11.43.9:
Imperator Zeno
Diligenter
investigari decernimus, qui publici ab initio fontes vel, cum essent ab initio
privati, postquam publice usum praebuerunt, ad privatorum usum conversi sunt,
sive sacris apicibus per subreptionem impetratis, ac multo amplius si
auctoritate illicita nec appetito colore sacri oraculi huiusmodi aliquid
pertemptatum fuisse dignoscitur, ut ius suum regiae civitati restituatur et,
quod publicum fuerit aliquando, minime sit privatum, sed ad communes usus
recurrat: sacris oraculis vel pragmaticis sanctionibus adversus commoditatem urbis
quibusdam impertitis iure cassandis nec longi temporis praescriptione ad
circumscribenda civitatis iura profutura. * zeno a. sporacio. *<a xxx >
CJ.11.43.10pr.:
Imperator Zeno
Decernimus,
ne quid a quacumque persona qualibet dignitate praedita contra munuscularios
aquaeductus vel fontes publicos qui ad aquaeductus confluunt pertemptetur. *
zeno a. spontio. *<a xxx >
CJ.11.43.10.1:
Imperator Zeno
Sed et
si quis clam vel palam auctoritate confisus de isdem paragogiis vel fontibus
aquam transduxerit vel clandestinis insidiis forte subripuerit, publicis
aquaeductibus eam restituere compellatur.<a xxx >
CJ.11.43.10.2:
Imperator Zeno
Hoc
etiam praecipimus, ne in posterum a quolibet iuxta eosdem aquaeductus plantari
qualescumque arbores possint, ne ex stirpibus labefactentur parietes
aquaeductuum, quod antiquis etiam constitutionibus interdictum esse
dignoscitur.<a xxx >
CJ.11.43.10.3:
Imperator Zeno
Scientibus
universis, quod in posterum super huiusmodi commissis suburbanum vel praedium
vel balneum vel aquae mola vel hortus, ad cuius usum aqua publica fuerit
derivata, vel si quid ex his iuxta aquaeductum positum ad eum pertinet, qui
plantavit arbores aquaeductibus noxias, ad quemcumque pertineat locum vel hominem
vel domum, proscriptionis titulo subiacebit et fisci viribus vindicabitur:
nulli super huiusmodi poena nec per sacros apices venia tribuenda.<a xxx
>
CJ.11.43.10.4:
Imperator Zeno
Universos
autem aquarios vel aquarum custodes, quos hydrophylacas nominant, qui omnium
aquaeductuum huius regiae urbis custodiae deputati sunt, singulis manibus eorum
felici nomine nostrae pietatis impresso signari decernimus, ut huiusmodi
adnotatione manifesti sint omnibus nec a procuratoribus domorum vel quolibet
alio ad usus alios avellantur vel angariarum vel operarum nomine
teneantur.<a xxx >
CJ.11.43.10.5:
Imperator Zeno
Quod
si quem ex isdem aquariis mori contigerit, eum nihilo minus qui in locum
defuncti subrogatur signo eodem notari praecipimus, ut militiae quodammodo
sociati excubiis aquae custodiendae incessanter inhaereant nec muneribus aliis
occupentur.<a xxx >
CJ.11.43.11:
Imperator Anastasius
Divinam
dispositionem ab inclitae recordationis principe theodosio super his, qui aquam
sibi de publicis aquaeductibus seu fontibus praeberi desiderant, promulgatam
hac etiam lege in sua firmitate durare sancimus, quatenus nemo vel in hac
sacratissima civitate vel in provinciis sine divinis apicibus de sacro
epistularum scrinio more solito edendis et iudicio tuae celsitudinis vel aliis
quorum interest intimatis vel intimandis aquam de publico aquaeductu seu fonte
trahere permittatur: his, quicumque nostra iussa violaverint seu violari
concesserint, denarum librarum auri condemnatione aliaque gravissima
indignatione feriendis. * anastas. a. sergio pp. *<a xxx >
CJ.11.44.0.
De gladiatoribus penitus tollendis.
CJ.11.44.1:
Imperator Constantinus
Cruenta
spectacula in otio civili et domestica quiete non placent. quapropter omnino
gladiatores esse prohibemus. * constant. a. maximo pp. *<a 325 pp. beryto k.
oct. paulino et iuliano conss.>
CJ.11.45.0.
De venatione ferarum.
CJ.11.45.1pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Occidendorum
leonum cunctis facimus potestatem neque aliquam sinimus quemquam calumniam
formidare. * honor. et theodos. aa. mauriano com. domesticorum et vices agenti
mag. mil.*<a 414 d. xiii k. iun. constantio et constante vv. cc. conss.>
CJ.11.45.1.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Bestias
autem, quae ad comitatum ab omnibus limitum ducibus transmittuntur, non plus
quam septem diebus intra singulas civitates retineri praecipimus: violatoribus
eorum quinas libras auri fisci viribus illaturis.<a 414 d. xiii k. iun.
constantio et constante vv. cc. conss.>
CJ.11.46.0.
De maiuma.
CJ.11.46.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Clementiae
nostrae placuit, ut maiumae provincialibus laetitia reddatur, ita tamen ut
servetur honestas et verecundia castis moribus perseveret. * arcad. et honor.
aa. caesario pp. *<a 396 d. vii k. mai. constantinopoli arcadio iiii et
honorio iii aa. conss.>
CJ.11.47.0.
Ut armorum usus inscio principe interdictus sit.
CJ.11.47.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Nulli
prorsus nobis insciis atque inconsultis quorumlibet armorum movendorum copia
tribuatur. * valentin. et valens aa. ad bulephorum consularem campaniae. *<a
364 d. iii non. oct. altino divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.11.48.0.
De agricolis censitis vel colonis.
CJ.11.48.1:
Imperator Constantinus
Numquam
rationibus vel colligendis frugibus insistens agricola ad extraordinaria onera
trahatur, cum providentiae sit opportuno tempore his necessitatibus
satisfacere. * const. a. ad aemilianum pp. *<a 328 lecta vii id. mai. romae
ianuarino et iusto conss.>
CJ.11.48.2pr.:
Imperator Constantius
Si
quis praedium vendere voluerit vel donare, retinere sibi transferendos ad alia
loca colonos privata pactione non possit. * constantius a. ad dulcitium
consularem aemiliae. *<a 357 d. iii k. mai. mediolani constantio a. viiii et
iuliano c. ii conss.>
CJ.11.48.2.1:
Imperator Constantius
Qui
enim colonos utiles credunt, aut cum praediis eos tenere debent aut profuturos
aliis derelinquere, si ipsi sibi praedium prodesse desperant.<a 357 d. iii
k. mai. mediolani constantio a. viiii et iuliano c. ii conss.>
CJ.11.48.3pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quisquis
ex desertis agris veluti vagos servos liberalitate nostra fuerit consecutus,
pro fiscalibus pensitationibus ad integram terrae professionem, ex qua
videlicet servi manere videntur, habeatur obnoxius. * valentin. et valens aa.
ad faventium vic. italiae. *<a 365 d. prid. k. aug. mediolani valentiniano
et valente aa. conss.>
CJ.11.48.3.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Id
etiam circa eos observari volumus, qui ex huiusmodi fundis servos ad possessiones
suas transire permiserint.<a 365 d. prid. k. aug. mediolani valentiniano et
valente aa. conss.>
CJ.11.48.4pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Ii,
penes quos fundorum dominia sunt, pro his colonis originalibus, quos in locis
isdem censitos esse constabit, vel per se vel per actores proprios recepta
compulsionis sollicitudine implenda munia functionis agnoscant. * valentin. et
valens aa. ad modestum pp. *<a 366 d. k. mai. constantinopoli gratiano a. et
dagalaifo conss.>
CJ.11.48.4.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Sane
quibus terrarum erit quantulacumque possessio, qui in suis conscripti locis
proprio nomine libris censualibus detinentur, ab huius praecepti communione
discernimus: eos enim convenit propriae commissos mediocritati annonarias functiones
sub solito exactore cognoscere.<a 366 d. k. mai. constantinopoli gratiano a.
et dagalaifo conss.>
CJ.11.48.5:
Imperatores Valentinianus, Valens
Domini
praediorum id quod terra praestat accipiant, pecuniam non requirant, quam
rustici optare non audent, nisi consuetudo praedii hoc exigat. * valentin. et
valens aa. ad oricum praes. tripolit. *<a 366 >
CJ.11.48.6:
Imperatores Valentinianus, Valens
Omnes
omnino fugitivos adscripticios colonos vel inquilinos sine ullo sexus muneris
condicionisque discrimine ad antiquos penates, ubi censiti atque educati
natique sunt, provinciis praesidentes redire compellant. * valentin. et et
valens aa. ad germanicum pp. galliarum. *<a 366 >
CJ.11.48.7pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quemadmodum
originarios absque terra, ita rusticos censitosque servos vendi omnifariam non
licet. * valentin. valens et grat. aaa. ad maximum pp. *<a xxx >
CJ.11.48.7.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Neque
vero commento fraudis id usurpet legis illusio, quod in originariis saepe
actitatum est, ut parva portione terrae emptori tradita omnis integri fundi
cultura adimatur.<a xxx >
CJ.11.48.7.2:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sed
cum soliditas fundorum vel certa portio ad unumquemque perveniat, tanti quoque
servi et originarii transeant, quanti apud superiores dominos et possessores
vel in soliditate vel in parte manserunt: et emptor pretium quod dederit
amissum existimet, nihilo minus venditori ad repetendos servos cum agnatione
eorum vindicatione concessa.<a xxx >
CJ.11.48.7.3:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Et si
aliqua denique ex causa dissimulaverit legis usurpare beneficium atque iste sub
hac taciturnitate decesserit, et heredibus eius et contra heredes emptoris
vindicationem damus longi temporis praescriptione submota: mala fide namque
possessorem esse nullus ambiget, qui aliquid contra legum interdicta
mercatur.<a xxx >
CJ.11.48.8pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Omnes
profugi in alieno latebras collocantes cum emolumentis tributariis, salva tamen
moderatione, revocentur, scilicet ut si, apud quos homines reperiuntur, alienos
esse noverant fugitivos et profugis in lucrum suum usi sunt, hoc est sive
excoluerunt agros fructibus dominis profuturos sive aliqua ab isdem sibi
iniuncta novaverunt nec mercedem laboris debitam consecuti sunt, ab illis
tributa quae publicis perierunt functionibus exigantur. * valentin. valens et
grat. aaa. ad probum pp. *<a xxx >
CJ.11.48.8.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Ceterum
si occultato eo profugi, quod alieni esse videntur, quasi sui arbitrii ac
liberi apud aliquem se collocaverunt aut excolentes terras partem fructuum pro
solo debitam dominis praestiterunt cetera proprio peculio reservantes, vel
quibuscumque operis impensis mercedem placitam consecuti sunt, ab ipsis
profugis quaecumque debentur exigantur: nam manifestum est privatum iam esse
contractum.<a xxx >
CJ.11.48.8.2:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si qui
vero inter agricolas, ut solet, ex quibuscumque commerciis huiusmodi hominibus
inveniuntur esse debitores, coram partibus constitutis iudex ab obnoxiis quod
debetur exposcat.<a xxx >
CJ.11.48.9:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Immunitates
specialiter datae et iugatio et capitatio libris publicis et civitatum ac
provinciarum encautariis sine aliqua probatione factae penes fruentes ereptae
in functionem pristinam redeant. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad pop.
*<a 383 d.Iii non.Mart.Mediolani merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.11.48.10pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Cum
antea per singulos viros, per binas vero mulieres capitis norma sit censa, nunc
binis ac ternis viris, mulieribus autem quaternis unius pendendi capitis
attributum est. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. *<a
386 d.Vi k.April.Constantinopoli honorio et euodio conss.>
CJ.11.48.10.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quocirca
sublimitas tua huiusmodi census per comanensium et ariarathensium armeniae
secundae, amasenorum helenoponti et diocaesarensium cappadociae secundae urbes
salubris et temperatae per aequationis modum monumentis publicis iubebit
adnecti.<a 386 d.Vi k.April.Constantinopoli honorio et euodio conss.>
CJ.11.48.11:
Imperatores Arcadius, Honorius
Originarios
colonos nullis privilegiis, nulla dignitate, nulla census auctoritate excusari
praecipimus, sed amputatis omnibus, quae aliquotiens per gratiam sunt elicita,
domino vel fundo esse reddendos. * arcad. et honor. aa. ad pop. *<a xxx >
CJ.11.48.12pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Servos
vel tributarios vel inquilinos apud dominos volumus remanere. nam cum metu
damni deterritus unusquisque eum quem incognitum habuerit coeperit propulsare ,
voluntas fugiendi servis non erit: nemo enim dominum suum deserit sciens
nusquam sibi latendi locum esse derelictum. * arcad. et honor. aa. florentio.
*<a xxx >
CJ.11.48.12.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sed
aut cognitum sibi ingenuum unusquisque suscipiet, aut eum qui se liberum esse
simulaverit a se submovebit metuens his quae statuta sunt obnoxius fieri.<a
xxx >
CJ.11.48.12.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quis igitur ex memoratis fugitivis apud quemlibet fuerit repertus, duodecim
libras argenti fisco nostro inferat detentator, ipsi autem cuius fuit praeter
eundem fugitivum alterum etiam eiusdem aestimationis inferre decernimus.<a
xxx >
CJ.11.48.13pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Definimus,
ut inter inquilinos colonosve, quorum quantum ad originem pertinet vindicandam
indiscreta eademque paene videtur esse condicio, licet sit discrimen in nomine,
suscepti liberi vel utroque vel neutro parente censito statum paternae
condicionis agnoscant. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. galliarum.*<a
400 d.Iii id.Iul.Stilichone et aureliano conss.>
CJ.11.48.13.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Illud
etiam servandum est, ut, si quando utriusque fundi idem dominus de possessione
referta cultoribus ad eam colonos quae laborabat tenuitate transtulerit,
idemque fundi ad diversorum iura dominorum qualibet sorte transierint, maneat
quidem facta translatio, sed ita, ut praedii eius dominus, a quo coloni
probantur fuisse transducti, translatorum agnationem restituat.<a 400 d.Iii
id.Iul.Stilichone et aureliano conss.>
CJ.11.48.14:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
coloni, quos bona fide quisque possedit, ad alios fugae vitio transeuntes
necessitatem condicionis propriae declinare temptaverint, bonae fidei
possessori primum oportet celeri reformatione succurri, tunc causam originis et
proprietatis agitari. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. galliarum.*<a 400
d.Iiii id.Iul.Mediolani stilichone et aureliano conss.>
CJ.11.48.15:
Imperatores Honorius, Theodosius
Colonos
numquam fiscalium nomine debitorum ullius exactoris pulset intentio: quos ita
glebis inhaerere praecipimus, ut ne puncto quidem temporis debeant amoveri. *
honor. et theodos. aa. probo. *<a xxx >
CJ.11.48.16:
Imperatores Honorius, Theodosius
Mulier,
quae fuisse originaria docebitur, si cuiuscumque liberi hominis secuta
consortium in urbibus vel in quibuscumque locis victura constitit, eius omnem
subolem secundum vetera constituta conveniet revocari. * honor. et theodos. aa.
palladio pp. *<a 419 d.Vi k.Iul. ravennae monaxio et plinta conss.>
CJ.11.48.17:
Imperatores Honorius, Theodosius
Per
colonum praeiudicium possessioni invito vel inscio domino imponi non posse et
iure et legum auctoritatibus decantatur. * honor. et theodos. aa. iohanni pp.
*<a 422 d.Id.Iul.Ravennae honorio xiii et theodosio x.Aa.Conss.>
CJ.11.48.18:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Colonos
nulla ratione ad ullum quamvis humilioris militiae locum sinimus admitti : sed
nec apparitores magisteriae potestatis censibus adscriptos probari concedimus,
quia in hac parte et dominorum iuri et publicae consulimus honestati. *
theodos. et valentin. aa. basso pp. *<a 426 >
CJ.11.48.20pr.:
Imperator Justinianus
Litibus
imponentes celeritatem sancimus, si quando coloni cuiuscumque condicionis
contra dominos terrae declamaverint super hoc ipso dubitantes, utrum is terrae
dominus est nec ne ( eos tamen dicimus, qui non ex longo prolixoque tempore vel
longinqua et inveterata redituum susceptione sufficientem habent cautelam, in
quibus casibus ne contradicendi quidem licentia colonis relinquitur, longi
temporis praescriptione vel redituum frequentissima consequentia colonorum
impetus excludente): talem esse super redituum vel publicarum functionum
praestatione formam censemus, ut, si tales coloni, quales supra diximus,
idoneum fideiussorem totius summae quae ab his dependitur praestiterint, quod
omnes reditus sine ulla procrastinatione, si melior causa dominorum iudicetur,
eis restituent, et talis fideiussor per triennium accipiatur eoque impleto
iterum renovetur, coloni in medio nullo modo super reditibus a dominis
inquietentur. * iust. a. demostheni pp. *<a 529 recitata septimo in novo
consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >
CJ.11.48.20.1:
Imperator Justinianus
Sin
autem hoc coloni minime facere voluerint vel potuerint, tunc idem reditus per
officium iudicis annui exigantur per solita tempora, in quae etiam dominis
dependebantur, et deponantur in aede sacra, id est in cimeliarchio civitatis,
sub qua possessio sita est, vel si localis ecclesia ad susceptionem pecuniarum
idonea non sit, in metropolitana ecclesia, ut remaneant cum omni cautela et
post plenissimam definitionem vel dominis dentur vel colonis restituantur.<a
529 recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons.
>
CJ.11.48.20.2:
Imperator Justinianus
Sin
autem reditus non in auro, sed in speciebus inferuntur, vel in totum vel ex
parte, interim per officium iudicis fructus vendantur et pretia eorum secundum
praedictum modum deponantur.<a 529 recitata septimo in novo consistorio
palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >
CJ.11.48.20.3:
Imperator Justinianus
Haec
de reditibus definientes ad publicas transeamus functiones. et si quidem coloni
more solito eas dependant, ipsi maneant in pristina consuetudine, nullo
praeiudicio dominis generando, qui et quiescentibus colonis et non
contradicentibus ad publicum tributarias functiones minime inferebant.<a 529
recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >
CJ.11.48.20.3a:
Imperator Justinianus
Sin
autem moris erat dominos totam summam accipere et ex ea partem quidem in
publicas vetere functiones, partem autem in suos reditus habere, tunc, si
quidem fideiussor a colonis detur, eundem fideiussorem dominis sine praeiudicio
litis tantam summam inferre, quantam tributa publica faciunt, ut a dominis
publicis rationibus persolvatur: nullo ex hoc colonis praeiudicio generando.
super reditibus enim domini fideiussore fiant contenti.<a 529 recitata
septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >
CJ.11.48.20.4:
Imperator Justinianus
Sin
autem fideiussione cessante ad sequestrationem res veniat et pecuniae
deponantur, ex earum summa tantam iudices separare, quanta ad publicas
sufficiat functiones, et eam disponere dominum accipere, quatenus ipse eam
persolvens publicas accipiat securitates: reliqua quantitate, quae in reditus
puros remanet, in tuto collocanda et litis terminum expectante:<a 529
recitata septimo in novo consistorio palatii iustiniani.D.Decio vc.Cons. >
CJ.11.48.20.5:
Imperator Justinianus
Nullo
praeiudicio sive colonis sive dominis ex huiusmodi fideiussione vel
sequestratione vel publicarum functionum solutione generando: sed omni causa in
suspenso manente, donec iudicialis sententia, quae de toto negotio procedit,
omnem rem aperiat et ostendat, quis dominus terrae constitutus est et ad quem
publicarum functionum securitas debet in posterum fieri, seu reditus vel
pervenire vel permanere.<a 529 recitata septimo in novo consistorio palatii
iustiniani.D.Decio vc.Cons. >
CJ.11.48.21pr.:
Imperator Justinianus
Ne
diutius dubitetur, si quis ex adscripticia et servo vel adscripticio et ancilla
fuisset editus, cuius status sit, vel quae peior fortuna sit, utrumne
adscripticia an servilis, sancimus ea quidem, quae in anterioribus legibus
cauta sunt pro tali progenie, quae ex mulieribus adscripticiis et viris liberis
progenita sit, in suo statu relinqui, et sit adscripticia proles ex tali
copulatione procreata. * iust. a. ad senatum. *<a 530 >
CJ.11.48.21.1:
Imperator Justinianus
Si
quis autem vel ex servo et adscripticia, vel ancilla et adscripticio fuerit
editus, matris suae ventrem sequatur et talis sit condicionis, qualis et
genetrix fuit, sive ancilla sive adscripticia: quod hactenus in liberis tantum
et servis observabatur. quae etenim differentia inter servos et adscripticios
intellegetur, cum uterque in domini sui positus est potestate, et possit servum
cum peculio manumittere et adscripticium cum terra suo dominio expellere?<a
530 >
CJ.11.48.22pr.:
Imperator Justinianus
Cum
scimus nostro iure nullum praeiudicium generari cuidam circa condicionem neque
ex confessionibus neque ex scriptura, nisi etiam ex aliis argumentis aliquid
accesserit incrementum, sancimus solam conductionem vel aliam quamcumque scripturam
ad hoc minime sufficere nec adscripticiam condicionem cuidam inferre, sed
debere huiusmodi scripturae aliquid advenire adiutorium, quatenus vel ex
publici census adscriptione vel ex aliis legitimis modis talis scriptura
adiuvetur. * iust. a. iuliano pp. *<a 531 d.X k...Constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.11.48.22.1:
Imperator Justinianus
Melius
etenim est in huiusmodi difficultatibus ex pluribus capitulis condiciones
ostendi et non solis confessionibus neque scripturis homines forte liberos ad
deteriorem detrahi fortunam.<a 531 d.X k...Constantinopoli post consulatum
lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.11.48.22.2:
Imperator Justinianus
Sin
autem et scriptura et post scripturam confessio seu depositio, sine vi et
necessitate tamen, intervenerit ( quid enim, si etiam conductionale
instrumentum vel alium chartulam, in qua subscripsit, intimavit et inter acta
deposuit sese colonum fuisse adscripticium?), tunc ex utroque genere
obligationis, id est tam scripturae quam confessionis vel depositionis, talem
eum esse credendum, qualem et scripsit et inter acta deposuit.<a 531 d.X
k...Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.11.48.22.3:
Imperator Justinianus
Illud
quoque non ineleganter dubitabatur, si coloni filius per triginta annorum
curricula vel forsitan quadraginta seu ampliora, adhuc vivente patre et
agriculturam peragente, ipse in libera conversatione morabatur, et dominus
terrae, quia per patrem ei satisfiebat, non etiam eius praesentiam exigebat, an
post obitum patris, vel postquam inutilis is forte existat et ruri non idoneus,
potest excusari filius, longinqua libertate abutendo et quod per multos annos
neque agrum coluit neque aliquid colonarii operis celebravit, cum non possit
dominus incusari propter suam desidiam, cui per patrem eius omne quod voluerat
accedebat.<a 531 d.X k...Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis
vv.Cc.>
CJ.11.48.22.4:
Imperator Justinianus
In
omnibus itaque huiuscemodi speciebus satis acerbum nobis videtur domino praeiudicari
colonorum absentia eorum, qui in rure nati et postea absentes per suos vel
patres vel fratres vel cognatos agriculturam peragebant. cum enim pars
quodammodo corporis eius per cognationem in fundo remanebat, non videtur neque
peregrinari neque in libertate morari.<a 531 d.X k...Constantinopoli post
consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.11.48.22.5:
Imperator Justinianus
Maneat
itaque domino ius inconcussum, et donec eius vel antiquitas vel posteritas vel
cognatio in agrum remanet, ipse videatur ibi resedisse.<a 531 d.X
k...Constantinopoli post consulatum lampadii et orestis vv.Cc.>
CJ.11.48.23pr.:
Imperator Justinianus
Cum
satis inhumanum est terram quae ab initio adscripticios habebat suis quodammodo
membris defraudari et colonos in aliis terris demorantes dominos terrae maximis
damnis adficere, censemus, quemadmodum in curialium condicione nemo ex
temporali cursu liberatur, ita nec adscripticiae condicioni suppositus ex
annalibus curriculis, quantacumque emanaverint, vel quacumque prolixa
negotiatione aliquis sibi vindicet libertatem: sed remaneat adscripticius et
inhaereat terrae. et si se celaverit vel separare conatus fuerit, secundum
exemplum servi fugitivi sese diutinis insidiis furari intellegatur et sit
suppositus una cum subole sua , etsi in alia terra eam fecerit, huiusmodi
fortunae et capitali illationi, nulla liberatione ei penitus competente. *
iust. a. iohanni pp. *<a 531-534 >
CJ.11.48.23.1:
Imperator Justinianus
Cum
autem anastasiana lex homines qui per triginta annos colonaria detenti sunt
condicione voluit liberos quidem permanere, non autem habere facultatem terra
derelicta in alia loca migrare, et ex hoc quaerebatur, si etiam liberi eorum
cuiuscumque sexus, licet non triginta annos fecerint in fundis vel vicis,
deberent colonariae esse condicionis an tantummodo genitor eorum, qui per
triginta annos huiusmodi condicioni illigatus est: sancimus liberos colonorum
esse quidem in perpetuum secundum praefatam legem liberos et nulla deteriore
condicione praegravari, non autem habere licentiam relicto suo rure in aliud
migrare, sed semper terrae inhaereant, quam semel colendam patres eorum
susceperunt.<a 531-534 >
CJ.11.48.23.2:
Imperator Justinianus
Caveant
autem possessionum domini, in quibus tales coloni constituti sunt, aliquam
innovationem vel violentiam eis inferre. si enim hoc approbatum fuerit et per
iudicem pronuntiatum, ipse provinciae moderator, in qua aliquid tale fuerit
perpetratum, omnimodo provideat et laesionem, si qua subsecuta est, eis
resarcire et veterem consuetudinem in reditibus praestandis eis observare:
nulla nec tunc licentia concedenda colonis fundum ubi commorantur
relinquere.<a 531-534 >
CJ.11.48.23.3:
Imperator Justinianus
Et hoc
tam in ipsis colonis quam in subole eorum qualiscumque sexus vel aetatis
sancimus, ut et ipsa semel in fundo nata remaneat in possessione sub isdem
modis isdemque condicionibus, sub quibus etiam genitores eius manere in alienis
fundis definivimus.<a 531-534 >
CJ.11.48.23.4:
Imperator Justinianus
Nemini
autem liceat vel adscripticium vel colonum alienum scienti prudentique in suum
ius suscipere.<a 531-534 >
CJ.11.48.23.5:
Imperator Justinianus
Sed et
si bona fide eum susceperit, postea autem reppererit eum alienum esse constitutum,
admonente domino vel ipsius adscripticii vel terrae et hoc faciente per se vel
per procuratorem suum hunc restituere cum omni peculio et subole sua: et si hoc
facere supersederit, omnis quidem temporis, quo apud eum remoratus est,
publicas functiones sive terrenas sive animales pro eo inferre compelletur cura
et provisione tam eminentissimae praefecturae quam praesidis provinciae:
coartetur autem et sic ad restitutionem eius secundum veteres constitutiones et
poenas eis insertas.<a 531-534 >
CJ.11.48.24pr.:
Imperator Justinianus
Si qui
adscripticiae condicionis constituti mulieres liberas quacumque mente aut
quacumque machinatione sive scientibus dominis sive ignorantibus sibi uxores
coniunxerunt vel postea coniunxerint, in sua libertate permanere tam eas quam
prolem quae ex eis cognoscitur procreata sancimus: illo procul dubio
observando, ut, si ex libero marito et adscripticia uxore partus fuerit editus,
is maternae condicionis maculam, non paternam sequatur libertatem. * iust. a.
hermogeni mag. off. *<a xxx >
CJ.11.48.24.1:
Imperator Justinianus
Sed ne
adscripticii putent sibi impunitum esse tale conamen, quod maxime verendum est,
ne liberarum mulierum nuptiis ab his excogitatis paulatim huiusmodi hominum
condicio decrescat, sancimus, si quid tale fuerit ab adscripticio perpetratum,
liberam habere potestatem dominum eius sive per se sive per praesidem
provinciae talem hominem castigatione moderata corrigere et abstrahere a tali
muliere. quod si neglexerit, sciat in suum damnum huiusmodi desidiam
reversuram.<a xxx >
CJ.11.49.0.
De capitatione civium censibus eximenda.
CJ.11.49.1:
Imperator Constantinus
Plebs
urbana, sicut in orientalibus quoque provinciis observatur, minime in censibus
pro capitatione sua conveniatur, sed iuxta hanc iussionem nostram immunis
habeatur. * constant. a. ad eusebium virum perfectissimum praes. lyciae et
pamphyliae.*<a 313 d.K.Iun.Constantino a.Iii et licinio iii conss.>
CJ.11.50.0.
In quibus causis coloni censiti dominos accusare possunt.
CJ.11.50.1:
Imperator Constantinus
Quisquis
colonus plus a domino exigitur, quam ante consueverat et quam in anterioribus
temporibus exactus est, adeat iudicem, cuius primum poterit habere praesentiam,
et facinus comprobet, ut ille, qui convincitur amplius postulare, quam accipere
consueverat, hoc facere in posterum prohibeatur, prius reddito quod
superexactione perpetrata noscitur extorsisse. * const. a. ad maximum vic.
orientis. *<a xxx pp.Id. >
CJ.11.50.2pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Coloni
censibus dumtaxat adscripti, sicuti ab his liberi sunt, quibus eos tributa
subiectos non faciunt, ita his, quibus annuis functionibus et debito
condicionis obnoxii sunt, paene est ut quadam servitute dediti videantur. *
arcad. et honor. aa. nebridio com. asiae. *<a xxx >
CJ.11.50.2.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quo
minus est ferendum, ut eos audeant lite pulsare, a quibus ipsos utpote a
dominis una cum possessionibus distrahi posse dubium non est.<a xxx >
CJ.11.50.2.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quam
de cetero licentiam submovemus, ne quis audeat domini in iudicio nomen
lacessere, et cuius ipsi sunt, eiusdem omnia sua esse cognoscant.<a xxx >
CJ.11.50.2.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Cum
enim saepissime decretum sit, ne quid de peculio suo cuiquam colonorum
ignorante domino praedii aut vendere aut alio modo alienare liceret,
quemadmodum contra eius personam aequo poterit consistere iure, quem nec
propria quidem leges sui iuris habere voluerunt et adquirendi tantum, non etiam
transferendi potestate permissa, domino et adquirere et habere voluerunt?<a
xxx >
CJ.11.50.2.4:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sed ut
in causis civilibus huiusmodi hominum generi adversus dominos vel patronos et
aditum intercludimus et vocem negamus exceptis superexactionibus, in quibus
retro principes facultatem eis super hoc interpellandi praebuerunt, ita in
criminum accusatione quae publica est non adimitur eis propter suam suorumque
iniuriam experiendi licentia.<a xxx >
CJ.11.51.0.
De colonis palaestinis.
CJ.11.51.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Cum
per alias provincias, quae subiacent nostrae serenitatis imperio, lex a
maioribus constituta colonos quodam aeternitatis iure detineat, ita ut illis
non liceat ex his locis quorum fructu relevantur abscedere nec ea deserere quae
semel colenda susceperunt, neque id palaestinae provinciae possessoribus
suffragetur, sancimus, ut etiam per palaestinas nullus omnino colonorum suo
iure velut vagus ac liber exsultet, sed exemplo aliarum provinciarum ita domino
fundi teneatur, ut sine poena suscipientis non possit abscedere: addito eo, ut
possessionis domino revocandi eius plena tribuatur auctoritas. * valentin.
theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. *<a xxx >
CJ.11.52.0.
De colonis thracensibus.
CJ.11.52.1pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Per
universam dioecesim thraciarum sublato in perpetuum humanae capitationis censu
iugatio tantum terrena solvatur. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp.
*<a xxx >
CJ.11.52.1.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Et ne
forte colonis tributariae sortis nexibus absolutis vagandi et quo libuerit
recedendi facultas permissa videatur, ipsi quidem originario iure teneantur, et
licet condicione videantur ingenui, servi tamen terrae ipsius cui nati sunt
aestimentur nec recedendi quo velint aut permutandi loca habeant facultatem,
sed possessor eorum iure utatur et patroni sollicitudine et domini
potestate.<a xxx >
CJ.11.52.1.2:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si
quis vero alienum colonum suscipiendum retinendumve crediderit, duas auri
libras ie cogatur exsolvere, cuius agros transfuga cultore vacuaverit, ita ut
eundem cum omni peculio suo et agnatione restituat.<a xxx >
CJ.11.53.0.
De colonis illyricianis.
CJ.11.53.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Colonos
inquilinosque per illyricum vicinasque regiones abeundi rure, in quo eos
originis agnationisque merito certum est immorari, licentiam habere non posse
censemus. * valentin. valens et grat. aaa. ad probum pp. *<a 371 d. iii id.
iul. gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.11.53.1.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Inserviant
terris non tributario nexu, sed nomine et titulo colonorum, ita ut, si
abscesserint ad aliumve transierint, revocati vinculis poenisque subdantur,
maneatque eos poena, qui alienum et incognitum recipiendum esse duxerint, tam
in redhibitione operarum et damni, quod locis quae deseruerant factum est, quam
multae, cuius modum in auctoritate iudicis collocamus: ita ut etiam dominus
fundi , in quo alienus fuisse monstrabitur, pro qualitate peccati coercitionem
subire cogatur nec sit ignorantiae locus, cum ad criminis rationem solum illud
sufficiat, quod incognitum sibi tenuit.<a 371 d. iii id. iul. gratiano a. ii
et probo conss.>
CJ.11.53.1.2:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Servum
etiam in memoratis regionibus si quis receperit, ignorationis excusatione
sublata quadrupli poena teneatur, operarum praeterea compendiis damnisque
praestitis.<a 371 d. iii id. iul. gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.11.53.1.3:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
In
libertis etiam, quos pari usurpatione susceperit, is modus sit, quem circa
liberos duximus colonos retinendum.<a 371 d. iii id. iul. gratiano a. ii et
probo conss.>
CJ.11.54.0.
Ut nemo ad suum patrocinium suscipiat vicos vel rusticanos eorum.
CJ.11.54.1pr.:
Imperatores Leo, Anthemius
Si
quis post hanc nostri numinis sanctionem in fraudem circumscriptionemque
publicae functionis ad patrocinium cuiuscumque confugerit, id, quod huius rei
gratia geritur sub praetextu donationis vel venditionis seu conductionis aut
cuiuslibet alterius contractus, nullam habeat firmitatem: tabellionibus, qui
talia instrumenta perficere ausi fuerint, bonorum proscriptione plectendis, qui
tamen scientes ausi fuerint huiusmodi instrumenta conscribere: vicis etiam vel
possessionibus ad patrocinia confugientium publico vindicandis. * leo et
anthem. aa. nicostrato pp orientis. *<a 468 d.K.Sept.Antehmio a.Ii cons.>
CJ.11.54.1.1:
Imperatores Leo, Anthemius
Eae
autem personae, quae contra publicam commoditatem in clientelam suam suscepisse
collatores detectae fuerint, nobiliores quidem centum librarum auri
condemnationem subire cogentur, mediocris vero fortunae facultatum suarum
amissione plectentur: eadem poena multandis etiam his, qui intercedentes
ministerium suum huiusmodi nefariis actibus improba mente praebuerint.<a 468
d.K.Sept.Antehmio a.Ii cons.>
CJ.11.54.1.2:
Imperatores Leo, Anthemius
Quam
formam ex eo quidem tempore, quod sacra constitutio a divae memoriae marciano
promulgata continet, id est in thracica quidem dioecesi abhinc annis triginta,
hoc est a consulatu aetii iterum et sigisbuldi, in orientali vero et aegyptiaca
et pontica et asiana dioecesi viginti octo, hoc est a consulatu cyri valere atque
exsecutioni mandari praecipimus.<a 468 d.K.Sept.Antehmio a.Ii cons.>
CJ.11.55.0.
Ut rusticani ad nullum obsequium devocentur.
CJ.11.55.1:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Ne
quis ex rusticana plebe, quae extra muros posita capitationem suam detulit et
annonam congruam praestat, ad ullum aliud obsequium devocetur neque a rationali
nostro mularum fiscalium vel equorum ministerium subire cogatur. * diocl. et
maxim. aa. exempl sacr. litt. ad charisium.*<a xxx sine die et consule.>
CJ.11.55.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Si qui
eorum, qui provinciarum rectoribus obsequuntur quique in diversis agunt
officiis principatus et qui sub quocumque praetextu muneris publici possunt
esse terribiles, rusticano cuipiam necessitatem obsequii quasi mancipio sui
iuris imponant aut servum eius vel forte bovem in usus proprios necessitatesque
converterint, ablatis omnibus facultatibus perpetuo subiugentur exilio, et
nihilo minus rusticanum, qui se in eiusdem operas sponte propria detulisse
responderit, par poenae severitudo constringat. * valentin. et valens aa. ad
probum pp.Illyrici. *<a 368 d.Prid.K.Oct.Agrippinae valentiniano et valente
aa.Conss.>
CJ.11.56.0.
Non licere metrocomiae habitatoribus loca sua ad extraneum transferre.
CJ.11.56.1:
Imperatores Leo, Anthemius
In
illis, quae metrocomiae communi vocabulo nuncupantur, hoc adiciendum necessario
nostra putavit humanitas, ut nulli extraneo illic quoquo modo possidendi
licentia tribuatur: sed si quis ex isdem vicanis loca sui iuris alienare
voluerit, non licere ei nisi ad habitatorem adscriptum eidem metrocomiae per
qualemcumque contractum terrarum suarum dominium possessionemque transferre:
sciente persona extranea, quod, si contra vetitum se huic negotio immiscere vel
illic possidere temptaverit, quicumque contractus initus fuerit, carebit
effectu et contractu soluto, si quid praestitum est, hoc tantum reddetur. * leo
et anthem. aa. nicostrato pp. *<a 468 d.K.Sept.Anthemio a.Ii cons.>
CJ.11.57.0.
Ut nullus ex vicanis pro alienis debitis vicanorum teneatur.
CJ.11.57.1:
Imperator Zeno
Grave
est et non solum legibus, verum etiam aequitati naturali contrarium, pro
alienis debitis alios molestari. idcirco huiusmodi iniquitates contra omnes
vicanos perpetrari modis omnibus prohibemus. * zeno a. *<a xxx >
CJ.11.58.0.
De censibus et censitoribus et peraequatoribus et inspectoribus.
CJ.11.58.1:
Imperator Constantinus
Quoniam
tabularii civitatum per collusionem potentiorum sarcinam ad inferiores
transferunt, iubemus, ut, quisquis se gravatum probaverit, suam tantum
pristinam professionem agnoscat. * const. a. ad populum. *<a 313 pp.Xv
k.Febr.Romae constantino a.Iii et licinio iii conss. >
CJ.11.58.2pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quisquis
vitem succiderit aut feracium ramorum fetus hebetaverit, quo declinet fidem
censuum et mentiatur callide paupertatis ingenium, mox detectus competenti
indignationi subiciatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. *<a
381 d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli eucherio et syagrio conss.>
CJ.11.58.2.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Illo
videlicet evitante calumniam, qui forte detegitur laborasse pro copia ac
reparandis agrorum fetibus, non sterilitatem aut inopiam procurasse.<a 381
d.Prid.Non.Iun.Constantinopoli eucherio et syagrio conss.>
CJ.11.58.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
peraequatore misso aliquis aut procuratorem suum retraxerit aut colonum per
contumaciam retractationis fugaverit, ad eum censuum modum, quem vel eo vel
procuratore illius absente peraequator apposuerit, nostrae sanctionis
auctoritate tenebitur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. *<a
386 d.Vi k.April.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>
CJ.11.58.4:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Omne
territorium censeatur, quotiens defectorum levamen exposcitur, ut sterilia
atque ieiuna his quae culta vel opima sunt compensentur. * theodos. arcad. et
honor. aaa. rufino pp. *<a 393 d.Iii non.April.Constantinopoli theodosio
a.Iii et abundantio conss.>
CJ.11.58.5pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Qui
gravatos se a peraequatoribus conqueruntur et iniusto oneri impares esse
proclamant, competitionis habeant facultatem, ut, quid remissum gratia, quid
interceptum fuerit fraude, convincant et ex eo levamen accipiant, quod per
deformia et criminosa commercia sibi impositum esse deplorant, ut aliis
demeretur. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. *<a 393 d.Iii
k.Dec.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio vc. conss.>
CJ.11.58.5.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Quod
intra annum post codicum oblationem cui videbitur de iniusto onere conqueratur,
iniquitatem peraequatoris accuset ac praestitam gratiam habita competitione
convincat, ut, quod ei fuerat superfusum, ille cognoscat, quem debitae functioni
fraus clandestina subtraxerat.<a 393 d.Iii k.Dec.Constantinopoli theodosio
a.Iii et abundantio vc. conss.>
CJ.11.58.5.2:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Emenso
autem eo tempore actio denegabitur, exceptis minoribus qui fuerint indefensi,
his etiam qui aberunt rei publicae causa: qui tamen ex eo tempore quae sunt
statuta custodient, ex quo ad agendum habuerunt facultatem.<a 393 d.Iii
k.Dec.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio vc. conss.>
CJ.11.58.6:
Imperatores Arcadius, Honorius
Peraequatores
ac discussores, si incurrerint culpam neglegentiae vel gratiae, non solum
honorum iacturam, verum etiam annonarum in quadruplum multam subire debebunt:
ea vero, quae in damnum provincialium fuerint accepisse convicti, in quadruplum
cogentur exsolvere. * arcad. et honor. aa. eusebio pp. *<a 396 d.Iiii
k.April.Mediolani arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>
CJ.11.58.7pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Apud
eum possessio firma permaneat, cui a peraequatore semel eam traditam fuisse
constiterit. * honor. et theodos. aa. sebastio com. primi ordinis. *<a 417
d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio a.Xi et constantio ii conss.>
CJ.11.58.7.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Reliqua
vero temporis anteacti a novo domino fiscum postulare non patimur, ne alterius
culpa alter incipiat subiacere dispendio.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae
honorio a.Xi et constantio ii conss.>
CJ.11.58.7.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
quis vero privatus aut obligatam sibi possessionem, quae deserta huc usque
permansit, aut ex aliquo titulo deberi sibi iure confirmat, adlegationes suas
sine mora vel per se vel per aliam personam legibus ordinatam manifestare
debebit, ita ut, si aequitatis ratione suadente ad petitorem fuerit translata
possessio, is, qui eam a peraequatore susceperit, rei melioratae receptis
sublevetur expensis.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio a.Xi et
constantio ii conss.>
CJ.11.58.7.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Verum
ne sub specie litis dominationes semel constitutae turbentur, sex mensum spatium
censemus debere servari, intra quod is, qui putat sibi rem probabili ratione
competere, debitas exserat actiones.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio
a.Xi et constantio ii conss.>
CJ.11.58.7.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quod
si tempus adscriptum silentio fuerit interveniente transactum, nullum penitus
repetendi volumus esse principium.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio
a.Xi et constantio ii conss.>
CJ.11.58.7.5:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quod
si quis eo tempore, quo peraequator praedium alicui addicit, de suo iure vel
per se vel per homines suos non crediderit actitandum, sex mensum curriculis
evolutis in perpetuum conquiescat.<a 417 d.Prid.Id.Mart.Ravennae honorio
a.Xi et constantio ii conss.>
CJ.11.59.0.
De omni agro deserto et quando steriles fertilibus imponuntur.
CJ.11.59.1:
Imperator Constantinus
Cum
divus aurelianus parens noster civitatum ordines pro desertis possessionibus
iusserit conveniri et pro his fundis, qui invenire dominos non potuerunt quos
praeceperamus, earundem possessionum triennii immunitate percepta de
sollemnibus satisfacere, servato hoc tenore praecipimus, ut, si constiterit ad
suscipiendas easdem possessiones ordines minus idoneos esse, eorundem agrorum
onera possessionibus et territoriis dividantur. * const. a. capestrino. *<
acc.>
CJ.11.59.2:
Imperator Constantinus
Si
quis ab emphyteuticario seu patrimoniali possessore privati iuris quippiam
comparaverit, cuius substantia alias possessiones sustentare consueverat, et
succisis quasi quarundam virium nervis reliqua labuntur, earum possessionum
onera subiturus est, quae penes distractores inutiles permanebunt. * const. a.
*<a 337 d.Viii id.Dec.Thessalonicae feliciano et titiano conss.>
CJ.11.59.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quicumque
deserta praedia meruerint sub certa immunitate, ad possessionem impetratorum
non prius sinantur accedere, quam vel fideiussoribus idoneis periculo curialium
datis vel fundis patrimonii sui maxime utilibus obligatis idonea cautione
firmaverunt susceptam a se possessionem nullo detrimento publico relinquendam.
* valentin. et valens aa. ad mamertinum pp. *<a 364 d.Vii k.Iun.Dibo ioviano
et varroniano conss.>
CJ.11.59.4:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Heredes
scripti etiam pro minus idoneis fundis fiscale onus cogantur agnoscere, vel si
renuntiandum hereditati putent, cedant his omnibus rebus, quas ex isdem bonis
quocumque titulo et iure perceperint. * valentin. valens et grat. aaa. ad
crescentem vic. africae. *<a 371 d.Iiii id.Iul.Contionaci gratiano a.Ii et
probo conss.>
CJ.11.59.5:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Qui
utilia rei publicae loca possident, permixtione facta etiam deserta suscipiant,
ut, si earum partium graventur accessu, quas antea per fastidium relinquerunt,
cedant aliis curialibus, qui utraque hac condicione retineant, ut praestatione
salva cum desertis et culta possideant sublata a paucis, quos iniquum est
electa retinere, cum municipes gravatura sit pars relicta. * valens grat. et
valentin. aaa. ad antonium pp. *<a xxx >
CJ.11.59.6pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ut
quisque conductor fuerit inventus possessor fundi, qui ex publico vel templorum
iure descendit, huic ager iungatur inutilior. * grat. valentin. et theodos.
aaa. nebridio com. rer. privat.*<a 383 d.Xv k.Febr.Constantinopoli merobaude
ii et saturnino conss.. >
CJ.11.59.6.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quod
si contra id reluctandum existimaverit, alius possessor sub eadem praestatione
quaeratur, vel si voluntarius qui sit conductor non invenietur, tunc ad
possessores antiquos, id est decuriones vel quoslibet alios, loca iuris
praedicti adiunctis inutilibus revertantur, idoneis fideiussoribus
praestitis.<a 383 d.Xv k.Febr.Constantinopoli merobaude ii et saturnino conss..
>
CJ.11.59.7pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quicumque
defectum fundum patrimonialem exercuerit, fertilem idoneumque praestiterit,
salvo patrimoniali canone perpetuo ac privato iure defendat velut domesticum et
avita successione quaesitum, sibi habeat, suis relinquat, neque eum aut
promulgatione rescripti aut reverentia sacrae adnotationis quisquam a fructu
impensi operis excludat. * grat. et valentin. et theodos. aaa. et arcad. a.
cynegio pp.*<a 386 d. viii k. nov. constantinopoli honorio np. et euodio
conss.>
CJ.11.59.7.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ceterum
eos, qui opimas ac fertiles possident terras aut etiam nunc sibi aestimant
eligendas, pro defecta scilicet portione summam debiti praesentis iubemus
implere: illos etiam, qui emphyteuticario nomine nec ad plenum idoneas nec
omnibus modis vacuas detinent, sic ex illis quoque quae praesidio indigent
iustam ac debitam quantitatem debere suscipere, ut indulto temporis spatio post
biennium decretum canonem solvendum esse meminerint.<a 386 d. viii k. nov.
constantinopoli honorio np. et euodio conss.>
CJ.11.59.7.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nemo
tamen qualibet meriti et potestatis obiectione submoveatur, quominus ad
diacatochiae vicem defectas possessiones patrimonialis iuris accipiat, earum
tributa et canonem soluturus: illud speciali observatione procurans, ut primum
vicinas et in eodem territorio sortiatur, dehinc si neque finitimas neque in
isdem locis reppererit constitutas, tunc demum etiam longius positas, sed in
quantum fieri valet pro interiecto spatio sibimet cohaerentes pro modo et
aequitate suscipiat, ut id consensu omnium fiat, quod omnibus profuturum
est.<a 386 d. viii k. nov. constantinopoli honorio np. et euodio conss.>
CJ.11.59.8:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Qui
agros domino cessante desertos vel longe positos vel in finitimis ad privatum
pariter publicumque compendium excolere festinat, voluntati suae nostrum
noverit adesse responsum: ita tamen, ut, si vacanti ac destituto solo novus
cultor insederit, ac vetus dominus intra biennium eadem ad suum ius voluerit
revocare, restitutis primitus quae expensa constiterit facultatem loci proprii
consequatur. nam si biennii fuerit tempus emensum, omni possessionis et dominii
carebit iure qui siluit. * valentin. theodos. et arcad. aaa. tatiano pp.
orientis. *<a 388 - 392 >
CJ.11.59.9:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Qui
fundos patrimoniales iure privato salvo canone susceperunt, hanc omnes sine
ullius exceptione personae propositam intellegant optionem, ut aut ea loca,
quibus minor est soli fecunditas, cum his, ex quibus fructus uberes capiunt,
suscipere et tenere non abnuant, aut si eorum refugiunt sterilitatem,
opimioribus cedant. * theodos. arcad. et honor. aaa. rufino pp. orientis.
*<a 394 d. viii id. nov. tyro arcadio iii et honorio ii aa. conss.>
CJ.11.59.10:
Imperatores Arcadius, Honorius
Qui
per potentiam fundos opimos ac fertiles occuparunt, cum quaestuosis uberibusque
pro rata portione suscipiant infecundos ex eadem substantia. * arcad. et honor.
aa. eutychiano pp. *<a 398 d. non. mart. constantinopoli honorio a. iiii et
eutychiano conss.>
CJ.11.59.11pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Locorum
domini intra sex menses edictis vocati revertantur. qui si adfuerint, et
propria teneant et ea quae ex praeterito contraxerint debita redhibere
cogantur. * arcad. et honor. aa. hadriano pp. *<a 400 d. vi k. sept.
stilichone et aureliano conss.>
CJ.11.59.11.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sin
vero impares esse earum rerum tributis propria confitentur absentia nec adesse
voluerint, penes eos, qui haec susceperint et certum quem tributorum canonem
promittunt, proprietas possessionis intemerata permaneant, ut, postquam ea
exsolverint, sciant sibi inquietudinem submovendam nec subreptione cuiusquam
competitionis loca quae tenuerunt auferenda.<a 400 d. vi k. sept. stilichone
et aureliano conss.>
CJ.11.59.11.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quibus
etiam illud indulsimus, ut ex eo tempore, ex quo primum loca de quibus agitur
coeperint possidere, tributa poscantur.<a 400 d. vi k. sept. stilichone et
aureliano conss.>
CJ.11.59.12:
Imperatores Honorius, Theodosius
Hac
definitione sancimus nullum possessorem neque munificum praedium pro alienis
debitis vel destitutione esse retinendum neque eorum praediorum depectione
praegravari, quae ex isdem bonis quae retinentur nequaquam esse monstrantur, ne
ullis praestigiis atque commentis exactio mutiletur. * honor. et theodos. aa.
seleuco pp. *<a 412 d. prid. k. febr. ravennae honorio viiii et theodosio v
aa. conss.>
CJ.11.59.13:
Imperatores Honorius, Theodosius
Omnium
praediorum actores ac domini requirantur. quorum si vitio probantur debita
fuisse contracta, in absoluto est, ut debeat dominium commutari. * honor. et
theodos. aa. ad probum. *<a 414 d.Iii id.Iun.Constantinopoli constante et
constantio conss. >
CJ.11.59.14:
Imperatores Honorius, Theodosius
Rura
et possessiones, quas curiales quolibet pacto publicatis apud acta provincialia
desideriis suis vel reliquerunt vel possidere alios permiserunt, penes eos ,
qui eas excoluerunt et functiones publicas recognoscunt, firmiter perdurabunt,
nullam habentibus curialibus copiam repetendi. * honor. et theodos. aa. aureliano
pp. *<a 415 d.Iii non.Dec.Honorio x et theodosio vi aa.Conss.>
CJ.11.59.15:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
quis deserta praedia, quae navalem sustinent functionem et in desertis nunc
usque remanent, sub peraequationis iure perceperit, meliore condicione in
omnibus titulis convenit ea relevari, ut gravis sors navalis esse non possit
pro ea quae resederit portiuncula, cum aliis fuerit dispendiis liberata. *
honor. et theodos. aa. sebastio com. primi ordinis. *<a 417
d.Prid.Mart.Ravennae honorio a.Xi et constantio ii conss. >
CJ.11.59.16:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Iubemus
neminem curialem pro alieni territorii debitis attineri, sed tantum municipem
pro gleba propria conveniri. * theodos. et valentin. aa. celeri procons.
africae. *<a 429 d.V k.Mai.Ravennae post cons. felicis et tauri vv.Cc.>
CJ.11.59.17:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
quis auctoritate nostri numinis de fundis patrimonialibus steriles sub certi
canonis pollicitatione susceperit, firmiter eum volumus possidere sub eiusdem
tantum canonis solutione, quem nostrae maiestatis auctoritas per annos singulos
solvendum esse praescripserit, nullamque eos descriptionem aut adiectionem aut
innovationem in posterum sustinere, quoniam nimis absurdum est eos, qui nobis
hortantibus fundus inopes atque egenos magno labore impenso aut exhausto
patrimonio vix forte meliorare potuerint, utpote deceptos inopinatum onus
suscipere illudque velut quadam circumventione deposci, quod si se daturos
praescissent, fundos minime suscipere aut etiam colere paterentur. * theodos.
et valentin. aa. hermocrati pp. orientis. *<a 444 d.Xii
k.Dec.Constantinopoli theodosio a.Xviii et albino conss.>
CJ.11.60.0.
De fundis limitotrophis et terris et paludibus et pascuis limitaneis vel castellorum.
CJ.11.60.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Tiberianus
ad possibilitatem singulorum quorumque locorum intuens statuit certas
possessiones, quae ad limitem frumenta conveherent. * valentin. valens et grat.
aaa. ad licinium pp. *<a 385 d.Xviii k.Oct.Aquileiae arcadio a.Et bautone
conss.>
CJ.11.60.1.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quocirca
generali lege sancimus tiberiani dispositionem oportere servari, amoventes,
quidquid vel potentia uniuscuiusque elicuit vel furtiva deprecatio, addentesque
nihilo minus in futurum nulli licere adversus utilem vetustatem et praesentem
legem nostram importuna et respuenda reposcere.<a 385 d.Xviii
k.Oct.Aquileiae arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.11.60.2pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quicumque
castellorum loca quocumque titulo possident, cedant ac deserant, quia ab his
tantum fas est possideri castellorum territoria, quibus adscripta sunt et de
quibus iudicavit antiquitas. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. et cons.
ordinario. *<a 423 d.Non.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano
conss. >
CJ.11.60.2.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quod
si ulterius vel privatae condicionis quispiam in his locis vel non castellanus
miles fuerit detentator inventus, capitali sententia cum bonorum publicatione
plectatur.<a 423 d.Non.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.
>
CJ.11.60.3pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Agros
limitaneos universos cum paludibus omnique iure, quos ex prisca dispositione
limitanei milites ab omni munere vacuos ipsi curare pro suo compendio atque
arare consueverunt, et si in praesenti coluntur, ab his firmiter ac sine ullo
concussionis gravamine detineri, et si ab aliis possidentur, cuiuslibet spatii
temporis praescriptione cessante ab universis detentatoribus vindicatos isdem
militibus sine ullo prorsus, sicut antiquitus statutum est, collationis onere
volumus adsignari: in his etiam contra eos, qui praeceptionibus nostris obviam
venire temptaverint, proscriptionis poena valitura. * theodos. et valentin. aa.
nomo mag. off. *<a 443 d.Prid.Id.Sept.Constantinopoli maximo ii et paterio
conss.>
CJ.11.60.3.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nam si
quis forte, quod minime audere debuerat, emptionis titulo memorati iuris
possidet praedia, competens ei actio contra venditorem intacta servabitur.<a
443 d.Prid.Id.Sept.Constantinopoli maximo ii et paterio conss.>
CJ.11.61.0.
De pascuis publicis vel privatis.
CJ.11.61.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Cum
nulla ratio sit, cur in pascuis saltibus rei privatae pensio debeat ampliari ,
nequaquam pro libidine ordinum augmenta facienda sunt. * valentin. et valens
aa. ad rufinum pp. *<a 365 d.Viiii k.Oct.Luceriae valentiniano et valente
aa. conss.>
CJ.11.61.1.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Etenim
idcirco graviorem pensionem imponi ab ordinibus accipimus, ut animalia ex rebus
privatis nostris a locorum pastibus arceantur: quod fieri non oportere divae
memoriae iulianus prorogata iussione constituit.<a 365 d.Viiii
k.Oct.Luceriae valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.11.61.1.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quare
excellens auctoritas tua conventis rectoribus provinciarum non eam licitationis
necessitatem patiatur inferri, quam repentinam faciunt civitates, sed eam
manere decernat, quam statuit antiquitas.<a 365 d.Viiii k.Oct.Luceriae
valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.11.61.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Insignis
auctoritas tua hac condicione a publicis pratis apamenis animalia militum
prohiberi praecipiat, ut universi cognoscant de emolumentis eorum tuique
officii facultatibus duodecim libras auri fisci commodis exigendas, si quisquam
posthac memorata prata mutilare temptaverit: non minore decernenda poena, si
etiam prata privatorum antiochenorum fuerint devastata: ita tamen, ut sine
laesione provincialium provideant curiales, quo pacto animalium militarium
pastui consulatur. * arcad. et honor. aa.Simplicio com. et mag. utr. mil.
*<a 398 d.V id.Mart.Constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano
vc.Conss.>
CJ.11.61.3pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Prata
provincialium nostrorum et praecipue rei privatae nostrae perniciosum est
militum molestia fatigari, ideoque lege ad amplissimam praefecturam promulgata
censuimus, ne hoc deinceps usurpetur. * honor. et theodos. aa. comm. et magg.
mil. *<a 415 d.Non sept.Honorio x et theodosio vi aa.Conss.>
CJ.11.61.3.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Super
qua re universos quorum interest convenire tua magnificentia non moretur, ne
permittant possessores vel colonos pratorum gratia qualibet importunitate
vexari.<a 415 d.Non sept.Honorio x et theodosio vi aa.Conss.>
CJ.11.62.0.
De fundis patrimonialibus et saltuensibus et emphyteuticis et eorum
conductoribus.
CJ.11.62.1:
Imperator Constantinus
Si
quis fundos emphyteutici iuris salva lege fisci citra iudicis auctoritatem
donaverit, donationes firmae sint, dummodo suis quibusque temporibus ea quae
fisco pensitanda sunt repraesentare cogantur. * const. a. cupito. *<a 315
pp.Xvii k.Iul.Treviris constantino aa.Iiii et licinio iiii conss.>
CJ.11.62.2:
Imperator Constantinus
Patrimonialis
fundi pensitationem aurariam seu frumentariam intra tempus omissam minorum
dominio non nocere praecipimus nec ad fraudem iuris eorum evadere, si, quod
sollemniter debetur, paulo serius inferatur: ita tamen, ut permanente
substantia parvulorum iudex tutorem vel curatorem, per quem differtur illatio,
neglegentiae suae et deserti officii poenas exigat et damna deplorare
compellat. * const. a. ad dracontium. *<a xxx >
CJ.11.62.3pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quicumque
possessiones ex emphyteutico iure susceperint, ea ad refundendum uti occasione
non possunt, qua adserant desertas esse coepisse, tametsi rescripta per
obreptionem meruerint. * valentin. et valens aa. ad germanianum com. sacr.
larg. *<a 365 d.Viii k.Oct.Mediolani valentiniano et valente aa.Conss.>
CJ.11.62.3.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Sed
nec avelli eas ab his posse, nec si licitatio ab alio fuerit promissa, sed eas
in perpetuum apud eos qui eas susceperint et eorum posteritatem remanere, nec
si super hoc rescriptum fuerit adversus eos impetratum.<a 365 d.Viii
k.Oct.Mediolani valentiniano et valente aa.Conss.>
CJ.11.62.4:
Imperatores Valentinianus, Valens
Fundi
patrimoniales et qui ex emphyteutico iure ad domum nostram diversis generibus
devoluti sunt, sic eis qui eos poposcerint cedunt, ut commissi metus esse non
possit. neque enim magis commodamus nostra, quam tradimus ea iure dominii: ita
tamen, ut ea, quae in nostra possessione positi praestiterint, et in posterum
dissolvant. * vanentin. et valens aa. ad florianum com. rer. privat. *<a 368
d.Id.Mart.Treveris valentiniano ii et valente ii aa.Conss. >
CJ.11.62.5:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Si qui
a prioribus colonis vel emphyteuticariis destitutum patrimonialem fundum a
peraequatore vel censitore susceperint, perpetuo eundem atque inconcusso iure
possideant, nec quisquam secundus petitor accedat. * valens grat. et valentin.
aaa. ad modestum pp. *<a 377 d.Iiii non.Nov.Gratiano a.Iiii et merobaude
conss.>
CJ.11.62.6pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Hi,
quibus patrimoniales possessiones per asianam ac ponticam dioecesin vel a nobis
vel a divis parentibus nostris sacra largitate donatae sunt, inconcusse
possideant atque ad suos posteros mittant. * grat. valentin. et theodos. aaa.
nebridio com. rer. privat. *<a 384 d.Iii k.April.Constantinopoli ricomere et
clearcho conss.>
CJ.11.62.6.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quod
quidem non solum in heredibus, sed et in contractoribus omni genere volumus
custodiri.<a 384 d.Iii k.April.Constantinopoli ricomere et clearcho
conss.>
CJ.11.62.7pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quicumque
ad emphyteusin fundorum patrimonialium vel rei publicae iussu nostri numinis
venerit, is si redundantia fortunarum idoneus fuerit ad restituenda, quae
desertis forte possessionibus requirentur, patrimonium suum publicis implicet
nexibus. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. *<a 386 d.Vi
k.Mart.Constantinopoli honorio nob.Puero et euodio conss.>
CJ.11.62.7.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
vero minor facultatibus probabitur, datis fideiussoribus idoneis ad emphyteusin
accedat: scientibus his, quos talium rerum cura sollicitat, in se neglegentiae
damna, si huiusmodi cautio defuerit, esse vertenda.<a 386 d.Vi
k.Mart.Constantinopoli honorio nob.Puero et euodio conss.>
CJ.11.62.8:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Omnes
fundi patrimoniales per mesopotamiam et osrhoenam provincias, quos constat
divorum retro principum sanctionibus limiti deputatos, ad ius pristinum sine
ullius adsertionis revocetur obstaculo praebituri omnia quae antea impendenda
necessitatibus limitis praebere consueverant, ita ut nulli penitus audiantur,
qui aut rescripto aut adnotatione dominium vel emphyteusin vel conductionem
quolibet genere largitatis de nostra liberalitate meruerint. * grat. valentin.
theodos. et arcad. aaaa. clearcho pp. *<a 386 d.Prid.K.Mai.Constnatinopoli
honorio np.Et euodio conss.>
CJ.11.62.9:
Imperatores Arcadius, Honorius
Universi
cognoscant nihil privato iure salvo canone fundis emptis cum patrimonialibus
esse commune, ita ut ad eos numquam patrimonialium fundorum peraequator
accedat: gravi multa feriendo eo, qui statuta nostrae clementiae ausus fuerit
temerare. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a 398
d.Prid.Non.Iul.Nicomediae honorio a.Iiii et eutychiano conss.>
CJ.11.62.10:
Imperatores Arcadius, Honorius
Fundos
patrimoniales eos dumtaxat, qui salvo canone iure privato nostra liberalitate
concessi sunt, cum his patrimonialibus, qui in condicione propria constituti
sunt, illustris auctoritas tua iubebit exaequari, ita ut relevato, quod imminet
fatigatis, translatio in eos, qui integris viribus florent, adscriptio
tributorum aequa lance dividatur. * arcad. et honor. aa. eutychiano pp. *<a
399 d.Iiii id.April.Constantinopoli theodoro cons.>
CJ.11.62.11:
Imperatores Honorius, Theodosius
Ius
emphyteutici praedii, quod sine obligationis vinculo retentatum est, nostro
iudicio immutabile perdurare praecipimus: possessionem autem, quae sine
obligatione speciali fuerit vitiosa, vetustate temporis volumus adiuvari. *
honor. et theodos. aa. probo com. sacr. larg. *<a 412 d.Id.April.Ravennae
honorio viiii et theodosio v aa.Conss. >
CJ.11.62.12pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Possessores
vel emphyteuticarii patrimoniales, qui fundos minime nunc usque compararunt,
eodem largitatis modo nequaquam ad eorum comparationem urgueantur, sed tamquam
pretiis depensis, sic eis nostri numinis beneficio potiantur, ut, quod iuris
alter inferendo pretium consecutus est, hoc nostra liberalitate praedictus
emphyteuticarius habeat. * theodos. et valentin. aa. tauro pp.Et patricio. *<a
434 d.Xiiii k.Iul.Constantinopoli ariobindo et aspare conss.>
CJ.11.62.12.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illud
quoque ius, in quibus coluit praediis, quod aut ex successione aut ex
comparatione privata aut nostri numinis liberalitate aut quocumque modo
possedit, sciat inlibatum intemeratumque servari: licentia eis concedenda etiam
libertates mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticariis, cum
fundorum sunt domini, praestare.<a 434 d.Xiiii k.Iul.Constantinopoli
ariobindo et aspare conss.>
CJ.11.62.13:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nulli
iam in posterum licere praecipimus patrimoniales seu limitotrophos vel
saltuenses fundos, qui per tractum orientis positi sunt, ad ius transferre
privatum, sive dempto sive salvo canone iuris fundorum immutatio postuletur:
legis temeratores quinquaginta librarum auri poena coercentes tam videlicet
petitorem quam officium, quod petitionem concedit admitti, licet adnotatio
nostra, licet divina pragmatica contra vetitum proferatur. * theodos. et
valentin. aa. ad florentium pp. *<a 439 d.Vi id.Iun.Constantinopoli
theodosio a.Xvii et festo conss.>
CJ.11.62.14pr.:
Imperator Anastasius
Iubemus
omnes, qui in quacumque dioecesi in quacumque provincia vel quolibet saltu
fundos patrimoniales vel templorum aut agonothetici seu relevatorum iugorum vel
cuiuscumque iuris per quadraginta iugiter annos ( possessione scilicet non
solum eorum qui nunc detinent, verum etiam eorum quoque qui antea possederant
computanda) ex quocumque titulo vel etiam sine titulo hactenus possederunt vel
postea per memoratum quadraginta annorum spatium possederint, nullam penitus
super dominio memoratorum omnium fundorum vel locorum vel domorum a publico
actionem vel molestiam aut quamlibet inquietudinem formidare. * anastas. a.
matroniano pp. *<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>
CJ.11.62.14.1:
Imperator Anastasius
Sed
impositum canonem pro qualitate iuris, cuius praedia sunt vel loca, per
singulos annos solventes pro certo habeant suum esse quod possident vel postea
possederint, ita ut omnibus ad excludendam omnem quolibet modo e publico
movendam quaestionem nudae et ex quocumque titulo vel etiam sine titulo
corporalis quadraginta annorum iugis possessionis exceptio possit
sufficere.<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc. cons.>
CJ.11.62.14.2:
Imperator Anastasius
Hoc
etiam adiciendo, ut illi quoque, qui dempto canone huiusmodi fundos ab initio
principali iussione datos sibi fuisse confirmant, si per quadragesimos annos
adempti canonis beneficium iugiter possederunt, nec canonem, cuius ademptionem
quadraginta, sicut dictum est, annorum possessio testatur, possint penitus
profligari, eo quod nostrae pietati placuit in utroque casu, id est tam salvo
quam dempto canone, possessorum iura nostrorum in eo statu, in quo per
quadragesimos, sicut dictum est, iugiter annos manserunt, absque ulla
innovatione durare.<a 491 d. iii k. aug. constantinopoli olybrio vc.
cons.>
CJ.11.63.0.
De mancipiis et colonis patrimonialium et saltuensium et emphyteuticariorum
fundorum.
CJ.11.63.1pr.:
Imperator Constantinus
Emphyteuticarios
gravant coloni agros praeter consuetudinem usurpantes, quos nullis culturis
erudierunt, cum sollemnitas id eos attractare permittat, quod eorum labore vel
olivetis est obsitum vel vinetis. sed et inriguas fontium aquas usurpare
conantur, quarum fructus solis emphyteuticariis debentur. * const. a. *<a
319 pp. vii id. mart. carthagine constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.11.63.1.1:
Imperator Constantinus
Ideoque
placuit, ut deinceps aquarum ius potestatesque penes emphyteuticarios
permaneant, tantumque ex eis colonis impertiatur, quantum culturis eorum
agrorum sufficere manifestum est, quos ipsi colunt.<a 319 pp. vii id. mart.
carthagine constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.11.63.1.2:
Imperator Constantinus
Pro
modo autem superfluae inrigationis, quam ultra culturas suas usurpaverint,
emphyteuticariis possessoribus pensiones accessionesque praebeant.<a 319 pp.
vii id. mart. carthagine constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.11.63.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Libertates,
quas mancipiis ex fundis patrimonialibus atque emphyteuticis qui fundorum non
sunt domini praestiterunt, rationales huiusmodi praecepti auctoritate
rescindant. * valentin. et valens aa. ad germanianum com. sacr. larg. *<a
367 pp. xiii k. mai. lupicino et iovino conss.>
CJ.11.63.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Cognovimus
a nonnullis, qui patrimoniales fundos meruerunt, colonos antiquissimos
proturbari atque in eorum locum vel servos proprios vel alios colonos
subrogari. edicti itaque huius auctoritate sancimus eos, qui deinceps huiusmodi
aliquid crediderint attemptandum, isdem possessionibus esse privandos. * grat.
valentin. et theodos. aaa. postumiano pp. *<a 383 ?>
CJ.11.63.4pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Super
patrimonialium refectione fundorum dudum nostris est legibus constitutum, ut
ii, qui eos colentes solum eorum verterant, nunc alia loca deligentes, nunc ad
militiam convolantes, ad avitas condiciones et propria iura revocentur. * grat.
valentin. et theodos. aaa. et arcad. a. cynegio pp. *<a 384 - 389 >
CJ.11.63.4.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ceterum
eos, qui castrensibus stipendiis otia quieta meruerunt veterani constituti,
nequaquam placet tela in usum vomeris ligonisque convertere.<a 384 - 389
>
CJ.11.64.0.
De fugitivis colonis patrimonialibus et emphyteuticis et saltuensibus.
CJ.11.64.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quicumque
parvuli ex municipibus vel colonis patrimonialibus aut saltuensibus, quorum
tamen avi ac patres implicati huiusmodi functionibus fuerint, coniventia
militaris officii ad stipendium castrense vel officia diversa transierint, ad
munera patriae vel agrorum cultus conventis ducibus tribunis ac praepositis
revocentur neque his prosint stipendia. * grat. valentin. et theodos. aaa.
cynegio pp. *<>
CJ.11.64.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quisquis
colonum patrimonialem aut sollicitatione susceperit aut occultatione celaverit,
non solum ipsum restituere, sed etiam libram auri poenae nomine cogatur
inferre. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad cynegium pp. *<a 386 d.Viii
k.Nov.Constantinopoli honorio np.Et euodio conss.>
CJ.11.64.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Cuiuscumque
adnotationis vel oraculi dudum impetrati vel postea eliciendi auctoritate
submota omnes, quos patrimonialium agrorum vinculis fortuna tenet adstrictos,
sub quibuslibet gradibus militantes ad provinciae moderatoris iudicium ilico sub
idonea intercessione mittentur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. *<a
408-415 >
CJ.11.65.0.
De collatione fundorum patrimonialium et emphyteuticorum.
CJ.11.65.1:
Imperator Constantinus
Emphyteuticarii
possessores, qui mansuetudinis nostrae beneficio ad extraordinaria minime
devocantur munera, sicut ceteri provinciales obsequium suum muniendis
itineribus impendant. nulla enim ratione debent ab hoc, quod in commune omnibus
profuturum est, seiungi. * const. a. ad proculum procons. africae. *<a 319
pp.Non.Mai.Karthagine constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.11.65.2:
Imperator Constantinus
Patrimoniales
fundos extraordinariis oneribus vel mediae aut tertiae portionis obsequiis
fatigari non convenit, cum eosdem et auri speciem et frumenti plurimum modum
constet persolvere: ita ut, qui violare statuta temptaverit, puniatur. * const.
a. ad catullinum procons. africae. *<a 319 pp. vi k. sept. carthagini
constantino a. v et licinio conss.>
CJ.11.65.3:
Imperator Julianus
Omnes,
qui patrimoniales fundos sive communiter sive ex asse retinent, pro his
conveniendi sunt ad universorum munerum ad eosdem fundos pertinentium pro rata
portione vel in solidum functiones, sicut unumquemque privatorum necessitas
publicae pensitationis adstringit. * iul. a.*<a 362 d. v k. april. mamertino
et nevitta conss.>
CJ.11.65.4pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Placuit,
ut emphyteuticorum fundorum patrimonialiumque possessores, quo voluerint
tempore et quantum habuerint pensionis paratum ( dummodo non amplius quam in
tribus per singulos annos vicibus) officio rationalis adsignent ac de suscepto
ab eodem securitatem eodem die pro more percipiant, modo ut intra ianuariarum
iduum diem omnis summa ratiociniis publicis inferatur: gravissimae poenae
subdendo officio, si cuiquam quolibet anni tempore ( dummodo nequaquam numerum
trinae illationis excedat) solutionem facere gestienti negaverit susceptionis
officium, vel si moram fecerit in chirographo securitatis edendo. * valentin.
et valens aa. ad germanianum com. sacr. larg. *<a 366>
CJ.11.65.4.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Super
quo possessores apud curatores vel magistratus aut quicumque in locis fuerint,
qui conficiendorum actorum habeant potestatem, conveniet contestari, ut et de
officii insolentia constet, in quod exercenda vindicta est, et his possit esse
consultum.<a 366>
CJ.11.65.5pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Per
omnes provincias patrimonialium fundorum ab ordinariis iudicibus canon
exigatur, et quidquid exactum fuerit, dirigatur. * arcad. et honor. aa. messalae
pp. *<a 399 d. xvi k. iun. mediolani theodoro cons.>
CJ.11.65.5.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sciant
vero memorati iudices nihil sibi ex privatae rei canone vel ex eo, quod ex
isdem titulis contigerit, ad necessitates alias transferendum, nisi malint
gravissima severitate eorum licentiam coerceri.<a 399 d. xvi k. iun.
mediolani theodoro cons.>
CJ.11.66.0.
De fundis rei privatae et saltibus divinae domus.
CJ.11.66.1:
Imperatores Constantius, constans
Universi
cognoscant has possessiones quas de fisco nostro comparaverunt seu comparant,
nullo a nobis iure retrahi, sed propria firmitate possessas etiam ad posteros
suos dominii perpetui durabilitate dimitti. * constantius et constans aa.
edictum ad heliopolitanos. *<a 341 d. prid. id. febr.Antiochiae Marcellino
et probino conss.>
CJ.11.66.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Ii,
quos commoditas privatae rei praediorum ad ea postulanda sollicitat, adeant
tuae dicationis officium et modum suae deliberationis indicent per libellos
certumque habeant pro unaquaque villa, cum eo onere vel forma cui nunc habetur
obnoxia ad novi domini iura migraverit, ut, si quid adiecerit sumptus cura
sollertia, quidquid mancipiorum vel pecoris adcreverit, capitationis aut
canonis augmenta non patiatur, sed solis dominis heredibusque dominorum sit
cessura felicitas. * valentin. et valens aa. ad florianum com. rer. privat.
*<a xxx >
CJ.11.66.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Si
quis autem in annis singulis non solverit debitum, ex re ipsius, quod in
reliquis remansisse claruerit, sine aliquibus dependere cogetur indutiis.<a
xxx >
CJ.11.66.2.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Sane
si quem postea minus idoneum factum esse constabit nec ita ut expedit rationem
reddere pensionis, res, quas ex nostris rebus acceperat, ad alium idoneum iure
quo sanximus transferentur: nec tamen decoctoris cuiusque reliquis qui novus
accedit onerari.<a xxx >
CJ.11.66.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quicumque
possessionem rei privatae nostrae acceptam suo nomine vel iure perpetuo vel
titulo conductionis ei crediderit esse tradendam, qui pensare utilitatem
patrimonii nostri solvendo non valeat, is pro eo quem succedaneum subrogavit
perpetuae solutioni statuatur obnoxius. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad
hesperium procons. africae.*<a 376?>
CJ.11.66.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Universi
fundi templorum ad rationalium rei privatae sollicitudinem curamque pertineant
atque ab his anniversariis solutionibus postulatis peculiari, ut semper fuit,
studio defendantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad nebridium com. rer.
privat.*<a 382-384 >
CJ.11.66.5pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Usus
aquae, quae fundorum nostrorum utilitatibus serviebat, plurimorum dicitur
usurpatione sublatus, idque procuratorum coniventia vel dissimulatione
perfectum , ut agrorum fertilitas destituta nullos fructus cultoribus praestet.
* grat. valentin. et theodos. et arcad. aaaa. ad nebridium com. rer. privat.*<a
383-384 >
CJ.11.66.5.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quia
igitur satis iniustum est statum florentis ante patrimonii aridae sitis
molestia fatigari, ad meatus pristinos universum aquae modum temporis
praescriptione submota praecipimus revocari.<a 383-384 >
CJ.11.66.6:
Imperatores Arcadius, Honorius
Eum,
qui curiae vel collegio vel burgis ceterisque corporibus per triginta annos
sine interpellatione servierit, res dominica vel intentio privata non
inquietabit, si colonatus vel inquilinatus quaestionem movere temptaverit: sed
in curia vel in corpore, in quo servierit, remaneat. * arcad. et honor. aa.
vincentio pp. galliarum. *<a 400 d. iii k. iul. mediolani stilichone et
aureliano conss.>
CJ.11.66.7pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nemo
dempto canone ad comparationem dominicae possessionis accedat. * theodos. et
valentin. aa. ad eudoxium com. rer. privat. *<a 440 d. xiii k. iun.
constantinopoli anatolio vc. cons.>
CJ.11.66.7.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
si quis in posterum ad interdictum contractum accesserit, eum volumus pretia
perdere fundos reddere fructus redhibere perpetuo nec expensarum vel melioratae
rei fructuum exactioni compensationem opponere nec temporis sibimet contra
nostra commoda praescriptione, excepto vetustatis auxilio, blandiri.<a 440
d. xiii k. iun. constantinopoli anatolio vc. cons.>
CJ.11.66.7.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Palatinum
etiam officium, si quoquo modo contractus eiusmodi fuerit celebratus vel si
talem petitionem instruxerit, quinquaginta pondo auri poenae nomine inferre
privato nostrae mansuetudinis aerario.<a 440 d. xiii k. iun. constantinopoli
anatolio vc. cons.>
CJ.11.66.7.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nulla
liberalitate nostrae clementiae, nulla sanctione contra tanta rei privatae
commoda valitura, licet adnotatio vel divina pragmatica sit, quae contra vetita
canonem vendere concedit vel poenam palatino remittit officio.<a 440 d. xiii
k. iun. constantinopoli anatolio vc. cons.>
CJ.11.67.0.
De fundis et saltibus rei dominicae.
CJ.11.67.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
quis ovium vel equarum greges in saltus rei dominicae alienus immiserit, fisco
ilico vindicetur. quod si venalis procuratorum coniventia, ut id deinceps
temptetur, admiserit, gravissimo eos iubemus supplicio subiacere. * valentin.
theodos. et arcad. aaa. deprianio com. rer. privat. *<a xxx >
CJ.11.67.2pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Si qua
loca ad sacrum dominium pertinentia cuiuslibet temeritas occupavit, secundum
veteris census fidem in sua iura retrahantur: rescriptis per obreptionem
impetratis et praescriptione longi temporis et novi census praeiudicio in hac
causa submovendis. * theodos. arcad. et honor. aaa. ad apulum com. domorum.
*<a 396 d.V k.April.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii
aa.Conss.>
CJ.11.67.2.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Neque
enim aut precatio colorata aut incubatio diuturna aut novella professio
proprietatis nostrae privilegium abolere potuerunt.<a 396 d.V
k.April.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>
CJ.11.68.0.
De agricolis et mancipiis dominicis vel fiscalibus sive rei privatae.
CJ.11.68.1:
Imperator Constantinus
Nullus
omnino originalis colonus rei privatae nostrae ad aliquos honores vel quaelibet
alia civitatis munera devocetur. nec enim civitatum ordinibus et ceteris , ex
quibus pro multitudine fieri nominationes oportet, per omnia florentibus ad
haec suprema praesidia iniuriosa nominatione descendendum est. * const. a. ad
constantium pp. *<a xxx >
CJ.11.68.2:
Imperator Constantinus
Colonos
nostros, qui sunt privati vel ad ratiocinia gerenda vel ad colendos agros
idonei, retrahi iubemus ac tantum colendis nostris rebus addici, quin etiam in
posterum observari, ne quis eorum rem privatam cuiusquam gerendam aut aliquid
ministrandum suscipiat. * const. a. ianiuario com. orientis. *< >
CJ.11.68.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Servi
atque coloni, etiam eorum filii vel nepotes, vel quicumque de fundis ac
possessionibus nostris clanculo ad officia convolaverint diversa, reddantur,
etiamsi armatae habuerint sacramenta militiae. nos enim etiam eos discingi
iubemus ac reddi, qui protectorum fuerint nomen adepti. * valentin. et valens
aa. ad equitium mag. equitum et peditum. *<a xxx >
CJ.11.68.4:
Imperatores Valentinianus, Valens
Ex
ingenuo et colonis ancillisque nostris natos natasve origini, ex qua matres
eorum sunt, facies deputari. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad florianum
com. rer. privat.*<a xxx >
CJ.11.68.5:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Dominicos
colonos neque ad descriptionem patimur devocari neque extraordinarias pati
functiones, maxime cum adversus consuetudinem memoratis onera dicantur inferri.
* valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. *<a xxx >
CJ.11.68.6:
Imperator Theodosius
Quotiens
alicui colonorum agrum privati patrimonii nostri placuerit venumdari, non usus
tantum, qui forte consortibus suis gravis ac molestus existat, sed alii quoque
duo vel plures ex simili origine ac iure venientes in supra dicta emptione
socientur. * theodos. a. et valentin. c. valerio com. rer. privat. *<a 425
d. id. dec. constantinopoli theodosio a. xi et valentiniano c. conss.>
CJ.11.69.0.
De praediis tamiacis et de his qui ex colonis dominicis aliisque liberare
condicionis procreantur.
CJ.11.69.1pr.:
Imperator Zeno
Si
liber colonus vel colona libera tamiaco vel tamiacae matrimonii iure copuletur,
filii vel filiae ex huiusmodi contubernio procreati vel procreatae colonis dominicis
adnectentur. * zeno a. chryseroti praeposito sacri cubiculi. *<a xxx >
CJ.11.69.1.1:
Imperator Zeno
Sin
autem adscripticius vel servus alienus colonam vel ancillam dominicam ducat
uxorem vel adscripticia vel ancilla colono vel servo nubat dominico et ex
huiusmodi coniunctionibus nati sunt liberi, legum veterum ius tenere
sancimus.<a xxx >
CJ.11.69.2pr.:
Imperator Zeno
Meminimus
pragmatica sanctione iussisse fundos tamiaci iuris in provinciis positos nec
non etiam possessiones gonatici saltus sub certa forma ( salvo scilicet canone
et tributariis collationibus isdem praediis impositis) volentibus distrahi,
quatenus, quidquid ex pretiis memoratorum fundorum possit restitui, publico
inferatur. * zeno a. sebastiano pp. *<a xxx >
CJ.11.69.2.1:
Imperator Zeno
Sed
licet per eandem sanctionem huiusmodi venditionum contractibus plenissima
delata sit cautio, attamen perpetuae emptionis securitati consulentes huius
etiam perpetuae constitutionis auctoritate muniri eosdem emptores
praecipimus.<a xxx >
CJ.11.70.0.
De diversis praediis urbanis et rusticis templorum et civitatum et omni reditu
civili.
CJ.11.70.1:
Imperator Julianus
Pro
aedibus, quas nonnulli in solo rei publicae extruxerunt, placitam praestare
pensionem cogantur. * iul. a. atarbino. *<a x >
CJ.11.70.2:
Imperator Julianus
Pamphyliae
etiam civitates et quaecumque aliae quidquid sibi adquirant, id firmiter
habeant. * iul. a. secundo pp. *<a x >
CJ.11.70.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Restaurationi
moenium publicorum tertiam portionem eius canonis, qui ex locis fundisve rei
publicae annua praestatione confertur, certum est satis posse sufficere. *
arcad. et honor. aa. hadriano com. sacr. larg. *<a 395 d. viii id. aug.
olybrio et probino conss.>
CJ.11.70.4:
Imperatores Arcadius, Honorius
Eos,
qui auctione prima fundorum iuris patrimonialis sive templorum possessores
effecti sunt vel fuerint, firmum dominium tenere decernimus, ne ulterius
vacillet uniuscuiusque possessio, sed teneat quisque ius proprium, quod dato
pretio roboratum est vel fuerit. * arcad. et honor. aa. caesario pp. *<a x
>
CJ.11.70.5pr.:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Si qui
ex titulo donationis vel ex emptione sive ex alio quolibet titulo possessiones
vel domus vel ergasteria iuris dumtaxat civilis, quae huius iuris esse vere
probantur, cuiuslibet civitatis et praecipue huius aeternae urbis, cui maiorem
debemus favorem, tam civilis, ut dictum est, iuris quam etiam agnotheticas
possessiones a consulatu ausonii et olybrii dempto civili canone acceperunt,
eos impositum eis canonem iuxta fidem publicorum monumentorum civitatis, ad
quam eaedem res pertinuerunt, praebere iubemus. * valentin. et marcian. aa. ad
palladium pp. orientis. *<a 451 d. xv k. febr. constantinopoli marciano a.
cons.>
CJ.11.70.5.1:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Nam si
privatis viris debita non patimur denegari, multo magis praebenda sunt
civitatibus quae iure debentur, cum sufficiat possessoribus, quod apud eos
dominium in perpetuum ex nostra liberalitate permaneat.<a 451 d. xv k. febr.
constantinopoli marciano a. cons.>
CJ.11.70.5.2:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Si
quae tamen possessiones iuris civilis canonem privatis largitionibus in
praesenti praebent vel numquam ademptum vel postea impositum, ad hanc iussionem
non pertinebunt, sed privato aerario canonem quem nunc agnoscunt inferre ex
more debebunt, dominio firmiter apud eos successoresque eorum et detentatores
pari modo permanente.<a 451 d. xv k. febr. constantinopoli marciano a. cons.>
CJ.11.70.6:
Imperator Zeno
Hac in
perpetuum valitura lege sancimus et nicaeensium civitati seu habitatoribus eius
tam ius exactionis quadringentorum solidorum annui canonis civilis reditus ad
suam patriam pertinentis ex possessionibus, id est calamo et heliobomo nec non
emptorio variario cum emptio eorum sub territorio apamenae civitatis
constitutis, ex nuper lapsa tertia indictione cum ipsa restitui, quam si quid,
ex quo sanctio marciani divae memoriae lata est, ad eiusdem civitatis
praeiudicium gestum est, infirmari et, quod ex eadem provisione civitatibus
delatum interea qualibet occasione imminutum est, ex auctoritate constitutionis
nostrae serenitatis isdem civitatibus redhiberi, ita ut neque iudiciaria
auctoritas nec imperiale rescriptum, quacumque videlicet adiectione munitum,
saepe dictae generalis legis vires possit refringere. quod si quis aliter
fecerit, poena gravi plectetur. * zeno a. aeliano pp. *<a 480 ? >
CJ.11.71.0.
De locatione praediorum civilium vel fiscalium sive templorum sive rei privatae
vel dominicae.
CJ.11.71.1pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Divi
patris nostri aperta praeceptio est fundos ex re privata nostra ita tradi
perpetuariis, ut periculo collocantium officiorumque tradantur. * grat.
valentin. et theodos. aaa. ad florum pp. *<a 380 - 383 >
CJ.11.71.1.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Neque
enim quicquam potest ex devotionis plenitudine vacillare, si apparitione
iudiciaria et fundi idoneis attributi sunt et sit fiscalis indemnitas idonea
fideiussione munita.<a 380 - 383 >
CJ.11.71.1.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quorum
si alterum vel utrumque neglectum est, quae ex hoc titulo pensitatio canonica
desiderat, ex officiorum facultatibus seruentur.<a 380 - 383 >
CJ.11.71.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Fundi
rei publicae ab his, qui nec titulo conductionis eos detinent quique meliores
cultu patrocinante reddiderunt, ne nostrarum quidem sanctionum ( si forte
quispiam per subreptionem meruerit) nutibus auferantur, iuxta legem veterem
semel tantum licentia faciendae adiectionis indulta. * grat. valentin. et
theodos. aaa. nebridio com. rer. privat. *<a 382-384 >
CJ.11.71.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Loca
omnia fundive rei publicae propositis prius licenter edictis dehinc, ubi in eum
canonis modum contendentium augmenta succreverint, ut extendi ultra aut
superari alterius oblatione non possint, perpetuariis conductoribus locentur. *
arcad. et honor. aa. hadriano pp. *<a 400-405 >
CJ.11.71.4:
Imperatores Arcadius, Honorius
Congruit
aequitati, ut veteres possessores fundorum publicorum novis conductoribus
praeferantur, si facta per alios augmenta suscipiant. * arcad. et honor. aa.
minervio com. sacr. larg. *< >
CJ.11.71.5pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Praedia
domus nostrae, si semel iure perpetuo vel nostra praeceptione vel auctoritate
illustris viri comitis aerarii privati apud aliquem fuerint vel iam dudum sunt
collocata, ad alium transferri perpetuarium non oportet. * theodos. et
valentin. aa. volusiano pp. *< >
CJ.11.71.5.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Aperte
enim definimus hoc edicto, ut a perpetuario numquam possessio transferatur,
etiamsi alteri eam imperator vel exoratus vel sponte donaverit sive adnotatione
sive pragmatica.< >
CJ.11.71.5.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cui si
forte contra perpetuarium vir illustris comes privatarum, dum adlegabitur ,
adquiescet, et ipse de proprio centum libras auri et alias centum fisci viribus
palatinum inferre cogatur officium.< >
CJ.11.71.5.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nec
tamen post adlegationem habebit huiusmodi iussio firmitatem, sed nec locabitur
alteri, licet ingenti superare videatur augmento, possessio.< >
CJ.11.71.5.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Iure
igitur perpetuo publici contractus firmitate perpetuarius securus sit et
intellegat neque a se neque a posteris suis vel his, ad quos ea res vel
successione vel donatione sive venditione vel quolibet titulo pervenit sive
aliquando pervenerit, esse retrahendam.< >
CJ.11.71.5.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sane
quia non ex omni parte excludenda est largitas principalis, rem divinae domus
suae imperator, si velit, donabit ei, qui eam possidet iure perpetuo, sive ipse
iam meruit sive cuiuslibet tituli iure successit. videtur enim suam concedere
pensionem, non alteri nocere liberalitas, quae possidentem iure perpetuo
dominum vult vocari.< >
CJ.11.71.5.6:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sane
si quis non perpetuo iure, sed ad tempus locatam ab illustri viro comite rerum
privatarum possessionem videtur adeptus, non erit obstaculo principali
largitati, si voluerit in alterum donatione transferre, quod ad definitum
tempus alter forte conduxit.< >
CJ.11.71.5.7:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
vero pro tali praedio ab altero conductore offeratur augmentum, sit in arbitrio
conductoris prioris, cui res ad tempus locata est, ut, si ipse quod alter
adiecit obtulerit, maneat penes eum temporalis illa conductio.< >
CJ.11.71.5.8:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
vero idem hanc ipsam rem aliquando meruerit iure perpetuo possidere, habebit et
ipse superius expressam perpetuam firmitatem.< >
CJ.11.72.0.
De conductoribus et procuratoribus sive actoribus praediorum fiscalium et domus
augustae.
CJ.11.72.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Conductores
hominesve augustissimae domus nostrae, quotiens de causa ad domum regiam
pertinente aliquid quaestionis emerserit, non aliter quam ex legum ordine,
quibus similiter omne hominum genus tenetur, vel excipiant vel inferant
actiones: nec aliorum litigatorum negotio intercedant nec sententiam
iudicantium aut illicito patrocinii sui fomite iura conturbent, nullive
exsecutionis suae turbulentum ministerium audeant commodare: non privatis se
negotiis, non publicis misceant: nec quiescentem domum delatio ulla sollicitet,
ne eos inconsultae pertinaciae sero paeniteat. gravior enim poena constituenda
est in hos, qui nostri iuris sunt et nostra debent custodire mandata. *
theodos. et valentin. aa. basso pp. *<a 426 d. prid. non. mart. ravennae
theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.11.73.0.
Quibus ad conductionem praediorum fiscalium accedere non licet.
CJ.11.73.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nullus
palatinorum, qui in officio rei privatae nostrae militat, conductoris nomine
vel per se vel per quamlibet personam possessionum huiusmodi conducendarum
habeat facultatem, cum neque militi neque curiali hoc faciendum permittimus. *
arcad. et honor. aa. nestorio com. rer. privat. *<a 401 d. vi k. aug.
vincentio et fravitta conss.>
CJ.11.74.0.
De collatione fundorum fiscalium vel rei privatae vel dominicae vel civitatum
vel templorum.
CJ.11.74.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ordinariorum
iudicum officiis nec non ipsis rectoribus provinciarum actores seu conductores
dominicos conveniendi licentiam damus, ita tamen, ut rationalibus privatae rei
ad exigenda fiscalia debita immineant. * arcad. et honor. aa. firmino com.
sacr. larg. *<a 398 d. viiii k. iul. mediolani honorio a. iiii et eutychiano
conss.>
CJ.11.74.2pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Palatinos,
qui a viro illustri comite rerum privatarum cum publicis litteris destinantur
ad commonitionem iudicis, quo facilius ex praediis rei nostrae conferantur
debitae pensiones, cum summa degere praecipimus disciplina. * arcad. et honor.
aa. messalae pp. *<a 400 d. k. dec. mediolani stilichone et aureliano
conss.>
CJ.11.74.2.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
De
quorum nominibus, si temere versati fuerint, ad sublimitatem tuam referri per
ordinarios iudices oportebit, ut in eos severissime vindicetur.<a 400 d. k.
dec. mediolani stilichone et aureliano conss.>
CJ.11.74.3:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Omnia
praedia, tam ea, quae in re privata olim tenentur, quam illa, quae ex
proscriptorum bonis ad fiscum sunt devoluta, eatenus ab huiusmodi privilegiis
et excusationibus submoveantur, ut omnes species annonarias, cursitationes
etiam debitas atque integram opinionem sciant esse solvendam. * arcad. et
honor. et theodos. aaa. petronio pp. *< >
CJ.11.75.0.
De privilegiis domus augustae vel rei privatae et quarum collationum
excusationem habent.
CJ.11.75.1:
Imperator Constantius
Privatas
possessiones nostras ab universis muneribus sordidis placet esse immunes, neque
earum conductores nec colonos vel ad extraordinaria munera vel superindictiones
aliquas conveniri. * constantius a. ad italicum. *<a 343 d. viii k. febr.
bononiae placido et romulo conss.>
CJ.11.75.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Rem
privatam nostram levandorum provincialium causa canonicas necessitates ea
condicione, qua cunctos, volumus sustinere. * valentin. valens et grat. aaa. ad
claudium. *<a 368-370 >
CJ.11.75.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Sed
excessit occasio iussionem, quandoquidem non locis solitis frumenta quae ex
diversis sunt saltibus convehenda trahantur, sed eo usque portentur, quo grave
atque damnosum est provehere.<a 368-370 >
CJ.11.75.2.2:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Proinde
spectata sinceritas tua rem eandem in isdem locis implere faciat proprias
functiones, quibus antea frumenta praebebat.<a 368-370 >
CJ.11.75.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Pro
tironibus in corporibus postulatis pretia conferri ex fundis perpetuariis
nostrae rei privatae praecipimus. * arcad. et honor. aa. minervio com. rer.
privat. *<a 397-398 >
CJ.11.75.4pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Absit,
ut nos instructionem viae publicae et pontium stratarumque opera titulis
magnorum principum dedicata inter sordida munera numeremus. * honor. et
theodos. aa. asclepiodoto pp. *<a 423 d. xv k. mart. constantinopoli
asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.11.75.4.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Igitur
ad instructiones reparationesque itinerum pontiumque nullum genus hominum
nulliusque dignitatis ac venerationis meritis cessare oportet.<a 423 d. xv
k. mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.11.75.4.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Domos
etiam divinas tam laudabili titulo libenter adscribimus.<a 423 d. xv k.
mart. constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.11.75.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Excepto
patrimonio pietatis nostrae, cuius quidem reditus necessitatibus publicis
frequentissime deputamus, universos possessores functiones in superindicticiis
titulis absque ullius beneficii exceptione agnoscere oportere censemus. *
theodos. et valentin. aa. flaviano pp. *<a 431 d. iii k. mai. ravennae basso
et antiocho conss.>
CJ.11.76.0.
De grege dominico.
CJ.11.76.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Propositis
edictis sublimis magnificentiae tuae minimi maximique moneantur, ut sciant
singulas auri libras ex propriis facultatibus eruendas pro singulis equis vel
equabus sive hermogenianis sive palmatis, nisi eos sponte obtulerint: in his
vero, quos ex aliis gregibus occupatos esse constiterit, sex auri uncias fisci
viribus inferendas. * arcad. et honor. aa. caesario pp. *<a 395 d. prid. d.
dec. constantinopoli olybrio et probino conss.>
CJ.11.77.0.
De palatiis et domibus dominicis.
CJ.11.77.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Consecratas
nobis aedes, id est inclita palatia, ab omni privatorum usu et communi
habitatione excipimus. * theodos. et valentin. aa. iohanni com. rer. privat.
*<a xxx >
CJ.11.78.0.
De cupressis ex luco daphnensi vel perseis per aegyptum non excidendis vel
vendendis.
CJ.11.78.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quis daphnensis luci in syria vel persei in aegypto arborem comparaverit,
quinque libris auri noverit se esse multandum: non minore dispendio et illo
feriendo, qui vendere arbores ausus fuerit, quas non licet emptoribus
comparare. * arcad. et honor. aa. silvano com. rer. privat. *< >
CJ.11.78.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Omnes
iudices cuiuscumque dignitatis sciant posthac absque permissu magnitudinis tuae
arborem ex daphnensi luco antiochenae civitatis praecidendi vel quolibet modo
lapsas transferendi licentiam sibimet denegandam. * theodos. et valentin. aa.
eudoxio com. sacr. larg. *< >
CJ.11.78.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed
nec alytarcha unam cupressum aliis plantatis excidere sibi licere contendat. ac
ne solacio antiquitus ei concesso privari per omnia videatur, pro eo, quod ei
cupressum excidere denegatur, unam auri libram eum de privatis nostris
largitionibus accipere decernimus: quinque librarum auri condemnatione huius
legis temeratore plectendo.< >
LIBER DUODECIMUS
CJ.12.1.0.
De dignitatibus.
CJ.12.2.0. De praetoribus et honore praeturae et gleba et folli et septem
solidorum functione sublata.
CJ.12.3.0. De consulibus et non spargendis ab his pecuniis et de praefectis et
magistris militum et patriciis.
CJ.12.4.0. De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum in
dignitatibus exaequandis.
CJ.12.5.0. De praepositis sacri cubiculi et de omnibus cubiculariis et
privilegiis eorum.
CJ.12.6.0. De quaestoribus magistris officiorum comitibus sacrarum largitionum
et rei privatae.
CJ.12.7.0. De primicerio et secundocerio et notariis.
CJ.12.8.0. Ut dignitatum ordo servetur.
CJ.12.9.0. De magistris scriniorum.
CJ.12.10.0. De comitibus consistorianis.
CJ.12.11.0. De comitibus et tribunis scholarum.
CJ.12.12.0. De comitibus rei militaris.
CJ.12.13.0. De comitibus et archiatris sacri palatii.
CJ.12.14.0. De comitibus qui provincias regunt.
CJ.12.15.0. De professoribus qui in urbe constantinopolitana docentes ex lege
meruerint comitivam.
CJ.12.16.0. De decurionibus et silentiariis.
CJ.12.17.0. De domesticis protectoribus.
CJ.12.18.0. De praepositis labarum.
CJ.12.19.0. De proximis sacrorum scriniorum ceterisque qui in sacris scriniis
militant.
CJ.12.20.0. De agentibus in rebus.
CJ.12.21.0. De principibus agentum in rebus.
CJ.12.22.0. De curiosis.
CJ.12.23.0. De palatinis sacrarum largitionum et rerum privatarum.
CJ.12.24.0. De stratoribus.
CJ.12.25.0. De castrensianis et ministerianis.
CJ.12.26.0. De decanis.
CJ.12.27.0. De mensoribus.
CJ.12.28.0. De privilegiis eorum qui in sacro palatio militant.
CJ.12.29.0. De privilegiis scholarum.
CJ.12.30.0. De castrensi omnium palatinorum peculio.
CJ.12.31.0. De equestri dignitate.
CJ.12.32.0. De perfectissimatus dignitate.
CJ.12.33.0. Qui militare possunt vel non et de servis ad militiam vel
dignitatem adspirantibus et ut nemo duplici militia vel dignitate et militia
simul utatur.
CJ.12.34.0. Negotiatores ne militent.
CJ.12.35.0. De re militari.
CJ.12.36.0. De castrensi peculio militum et praefectianorum.
CJ.12.37.0. De erogatione militaris annonae.
CJ.12.38.0. De excoctione et translatione militarium annonarum.
CJ.12.39.0. De militari veste.
CJ.12.40.0. De metatis et epidemeticis.
CJ.12.41.0. De salgamo hospitibus non praebendo.
CJ.12.42.0. De commeatu.
CJ.12.43.0. De tironibus.
CJ.12.44.0. De litorum et itinerum custodia.
CJ.12.45.0. De desertoribus et occultatoribus eorum.
CJ.12.46.0. De veteranis.
CJ.12.47.0. De filiis officialium militarium qui in bello moriuntur.
CJ.12.48.0. De oblatione votorum.
CJ.12.49.0. De numerariis actuariis et chartulariis et adiutoribus scriniariis
et exceptoribus sedis excelsae ceterorumque iudicum tam civilium quam
militarium.
CJ.12.50.0. De cursu publico angariis et parangariis.
CJ.12.51.0. De tractoriis et stativis.
CJ.12.52.0. De apparitoribus praefectorum praetorio et privilegiis eorum.
CJ.12.53.0. De apparitoribus praefecti urbis.
CJ.12.54.0. De apparitoribus magistrorum militum et privilegiis eorum.
CJ.12.55.0. De apparitoribus proconsulis et legati.
CJ.12.56.0. De apparitoribus comitis orientis.
CJ.12.57.0. De cohortalibus principibus corniculariis et primipilaribus.
CJ.12.58.0. De apparitoribus praefecti annonae.
CJ.12.59.0. De diversis officiis et apparitoribus iudicum et probatoriis eorum.
CJ.12.60.0. De exsecutoribus et exactoribus.
CJ.12.61.0. De lucris advocatorum et concussionibus officiorum sive
apparitorum.
CJ.12.62.0. De primipilo.
CJ.12.63.0. Publicae laetitiae vel consulum nuntiatores vel insinuatores
constitutionum et aliarum sacrarum vel iudicialium litterarum ex descriptione
vel ab invitis ne quid accipiant immodicum.
CJ.12.1.0.
De dignitatibus.
CJ.12.1.1:
Imperator Alexander Severus
Si, ut
proponitis, et avum consularem et patrem praetorium virum habuistis, et non
privatae condicionis hominibus, sed clarissimis nupseritis, claritatem generis
retinetis. * alex. a. severianae. * <a xxx sine die et consule >
CJ.12.1.2:
Imperator Constantinus
Neque
famosis et notatis et quos scelus aut vitae turpitudo inquinat et quos infamia
ab honestorum coetu segregat, dignitatis portae patebunt. * const. a. volusiano
pp. * <a 313-315 >
CJ.12.1.3:
Imperator Constantinus
Maior
dignitatis nulli debet circa prioris dignitatis seu militiae privilegia
praeiudicium facere. * const. a. ad rufinum pp. * <a 319 d.V k.Mai.Sirmio
constantino a.V et licinio c.Conss.>
CJ.12.1.4:
Imperatores Constantius, constans
Senatorum
substantias, quas in diversis locis et provinciis possident, et homines eorum
tam a temonariis oneribus conferendis quam a ceteris praestationibus, quas
iudices describunt, nec non etiam ab omnibus sordidis extraordinariisque et
vilioribus muneribus liberos esse praecipimus nullaque sorte constringi
functionis indignae. * constantius et constans aa. philippo pp. * <a 346-349
>
CJ.12.1.5pr.:
Imperator Constantius
Nemo
praefectus urbis citra praeceptionem vel scientiam nostram ulli muneri subiuget
senatorem: nemo curiam nostram immani pulset iniuria. * constantius a. ad
clearchum pu. * <a xxx >
CJ.12.1.5.1:
Imperator Constantius
Si
quid enim senatoria praeditis dignitate fuerit forte mandandum, nostro est
iudicio reservandum: sit namque dignitas, si nobis iubentibus sustinetur. <a
xxx >
CJ.12.1.6:
Imperator Constantius
Ne
quis ex ultimis negotiatoribus vel monetariis abiectisque officiis vel deformis
ministerii stationariis omnique officiorum faece diversisque pastis turpibus
lucris aliqua frui dignitate pertemptet. sed et si quis meruerit, repellatur:
repulsos autem etiam propriis reddi consortiis oportebit. * constantius a. ad
orfitum. * <a 357-360 >
CJ.12.1.7:
Imperator Constantius
Quoniam
diversi iudices nonnulla opera in quibusdam aestimant urbibus extruenda, ad
huiusmodi necessitatem senatorum substantia non vocetur. * constantius a. ad
senatum. * <a 361 d.V non.Mai.Tauro et florentio conss.>
CJ.12.1.8:
Imperator Julianus
Ius
senatorum et auctoritatem eius ordinis, in quo nos quoque ipsos numeramus,
necesse est ab omni iniuria defendere. * iul. a. sallustio pp. * <a 362
d.Non.Febr.Constantinopoli mamertino et nevitta conss.>
CJ.12.1.9:
Imperatores Valentinianus, Valens
Libertorum
filios adipisci clarissimam dignitatem non prohibemus. * valentin. et valens
aa. ad symmachum pu. * <a 364-365>
CJ.12.1.10:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Severam
indagationem per tormenta quaerendi a clarissimo nomine submovemus. * valens
grat. et valentin. aaa. ad gracchum pu. * <a 377 d.Prid.Non.Ian.Treviris
gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
CJ.12.1.11pr.:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Senator
vel alius clarissimus privatos habeat filios, editos quippe, antequam
susciperet dignitatem: quod non solum circa masculos dignoscitur constitutum,
verum etiam circa filias simili condicione servandum. * valens grat. et
valentin. aaa. ad procopium. * <a 377 d.Xviii k... hierapoli gratiano a.Iiii
et merobaude conss. >
CJ.12.1.11.1:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Cum
autem paternos honores invidere filiis non oportet, a senatore vel solo
clarissimo susceptum in clarissimatus sciendum est dignitate mansurum. <a
377 d.Xviii k... hierapoli gratiano a.Iiii et merobaude conss. >
CJ.12.1.12:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Iudices,
qui se furtis et sceleribus fuerint maculasse convicti, ablatis codicillorum
insignibus et honore exuti inter pessimos quosque et plebeios habeantur, nec
sibi posthac de eo honore blandiantur, quo se ipsi indignos iudicaverunt. *
grat. valentin. et theodos. aaa. neoterio pp. * <a 380 d.Xviii
k.Febr.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>
CJ.12.1.13:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Mulieres
honore maritorum erigimus, genere nobilitamus et forum ex eorum persona
statuimus et domicilia mutamus. sin autem minoris ordinis virum postea sortitae
sunt, priore dignitate privatae posterioris mariti sequantur condicionem. *
valentin. theodos. et arcad. aaa. marciano com. orientis. * <a 392 d.Iiii
id.Nov.Constantinopoli arcadio a.Ii et rufino conss.>
CJ.12.1.14:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Praecipimus,
ut senatori in qualibet provincia constituto nullam habeant iudices iniungendi
aliquid forte publici muneris potestatem. * theodos. et valentin. aa. basso pp.
* <a 426 >
CJ.12.1.15:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Clarissimis
vel spectabilibus universis ad genitale solum vel quolibet alio et sine
commeatu proficiscendi et ubi voluerint commorandi habitandive permittimus
facultatem. * theodos. et valentin. aa. ad neuthium pu. * <>
CJ.12.1.16:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
gravius ullum facinus admittatur, nocente persona extra carceralem custodiam
substitutione habita, super illustribus quidem nobis suggeri iubemus, super
ceteris vero quadam minore dignitate decoratis ad tui referri culminis
notionem, ut ita demum, quid de admisso crimine constitui oporteat, iudicetur.
* theodos. et valentin. aa. apollonio pp. * <a 442-443 >
CJ.12.1.17pr.:
Imperator Zeno
Quotiens
ex privata cuiuslibet interpellatione civili vel criminali viri illustres
conveniendi sunt, nulla dandae fideiussionis concussione vexentur, sed per
speciale privilegium suae committi fidei consequantur, iuratoria ab his
cautione tantummodo exponenda. * zeno a. arcadio pp. * <a 485-486? >
CJ.12.1.17.1:
Imperator Zeno
Quam
si neglexerint et contra insertum cautioni sacramentum ipsi vel eorum
procuratores afuerint, in pecuniariis quidem causis super possessione rerum ad
eos pertinentium iudex competens, quod et iuris auctoritas et rei qualitas
suggerit, ordinabit: in criminalibus vero negotiis dignitate quoque, qua se per
suum videlicet periurium indignos esse probaverint, spolientur, ut in eos
utpote illustri dignitate per suum facinus privatos inconsulta etiam nostra
pietate iudicibus legum severitatem liceat exercere. <a 485-486? >
CJ.12.1.17.2:
Imperator Zeno
Quibus
illustrium dignitatum privilegiis hoc etiam adiciendum statuimus, ut huiusmodi
personae nullam ex cuiuslibet iudicis sine scriptis habita sententia conventionem
neque in civili neque in criminali causa sustineant. <a 485-486? >
CJ.12.1.18:
Imperator Anastasius
Iubemus
salvo honore, qui per evocationem sacrae revocatoriae defertur, durante licere
cunctis tam maiores quam minores potestates gerentibus nec non etiam honorariis
illustribus sive ex hac urbe regia, principali videlicet praecedente consensu,
profecti fuerint, sive in provinciis habitantes sacratissimum, suis scilicet
poscentibus negotiis, petere maluerint comitatum, sine sacra quoque revocatoria
ad hanc regiam urbem pervenire. * anastas. a. eusebio mag. off. * <a xxx
>
CJ.12.2.0.
De praetoribus et honore praeturae et gleba et folli et septem solidorum
functione sublata.
CJ.12.2.1:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Nemo
ex clarissimis et spectabilibus qui in provinciis degunt ad praeturam postea
devocetur: maneat unusquisque domi suae tutus atque securus et sua dignitate
laetetur. * valentin. et marcian. aa. tatiano. pu. * <a 450 d.Xv
k.Ian.Constantinopoli valentiniano a.Vii et avieno conss.>
CJ.12.2.2:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Glebam
vel follem sive septem solidorum functionem sive quamlibet eiusmodi collationem
tam circa personas quam circa res ac praedia funditus iubemus aboleri, ut omnis
huiusmodi sopita perpetuo conquiescat exactio. * valentin. et marcian. aa. ad
senatum. * <a xxx >
CJ.12.3.0.
De consulibus et non spargendis ab his pecuniis et de praefectis et magistris
militum et patriciis.
CJ.12.3.1pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Antiquitus
statutum est consularibus viris ceteros quidem honoratos ipsius trabeae
summitate, pares vero infulis consideratione tantum temporis anteire. *
theodos. et valentin. aa. ad senatum urb. * <a xxx >
CJ.12.3.1.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quis
enim in uno eodemque genere dignitatis prior esse debuerat, nisi qui prior
meruit dignitatem? cum posterior, et si eiusdem honoris praetendat auspicia,
cedere tamen illius temporis consuli debeat, quo ipse non fuerit. <a xxx
>
CJ.12.3.1.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hoc
observando et si iterata vice fastigia consulatus aliquis adscenderit: repetiti
etenim fasces virtutes saepe meriti comprobant, non augent, quia nihil est
altius dignitate. <a xxx >
CJ.12.3.1.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
si quis prior consul posteriori consuli eidemque patricio posthabitus
patriciatum postea consequatur, vinci eum oportet qui prior meruit patriciatum,
postquam iste honore patriciae dignitatis decoratus est. <a xxx >
CJ.12.3.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Ordinem
consulatus ad antiquam reduximus sanctionem, ut sellam nostram honoris merito,
non rapiendi studio populorum agmina sectarentur ac lucrandi cupiditate
deposita venerabilem parentum habitum et felicissima antiquitatis ornamenta
conspicerent. * valentin. et marcian. aa. sporacio com. domest. et cons.* <a
452 >
CJ.12.3.2.1:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Hoc
ego exemplo etiam ceteros procedere consules volumus nec expendere eos sine
effectu patimur. <a 452 >
CJ.12.3.2.2:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Cessante
ergo ista spargendi vilitate amplissimi consules procedentes deinceps
abstineant hoc errore perdendi, optimoque consilio operi necessario proficiat,
quod erat incompetenter proiciendum. <a 452 >
CJ.12.3.2.3:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Ad
instaurationem itaque aquaeductuum huius amplissimae urbis centena pondo auri
praestentur per singulos consulatus, ut et consul patriae se dedisse noverit et
data notum sit mansura esse perpetuo. <a 452 >
CJ.12.3.3pr.:
Imperator Zeno
Nemini
ad sublimen patriciatus honorem, qui ceteris omnibus anteponitur, adscendere
liceat, nisi prius aut consulatus honore potiatur aut praefecturae praetorio
vel illyrici vel urbis administrationem aut magistri militum aut magistri
officiorum, in actu videlicet positus, gessisse noscatur, ut huiusmodi tantum
personis sive adhuc administrationem gerendo seu postea liceat ( quando hoc
nostrae sederit maiestati) patriciam consequi dignitatem. * zeno a. * <>
CJ.12.3.3.1:
Imperator Zeno
Quoniam
vero gloriosissimae huic urbi, quae caput orbis terrarum est, omnifariam
credimus consulendum, universos, qui posthac honorarii consulatus insignibus
principali munificentia decorantur, centum auri libras ad reficiendum
aquaeductum publicum ministrare censemus ad similitudinem eorum, qui per annale
tempus consularium editione munerum gloriantur. nam ipsis quoque expedit, ut
florentissima civitas centum auri librarum munificentia sustentata honorarium
quoque sentiat consulatum. <>
CJ.12.3.4pr.:
Imperator Zeno
Sancimus
viris excellentissimis conaularibus omnibus, qui iam facti sunt vel postea
fuerint, procedendi quoque et re ipsa per annum gerendi consulatus, impetrato
videlicet principali iudicio, legitimam tribui facultatem, ita ut acta quam
meruerint processione non novum aliquid vel quod nondum habeant adipisci, sed
consulatus ius, quod semel eis consularitas detulerat, processionis iterasse
beneficio videantur et adoranda nostra purpura vel in consequendis cunctis
consulum honoribus et privilegiis ex anteriore tempore provectionis ordinem
sibimet noverint vindicandum. * zeno a. sebastiano pp. * <a xxx >
CJ.12.3.4.1:
Imperator Zeno
Hoc
etiam observando, ut huiusmodi consul nec centum libras auri aquaeductibus
huius inclitae civitatis pro tenore sacrae constitutionis praebendas, quas cum
esset consularis praestiterat, consul postea creatus persolvere denuo
compellatur. <a xxx >
CJ.12.3.5pr.:
Imperator Justinianus
Sancimus
viros excelsos patricios, quos in huiusmodi dignitatis apicem augusta
maiestatis rettulerit, ilico ab imperialibus codicillis praestitis patres
familias effici ac potestate liberari paterna, ne bideantur, qui a nobis loco
patris honorantur, alieno iuri esse subiecti. * iust. a. iohanni pp. * <a
531-533>
CJ.12.3.5.1:
Imperator Justinianus
Quis
enim patiatur patrem quidem posse per emancipationis modum suis nexibus filium
relaxare, imperatoriam autem celsitudinem non valere eum quem sibi patrem
elegit ab aliena eximere potestate? ne, si contrarium approbetur, per
quamcumque machinationem imperialis maiestas minui videatur. <a 531-533>
CJ.12.3.5.2:
Imperator Justinianus
Et hoc
quidem raro contingere satis certum est: nemo enim facile respexit filium
familias in patriciatus honorem provectum, quemadmodum in consulibus haec res
usitata est. <a 531-533>
CJ.12.3.5.3:
Imperator Justinianus
Sed ne
quid in parte temporis tale eveniat et sine legibus inveniatur, ideo haec nobis
visa sunt sancienda. <a 531-533>
CJ.12.4.0.
De praefectis praetorio sive urbis et magistris militum in dignitatibus
exaequandis.
CJ.12.4.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Praefectum
urbis praefectum praetorio magistros equitum ac peditum indiscretae ducimus
dignitatis, usque adeo videlicet, ut, cum ad privatam secesserint vitam, eum
loco velimus esse potiorem, qui alios promotionis tempore et codicillorum
adeptione praecesserit. * valentin. valens et grat. aaa. ad ampleium pu. *
<a 372 d.Iii non.Iul.Nasonaci.Acc.Iii non.Sept.Modesto et arintheo
conss.>
CJ.12.4.2pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quisquis
magisterium equitum peditumque susceperit et gesserit ante captam a quoquam
praefecturam, is, cum privatus erit et honorem deposuerit, ex praefectis qui
provecti fuerint praeferatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. restituto pu.
* <a 380 d.Viii k.Iul.Theossalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>
CJ.12.4.2.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
igitur sedes prior ante provectis, locus conspectior, decernendi loquendique
facultas antiquior, cui est splendor adepti magistratus vetustior. <a 380
d.Viii k.Iul.Theossalonicae gratiano v et theodosio aa.Conss.>
CJ.12.5.0.
De praepositis sacri cubiculi et de omnibus cubiculariis et privilegiis eorum.
CJ.12.5.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Sacri
cubiculi praepositi ea dignitate fungantur, qua sunt praediti, qui
eminentissimam praetorianam vel urbanam meruerint praefecturam aut certe
militarem magisteriam potestatem, ita ut sit inter eos post depositas
administrationes nulla discretio, sive nostrae serenitatis adoraturi admittuntur
imperium sive pro suo arbitrio sollemnes festivitates et coetus vel
salutationes vel quaelibet alia officia frequentent, ut in sedibus et in
concessu is eis ordo servetur, quem ordo provectionis ostenderit, sub habitu
ipsis videlicet consueto, cum manifeste decretum sit eum esse qui praecesserit
potiorem, vel illum subsequi, quem recentius probavit examen. * honor. et
theodos. aa. florentio pu. * <a 422 d. viii id. nov. constantinopoli honorio
xiii et theodosio x aa. conss.>
CJ.12.5.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hac
nostrae mansuetudinis aeterna lege sancimus, ut omnes cubicularii, qui de
nostro cubiculo exeunt, antequam primum locum obtineant, excepto castrensi et
comite domorum his privilegiis perfruantur, id est ut nec possessiones eorum
angarias sive parangarias vel etiam paraveredos in posterum dispositione tui
culminis vel alicuius calumnia dare cogantur, ne sordidis adstricti muneribus
decus ministerii, quod militando videbantur adepti, otii tempore et quietis
amittant. * theodos. et valentin. aa. proculo pu. * <a 428 >
CJ.12.5.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Domos
quoque eorum vel in hac sacratissima urbe vel in qualibet alia positas civitate
ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine vindicamus. <a 428 >
CJ.12.5.2.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Provinciarum
rectoribus eorumque apparationibus denarum librarum auri dispendio feriendis,
si mansuetudinis nostrae statuta dissimulare et ex aliqua parte violare
temptaverint. <a 428 >
CJ.12.5.3:
Imperatores Leo, Anthemius
Cubicularios
tam sacri cubiculi mei quam venerabilis augustae, quos utrosque certum est
obsequiis occupatos et aulae penetralibus inhaerentes diversa iudicia obire non
posse, ab observatione aliorum tribunalium liberamus, ut in sublimitatis
solummodo tuae iudicio propositas adversus se excipiant actiones. * leo et
anthem. aa. iohanni com. et mag. off. * <a x >
CJ.12.5.4pr.:
Imperator Leo
Iubemus
omnes, qui vel iam in sacrum cubiculum cuiuspiam liberalitate donati aliove
titulo dati vel dandi principalibus obsequiis inhaerere vel ante meruerunt vel
postea meruerint, licet nulla interveniente scriptura, nulla confectione
gestorum, postquam devotissimis cubiculariis fuerint sociati, ad condicionem
libertatis ingenuitatisque rapiantur raptique videantur. * leo a. pusaeo pp. *
<a x >
CJ.12.5.4.1:
Imperator Leo
Hoc
non solum circa superstites, sed etiam circa mortuos volumus custodiri. nam cum
hoc privilegium videatur principalis esse proprium maiestatis, ut non
famulorum, sicut privatae condicionis homines, sed liberorum honestis utantur
obsequiis, periniquum est eos dumtaxat pati fortunae deterioris incommoda.
<a x >
CJ.12.5.4.2:
Imperator Leo
Sed
testamenta quidem ad similitudinem aliorum, qui ingenuitatis infulis
decorantur, pro sua liceat eis condere voluntate. intestatorum vero nemo
dubitet facultates utpote sine legitimis successoribus defunctorum fisci
viribus vindicari. <a x >
CJ.12.5.4.3:
Imperator Leo
Haec
omnia tunc diligenti observatione volumus custodiri, cum sponte suaque voluntate
quis dederit eunuchum sacri cubiculi ministeriis adhaesurum. <a x >
CJ.12.5.4.4:
Imperator Leo
Si
vero cuidam fuerit violenter extortus, aut invito domino vel ignaro intra
sacrum ausus sit militare cubiculum, liceat domino destinatum sacra ex lege cubiculariis
interpellare iudicium et eum, quem probaverit nolente se vel inscio sacrum
penetrasse cubiculum, ut suum famulum cum peculio consequatur. <a x >
CJ.12.5.4.5:
Imperator Leo
Sed
sicut laesis implorandi praesidii facultatem denegari non convenit, ita nec
calumniandi viam patimur diutius esse patefactam. ideoque tempus quinquennii
praefinimus, intra quoc contra eum suas debeant exercere quaestiones, ut, si
medio tempore movere distulerint, ulterius eis tamquam in suum famulum
vindicandi vel eius ut servi peculium vel bona quasi liberti copia denegetur.
<a x >
CJ.12.5.4.6:
Imperator Leo
Haec
omnia, quae super devotissimis cubiculariis sancimus, etiam ad cubicularias ,
quae a dominis in sacrum cubiculum datae vel dandae sunt, superstites atque
mortuas extendi propagarique decernimus. <a x >
CJ.12.5.5:
Imperator Anastasius
Iubemus
duobus viris illustribus praepositis utriusque sacri cubiculi tam nostrae
pietatis quam nostrae serenissimae coniugis, post finitam militiam si senatorio
fuerint consortio sociati, licere, quotiens ad adspiciendos agros suos vel ob
aliam causam proficisci voluerint, cingulo uti, cum hoc ad implendum eorum
desiderium et ad nullius laesionem respicere videatur. * anastas. a. eusebio
mag. off. * <a xxx >
CJ.12.6.0.
De quaestoribus magistris officiorum comitibus sacrarum largitionum et rei
privatae.
CJ.12.6.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Qui ex
quaesturae honore aut efficaci magisterio aut comitiva utriusque aerarii nostri
attonito splendore viguerunt, acclamatione excipiantur solita nec praetereantur
ut incogniti. * grat. valentin. et theodos. aaa. restituto pu. * <a 380
d.Viii k.Iun.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.12.7.0.
De primicerio et secundocerio et notariis.
CJ.12.7.1pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Praecipua
est nostrae pietatis intentio circa notariorum nomen: atque ideo, si umquam
huius ordinis viri laborem quiete mutaverint vel senectute posuerint seu cum
alia dignitate post hanc qualibet usi sunt, non omittant prioris vocabulum
militiae, sed compendium sequentis honoris adsumant. * grat. valentin. et
theodos. aaa. eutropio pp. * <a 380 d.Xvii k.Iul.Thessalonicae gratiano v et
theodosio aa. conss.>
CJ.12.7.1.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Et si
quis ex officio vel praecipue sublimitatis tuae temerarius ad census
discussiones peraequationes, aliam denique ullam rem inquietator extiterit,
officium suum noverit vel levis culpae offensione detecta gravis multae discrimine
fatigandum et numerariorum corpus extincto iniuriae auctore minuendum. <a
380 d.Xvii k.Iul.Thessalonicae gratiano v et theodosio aa. conss.>
CJ.12.7.2pr.:
Imperator Zeno
Praeclaram
nobilemque militiam spectabilium tribunorum notariorum, quo gloriosis obsequiis
nonnihil rei publicae commodatis adferunt et decoris, diversis beneficiorum
titulis muniendam credidimus et augendam. * zeno a. hilariano mag. off. * <a
xxx >
CJ.12.7.2.1:
Imperator Zeno
Nam
biennales metas viro spectabili pro tempore primicerio agendis numeris duximus
statuendas. <a xxx >
CJ.12.7.2.2:
Imperator Zeno
Hos
autem tribunos, qui suis negotiis occupati minime sacrum palatium curaverint
frequentandum, nisi intra annale spatium revertantur, quamvis commeatus iura
praetendunt, pro absentia quidem unius anni unius gradus, si vero duobus annis
afuerint, duorum, si tribus, trium, si quattuor, similiter quattuor graduum
subire iacturam his qui inferiores eis fuerint postponendos. <a xxx >
CJ.12.7.2.3:
Imperator Zeno
Qui
vero per quinquennium integrum se repraesentare cessaverint, exemptos matricula
tantum nomine tribunorum, nec vero ordine perpotiri, his in hunc modum
dispositis vacationem census discullionis peraequationes et cuiuslibet alterius
rei habituros. <a xxx >
CJ.12.7.2.4:
Imperator Zeno
Illud
praecipue privisionem nostram flagitare perspeximus, ne per ambitionem aut
gratiam aut cuiuslibet occasionis obtentu vel laborum seu sollicitudinum specie
publicorum cuiquam liceat aliquando graduum seriem conturbare et temporum ratione
calcata dudum militantibus anteferri et, quae longis prolixisque stipendiis
defensa iam pollicetur senectus, gratiosa festinatione subripere. <a xxx
>
CJ.12.7.2.5:
Imperator Zeno
Hoc
etiam adiciendo, ut primicerius post depositam publicam numerorum sollicitudinem,
ac si ipsam gessisset administrationem, cuius consequitur dignitatem, magistri
officiorum pro antiqua consuetudine infulas sortiatur, omnibus vacantibus
quamvis tempore praecedentibus praeponendus. <a xxx >
CJ.12.8.0.
Ut dignitatum ordo servetur.
CJ.12.8.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
quis indebitum sibi locum usurpaverit, nulla se ignoratione defendat sitque
plane sacrilegii reus, qui divina praecepta neglexerit. * grat. valentin. et
theodos. aaa. ad praetextatum pp. * <a 384 d.Xii k.Iun.Mediolani ricomere et
clearcho vv.Cc.Conss.>
CJ.12.8.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Omnes
privilegia dignitatum hoc ordine servanda cognoscant, ut primo loco habeantur
ii, qui in actu positi illustres peregerint administrationes: secundo venient
vacantes, qui praesentes in comitatu illustris dignitatis cingulum meruerint :
tertium ordinem eorum prospicimus, quibus absentibus cingulum illustris
mittitur dignitatis: quartum honorariorum, qui praesentes a nostro numine sine
cingulo codicillos tantum honorariae dignitatis adepti sunt: quintum eorum,
quibus absentibus similiter sine cingulo mittuntur illustris insignia
dignitatis. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440-441 >
CJ.12.8.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed
administratores quidem, etiam comites rei privatae, omnibus vacantibus omnibus
honorariis anteponi censemus. <a 440-441 >
CJ.12.8.2.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Vacantes
autem post administratores venientes non omnes iam omnibus honorariis
credidimus praeponendos, sed eos vacantes illis honorariis, qui similem adepti
sunt dignitatem, ut praefectorius praefectorio, non quaestorius praefectorio
praeponatur, parique modo quaestorius quaestorio, non vacans comes thesaurorum
vel comes rei privatae honorario quaestorio vel ex magistro officiorum
praeferatur. <a 440-441 >
CJ.12.8.2.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Inter
administratores illos etiam numerari decernimus, quibus illustribus in sacro
nostro consistorio cinctis aliquid ordinariae dignitatis vel antea commisimus
vel postea committemus peragendum, verbi gratia si vacanti magistro militum
belli cura committatur. <a 440-441 >
CJ.12.8.2.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cur
enim aut vir magnificus germanus magister militum vacans appellatur, cui bellum
contra hostes mandavimus? aut cur excellentissimus pentadius non egisse dicitur
praefecturam, cuius illustribus cincti dispositionibus vice praetorianae
praefecturae miles in expeditione copia commeatuum abundavit. <a 440-441
>
CJ.12.9.0.
De magistris scriniorum.
CJ.12.9.1pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Viris
spectabilibus magistris omnium sacrorum scriniorum nostrae benivolentiae
liberalitas tribuenda est, qui nostrae quodammodo adsidere maiestati videntur.
* theodos. et valentin. aa. zoilo pp.Orientis. * <a 444 d.V k.Mart.Theodosio
a.Xviii et albino conss.>
CJ.12.9.1.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Idqoeue
post depositum etiam officium ab omni indictionis onere seu civilium seu
militarium iudicium prorsus immunes esse praecipimus, ut nec ab amplissima
quidem sede tui culminis eis ulla molestia super suscipiendo quolibet gravamine
privato vel publico penitus iniungatur. <a 444 d.V k.Mart.Theodosio a.Xviii
et albino conss.>
CJ.12.9.1.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hoc
beneficium ad proximos etiam sacrorum scriniorum et ex proximis volumus
propagari. <a 444 d.V k.Mart.Theodosio a.Xviii et albino conss.>
CJ.12.9.1.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quinquaginta
librarum auri officio tui culminis damnatione multando, si quid adversus
statuta clementiae nostrae innovari concesserit. <a 444 d.V k.Mart.Theodosio
a.Xviii et albino conss.>
CJ.12.10.0.
De comitibus consistorianis.
CJ.12.10.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Eos,
qui tranquillitatis nostrae consistorii dici comites meruerunt, spectabilibus
proconsulibus aequari generaliter decernimus. * arcad. et honor. aa. severino
pu. * <a 399 d. vii k. oct. constantinopoli theodoro vc. cons.>
CJ.12.10.2:
Imperator Anastasius
Viros
spectabiles comites consistorianos et coniuges et liberos, servos quin etiam
atque colonos eorum isdem privilegiis tam intentiones ab aliis proponendas
excipiendo quam suas contra alios exercendo perfrui, quibus viri clarissimi
principes scholae agentium in rebus per sacram pragmaticam sanctionem divae
memoriae zenonis utuntur. * anastas. a. eusebio mag. off. * <a xxx >
CJ.12.11.0.
De comitibus et tribunis scholarum.
CJ.12.11.1pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Praepositos
ac tribunos scholarum, qui et divinis epulis adhibentur et adorandi principis
facultatem antiquitus meruerunt, inter quos comites etiam sacri stabuli et cura
palatii numerantur, si primi ordinis comitivam cum praepositura meruerunt et
casu ad altiora non pervenerint, deposito sacramento inter eos, qui comites
aegypti vel ponticae dioeceseos fuerint, quorum par dignitas est, haberi
praecipimus. * honor. et theodos. aa. prisciano pu. * <a 413 d. xii k.
april. constantinopoli lucio vc. cons.>
CJ.12.11.1.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Sin
absque honore comitivae regimen fuerint nacti, absolutos militia inter eos qui
duces fuerint provinciarum numerari iubemus. <a 413 d. xii k. april.
constantinopoli lucio vc. cons.>
CJ.12.12.0.
De comitibus rei militaris.
CJ.12.12.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Qui
contemplatione meritorum, ducto intra provincias transmarinas strenuissimo
milite, primi ordinis comitivam fuerint consecuti, ea reverentia altissimarum
dignitatum viris subiungantur, ut his locum praestent, qui proconsulatus
insignibus adornantur. * valentin. valens et grat. aaa. ampelio pu. * <a 372
d. iii non. iul. nasonaci modesto et arintheo conss.>
CJ.12.12.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Eos,
qui sub comitivae primi ordinis dignitate peculiariter ad quamlibet provinciam
vel provincias defendendas milite credito auctoritate nostri numinis
destinantur, et eos, qui vicem illustrium virorum magistrorum militum
susceperint peragendam, ducibus, qui praeter aegyptum et ponticam in aliis
provinciis administraverint, adaequamus. * honor. et theodos. aa. prisciano pu.
* <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio vc. cons.>
CJ.12.13.0.
De comitibus et archiatris sacri palatii.
CJ.12.13.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Archiatros
intra palatium militantes si comitivae primi ordinis nobilitaverit gradus,
inter vicarios taxari praecipimus, sive iam pridem deposuerunt militiam sive
postea deposuerint, ita ut inter vicarios et duces qui administraverint et hos
qui comitivam primi ordinis meruerint nihil intersit nisi tempus, quo quis
administraverit vel comitivae indeptus est insignia. * honor. et theodos. aa.
prisciano pu. * <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio vc. cons.>
CJ.12.14.0.
De comitibus qui provincias regunt.
CJ.12.14.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Hos,
qui in administratione civili ac provinciae gubernaculis sub iurisdictionis
licentia comites quoque primi ordinis esse meruerint, vicariae dignitatis post
depositam administrationem privilegiis frui oportet. * honor. et theodos. aa.
prisciano pu. * <a 413 d. xii k. april. constantinopoli lucio vc. cons.>
CJ.12.15.0.
De professoribus qui in urbe constantinopolitana docentes ex lege meruerint
comitivam.
CJ.12.15.1:
Imperator Theodosius
Grammaticos
tam graecos quam latinos, sophistas et iuris peritos in hac regia urbe
professionem suam exercentes et inter statutos connumeratos, si laudabilem in
se probis moribus vitam esse monstraverint, si docendi peritiam facundiamque
dicendi interpretandi subtilitatem copiam disserendi se habere patefecerint, et
coetu amplissimo iudicante digni fuerint aestimati, cum ad viginti annos
observatione iugi ac sedulo docendi labore pervenerint, placuit honorari et his
qui sunt ex vicaria dignitate connumerari. * theodos. a. et valentin. c.
theophilo pu. * <a 425 d. id. mart. constantinopoli theodosio a. xi et
valentiniano c. conss.>
CJ.12.16.0.
De decurionibus et silentiariis.
CJ.12.16.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Decuriones
nostri palatii post emensum fideliter obsequium postque deposita sacramenta
militiae electionem habeant, sive ex magistro officiorum velut agentes
dignitatem consequi a nostra maiestate maluerint, sive inter viros illustres
comites domesticorum, videlicet inter agentes, taxari, ut tam in adoranda
nostra serenitate quam in salutandis administratoribus et reliquis praedicti
honoris privilegiis nec non in nostro consistorio his honor omnifariam
observetur. * honor. et theodos. aa. urso pu. et aureliano pp. orientis et
strategio pp per illyricum.* <a 415 d. prid. k. nov. constantinopoli honorio
x et theodosio vi aa. conss.>
CJ.12.16.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Unusquisque
decurio vel silentiarius a tironum et equorum praestatione habeatur immunis:
nullam collationem, quae plerumque poscitur, solvat: nihil his ulla potestas
iniungat aut necessitas imponat. * honor. et theodos. aa. venatio pp. * <a
423 d. vii id. mart. ravennae asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.12.16.3pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Decurionibus
et silentiariis, etiam si ad superiorem gradum successu meliore transcendunt,
omnia privilegia, quae iam dudum divorum principum iudicio meruerunt , legis
istius praeceptione noveris esse firmata, non praeiudicatura quacumque
generalitate pragmatica. * theodos. et valentin. aa. flaviano pp. * <a 432
d. viiii k. april. ravennae aetio et valerio conss.>
CJ.12.16.3.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nec
angarias vel parangarias sive paraveredos ulla eis amplissimae praeceptionis
imponat auctoritas. sordidis quoque muneribus, excoctione calcis et
superindicti gravamine eos liberamus. <a 432 d. viiii k. april. ravennae
aetio et valerio conss.>
CJ.12.16.3.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Domus
quoque eorum non tantum in hac sacratissima urbe, sed in qualibet alia positas
civitate immunes ab omni hospitum cuiuslibet dignitatis inquietudine
vindicamus: permissa eis veniendi ad comitatum licentia praeter evocatoriae
securitatem. multa decem librarum auri iudicibus provinciarum eorumque officiis
infligenda, si statuta numinis nostri crediderint esse contemnenda. <a 432
d. viiii k. april. ravennae aetio et valerio conss.>
CJ.12.16.3.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
His
addimus, ut, cum optatam quietem acceperint et inter viros illustres senatores
coeperint numerari, honore curiae sine aliqua functione laetentur,
immunitatisque gaudio plena dignitatis laetitia potiantur, ut dignitatem solam
habeant ex senatu: sub hac videlicet definitione, ut triginta tantummodo numero
ea privilegia consequantur, decuriones quoque tres. <a 432 d. viiii k.
april. ravennae aetio et valerio conss.>
CJ.12.16.3.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed
eos tunc demum perpotiri decernimus beneficiis supra scriptis, cum per
continuos tredecim annos inculpatas excubias peregerint. <a 432 d. viiii k.
april. ravennae aetio et valerio conss.>
CJ.12.16.4:
Imperator Zeno
Ne ad
diversa tracti viri devoti silentiarii iudicia sacris abstrahi videantur
obsequiis, iubemos eos, qui quemlibet devotissimorum silentiariorum scholae vel
eius uxorem civiliter vel etiam criminaliter pulsare maluerint, minime eum ex
cuiuslibet alterius iudicio nisi ex iudicio tantummodo viri excellentissimi
magistri officiorum conveniri. * zeno a. cosmae praeposito sacri cubiculi. *
<a xxx >
CJ.12.16.5pr.:
Imperator Anastasius
Iubemus
clarissimorum silentiariorum militia praeditos, etsi genitorum suorum in
potestate sint constituti, quaecumque solaciorum sive emolumentorum vel
donationum seu hereditatum nomine per militiam vel quamlibet eius causam his
adquisita sunt vel fuerint, iure castrensis peculii possidere, nec ea posse vel
perentes superstites sibimet vindicare vel auferre, vel etiam post eorum obitum
fratres vel alios heredes eorum quasi ad defunctorum dominium pertinentia in
divisionem deducere: nec enim oportet labores eorum aliis fructum vel lucrum
adferre. * anastas. a. polycarpo pp. * <a 497-499 >
CJ.12.16.5.1:
Imperator Anastasius
Hac
namque ratione simul et contemplatione nec ipsam militiam vel suffragium,
quodcumque pro ea vel ab isdem viris devotis silentiariis vel a parentibus
eorum vel quolibet alio datum est vel fuerit, ab his patimur in successionem
defunctorum parentum conferri seu nomine collationis in medium easdem offerri
pecunias vel his imputari. <a 497-499 >
CJ.12.16.5.2:
Imperator Anastasius
Ad
haec de tutelis et curationibus eos excusari sancimus, ne alienarum rerum
administrationem subire compellantur, qui propter nostra ministeria nec suis
curam seu provisionem diligenter deferre possunt. <a 497-499 >
CJ.12.16.5.3:
Imperator Anastasius
Liberos
insuper eorum, qui dignitate virorum spectabilium comitum seu tribunorum
decorati sunt vel fuerint, nullatenus nolentes administrationem praeturae
suscipere seu peragere. <a 497-499 >
CJ.12.16.5.4:
Imperator Anastasius
Omnibus
videlicet antelatis privilegiis in persona non tantum in praesenti militantium,
sed etiam postea eidem consortio inserendorum tam tempore militiae quam post
eam depositam observandis. <a 497-499 >
CJ.12.17.0.
De domesticis protectoribus.
CJ.12.17.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Domestici
ac protectores osculandi, cum salutaverint, vicarios tui culminis habeant
potestatem. poena enim sacrilegii similis erit, si his honorificentia non
deferatur, qui contingere nostram purpuram digni sunt aestimati. * valentin.
theodos. et arcad. aaa. ad eusignium pp. * <a 387 d.Prid.Non.Mart.Mediolani
valentiniano a.Iii et eutropio conss.>
CJ.12.17.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Primicerius
quidem domesticorum et protectorum utriusque scholae post acceptum tribunatum
inter eos spectabili dignitate potiatur, qui ducatum agere meruerint. *
theodos. et valentin. aa. heliodoro pu. * <a 432 d.Iii
id.Iun.Constantinopoli aetio et valerio vv.Cc.Conss. >
CJ.12.17.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Alii
vero, qui decursis stipendiis ab eodem decem usque numero subsequuntur,
consulari, id est clarissimatus dignitate, perfruantur cum ipsa loci decem
primorum accessione. <a 432 d.Iii id.Iun.Constantinopoli aetio et valerio
vv.Cc.Conss. >
CJ.12.17.3pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
quis domesticorum nulla negotii publici abstrahente sollicitudine nec ei per
commeatum sollemniter, ut abesset, facultate concessa biennium obsequiis
serenitatis nostrae defuerit, is retrorsum in ordinem tractus inferiorem
quinque sequentibus postponatur. * theodos. et valentin. aa. sporacio com.
domesticorum peditum. * <a xxx >
CJ.12.17.3.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
vero triennium eius absentia continuasse monstretur, usque ad decimum locum
procul dubio regradetur. quod si quadriennio tenus afuerit, novissimus
collocetur. quinquennio autem si fuerit devagatus, ipso iam cingulo spoliandus
est. indignum quippe est desides ac propriis tam diu muniis aberrantes, quos
esse convenit adsiduos, numerari. <a xxx >
CJ.12.17.4:
Imperator Justinianus
Lege
pragmatica sine fine victura praefiniendum ac constituendum credidimus, ut, si
quis virorum fortium praesentalium domesticorum in equitum schola secundocerii locum
indeptus diem interea supremum clauserit, heredes eius non reliqui tantum
temporis, quod eidem gradui superesse monstratur, verum etiam insequentis anni,
hoc est primiceratus, solaciis ac emolumentis fruantur omnibus, ut, quod ad
quaestum et compendium militiaeque fructum prolixe pertinet, similis habeatur ,
ac si superstes permanserit ad finem usque supremum. * iust. a. vigilantio com.
domesticorum consulari ac patricio. * <a xxx >
CJ.12.18.0.
De praepositis labarum.
CJ.12.18.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Qui
praepositi labarum nostro iudicio promoventur, clarissimi sint inter adlectos,
ita ut ex consularibus habeantur. nam et immunitate digni sunt, quos nostri
lateris comitatus illustrat. * honor. et theodos. aa. monaxio pp. * <a 416
d.Iii id.Nov.Constantinopoli theodosio a.Vii et palladio conss.>
CJ.12.19.0.
De proximis sacrorum scriniorum ceterisque qui in sacris scriniis militant.
CJ.12.19.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Proximos
memoriae, epistularum ac libellorum atque dispositionum ita vicariorum honore
cumulamus, ut inter eos merito dignitatis habeantur, qui pro praefectis
dioeceses sibi creditas temperarunt, ex eo tempore, ex quo eos splendor indepti
proximatus ostendat, insequentibus praeponendi, qui vicarias postea
administraverint. et nullam iniuriam descriptionis perhorrescant. * grat.
valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 386 d.Prid.K.Ami.Constantinopoli
honorio nobilissimo puero et euodio conss.>
CJ.12.19.2:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
In
sacris scriniis nostris militantes in provinciis ordinarii vel spectabiles
iudices a salutatione non arceant, etiam inviti in consessum accipiant:
scituris vel principe vel corniculario vel capitibus officii, ternas libras
auri ex suis facultatibus eruendas, si consistorium nostrum saepe
ingredientibus secretarii iudicum non patuerit ingressus, aut reverentia non
fuerit in salutatione delata aut sedendi cum iudice societas denegata. *
valentin. theodos. et arcad. aaa. constantio pp. * <a 389 d.Vi id.Nov.Triveris
timasio et promoto vv.Cc.Conss.>
CJ.12.19.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
In
scriniis palatii militantes, id est memoriae epistularum libellorumque ac
dispositionum, post viginti annos transactae militiae si discedendum sibi esse
decreverint, consulari honore fulti inter adlectos habeantur huncque honorem
dignitatis teneant, qui ex consularibus deferri consueverit. nec eos quisquam
iniungendo aliquid iubendo possit ab impertito otio separare. * arcad. et
honor. aa. claudio pu. * <a 396 d.Xv k.Mart.Constantinopoli arcadio iiii et
honorio iii aa.Conss.>
CJ.12.19.4pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Iubemus,
ut primum omnium sit eorum, qui in sacris scriniis nostris, id est memoriae,
epistularum libellorum et dispositionum, referuntur, secura possessio ab
omnibus sordidis muneribus excusata: superindictum non timeant, venalicium non
petantur solumque canonicae indictionis praestent tributum: labore dignitas
conquisita extraordinarium munus ignoret nec ullam temonis patiatur iniuriam:
equorum tironumque praestationem nullus agnoscat, qui vel adhuc in scriniis
militat vel honorem proximi et comitivam primi dispositionum longi temporis
sudore quaesivit. et haec quidem patrimoniis censuimus deferenda. * arcad.
honor. et theodos. aaa. epiphanio pu. * <a 407 d.Id.Oct.Ravennae honorio vii
et theodosio ii aa.Conss.>
CJ.12.19.4.1:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Quod
autem omnibus constat deferri, adiectu alterius dignitatis perire non patimur,
ut, etiamsi prosperioris fortunae iudicio ad honoris ornamenta processerint ,
vetera tamen eis scrinii labore privilegia quaesita serventur. <a 407
d.Id.Oct.Ravennae honorio vii et theodosio ii aa.Conss.>
CJ.12.19.5pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Peculiari
praeceptionis nostrae favore praestamus, ut in scriniis memoriae, epistularum
libellorumque ab exceptoribus usque ad melloproximos dignitatem clarissimorum
honoremque percipiant. * honor. et theodos. aa. faustino pp. * <a 413 d.Viii
id.Iun.Ravennae lucio vc.Cons.>
CJ.12.19.5.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Et
sicuti reliqui, qui in isdem scriniis militant, liberum cum ordinariis
iudicibus ingressum in secretarium concessumque habere legibus meruerunt, ii
quoque, in quos hanc stipendiorum meritis clarissimatus conferimus dignitatem,
cum spectabilibus etiam sese ferimus reverentiam recognoscant, ut consedendi
ingrediendique secretarium sciant a nobis licentiam contributam. <a 413
d.Viii id.Iun.Ravennae lucio vc.Cons.>
CJ.12.19.6:
Imperatores Honorius, Theodosius
Pro
biennio annum solum agere deinceps decernimus eos, qui in tribus scriniis
memoriae epistularum libellorumque ordine ac merito stipendiorum ad gradum
pervenerint proximorum. * honor. et theodos. aa. eustathio quaest. et heloni
mag. off.* <a 416 d.Viii id.Febr.Constantinopoli theodosio a.Vii et palladio
conss.>
CJ.12.19.7pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Unicuique,
qui in sacris scriniis militat, sui loci merita servari oportere constituimus,
et universos, qui ultra numerum statutorum in isdem scriniis militant , sui
gradus respectu per ordinem quem sortiti sunt in deficientium statutorum locum,
ut tamen ultimis socientur, subire decernimus: scilicet ut nemini penitus
liceat, cum sit posterior tempore, in locum praecedentis ambire, nisi forte
adeo qui tempore vincitur laborum comparatione superat, ut quindecim primatum
eiusdem scrinii testimonio cum sacramenti religione subnixus praecedentibus
dignior iudicetur. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a 443-444 ?
>
CJ.12.19.7.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hanc
quoque observationem extra filios proximorum volumus custodiri. etenim cuique
proximo unum de suis filiis, qui temporis dumtaxat suffragio nititur, licet
parum observasse militiam cognoscatur, insequentibus tempore, qui laborum
meritis muniuntur, anteferre posse decernimus. <a 443-444 ? >
CJ.12.19.7.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illum
tamen, qui locum statuti meretur, proximo quidem ducentos quinquaginta solidos,
melloproximo vero vel adiutori pro consuetudine uniuscuiusque scrinii viginti
aut quindecim solidos offerre praecipimus. <a 443-444 ? >
CJ.12.19.7.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
si quis de supernumerariis, qui in statuti locum subire debuerat, ne pecuniam
offerat, statuti etiam gradum recusare voluerit, sequenti tam offerendae
quantitatis praedictae quam subrogandi licentia permittatur, ita videlicet, ut
si secundus etiam vel tertius vel cuiuslibet numeri in eadem excusationis
voluntate duraverit, accedenti semper eadem copia quam praecedens excusaverat
tribuatur. <a 443-444 ? >
CJ.12.19.7.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hos
autem, qui ad statutorum ordinem progredi noluerint, nec de suo gradu volumus
removeri et, cum vacaverit statuti locus, condicionem quam antea repudiaverant,
id est offerendae pecuniae et adipiscendi statuti locum liberam habere
praecipimus facultatem. <a 443-444 ? >
CJ.12.19.8pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Proximos
sacrorum scriniorum, quos fides ac diuturnae observationis industria
litterataque militia, comitem quin etiam dispositionum, quem probitas ac
strenuitas merito commendat, completo tempore suae militiae comitivae sacri
nostri consistorii cingulo in diem vitae potiri, manentibus videlicet iam dudum
praestitis salvis privilegiis, decernimus. * theodos. et valentin. aa. nomo
mag. off. * <a 443-444? >
CJ.12.19.8.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quibus
enim arcana pietatis nostrae merito committuntur, his pietas nostra vitam
cingulo supra dictae comitivae ornandam decorandamque decrevit. <a 443-444?
>
CJ.12.19.9:
Imperator Leo
In
sacris nostris scriniis militantes per commeatum non continuatim praestitum
ante conventionem profecti intra indultum temporis spatium erunt cum suis coniugibus
et liberis a conventione securi: ab indictionibus etiam publicorum et civilium
munerum et post completam militiam excusatione potiantur: super domibus quoque,
quas in provinciis possident, metatorum molestia liberentur. * leo a. patricio
mag. off. * <a xxx >
CJ.12.19.10pr.:
Imperator Leo
Statutos
memoriales praecipimus esse in scrinio quidem memoriae sexaginta duos,
epistularum vero triginta quattuor, libellorum quoque triginta quattuor:
antiquarios vero, qui habentur in scrinio memoriae, numquam minus esse quam
quattuor. * leo a. hilariano com. et mag. off. ac patricio. * <a xxx >
CJ.12.19.10.1:
Imperator Leo
Supra
scripti autem memoriales nullo modo duplici fungantur officio nec geminis
chartis inrepserint, ut non occupentur plura in unum se commoda collaturi
nihilque reliquis relicturi. <a xxx >
CJ.12.19.11:
Imperator Anastasius
Si
quis in sacris nostris scriniis, id est memoriae dispositionum epistularum et
libellorum, statutis iam connumeratus ab hac luce fuerit subtractus, ab eo,
quicumque utpote vacante loco de substitutis in statutorum consortio fuerit
ultimus subrogatus, pro solacio vel suffragio proximi definitam sacraeque
constitutioni divae memoriae theodosii et valentiniani principum insertam
quantitatem defuncti heredes vel successores vel liberi eius seu creditores,
qui fenus cum mortuo pro statuti loco ei adquirendo contraxerint, consequantur:
ita scilicet ut, si hereditas vel successio diem functi minime fuerit suscepta
vel adita, tales personae, id est creditores quidem contra ceteros praerogativa
sibi servata, li beri autem vel agnati seu cognati non hereditatis sed
privilegii nomine simili modo huiusmodi summam percipiant sibique petere ac
vindicare permittantur: nullius machinatione huiusmodi nostra dispositione
retractanda seu violanda, maxime cum viros etiam pro tempore spectabiles
eorundem proximos scriniorum, si quis eorum ante completum proximatus actum
morte praeventus sit, ad heredes successoresque suos residui temporis
proximatus solacia sine quadam imminutione transmittere non dubitetur. *
anastas. a. eusebio mag. off. * <a xxx >
CJ.12.19.12pr.:
Imperator Anastasius
In
sacris scriniis militantes et parentes atque uxores eorum nec non liberos ex
sententia tantummodo tuae celsitudinis criminales et civiles intentiones agentium
excipere iubemus, insuper etiam colonos seu adscripticios et servos eorum in
hac regia urbe degentes eodem beneficio potiri, fidei pro tempore adiutoris
viri spectabilis proximi vel unius ex statutis committendos: ita ut, si in
provincia quicumque memorialis repertus fuerit, iuratoriae cautioni
committatur, etsi non possideat immobilem substantiam, servi nihilo minus et
coloni ad eum pertinentes fidei eius tradantur. * anastas. a. celeri mag. off.
* <a xxx >
CJ.12.19.12.1:
Imperator Anastasius
Modum
insuper sportularum ad mediocrem deduci quantitatem et exsecutoribus de schola
agentium in rebus attribuendis unum solidum singulos usque ad finem negotii
proque ingressu in iudicio tuae magnitudinis quolibet modo faciendo duos
solidos et pro editione gestorum exceptoribus dimidiam solidi partem et, si
apud arbitrum negotium ventilari contigerit, ipsi quidem arbitrio unum solidum
et nihil amplius, exceptoribus autem eum observantibus tam pro ipso quod
implere videntur ministerio quam pro editione gestorum seu relationis vel
definitionis tertiam partem solidi praebere sancimus: nec pro tempore virum
spectabilem fisci patronum vel exsecutores, quibus imminendi litibus
sollicitudo iniuncta est, quicquam ab his exigere seu profligare concedi:
dimidia scilicet expensarum, quas in iudicio tui culminis a memoratis personis
praeberi statuimus, portione in iudi ciis provincialibus ab his agnoscenda: ita
ut, si de civilibus annonis vel tutela seu curatione vel novi operis
nuntiatione litem eos subire contigerit, in maiore quidem iudicio ad
similitudinem sumptuum, quos in iudicio eminentiae tuae dependere praecepti
sunt, apud virum autem clarissimum praefectum annonae seu fisci patronum
urbicariae magnificae praefecturae vel architectos pro modo eorum, quae super arbitris
et litibus apud eos exercendis superius statuta sunt, solventes expensas nihil
amplius agnoscere seu dependere cogantur. <a xxx >
CJ.12.19.12.2:
Imperator Anastasius
Quae
omnia custodiri iubemus, sive per se sive per procuratores aut defensores lites
exercere maluerint. haec, si prolata scriptis sententia moniti sunt. <a xxx
>
CJ.12.19.12.3:
Imperator Anastasius
Si
vero ex depositione seu aliter quis eorum conventus fuerit, nihil eum vel
scrinio viri clarissimi adiutoris vel cuilibet alii nomine sportularum offerre
compelli. <a xxx >
CJ.12.19.12.3a:
Imperator Anastasius
Omnibus
ante latis privilegiis postea, quibus per anteriores divorum principum
sanctiones defenduntur, in persona tam eorum, qui adhuc militant et qui postea
eandem militiam sortiti sunt, quam eorum, qui praedictam militiam gradu vocante
iam deposuerunt vel postea deposuerint, servandis, ut eorum commodo ipsi quoque
una cum uxoribus et liberis, colonis praeterea et servis propriis perfruantur.
<a xxx >
CJ.12.19.12.4:
Imperator Anastasius
Et
quoniam in controversiis, quas in iudiciis moveri contigerit, aequalitatem
litigatoribus volumus servari, et adversariis eorum pro sumptibus et expensis
similem ante latorum beneficiorum praerogativam custodiri. <a xxx >
CJ.12.19.12.5:
Imperator Anastasius
Propter
hanc etenim causam et viros devotos memoriales non tantum agendo in quolibet
iudicio, sed etiam actiones ab aliis ingerendas excipiendo privilegiis a nobis
indultis potiri decernimus. <a xxx >
CJ.12.19.12.6:
Imperator Anastasius
His
videlicet, qui militiam virorum devotissimorum memorialium gradu soluto
deposuerunt seu deposuerint, et si quietis amore per provincias domicilium
fovere maluerint, omnibus nihilo minus privilegiis, quae huiusmodi personis per
sacratissimam legem nuper promulgatam a nostra serenitate praestita sunt,
muniendis et eorum commodis atque auxilio potituris. <a xxx >
CJ.12.19.13pr.:
Imperator Justinus
Comperimus
divinitus quidem fuisse dispositum viros devotos adiutores tuae magnitudinis
certo esse in numero nec ad huiusmodi nomen vel operam plures licitum esse
adspirare, quam in scrinio quidem sacrae memoriae duodecim tantum, septenos
vero in duobus reliquis scriniis, id est sacrarum epistularum sacrorumque
libellorum, sed posterioris licentiam temporis supra modum indulgendo
ambitionibus disturbasse rei merita ac in multitudinem divulgasse, ut inter
memorialium et adiutorum numerum non longum paene intersit. * iustinus a.
proculo quaest. sacri palatii. * <a xxx >
CJ.12.19.13.1:
Imperator Justinus
Sancimus
itaque reduci ac renovari statutum ordinis terminum, non ut eximantur
adiutoribus ii, qui praeter praedictam dispositionem in praesenti exuberant,
sed ut interea omnibus aliis interdicatur ab adfectando hoc nomen, donec
exeuntibus singulis ac recedentibus decrescere possit vetita conglomeratio
legitimusque iam resideat numerus: non prohibendis viris devotis adiutoribus
desistentibus eodem officio, cum vel ad laterculensis gradum in scrinio sacrae
memoriae provecti fuerint vel secundum locum obtinuerint in duobus aliis
scriniis, post quem proximi creabuntur, licet nondum redacta sit quantitas
pristina, tamen alios pro se quos elegerint subrogandos adiutores petere, qui
posteriores erunt ceteris. <a xxx >
CJ.12.19.13.2:
Imperator Justinus
Illud
etiam disponendum duximus utpote nonnullis anterioribus exemplis subnixum nec
non iustitiae congruum, ut ab his, quibus concessum est adiutorum agmini pro se
sociare, libellus offeratur viro illustri pro tempore quaestori petendaque eius
subscriptio tempus atque hominem nec non rem ipsam continens, id est quod inter
adiutores ei quem pro se subrogat merere permissum est: ordinandis videlicet
isdem adiutoribus pro ratione temporum, quibus libelli porrecti sunt, ut,
etiamsi memorialium matricula inferiore loco sit, qui prior in adiutoribus
meruit , adiutor quidem habeatur superior, memorialis vero posterior pro
utriusque ordinis modo vel discrimine: quod etiam in aliis quoque paene omnibus
officiis observari dignoscitur. <a xxx >
CJ.12.19.14pr.:
Imperator Justinus
Hac
lege sancimus, si quando adiutores viri magnifici pro tempore quaestoris sacri
nostri palatii in accusationem civilis causae vel criminalis deducti fuerint ,
strictum iuris et integritati congruum ordinem conservari, ut, si sine scriptis
conveniendi sint, nomen eius praecipientis ore designatum esse sufficiat: sin
autem scriptis in querimoniam unus adiutorum aut plures forte ferendi sint,
monumenta sententiarum in persona tantummodo conveniendi adiutoris
praecedentium aequum et iustum initium futuro praestent certamini. * iustinus
a. tatiano mag. off. * <a xxx >
CJ.12.19.14.1:
Imperator Justinus
Et
quoniam probatioribus exemplis quam indecorae consuetudini deceat indulgeri,
quod in universo scrinio devotissimorum libellensium evicisse monstratur, id in
adiutores sacrae memoriae, sacrarum etiam epistularum transferendum censemus,
ut , qui liberam proficiscendi licentiam pronuntiatione commeatus indepti
fuerint, sine qualibet stipendiorum aut emolumentorum deductione peregre
degant, etenim pro tempore viris clarissimis proximis et melloproximis aut
eorum adiutoribus absentiae causa vel offerre de suo proprio aut ex annonis aut
stipendiis quicquam relinquere cogendi, quamvis ianuarias kalendas indultum
excedat spatium et int ra se festum diem contineat. <a xxx >
CJ.12.19.14.2:
Imperator Justinus
Ad
haec illud observandum sancimus, ne alius adiutor propter quamcumque ambitionem
his, qui in praesenti sunt, vel post eorum deminutionem addatur, licet in
veterem numerum redacti fuerint. <a xxx >
CJ.12.19.15pr.:
Imperatores Justinus, Justinianus
Certae
quidem sunt dispositiones nostri numinis, quas super adiutoribus viri illustris
pro tempore quaestoris nostri palatii, quorum obsequio res agitur quaestoria,
dedimus. * iustinus et iust. aa. tatiano mag. off. * <a 527>
CJ.12.19.15.1:
Imperatores Justinus, Justinianus
Quarum
prima quidem ad supplicationem eorundem adiutorum emissa numero eorum, qui
erant illo tempore, quo preces nobis obtulerunt, neque aliquem eximi neque
aliquem addi praecepit, praeterquam si quis eorum vel ad laterculensis gradum
in scrinio sacrae memoriae vel ad secundum locum in duobus aliis scriniis, id
est sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum, provectus
fuerit: nam his licere desistentibus ab adiutoris officio alios pro se quos
voluerint adiutores subrogare ultimum locum in isdem adiutoribus obtenturos,
licet superiorem in memoralibus habeant. <a 527>
CJ.12.19.15.2:
Imperatores Justinus, Justinianus
Altera
vero per sacram pragmaticam facta est, per quam excelsae memoriae proculo viro
suggerente praecipimus illos etiam adiutores posse in suum locum alios
inducere, qui per aliquem fortuitum casum minus implere suum officium valeant,
veluti senium vel morbum vel aliam necessariam causam: quod ex ipsorum
adiutorum petitione idem magnificae memoriae proculus ad nos rettulit. <a
527>
CJ.12.19.15.3:
Imperatores Justinus, Justinianus
Sed in
praesenti, ab aliis memorialibus tam in scrinio sacrae memoriae quam in ceteris
duobus sacrarum epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum relatis aditi
comperimus deminutionem eorundem adiutorum impediri per memoratam pragmaticam
sanctionem et insuper venditionis quodammodo memorati officii locum introductum
esse. <a 527>
CJ.12.19.15.4:
Imperatores Justinus, Justinianus
Quod
ne de cetero fiat, praesentem sanctionem ad tuam magnitudinem mittimus, per
quam iubemus illis tantummodo permissum esse secundum prius nostrae serenitatis
rescriptum alios in suum locum subrogare, qui vel laterculensis gradum in
scrinio memoriae vel secundum locum in aliis duobus scriniis adepti fuerint,
secunda nostra sanctione super hoc capitulo de cetero cessante: nulli danda
licentia eorundem adiutorum, praeterquam si ad memoratos gradus adscenderit,
alium pro se isdem adiutoribus ex quocumque fortuito casu connumerare, ut eo
modo ad veterem numerum idem adiutores redeant et duodecim quidem in scrinio
sacrae memoriae, s epteni vero in aliis duobus sint, id est sacrarum
epistularum sacrorumque libellorum et cognitionum. <a 527>
CJ.12.19.15.5:
Imperatores Justinus, Justinianus
Illo
videlicet observando, ne alius adiutor per quamcumque ambitionem his qui in
praesenti sunt vel post eorum deminutionem, licet in veterem numerum redacti
fuerint, addatur: nam si permutationem, licet fortuito casus inciderint,
prohiberi disposuimus, multo magis prioribus manentibus alios introduci
vetamus: ceteris scilicet anterioris sanctionis capitulis in suo robore
permansuris. <a 527>
CJ.12.20.0.
De agentibus in rebus.
CJ.12.20.1:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Nullus
de schola agentium in rebus de cetero locum mortui conetur invadere, sed is,
qui ordine stipendiorum et laborum merito ad gradum militiae sequebatur, statim
atque illum fata subduxerint in eius praemia percipienda succedat omni
obreptione cessante. * arcad. honor. et theodos. aaa. antehmio mag. off. *
<a 404 d.Prid.K.Iul.Constantinopoli honorio a.Vi et aristaeneto conss.>
CJ.12.20.2:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Nulli
posthac sine nostrae maiestatis auctoritate discingendi agentem in rebus, nulli
eximendi pateat copia: nam probata schola et animadversionem vereri iudicis et
nullam debet timere contumeliam vilitatis. * arcad. honor. et theodos. aaa.
helioni mag. off. * <a 415 d.Iii id.Nov.Constantinopoli honorio x et
theodosio vi aa.Conss.>
CJ.12.20.3pr.:
Imperator Leo
Matriculam
agentum in rebus a tua celsitudine confectam amittentes iubemus, ne ducenarii
plus quam quadraginta octo in cingulis habeantur in posterum: et numerum
centenariorum ducenti viri, quos vocante tempore gradus competentes admiserint,
parique modo biarchorum nomen meritumque ducenti quinquaginta viri dumtaxat ,
praeterea circitorum trecenti et equitum quadringenti quinquaginta impleant. *
leo a. patricio mag. off. rum. * <a xxx >
CJ.12.20.3.1:
Imperator Leo
Sit in
aeternum illa quoque fixa stabilisque tuae sublimitatis dispositio, ut, si quis
de numero ducenariorum, quos quadraginta octo quotannis esse censuimus,
forsitan de luce migraverit, laborum eius fructum successores ab intestato vel
ex testamento venientes luctui dispenset, et ita omnibus inter ceteros
superstites potiantur solaciis, tamquam si vivus, qui haec eadem diu
speraverat, sibimet vindicasset: qua de causa locum etiam eius successorum
intuitu vacare conveniet. <a xxx >
CJ.12.20.3.2:
Imperator Leo
Nemo
autem sine divali probatoria, quam codices in sacro nostro scrinio memoriae
positi debeant inserendam accipere, militaribus eiusdem devotissimae scholae
stipendiis vel privilegiis potiatur. <a xxx >
CJ.12.20.4pr.:
Imperator Leo
Ex eo,
quo primum ducenae vel centenariorum gradum in schola agentum in rebus
militantes meruerint, desinant in sacratissima videlicet civitate constituti
alterius iudicis cuiuslibet auctoritate pulsari, vel in alio quolibet examine
praeterquam viri magnifici magistri officiorum et cui forsitan ipse concesserit
actionibus sui quisque adversarii respondere. quod multo magis in criminalibus
causis observari decernimus: absurdum est enim, ut in eius salutem vel
existimationem valeat quisquam proferre sententiam, cuius de nulla re possit pecuniaria
iudicare. * leo a. patricio mag. off. * <a xxx >
CJ.12.20.4.1:
Imperator Leo
Huius
autem beneficii praerogativam subadiuvis etiam, qui singulis inveniuntur
temporibus, deferri iubemus, licet hanc in eorum persona more quoque vetere
servari cognoverimus: ut tamen post depositum officium memoratum, si non inter
centenarios numerentur, communi iam lege respondere non ambigant. <a xxx
>
CJ.12.20.4.2:
Imperator Leo
Praedictas
autem omnes centenariorum personas in provincia repertas concessa nunc speciali
fori praerogativa, nisi publicae exsecutionis sollicitudo his iniuncta sit, uti
prohibemus eosque ordinariorum etiam iudicum pro vetere iure sententiis
oboedire praecipimus. <a xxx >
CJ.12.20.5pr.:
Imperator Leo
Agentes
in rebus, qui per ordinem consequi solent principatus insignia, in unoquoque
scrinio fabricarum et barbarorum quaternos subadiuvarum sollicitudine per annum
dumtaxat integrum procedentes gradatim subire hac in aeternum valitura lege
decernimus: exceptis videlicet universis negotiatoribus quodlibet mercimonium
per se gerentibus interpositasve personas, cum eis ante sacratissimis
constitutionibus interdictum sit militare: exceptis nihilo minus his, qui
possessionum alienarum sollicitudinem procurationemve susceperint. eos enim ad
haec officia volumus adspirare, quorum labores scholae agentum in rebus
testimonio comproban tur. * leo a. patricio mag. off. * <a xxx >
CJ.12.20.5.1:
Imperator Leo
Illi
quoque sunt ab hac liberalitate nostrae mansuetudinis excludendi, qui, cum
scholae eidem socientur, in sacris scriniis, quibus vir spectabilis primicerius
et tertiocerius praesunt, adiuvantes eos publicarum chartarum tractatibus
occupantur et duobus officiis operam suam adhibere non possunt: nam praeter
emolumenta, quae de praedictis scriniis consequuntur, principatus etiam solacio
debent esse contenti. <a xxx >
CJ.12.20.5.2:
Imperator Leo
Quod
si morbo vel aetatis senio capti vel imperiti huiusmodi rerum vel quocumque
alio vitio praepediti per se memorati officii curam subire nequiverint,
consideratis praecedentibus eorum laboribus per substitutum chartularium
eiusdem scrinii, cui praefuturus est ipse, idoneum et tam moribus optimis
praeditum quam scientiam peritiamque rerum habentem electione sua suarumque
periculo facultatum praefatum munus eos implere praecipimus. <a xxx >
CJ.12.20.6pr.:
Imperator Anastasius
Hac
saluberrima sanctione decernimus agentes in rebus pro conventionibus et modo
sportularum exsecutoribus praebendarum pro quantitate sumptuum, quae circa
litigia sibimet ab aliis inferenda vel a se contra alios per semet ipsos seu
per ordinandos a se procuratores exercenda convenit ab his agnosci, beneficiis,
quae in sacro nostro militantibus ministerio iam pridem per divinas sanctiones
indulta sunt, perpotiri, fideiussorem idoneum de eadem schola, non autem
extraneum offerre compelli: * anastas. a. celeri mag. off. * <a xxx >
CJ.12.20.6.1:
Imperator Anastasius
Ita
tamen, ut privilegia, quaecumque centenariis seu ducenariis vel chartulariis
seu viris clarissimis principibus post depositam quoque militiam iam per
dispositiones principales impertita et nunc usque observata esse noscuntur,
intacta inviolataque custodiantur, cum perabsurdum perque temerarium sit hanc
nostrae pietatis liberalitatem quemquam astuta interpretatione non ad augmentum
anteriorum privilegiorum, sed imminutionem convertere concedi: <a xxx >
CJ.12.20.6.2:
Imperator Anastasius
Simili
videlicet forma pro matribus et uxoribus eorum nec non etiam liberis sub eorum
potestate constitutis nec aliam sortitis vel sortituris militiam nec non etiam
servis ad eos pertinentibus servanda: <a xxx >
CJ.12.20.6.3:
Imperator Anastasius
Ita ut
in provinciis quoque supra dictae personae degentes simili beneficio
perfruantur, sportulas tamen et litium expensas pro tertia superius enarratae
quantitatis soluturae: <a xxx >
CJ.12.20.6.4:
Imperator Anastasius
Denarum
librarum auri condemnatione aliaque gravissima indignatione his feriendis,
quicumque nostra iussa quolibet modo seu tempore violaverint seu violari concesserint.
<a xxx >
CJ.12.21.0.
De principibus agentum in rebus.
CJ.12.21.1pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Agentes
in rebus post palmam laboris emeriti principatus honore remuneramus. atque ideo
officiales tam ad necessitates publicas quam privatas non nisi principe
mittantur auctore, nullarumque sine ipso cuiquam mandetur exhibitio personarum,
etiamsi intercessio in locis degentis officii fuerit impertita. * grat.
valentin. theodos. et arcad. aaaa. cynegio pp. * <a 386 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli
honorio np.Et euodio conss.>
CJ.12.21.1.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Causarum
etiam patronos volumus esse conventos, ne ignorante principe ullam
postulationem introducant, neve sub unius persona suscepti fraude quadam aliena
negotia inserenda esse pertemptent. <a 386 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli
honorio np.Et euodio conss.>
CJ.12.21.1.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quod
si fuerit definitio contempta, decem libras auri fisco nostro ab officio tuo
iubemus inferri. <a 386 d.Prid.K.Mart.Constantinopoli honorio np.Et euodio
conss.>
CJ.12.21.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Omnia
citatoria, omnium scilicet causarum atque personarum, licet sint senatoriae
dignitatis, ad principes specialiter revocari praecipimus, actus vero ceteros ,
qui in sacratissimo coetu senatus tractari consueverunt, censualium
sollicitudine celebrari, nec aliquid praeiudicium ex subreptivo rescripto
supplicibus inferri. * arcad. et hohor. aa. theodoto pu. * <a 395 d.Xii
k.Iun.Constantinopoli olybrio et probino conss.>
CJ.12.21.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Proconsularis
apicis dignitatis adiectione principes agentum in rebus praecipimus decorari. *
honor. et theodos. aa. palladio procons. africae. * <a 410 d.Vii
k.Oct.Ravennae varane vc.Cons.>
CJ.12.21.4pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ex
agentibus in rebus principibus domesticos in suis actibus habere liceat eos,
quorum fidem industriamque probatam sibi aestimant, etsi saepe eodem officio
fuerint ante perfuncti. * theodos. et valentin. aa. valerio mag. off. * <a
436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit nuntiatus.>
CJ.12.21.4.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Et si
quis agens in rebus post viginti quinque annorum curricula ob adversam corporis
valitudinem militiae finem minime valuerit expectare, sed ad honorariam ex
principe dignitatem testimonio scholae procilierit, isdem eum privilegiis
muniri censemus, quibus ii qui ad principatus actum progressi sunt potiuntur.
<a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui fuerit
nuntiatus.>
CJ.12.21.4.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed in
salutationibus iudicum concessibusque priores eos, qui per longae militiae
metas ad principatus actum pervenerint, etsi actus tempore posteriores sint,
esse praecipimus. <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et qui
fuerit nuntiatus.>
CJ.12.21.4.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nihil
censualibus vel apparitoribus adversus privilegia eorum excogitantibus, tamquam
in actu principatus fuerit versati, vicenarum librarum auri condemnatione
contra eos proposita. <a 436 d.Iiii k.Febr.Constantinopoli theodosio a.Xv et
qui fuerit nuntiatus.>
CJ.12.21.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Eos,
qui ordine transcursa militia post ducenam ad desideratum principis pervenerint
gradum aut adiutores viri illustris magistri officiorum extiterint, cum inter
honoratos coeperint numerari, vicarianae dignitatis titulis decorari censemus.
* theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440.441 >
CJ.12.21.6:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Principes
agentum in rebus, quos saepe saeva pericula vitaeque interdum renuntiatio ad
memoratum gradum adduxit, completo tempore suae militiae comitivae primi
ordinis cingulo in diem vitae potiri, manentibus videlicet dudum praestitis
salvis privilegiis, decernimus. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. *
<a 443.444? >
CJ.12.21.7pr.:
Imperator Leo
Quicumque
ex corpore cohortalium militans in schola agentum in rebus filium procreaverit,
antequam ad metas militiae suae perveniat, principatus honore decoretur, licet
ipse post finitam militiam utpote liber nulla debeat huiusmodi conventione
pulsari, filium tamen cohortali condicioni relinquat obnoxium. * leo a.
nicostrato pp. * <a 468 >
CJ.12.21.7.1:
Imperator Leo
Si
vero, postquam adeptus fuerit principatum, ediderit filium, is qui natus est,
etiamsi in schola devotissimorum agentum in rebus militiam sortitus non fuerit,
ita sit liber ac securus nec ullis cohortalis officii nexibus obligetur, quasi
iam ex patre libero et ab hac condicione penitus alieno progenitus. <a 468
>
CJ.12.21.8pr.:
Imperator Zeno
Multis
devotissimae scholae agentum in rebus aditionibus permoti viros clarissimos
eiusdem scholae principes, qui finitis militiae stipendiis exeunt, quotiens ex
maioris iudicis sententiis ipsi vel eorum coniuges aut liberi vel servi aut
coloni sive per se sive per procuratores conveniantur, non amplius quam unum
solidum exsecutoribus sportularum nomine praebere compelli, apparitoribus
vicarianis seu praesidalis iudicii non nisi tertia parte solidi tantum
praestanda: * zeno a. iohanni mag. off. * <a 484 d.K.Sept.Theodorico
cons.>
CJ.12.21.8.1:
Imperator Zeno
Nullasque
eisdem concussiones aut vexationes in praebendis fideiussoribus ingeri , sed
eos fideiussores quos locorum defensor existimaverit dare, ita videlicet, ut
pro tenore generalium edictorum ii, qui vel in sacratissima urbe vel in
provinciis immobiles possident facultates, iuratoriae cautioni et substantiae
suae credantur. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>
CJ.12.21.8.2:
Imperator Zeno
Hoc
etiam adiciendo, ut numquam nisi ex sententia in scriptis prolata penitus
moneantur. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>
CJ.12.21.8.3:
Imperator Zeno
Ad
similitudinem insuper aliorum officiorum, quotiens civiles vel criminales
contra eosdem cognitiones moventur, exsecutorem quidem negotii usque ad finem
litis civilis seu criminalis unius esse solidi praestatione contentum. <a
484 d.K.Sept.Theodorico cons.>
CJ.12.21.8.4:
Imperator Zeno
Et pro
insinuandis nostrae serenitatis apicibus vel simplici contra obnoxios eorum
postulatione deponenda binos solidos ab his vel coniugibus eorum praeberi.
<a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>
CJ.12.21.8.5:
Imperator Zeno
Et
quotiens exemplaria postulantur, ii quorum interest accepto solido quod petitur
praebere non differant. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>
CJ.12.21.8.6:
Imperator Zeno
Pro
implendis vero monumentis, unde conveniendi tribuitur exsecutoribus facultas ,
non ultra quam tres solidos quibus competit impertiri praecipimus. <a 484
d.K.Sept.Theodorico cons.>
CJ.12.21.8.7:
Imperator Zeno
Arbitro
vero non amplius quam solidum et fisci patronis dimidiam solidi partem,
notariis vero tertiam usque ad finem, sicut dictum est, causae praestare: super
editione quoque chartularum solidi partem dimidiam praebere. <a 484
d.K.Sept.Theodorico cons.>
CJ.12.21.8.8:
Imperator Zeno
Quod
si non apud arbitrum, sed in competentibus iudiciis maioribus cognitio
celebretur, inducendi quidem negotii gratia non nisi quattuor solidos eosdem
viros clarissimos erogare, gestorum vero excipiendorum causa duos tantummodo
solidos dare et nullius ultra supra scriptas quantitates cuilibet alteri
praestandi sumptus exactione vexari. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>
CJ.12.21.8.9:
Imperator Zeno
His
omnibus locum habentibus, sive ipsi aliis litem ingerunt sive ab aliis
pulsantur. <a 484 d.K.Sept.Theodorico cons.>
CJ.12.22.0.
De curiosis.
CJ.12.22.1:
Imperator Constantius
Curiosi
et stationarii, vel quicumque funguntur hoc munere, crimina iudicibus nuntianda
meminerint et sibi necessitatem probationis incumbere, non citra periculum sui,
si insontibus eos calumnias nexuisse constiterit. cesset ergo prava consuetudo,
per quam carceri aliquos immittebant. * constantius a. ad lollianum pp. * <a
355 d.Xi k.Aug.Mediolani acc.Xii k.Sept.Arbitrione et lolliano conss.>
CJ.12.22.2pr.:
Imperator Constantius
Agentes
in rebus in curiis agendis et evectionibus publici cursus inspiciendis
nostrorum memores praeceptorum credimus in omnibus velle profutura rei
publicae: ideoque solos agentes in rebus in hoc genere iussimus obsequium
adhibere, et non ab alio penitus officio. * constantius a. et iul. c.Ad taurum
pp. * <a 357 d.Xv k.Mai.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii
conss.>
CJ.12.22.2.1:
Imperator Constantius
Hi
vero pervigili diligentia providebunt, ne quis contra evectionis auctoritatem
moveat cursum vel amplius postulet, quam concessit evectio. quisquis igitur
aliquid tale perpetrare temptaverit, improbi coepti privetur effectu. <a 357
d.Xv k.Mai.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss.>
CJ.12.22.2.2:
Imperator Constantius
Demonstretur
etiam iudicibus vel curiosis evectio, etiamsi quis nobis iubentibus festinare
memoret in obsequium necessarium, nec praevaleat contumacia vel dignitas. <a
357 d.Xv k.Mai.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii conss.>
CJ.12.22.2.3:
Imperator Constantius
Ergo
nummum vetamus exposci pro animalibus in cursu minime constitutis. quod si
forte aliquis aestimaverit perpetrandum, eius quadruplum quod accepit inferre
cogatur. <a 357 d.Xv k.Mai.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano c.Ii
conss.>
CJ.12.22.3:
Imperator Constantius
Per id
tempus, quo cursus tuendi sollicitudinem sustinetis, condemnationes
praefectorum praetorio circa eos solos irritae sunt futurae, qui servaverint
honestatem. erga eos vero, qui inhoneste et contra decus saeculi vel honorem
militiae versabuntur, non solum condemnatio mansura est, verum etiam gravior
poena statuenda. * constantius a. ad agentes in rebus. * <a 359
pp.Prid.K.Dec.Eusebio et hypatio conss.>
CJ.12.22.4pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Agentes
in rebus singulos per singulas provincias mittendos esse censemus, quibus tamen
inspiciendarum evectionum tantum debeat cura mandari, ut nihil prorsus commune
aut cum iudicibus aut cum provincialibus habeant. * arcad. et honor. aa.
Marcello mag. off. * <a 395 d.K.Iun.Constantinopoli olybrio et probino
conss.>
CJ.12.22.4.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nec
naves debebunt illicita concussione vexare nec libellos aut attestationes litis
gratia suscipere aut in carcerem quemquam trudere, sed cursui solum vacare.
<a 395 d.K.Iun.Constantinopoli olybrio et probino conss.>
CJ.12.23.0.
De palatinis sacrarum largitionum et rerum privatarum.
CJ.12.23.1:
Imperatores Constantius, constans
Palatini
pro capitibus seu iugis suis tantum pensitationem atque obsequia recognoscant,
extraordinariis et sordidis muneribus et susceptionibus et temonariis oneribus
liberati. * constantius et constans aa. ad veronicianum vic. asiae. * <a 346
d. non. mai. constantinopoli constantio iiii et constante iii aa. conss.>
CJ.12.23.2:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Nullus
thesaurensis vel officialis comitis thesaurorum semel deprehensus eversor
quocumque pacto aut repetat militiam suam aut aliam sibi requirat per ambitum
dignitatem vel sese transferat ad aliam quamcumque militiam. * valentin. valens
et grat. aaa. titiano com. sacr. larg. * <a 377 d. viii k. febr. antiochiae
gratiano a. iiii et merobaude conss.>
CJ.12.23.3pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Prisco
iam nunc ordine revocato de palatino potius officio ad gerendum principatum
officii comitis domorum per cappadociam mittantur, quales comes etiam domorum,
si inhonestum aliquid gesserit, vereatur. * grat. valentin. et theodos. aaa.
pancratio com. rer. priv * <a 379 d. prid. non. iul. scupis ausonio et
alybrio conss.>
CJ.12.23.3.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Idoneos
itaque singulis annis e numero mittendariorum ad hoc eligere debebis et
mittere. <a 379 d. prid. non. iul. scupis ausonio et alybrio conss.>
CJ.12.23.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nihil
omnino ullis iudicibus cum palatinis nostrae clementiae, quicumque a comitibus
diriguntur, sit commune atque coniunctum, sed excepta reverentia, quae non
solum ab inferioribus, sed etiam a maioribus et in provincia degentibus
rectoribus proviniarum debetur atque defertur, suis quisque necessitatibus
obsecundet. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad hesperium pp. * <a 379 d.
viii id. dec. sirmio ausonio et olybrio conss.>
CJ.12.23.5:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quidam
post impletum ordinem militiae palatinae quam gesserant honoremque transactum
ad exceptorum scrinia transire nituntur. hac igitur lege sancimus, ut nulli
prorsus dehinc ista audendi relinquatur occasio: sed unusquisque eius scrinii ,
quod primum militando elegit, ordinem persequatur nec in alterius loco finem
militiae requirat, qui iam proprii ordinis transegerit principatum. * grat.
valentin. et theodos. aaa. nebridio com. rer. privat. * <a 383 d. v id. oct.
constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.12.23.6:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ab
officiis palatinorum excellentia tua sciat ita penitus recedendum, ut neque
ipsa postmodum licitum sibi credat isdem aliquid iniungere et praeterea
provinciarum rectores prohibeat quicquam ulterius tale conari. * grat.
valentin. et theodos. aaa. ad probum pp. * <a 384 d.Vii k.Nov. mediolani
post cons. merobaudis ii et saturnini.>
CJ.12.23.7pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scriniis
omnibus largitionum comitatensium infra scriptas decernimus dignitates, ut his
contenti ambiendi sibi aditum interclusum esse cognoscant, etiamsi speciale
beneficium emendicato suffragio quisquam valuerit impetrare. annonas etiam
iuxta definitum dignitatum modum volumus postulari nec amplius quicquam
praesumi. * grat. valentin. et theodos. aaa. trifolio com. sacr. lar * <a
384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Brevis,
quas dignitates per singula scrinia officiorum sacrarum largitionum habere
statuimus, hic est: <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho
conss.>
CJ.12.23.7.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scrinii
exceptorum: perfectissimus ordinis secundi numero unus, id est primicerius
omnis scholae. perfectissimus id est primicerius exceptorum numero unus.
ducenarii duo, id est tertiocerius et quartocerius. centenarius unus, id est
primicerius instrumentorum. epistulares numero duo. formae primae numero
triginta sex. formae secundae numero quattuor. formae tertiae numero tres.
<a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scrinii
numerorum: perfectissimus ordinis tertii numero unus. ducenarius numero unus.
centenarii numero duo. epistulares numero duo. formae primae numero tres.
formae secundae numero unus. formae tertiae numero duo. <a 384 d.Iii
id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sacri
scrinii tabulariorum: perfectissimus ordinis tertii numero unus. ducenarius
numero unus. centenarius numero unus. epistularis numero unus. formae primae
numero tres. formae secundae numero quinque. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae
ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.5:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scrinii
canonum: perfectissimus ordinis tertii numero unus. ducenarius numero unus.
centenarius numero unus. epistulares numero duo. formae primae numero quattuor.
formae secundae numero quattuor. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et
clearcho conss.>
CJ.12.23.7.6:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scrinii
mittendariorum: ducenarius numero unus. centenarii numero quinque. epistulares
numero novem. formae primae numero septem. formae secundae numero triginta
tres. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.7:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scrinii
auri massae: perfectissimus ordinis tertii numero unus. id est primicerius
sacrae massae. perfectissimus numero unus, id est secundocerius. ducenarii
numero duo, id est tertiocerius et quartocerius. centenarii numero quattuor.
epistulares numero quattuor. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et
clearcho conss.>
CJ.12.23.7.8:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Aurifices
specierum: perfectissimus numero unus. ducenarii numero tres. centenarii numero
sex. epistulares numero octo. formae primae numero decem et octo. formae
secundae numero quattuor. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho
conss.>
CJ.12.23.7.9:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Aurifices
solidorum: ducenarius numero unus. centenarii numero septem. epistulares numero
sex. formae primae numero novem. formae secundae numero triginta. <a 384
d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.10:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Sculptores
et ceteri aurifices: centenarius numero unus. epistulares numero quinque.
formae primae numero sex. formae secundae numero decem et octo. <a 384 d.Iii
id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.11:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scrinii
auri ad responsum: perfectissimus ordinis secundi numero unus. perfectissimi
ordinis secundi numero duo. ducenarii numero tres. centenarii numero duo.
epistulares numero tres. formae primae numero tres. formae secundae numero duo.
formae tertiae numero unus. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et
clearcho conss.>
CJ.12.23.7.12:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scrinii
a militarensibus: perfectissimus ordinis primi numero unus. ducenarius numero
unus. formae primae numero unus. formae secundae numero duo. formae tertiae
numero tres. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.13:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scrinii
vestis: perfectissimus primi ordinis numero unus. perfectissimus secundi
ordinis numero unus. ducenarius numero unus. centenarius numero unus.
epistulares numero duo. formae primae numero septem. formae secundae numero
decem. formae tertiae numero quattuor. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae
ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.14:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Officialium
sacrarum vestium: ducenarii numero duo. centenarii numero duo. epistulares
numero duo. formae primae numero septem. formae secundae numero decem. formae
tertiae numero novem. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho
conss.>
CJ.12.23.7.15:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Deputati
sacrae vestis: perfectissimi secundi ordinis numero duo. ducenarii numero duo.
centenarii numero duo. epistulares numero duo. formae primae numero tres. <a
384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.16:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Scrinii
ab argento: perfectissimus ordinis secundi numero unus. centenarius numero
unus. epistularis numero unus. formae primae numero quattuor. formae secundae
numero tres. formae tertiae numero unus. <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae
ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.17:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ad
pecunias: perfectissimus ordinis secundi numero unus. formae primae numero duo.
formae secundae numero duo. formae tertiae numero quinque. <a 384 d.Iii
id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.18:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Argentarii
comitatenses: ducenarius numero unus. centenarii numero duo. epistulares numero
duo. formae primae numero octo. formae secundae numero viginti quinque. <a
384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.23.7.19:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Barbaricarii:
centenarius numero unus. epistulares numero duo. formae primae numero octo.
formae secundae numero unus. . . <a 384 d.Iii id.Iun.Heracliae ricomere et
clearcho conss.>
CJ.12.23.8:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Placuit
iusta et omnibus mittendariis palatini officii profutura suggestio, qua
insinuasti, ut ex isdem annui singuli ex ducenariis, terni ex centenariis
habito provisionis intuitu cingulo liberentur. * grat. valentin. et theodos.
aaa. et arcad. a. trifolio com. sacr. larg.* <a 385 d.Iiii
id.Mart.Constantinopoli arcadio a.Et bautone vc.Conss.>
CJ.12.23.9:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Non
aliter quilibet in officio sacrarum largitionum vel privatarum cingulum
militiae sibi sumendum existimet, nisi nostrae mansuetudinis adnotationem
meruerit. * arcad. honor. et theodos. aaa. nestori com. rer. privat. * <a
405 d.Prid.Id.Aug.Ancyrae stilichone ii et anthemio conss.>
CJ.12.23.10:
Imperatores Honorius, Theodosius
Palatinos,
qui sacrarum remunerationum rationem tractantes inculpanter ad calcem
terminumque militiae pervenerint, adiutorem et primicerios diversorum
officiorum praecepimus habere privilegia, quae nuper agentum in rebus scholae a
nostra sunt mansuetudine contributa, scilicet ut a tironum praebitione memorati
reddantur exsortes ceteraque onera non agnoscant. * honor. et theodos. aa.
iohanni pp. * <a 413 d.Vii id.Iun.Ravennae post cons.Honorii viiii et
theodosii v aa.>
CJ.12.23.11:
Imperatores Honorius, Theodosius
Ad
similitudinem sanctionis, quam de proximis sacrorum promulgavimus scriniorum,
etiam in officio sacrarum largitionum atque privatarum pro biennio annum sub
perpetua observatione praecipimus custodiri, ita ut et privilegia, quae
huiusmodi officiis vel primiceriis sacris legibus deferuntur, integra
illibataque serventur. * honor. et theodos. aa. anysio com. sacr. larg. et
tauro com. rer. privat.* <a 416 d.Iii k.Iul.Constnatinopoli theodosio a.Vii
et palladio conss.>
CJ.12.23.12pr.:
Imperator Theodosius
Viros
devotos palatinos non oportere in hac regia urbe apud virum illustrem
praefectum urbis litigare compelli, nisi de aedificatione domorum et
servitutibus et annonis orta videatur causa: in aliis vero causis tam
pecuniariis quam criminalibus apud viros illustres tantummodo comites suos
respondere. * theodos. a. et valentin. c.Maximino com. sacr. larg. * <a xxx
>
CJ.12.23.12.1:
Imperator Theodosius
Rectoribus
autem provinciarum intra administrationis suae fines inter praesentes palatinos
nec causis publicis occupatos cognoscere tam pro civili quam pro criminali
causa permittimus, sic tamen, ut non aliter criminalis sententia adversus eos
proferatur, nisi ex suggestione provincialis iudicii vir illustris comes sub
quo militat certioratus hoc ei permiserit. <a xxx >
CJ.12.23.13:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Inter
alias praerogativas, quas ante meruerant scholae societatis sacrarum
largitionum, primicerius et tres primicerii scriniorum tribuni praetoriani
militaris dignitate fruantur, nulla eis ex cuiuslibet iudicis praeceptione
iniungenda publica vel privata necessitate. * theodos. et valentin. aa. eudoxio
com. sacr. larg. * <a xxx >
CJ.12.23.14pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Iubemus
viros devotos palatinos rei nostri numinis privatae isdem privilegiis decorari,
quibus etiam palatini qui in sacris largitionibus deferuntur. cum enim par
similisque militia sint, iustum et competens videtur isdem utrumque officium
privilegiis gloriari. * theodos. et valentin. aa. florentio pp. * <a xxx
>
CJ.12.23.14.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Primicerios
itaque officii tresque primates scriniorum rerum privatarum finito tempore
militiae inter tribunos militares praetorianos, salvis isdem praestitis
privilegiis sacris constitutionibus, nostram clementiam adorare decernimus, ita
tamen, ut nullam iniunctionem nullam sollicitudinem privati vel publici negotii
quolibet iudiciario praecepto sustinere possint, sed excepta omni necessitate
omnique fatigatione indeptae dignitatis honore potiantur. <a xxx >
CJ.12.24.0.
De stratoribus.
CJ.12.24.1pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Per
omnes provincias edictum generale misimus, ut ab stratoribus unus tantum
solidus probae nomine posceretur, et in offerendis equis certam formam staturam
aetatem proviciales nostri custodiendam esse cognoscant. * valentin. et valens
aa. ad zosimum praes. novae epiri. * <a 373 d. xiii k. iul. apolloniae
valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.12.24.1.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Quos
etiam fisco certo solidorum modo obnoxios fecimus, si, quod stratores petere
interdictum est, illi dare stratoribus non timerent. <a 373 d. xiii k. iul.
apolloniae valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.12.24.1.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Officium
quoque gravitatis tuae centum argenti libris multabitur, si sciens praedictam
rem gestam fuisse non ilico eam severitati iudiciariae prodidisset. <a 373
d. xiii k. iul. apolloniae valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.12.25.0.
De castrensianis et ministerianis.
CJ.12.25.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
In
officio spectabilitatis tuae secundum formam divalium responsorum post
completum tempus praefinitum, id est biennium, prioribus decedentibus
insequentes ad locum pro merito laborum stipendiorumque succedant, nec ulla
licentia tribuatur his, qui impletum deposuerint officium, denuo ad eandem
militiam vel sollicitudinem remeandi. * honor. et theodos. aa. narsi com. et
castrensi sacri palatii. * <a 416 d. vi id. febr. constantinopoli theodosio
a. vii et qui fuerit nuntiatus. >
CJ.12.25.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
quis primae vel secundae vel tertiae formae specialiter inter statutos gradum
caelitus valuerit impetrare, supernumerarius ultimus formae tertiae in
matriculis habeatur. * honor. et theodos. aa. scholastico com. et castrensi
sacri palatii. * <a 422 d. prid. id. ian. constantinopoli honorio xiii et
theodosio x aa. conss.>
CJ.12.25.3:
Imperatores Leo, Anthemius
Ii,
qui in schola vestis sacrae militant, vel matres eorum vel uxores criminalem
vel litem contra se commovendam in nullo alio nisi in sublimitatis tuae
suscipiant examine. * leo et anthem. aa. iohanni com. et mag. off. * <a xxx
>
CJ.12.25.4pr.:
Imperatores Leo, Zeno
Ante
omnia nullius penitus alterius iudicis minoris vel maioris sacro ministerio
nostro deputatos, quorum officia singillatim brevis subter adnexus continet,
nisi a tuae dumtaxat magnitudinis sententiis conveniri, ut in nullo penitus
alterius iudicis foro pulsantium nisi in tuae tantummodo amplitudinis examine
praebeant aliquando responsum. * leo et zeno aa. hilariano com. et mag. off. *
<a 474 >
CJ.12.25.4.1:
Imperatores Leo, Zeno
Sed ne
in hoc ipso iudicio enormibus molestentur dispendiis, vel ex nudis conveniantur
facile cuiuscumque mandatis, ipsis quoque sportulis et fideiussionibus modum
constituimus observandum, ante omnia decernentes, ne quando sine scriptura vel
interpellatione deposita ac sententia prorogata tuae magnitudinis eademque non
edita conveniri posse, conventos vero non alium fideiussorem nisi actuarium vel
unum e primatibus suae scholae exsecutoribus pro suae personae responsione sine
scripto praestare, sive per se ipsi sive procuratore dato in iudicio responsuri
sunt, et sive in causis civilibus appetantur sive in criminalibus incusentur.
<a 474 >
CJ.12.25.4.2:
Imperatores Leo, Zeno
Nec
ultra conventionis nomine sportularum quam unum aureum exsecutoribus usque ad
finem litis praestent, quemcumque contigerit conveniri. inducendorum sane
nomine et cognitionum exercendarum standaeque personae gratia ex simplici
postulatione contra eos habita, sive ex appellatione subsecuta vel quolibet
alio modo in iudicio deponatur, tribus tantummodo solidis usque ad terminum
negotii eos qui accepturi sunt praecipimus semper esse contentos. in
cognitionalibus vero gestis edendis duos tantummodo praestari solidos. <a
474 >
CJ.12.25.4.3:
Imperatores Leo, Zeno
Haec
autem privilegia non in eorum tantummodo, sed in matrum quoque et uxorum
personis valere et ad integrum permanere: filiis quoque et maritis easdem
fideiussionis nomine, si necessitas interpellationis exegerit, tradi nec alios
vades exigi: ipsosque, dum militant, et post emensam militiam cum his, qui ex
tempore prioris praestitae sibi pragmaticae sanctionis eiusdem militiae
stipendia implesse noscuntur, omnibus privilegiis perfrui ( cunctis nihilo
minus capitulis sacris adfatibus divae recordationis marciani, quos se meruisse
adserunt, valituris , excepto hoc, quod in diversis iudiciis tunc respondere
praedepti sunt) hac sa nctione decernimus. <a 474 >
CJ.12.25.4.4:
Imperatores Leo, Zeno
Advocato
quoque fisci, exceptoribus etiam, qui apud arbitros hoc utuntur officio , ab
exordio incipiendo usque ad terminum finemque negotii tertiam dumtaxat partem
solidi praebituros: in huiusmodi autem arbitrorum gestis edendis non ultra
praestare quam dimidiam solidi partem: et cum per provincias constitutus
fideiussore conventus caruerit, adiuratoriae tantummodo cautioni committi nec
ullo tempore nisi ex tuae dumtaxat magnitudinis sententia conveniri ( exceptis
tributariis et munerum functionibus et criminibus, quae in locis inquiri
flagitari et vindicari generalia legum praecepta constituunt), praesenti
sanctione decernimus : viro clarissimo adiutore sublimitatis tuae in speculis
constituto, ne quid ex his quae statuimus aliqua subreptione violetur. <a
474 >
CJ.12.26.0.
De decanis.
CJ.12.26.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quattuor,
qui ex corpore decanorum ad primum militiae gradum pervenerint, biennii spatio
primiceratus gerant officium, neque ulterius cuiquam hoc loco liceat immorari,
ut omni gratia et ambitione cessante post duorum annorum curricula succedant prioribus
subsequentes. * honor. et theodos. aa. helioni coniti et mag. off. * <a 416
d. prid. non. nov. constantinopoli theodosio a. vii et palladio vc. conss.>
CJ.12.26.2pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nostrae
pietatis famulationibus adhaerentes decanos non oportet pro desiderio
pulsantium ad alia protrahi iudicia, sed viri illustris tantum magistri
officiorum observare examen. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off. * <a
443-444?>
CJ.12.26.2.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hoc namque
modo neque mansuetudinis nostrae obsequia decipiuntur et agentibus adversus eos
iure adhibetur responsum. <a 443-444?>
CJ.12.26.2.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ad
exemplum itaque devotissimorum scholarium nulli licere memoratos ad aliud iudicium
trahere et pulsatos priorum fidei scholae permitti praecipimus. <a 443-444
?>
CJ.12.27.0.
De mensoribus.
CJ.12.27.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Primicerius
mensorum biennio expleto agentis in rebus ultimi militiam sortiatur. * honor.
et theodos. aa. aemiliano mag. off. * <a 405 d. x k. aug. ancyrae stilichone
ii et anthemio conss.>
CJ.12.28.0.
De privilegiis eorum qui in sacro palatio militant.
CJ.12.28.1:
Imperator Constantinus
A
palatinis tam his, qui obsequiis nostris inculpata officia praebuerunt, quam
illis, qui in scriniis nostris, id est memoriae epistularum libellorumque,
versati sunt, procul universas calumnias sive nominationes iubemus esse
submotas, idque beneficium ad filios eorum atque nepotes ipso ordine sanguinis
pervenire, atque immunes eos a cunctis muneribus sordidis et personalibus
permanere cum universis mobilibus et mancipiis urbanis, neque iniurias eis ab
aliquibus inferri: ita ut, qui haec contempserit, indiscreta dignitate poenas
debitas exigatur. * const. a. palatinis bene meritis salutem. * <a 314 d.
iiii k. nov. triveris volusiano et anniano conss.>
CJ.12.28.2pr.:
Imperator Constantinus
De
cubiculis nostris vacatione donatos vel diversis obsequiis palatinis,
memoriales etiam, qui in scriniis memoriae epistularum libellorum sacrarumque
dispositionum referuntur, nec non et si qui in utroque officio palatinorum
comitatensium singularumve urbium et officio admissionum et castrensis sacri
palatii militant, privilegia volumus habere, ut nec ipsi nec filii nec nepotes eorum
ad honores vel munera municipalia devocentur. * const. a. rufino pp. * <a
319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.12.28.2.1:
Imperator Constantinus
Quibus
omnibus condonamus, ne exactorum vel turmariorum, quos capitularios vocant,
curam subeant vel obsequium temonariorum vel pentaprotiae aut etiam tironis
praestationem agnoscant. <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et
licinio c. conss.>
CJ.12.28.2.2:
Imperator Constantinus
Nam
beneficiis nostris ita digni sunt, ut etiam censualibus vel personalibus vel
corporalibus muneribus liberentur et habeant castrense peculium, sive adhuc
palatium observant sive optata quiete donati sunt. <a 319 d. v k. mai.
sirmio constantino a. v et licinio c. conss.>
CJ.12.28.2.3:
Imperator Constantinus
Quibus
omnibus privilegiis coniungimus agentes in rebus, licet militaribus videantur
esse subnixi. <a 319 d. v k. mai. sirmio constantino a. v et licinio c.
conss.>
CJ.12.28.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Ex
aula nostra decedentes viri ab omnibus iniunctis habeantur immunes:
numerariorum fastus vel rapaces quaestus tamquam experientes et idonei non
patiantur. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio pp. * <a 381 d. iii
non. febr. constantinopoli eucherio et syagrio vv. cc. conss.>
CJ.12.28.4pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Omnes,
qui in palatio militando diversis actibus paruerunt, in tantum eius dignitatis,
cuius meruerint missionem, obtinere noverint insignia, ut his omnibus praeferantur
in ordine atque concessu, qui posteriore tempore regendas provincias
dignitatesque susceperint palatinas. * grat. valentin. et theodos. aaa. et
arcad. a. ad pinianum pu.* <a 386 d. prid. non. iul. mediolani. acc. iiii k.
sept. honorio np. et euodio conss.>
CJ.12.28.4.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
quis autem temeraria usurpatione violare statuta temptaverit, sacrilegii poenam
sustineat. <a 386 d. prid. non. iul. mediolani. acc. iiii k. sept. honorio
np. et euodio conss.>
CJ.12.29.0.
De privilegiis scholarum.
CJ.12.29.1pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Viris
spectabilibus comitibus scholarum verberandi regradandive senatores ac
ducenarios licentiam denegamus. ea namque, quae tali commotione digna sunt, ad
tuae sublimitatis volumus referri notitiam. * theodos. et valentin. aa.
phlegetio com. et mag. off. * <a 441 d. xv k. mai. constantinopoli cyro vc.
cons.>
CJ.12.29.1.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Insuper
etiam domesticos eorum non senatores vel ducenarios centenariosve fieri
decernimus: poena quinque librarum auri plectendo, quisquis hanc divinam
iussionem excesserit, scrinio vero barbarorum, si tale quid vel attemptari
passum fuerit vel attemptatum contra leges non suggesserit, decem librarum auri
condemnatione percellendo. <a 441 d. xv k. mai. constantinopoli cyro vc.
cons.>
CJ.12.29.1.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Illud
etiam observari non sine ratione conveniet, ne is, cui domestici officium per
militiae gradum vel quinquennii tempus interdici censuimus, familiaritate
comitis simulata rem prohibitam alio nomine valeat usurpare. <a 441 d. xv k.
mai. constantinopoli cyro vc. cons.>
CJ.12.29.2pr.:
Imperatores Leo, Zeno
Hac
lege decernimus, ut, qui in singulis scholis militant quique post emensa
stipendiorum curricula ad primiceriorum gradum pervenerint et adorata nostrae
divinitatis purpura virorum clarissimorum comitum meruerint dignitatem, tam
cingulo quam privilegiis omnibus sibimet competentibus perfruantur ac deinceps
usque ad finem vitae foro tuae celsitudinis tantummodo subiaceant nec ex
alterius cuiuslibet sententia civile subire litigium compellantur. * leo et
zeno aa. eusebio mag. off. * <a 474 >
CJ.12.29.2.1:
Imperatores Leo, Zeno
In
criminalibus sane controversiis et in publicis tributis et adversus tales viros
provincias moderantium congruam iurisdictionem volumus observari, ne sub
praetextu concessi privilegii vel flagitiorum crescat auctoritas vel publica
vacillet utilitas. <a 474 >
CJ.12.29.3pr.:
Imperator Zeno
Quotiens
super causa civili vel etiam criminali, ex sententia videlicet iudicii tui
culminis, scholares vel eorum coniuges, sive adhuc vivent mariti sive post
mortem eorum in viduitate constitutae sunt, matresve eorum in viduitate
permanentes aut liberi, qui non specialiter alterius iudicis iurisdictioni
subiectam condicionem sortiti sunt, et servi ad eos pertinentes conveniuntur,
minime eos easve extranei fideiussoris exactione vexari, sed pro consuetudine
vetustissima et iugiter observata numerarium suae scholae fideiussorem praebere
iubemus. * zeno a. longino mag. off. * <a x >
CJ.12.29.3.1:
Imperator Zeno
Hoc
videlicet observando, ut in criminalibus causis quinque alios primates ex
triginta viris, a primicerio usque ad tricesimum retro numerandis una cum
numerario, volentes scilicet et non recusantes, praebeant fideiussores, aut
recusantibus quinque sicut dictum est viris extraneus in criminibus tantummodo
publicis fideiussor una cum numerario praebeatur: ita ut exsecutoribus non
amplius ab his quam unus solidus, sive per se sive per procuratorem respondere
maluerint, praebeatur. <a x >
CJ.12.29.3.1a:
Imperator Zeno
In
subeundis autem cognitionalibus certaminibus, quotiens causa fuerit arbitro
delegata, pro contestatione litis unum solidum et pro definitione ab arbitro
recitanda alterum unum et nihil amplius dari decernimus. <a x >
CJ.12.29.3.2:
Imperator Zeno
Quod
si causa in iudicio tui culminis ab ipsa contestatione litis vel relatione
iudicis aut appellatione interposita ventilatur, pro inducenda cognitione non
amplius quam tres solidos, et chartarum vel recitandorum in cognitionibus
instrumentorum nomine, editionis quin etiam gestorum duos tantummodo solidos
dabunt. <a x >
CJ.12.29.3.3:
Imperator Zeno
Quotiens
sane apud viros clarissimos provinciarum moderatores, ex delegatione scilicet
sententiae tuae magnitudinis, contra viros fortissimos scholares vel eorum
coniuges vel liberos vel servos cognitio celebretur, non amplius quam dimidiam
partem consuetorum sumptuum praeberi decernimus. <a x >
CJ.12.29.3.3a:
Imperator Zeno
Hoc
etiam adiciendo, ut, qui acceptis commeatibus ad provincias profecti fuerint ,
usque ad quinque mensium spatium, intra quod ipsis erit remeandi licentia,
nullam penitus actionem, super civili videlicet negotio ( exceptis criminibus et
tributariis functionibus) sustineant. <a x >
CJ.12.29.3.3b:
Imperator Zeno
Ne
tamen ibi quoque, post quinque scilicet commeatus menses, ex sententia iudicii
tuae magnitudinis conventi in exigendis fideiussoribus aliquod sentiant
detrimentum, iuratoriae eos cautioni iubemus committi. <a x >
CJ.12.29.3.4:
Imperator Zeno
Quotiens
autem ex verbis et sine ulla scriptis prolata sententia idem fortissimi
scholares vel eorum matres seu coniuges, ut dictum est, aut liberi vel servi
moneantur, nihil ipsa exsecutione sportularum nomine penitus eos vel eorum
matres seu coniuges aut liberos secundum superius datam distinctionem vel
servos praebere decernimus. <a x >
CJ.12.29.3.5:
Imperator Zeno
Sed si
talis sit negotii vilitas, ut etiam sine scriptis, consentientibus videlicet
partibus, super ea possit cognosci, expectato sine scriptis, sicut dictum est,
habendae cognitionis eventu, si deteriorem calculum reportaverint, sportularum
nomine unum tantummodo solidum exsecutori praestabunt. <a x >
CJ.12.29.3.6:
Imperator Zeno
Sin
vero causae qualitas in scriptis habendam cognitionem flagitaverit, in hoc
necesse est casu interlocutione in scriptis proferenda ea, quae superius de
quantitate sportularum decidendarumque cognitionum disposita sunt, observari.
<a x >
CJ.12.30.0.
De castrensi omnium palatinorum peculio.
CJ.12.30.1pr.:
Imperator Constantinus
Omnes
palatinos, quos edicti nostri iam dudum certa privilegia superfundunt, rem , si
quam, dum in palatio nostro morantur, vel si parsimonia propria quaesierint vel
donis nostris fuerint consecuti, ut castrense peculium habere praecipimus. quid
enim tam ex castris est, quam quod nobis consciis ac prope sub conspectibus
nostris adquiritur? * const. a. ad severum pu. * <a 326 pp. x k. iun.
constantino a. vii et constantio c. conss.>
CJ.12.30.1.1:
Imperator Constantinus
Sed
nec alieni sunt a pulvere et labore castrorum, qui signa nostra comitantur, qui
praesto sunt semper actibus, quos intentos eruditis studiis itinerum prolixitas
et expeditionum difficultas exercet. <a 326 pp. x k. iun. constantino a. vii
et constantio c. conss.>
CJ.12.30.1.2:
Imperator Constantinus
Ideoque
palatini nostri, qui privilegiis edicti uti potuerunt, peculia sua praecipua
retineant, quae, dum in palatio constituti sunt, aut labore, ut dictum est ,
proprio aut dignatione nostra quaesierint. <a 326 pp. x k. iun. constantino
a. vii et constantio c. conss.>
CJ.12.31.0.
De equestri dignitate.
CJ.12.31.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Equites
romanos secundum gradum post clarissimatus dignitatem obtinere iubemus. *
valentin. et valens aa. ad mamertinum pp. * <a 364 d. prid. k. nov.
philippopoli divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.12.32.0.
De perfectissimatus dignitate.
CJ.12.32.1:
Imperator Constantinus
Codicillis
perfectissimatus fruantur, qui impetraverint, si abhorreant a condicione
servili vel fisco aut curiae obnoxii non sint vel si pistores non fuerint vel
non in aliquo negotio constiterint nec sibi honorem venali suffragio emerint
nec rem alicuius administraverint. * const. a. ad paternum valerianum. * <a
x>
CJ.12.33.0.
Qui militare possunt vel non et de servis ad militiam vel dignitatem
adspirantibus et ut nemo duplici militia vel dignitate et militia simul utatur.
CJ.12.33.1:
Imperatores Severus, Antoninus
Si
militiae nomen dare vultis, offerte vos his qui probandi ius habent. non autem
ignoratis eos, qui litis causa militiam appetierunt, postulantibus adversariis
solvi sacramento solere. * sev. et ant. aa. antonio suo salutem. * <a x>
CJ.12.33.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Non
tantum decurionum filiis, sed omnibus in fraudem civilium munerum nomina
armatae militiae dantibus fraudem prodesse displicuit. * diocl. et maxim. aa.
valerio mil. * <a x>
CJ.12.33.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Cura
pervigili observare debebit sublimitas tua, ne coloni vel saltuenses aut ultro
se offerentes ad militiam suscipiantur armatam aut cogantur inviti. * arcad. et
honor. aa. pulchro mag. utr. mil. * <a x >
CJ.12.33.4:
Imperator Leo
Omnes
omnino curialis vel cohortalis condicionis constituti nullam armatam militiam
in posterum adripiant. * leo a. dioscoro pp. * <a 472 ? >
CJ.12.33.5pr.:
Imperator Justinus
Eis
quidem, quibus indultum hactenus demonstratur, quo binis aut ternis pluribusve
mereantur cingulis non coniunctis e prisca consuetudine, sed absectis atque
discrepantibus, detur electio, quem retinendum sibi potius censeant, quem
deserendum cognoscant, ut in eo quod optaverint firmiter maneant, eo quod
despexerint sine dubitatione reppellantur. * iustinus a. licinio mag. off. *
<a 524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et opilione
conss.>
CJ.12.33.5.1:
Imperator Justinus
In
posterum vero nemini prorsus facultas pateat eodem tempore plus quam unius ordinis
nomen adfectare, interdicendis in commune cunctis ut dictum est binis
pluribusve militiis, nec dignitatem coniungere cuilibet alii cingulo
concedendis, ut et qui supplicandum de re vetita nobis existimaverint, poena
decem librarum auri pro temeritate quamvis infructuosa plectantur, et qui
susceperint iussionem augustam per subreptionem elicitam, quod nonnumquam
contingit, decem librarum auri multa feriantur: scriniis etiam nec non
officiis, quorum haec intersit, si non restiterint et hanc pragmaticam legem
obiecerint, decem librarum auri dispe ndio puniendis. <a 524 d. viii k. ian.
constantinopoli iustino a. iterum et opilione conss.>
CJ.12.33.5.1a:
Imperator Justinus
Si
quid autem contra haec perpetretur, sciant omnes, quod extra concessum admissum
est aut actum fuerit vel notis conscriptum publicis, simile habeatur, ac si nec
impetratum nec pronuntiatum omnino nec insertum esset ullis matriculis. <a
524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et opilione conss.>
CJ.12.33.5.2:
Imperator Justinus
Scituris
etiam omnibus, qui merentes in ordinibus armatis sive civilibus administrandas
provincias seu regendos quoslibet numeros vel iam sunt seu de cetero fuerint
iussione nostra sortiti et, ut servetur eis gradus, augusta promeriti
sanctione, parem indulgendam sibi licentiam, postquam deposuerint
sollicitudinem, aut in priore cingulo protinus persistendi, nullo vindicando
titulo dignitatis, quem sollicitudo media praestiterint, aut retinendi
splendorem, quem adquisierint administrationis obtentu, verum priore cingulo
desistendi. <a 524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et
opilione conss.>
CJ.12.33.5.3:
Imperator Justinus
Monente
tamen innata nobis clementia liberum esse cunctis prospeximus, si militia, qua
decedendum est, inter eas habetur, quas volentibus licet distrahere, et in
alios eam conferendi et pretia consequendi, prout in isdem agminibus consuevit
hactenus. <a 524 d. viii k. ian. constantinopoli iustino a. iterum et
opilione conss.>
CJ.12.33.5.4:
Imperator Justinus
Excipiendis
videlicet nec deducendis in hanc perpetuo conservandam legem pragmaticam eis,
qui binas militias simul compositas et sociali nexas consortio fuerint
adsecuti, ut in viris dicatissimis scholaribus atque candidatis fieri moris est
nec non in viris devotis laterculensibus et pragmaticariis vel a secretis
contigit, quos memorialium etiam aut agentum in rebus adornat cingulus, et si
qui simili stipendiorum iunguntur copula. <a 524 d. viii k. ian.
constantinopoli iustino a. iterum et opilione conss.>
CJ.12.33.6pr.:
Imperator Justinianus
Super
servis, qui postea ad quandam militiam adspirare temptaverint vel scientibus
vel ignorantibus dominis, praecipimus, si quidem ignorantibus his eam
meruerint, licere dominis adire competentem iudicem et suam ignorantiam eo,
quod contrarium minime probatur, ostendere eoque modo spoliatos eos militia in
suum dominium trahere: sin vero scientibus his servi militaverint, cadere
quidem eos non tantum dominio eorum, sed etiam omni patronatus iure, illos vero
ingenuos effectos, si quidem utiles ad militiam eis datam visi fuerint, in ea
durare, sin vero minime idonei sint, ea privari. * iust. a. menae pp. * <a
529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>
CJ.12.33.6.1:
Imperator Justinianus
Super
illis autem servis, qui iam militarunt et adhuc in eadem militia perseverant,
licentiam dominis damus intra triginta dierum spatium ab eo tempore
connumerandorum, quo praesens sanctio divulgata fuerit, vel nostram adire
clementiam vel competentes iudices et suam innocentiam commendare eosque in
suum recipere dominium. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio
cons.>
CJ.12.33.6.2:
Imperator Justinianus
Quo
tempore transacto simili modo tam dominio quam omni patronatus iure cadere eos
necesse est. <a 529 d. viii id. april. constantinopoli decio cons.>
CJ.12.33.7pr.:
Imperator Justinianus
Si
quis servum suum dignitatem habere, quemadmodum militiam, fuerit passus,
spolietur et dominio servi et iure, quod pervenit ad patronos. * iust. a.
iohanni pp. * <a 531 d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv.
cc.>
CJ.12.33.7.1:
Imperator Justinianus
Cui
enim ferendum est homines a nostra manu donationes accipientes adhuc inter
servos haberi et forte cum suis dominis nostram purpuram adorantes? <a 531
d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.12.33.7.2:
Imperator Justinianus
In his
itaque casibus, in quibus non militia, sed dignitas volentibus dominis servis
adquiritur, eadem iura reserventur, quae antea posita sunt, ne videatur nostra
sanctio aliquid habere imperfectum. <a 531 d. k. sept. post consulatum
lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.12.33.7.3:
Imperator Justinianus
Sciant
autem domini ad exemplum praeteritae nostrae constitutionis, quae de huiusmodi
servis loquitur, quod, nisi hoc intra triginta dies, ex quo hoc eis fuerit
notum, manifestaverint et competentem iudicem adierint et spoliare eos
dignitatibus curaverint, dominium eorum et ius patronatus amittant, nobis
deliberantibus, postquam dominio fuerint servi liberati et inter ingenuos
connumerati, si oportet eos habere dignitatem vel ea quasi indignos spoliari.
<a 531 d. k. sept. post consulatum lampadii et orestis vv. cc.>
CJ.12.34.0.
Negotiatores ne militent.
CJ.12.34.1pr.:
Imperator Justinianus
Eos,
qui vel in hac alma urbe vel in provinciis cuidam ergasterio praesunt, militare
de cetero prohibemus, exceptis argenti distractoribus, qui in hac alma urbe
negotiantur. * iust. a. menae pp. * <a 528-529>
CJ.12.34.1.1:
Imperator Justinianus
Hos
enim utpote omnium contractibus utiles armata quidem militia penitus abstinere
sancimus, aliam vero quamcumque sine metu praesentis sanctionis posse sibi
adquirere. <a 528-529>
CJ.12.34.1.2:
Imperator Justinianus
Si qui
vero negotiatores, quos omni militia prohibuimus, iam militarunt, licentiam eis
damus negotiationem quidem relinquere, militiam vero retinere, scientibus quod,
si postea negotiantes appareant, militia privabuntur. <a 528-529>
CJ.12.34.1.3:
Imperator Justinianus
Quod
et in argenti distractoribus huius almae urbis, si armatam militiam iam sortiti
sunt, tenere volumus, ut relicta negotiatione liceat eis in eadem militia
durare. <a 528-529>
CJ.12.34.1.4:
Imperator Justinianus
Negotiantes
etenim post hanc sanctionem huiusmodi militia privabuntur: illis, qui ad
armorum structionem suam professionem contulerint, minime prohibendis ad
competentem suae professionis venire militiam et huiusmodi negotiationem nihilo
minus retinere. <a 528-529>
CJ.12.35.0.
De re militari.
CJ.12.35.1:
Imperator Antoninus
Stipendia
et donativa temporis, quo apud hostes fuisse te dicis, restitui tibi
postliminio regresso restitutoque non iure desideras. * ant. a. annaeo mil. *
<a x>
CJ.12.35.2:
Imperator Antoninus
Viginti
stipendia si implestis, sordida munera militiae vobis non indicentur. * ant. a.
mil. cohortis primae. * <a xxx >
CJ.12.35.3:
Imperator Antoninus
Milites
ignominia missi, cum infamia notantur, nullis honoribus, qui integrae
dignitatis hominibus deferri solent, uti possunt. habeant autem morandi ubi
velint potestatem, praeterquam in eis locis, quibus specialiter arcentur. *
ant. a. iuliano. * <a xxx >
CJ.12.35.4:
Imperator Alexander Severus
Defunctorum
in desertione bona confiscari divus marcus et antoninus pater meus constituit.
* alex. a. attico. * <a xxx >
CJ.12.35.5pr.:
Imperator Gordianus
Cum
adlegatis septem annos in desertione egisse maritum sororis vestrae et
indulgentia nostra esse restitutum, non recte desideratis, ut id tempus, ac si
in castris fuerit, habeatur. * gord. a. valentino et aliis mil. * <a xxx
>
CJ.12.35.5.1:
Imperator Gordianus
Proinde
excepto eo tempore, quod ad desertores pertinet, restitutus nostra indulgentia
residuo militare debebit: ideoque nec stipendia temporis, quo in desertione
fuerit, exigere poterit. <a xxx >
CJ.12.35.6:
Imperator Gordianus
Semel
causaria missis militibus instauratio non solet concedi obtentu recuperatae
valitudinis melioris, quando non temere dimittantur, nisi quos constet medicis
denuntiantibus et iudice competente diligenter etiam investigante vitium
contraxisse. * gord. a. bruto mil. * <a xxx >
CJ.12.35.7:
Imperator Gordianus
Frustra
vereris, ne nota, quae propter delictum militare intercessit, existimationem
tuam iam veterani laesisse videatur, maxime cum nec ex eo delicto, quod et in
paganorum potest cadere personam, notatos milites post missionem placuerit esse
famosos. * gord. a. domno veterano. * <a xxx >
CJ.12.35.8:
Imperator Philippus
Causaria
missus nulla existimationis macula adspergitur. * philipp. a. et philipp. c.
maccio. * <a xxx >
CJ.12.35.9:
Imperator Constantinus
Si
quis barbaris scelerata factione facultatem depraedationis in romanos dederit ,
vel si quis alio modo factam diviserit, vivus amburatur. * const. a. et c.
aelio pp. * <a 323 d. iiii k. mai. severo et rufino conss.>
CJ.12.35.10:
Imperator constans
Quicumque
militum ex nostra auctoritate familias suas ad se venire meruerint, non amplius
quam coniugia liberos, servos etiam de peculio castrensi emptos neque
adscriptos censibus ad eosdem excellentia tua dirigi faciat. * constans a.
titiano pp. * <a 349 d. iii k. iun. limenio et catullino conss.>
CJ.12.35.11:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Tribuni
vel milites nullam evagandi per possessiones habeant facultatem: cum signis
propriis in mansionibus solitis ac publicis maneant: aut si quis tam necessaria
scita contempserit, de eo ac tribuno eius ad nostram scientiam rectorum ac
defensorum relationibus protinus referatur, quatenus severissime in eos
animadvertatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. cynegio pp. * <a 384 d.
iiii id. april. constantinopoli ricomere et clearcho conss.>
CJ.12.35.12:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Cum
supra virentes fluminum ripas omnis legionum multitudo consistit, id provida
auctoritate decernimus, ut nullus omnino immundo fimo sorditatis fluentis
commune poculum polluat, neve abluendo equorum sudore deproperus publicos
oculos nudatus incestet, sed procul a cunctorum obtutibus in inferioribus
partibus fluviorum hoc ipsum faciat. * theodos. arcad. et honor. aaa. ricomeri
com. et mag. utr. mil.* <a 391 d. vi k. iun. vincentiae tatiano et symmacho
conss.>
CJ.12.35.13pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nemo
miles ex his, qui praesentes divino obsequio nostrae clementiae deputati sunt
et qui in hac esse urbe praesente comitatu concessi sunt quive de aliis numeris
vel legionibus sunt, vel sibi vacet vel aliena obsequia sine nutu principali
peragere audeat. qui autem in huiusmodi facinore fuerint convicti, militia
exuti poenas consentaneas luere compellantur: ii autem, qui in privato obsequio
militem retinere fuerint reperti, quinque libris auri multae nomine feriantur.
* arcad. et honor. aa. romuliano pu. * <a 398 d. k. febr. constantinopoli
honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.12.35.13.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Sin
vero quisquam missus a numero vel a tribuno ad comitatum serenitatis nostrae
pervenerit ( aliter enim eos hoc facere vetamus), ilico se viris illustribus
comitibus, sub quorum regimine constituti sunt, offerre festinet et causas profectionis
exponat, ut et responsum caeleste mereatur et citam remeandi accipiat
facultatem. <a 398 d. k. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano
conss.>
CJ.12.35.13.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quos autem milites per provincias relictis propriis numeris passim vagari
praesides earum cognoverint, correptos faciant custodiri, donec de his
clementiae nostrae auribus intimetur et, quid fieri oporteat, decernamus. <a
398 d. k. febr. constantinopoli honorio a. iiii et eutychiano conss.>
CJ.12.35.14pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Contra
publicam utilitatem nolumus a numeris ad alios numeros milites nostros
transferri. sciant igitur comites vel duces, quibus regendae militiae cura
commissa est, non solum de comitatensibus ac palatinis numeris ad alios numeros
milites transferri non licere, sed ne ipsis quidem seu de comitatensibus
legionibus seu de riparensibus castricianis ceterisque cuiquam eorum
transferendi militem copiam attributam, nisi hoc augusta maiestas publicae
utilitatis gratia fieri iusserit: quia honoris augmentum non ambitione, sed
labore ad unumquemque convenit devenire. * arcad. et honor. aa. stilichoni mag.
mil. * <a 400 d.Xiiii k.April.Mediolani stilichone et aureliano conss.>
CJ.12.35.14.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quod
si contra fecerint, per singulos milites singulas auri libras a se noverint
exigendas. <a 400 d.Xiiii k.April.Mediolani stilichone et aureliano
conss.>
CJ.12.35.15pr.:
Imperator Leo
Milites,
qui a re publica armantur et aluntur, solis debent publicis utilitatibus
occupari nec agrorum cultui et custodiae animalium vel mercimoniorum quaestui ,
sed propriae muniis insudare militiae. * leo a. aspari mag. mil. * <a 458
d.Prid.Non.Iul.Constantinopoli leone a.Cons.>
CJ.12.35.15.1:
Imperator Leo
Nullam
praeterea ex militibus posthac praedictis obsequiis vacare magnitudo tua
patiatur, sed frequentes esse in numero suo iubeat, ut armorum quotidiano
exercitio ad bella se praeparent. <a 458 d.Prid.Non.Iul.Constantinopoli
leone a.Cons.>
CJ.12.35.15.2:
Imperator Leo
Quod
si quis ex militaribus iudicibus ullos militum tam divinis quam regiis vel
privatis domibus ac possessionibus diversisque aliis obsequiis contra
interdictum serenitatis nostrae crediderit deputandos, sciat ab eo, qui contra
vetitum fecerit, et ab eo, qui ausus accipere militem fuerit, per singulos
milites singulas libras auri protinus exigendas. <a 458
d.Prid.Non.Iul.Constantinopoli leone a.Cons.>
CJ.12.35.16:
Imperator Leo
Militares
viros civiles curas adripere prohibemus, aut si aliquam huiusmodi
sollicitudinem forte susceperint, et militia statim et privilegiis omnibus
denudari decernimus: formidantibus his motum nostrae serenitatis, qui
temeritate saluberrimis statutis obviam ire temptaverint. * leo a. dioscoro pp.
* <a xxx >
CJ.12.35.17pr.:
Imperator Zeno
Neminem
in ullo numero equitum vel peditum vel in quolibet limite sine nostri numinis
sacra probatoria in posterum sociari concedimus, consuetudine quae hactenus
tenuit antiquata, quae magisteriae potestati vel ducibus probatorias militum
facere vel militibus adiungere licentiam tribuebat, ut ii tantum in numeris vel
in limitibus militent, qui a nostra divinitate probatorias consequuntur. * zeno
a. marciano mag. mil. * <a 472? >
CJ.12.35.17.1:
Imperator Zeno
Viros
autem eminentissimos pro tempore magistros militum nec non etiam viros
spectabiles duces, si supplere numeros pro his qui fatalibus sortibus
decrescent necessarium esse putaverint, veritate discussa per suggestionem suam
nostrae mansuetudini declarare, qui et quanti et in quo numero vel limite
debeant subrogari, ut ita demum, prout nostrae sederit maiestati, divina
subnotatione subnixi militiam sortiantur; officio, quod tuae sublimitatis
actibus obsecundat, centum librarum auri dispendio feriendo, si ex aliqua
parte, quae statuit nostra serenitas, fuerint violata. <a 472? >
CJ.12.35.18pr.:
Imperator Anastasius
Tam
collatores et provinciales quam fortissimos milites prout oportet gubernari
minimeque laesionem aliquam seu dispendium perpeti properantes necessarium esse
perspeximus dicatissimos milites, qui de diversis praesentalibus numeris per
orientis partes noscuntur consistere, virorum spectabilium ducum iussionibus
oboedire, ut, quidquid emerserit, quod pro communi securitate curandum est, hoc
protinus utpote militari praesidio in proximis locis constituto competens
possit mereri remedium: ita videlicet, ut etiam agentibus causas tam
criminaliter quam civiliter praefati milites iam non apud magnificam
magisteriam per orientem potestatem vel ex sententiis seu praeceptionibus eius,
sed per interlocutiones seu dispositiones tam excelsae tuae sedis, sub cuius
iurisdictione consistunt, quam eorundem ducum respondeant. * anastas. a.
iohanni mag. mil. praesentalium. * <a 492 d. k. ian. constantinopoli
anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.1:
Imperator Anastasius
Eo
scilicet observando, ut ad responsum, qui de officio tuae sublimitatis huc
usque ad praedictam magisteriam per orientem potestatem moris erat destinari,
viris spectabilibus ducibus inhaesurus mittatur tam per se quam per adiutores
suos eosdem iudices observare et iussiones eorum implere curaturus: licentia ei
non deneganda, etiam ad responsum, qui de officio alterius viri excelsi
magistri militum praesentalis pro hac nostra dispositione destinatur, in locis,
in quibus apparitionis tuae sublimitatis ad responsum non contigerit reperiri,
suam sollicitudinem pro emergentibus maxime causis peragere. <a 492 d. k.
ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.1a:
Imperator Anastasius
Cuius
etiam illi qui de altero officio mittendus est praebemus facultatem, ut non
tantum per adiutores suos, id est ad responsum, sed etiam invicem se adiuvando
nec publicis nec privatis causis vel exsecutionibus abesse videantur. <a 492
d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.1b:
Imperator Anastasius
Ad
singulos etenim duces ad responsum de apparitionibus vestris non prospeximus
oportere destinari, ne per multitudinem eorum qualibet machinatione damna
contra milites nostros augeri contingat. <a 492 d. k. ian. constantinopoli
anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.2:
Imperator Anastasius
Ut
autem omnifariam tam publicae commoditati quam fortissimis prospiciatur
militibus, sportularum nihilo minus exactionem merito censuimus moderandam. et
iubemus nec ipsis ad responsum nec adiutoribus eorum pro criminalibus seu
civilibus causis, etsi ex publicis causis descendere vel ad publicam causam
pertinere dicantur, licere aliquid plus quam unum solidum a singulis vel nolentibus
vel spontanea voluntate offerentibus suscipere militibus, ita ut, si
universitas numeri seu principiorum monenda sit, duplicata quantitate
tantummodo sportulas accipiant: in his etenim causis nec plures quam duos
primates, quorum nomina semel ac primum gestis intervenientibus fuerint
publicata, patimur conveniri, syndico videlicet, prout consuetudo deposcit
legibusque cautum est, ordinando. <a 492 d. k. ian. constantinopoli
anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.2a:
Imperator Anastasius
Hoc
quoque adiecto, ut pro omnibus quibuslibet expensis ingressus in iudicio
duciano faciendi unum tantum solidum nihilque amplius milites vel syndici
litigantes dependere compellantur, ut huiusmodi solacium ad commodum ad
responsum et eius adiutorum et exceptorum proficiat: nihil sibi usurpare vel
suo nomine poscere vel viris devotis principibus, qui ducianum observant
iudicium, vel duciana apparitione de praefatis litibus concedendis: ita
videlicet, ut super litis expensis in personis etiam eorum, quicumque milites
pulsare maluerint, eadem forma servetur. <a 492 d. k. ian. constantinopoli
anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.3:
Imperator Anastasius
Erit
autem arbitrii atque aestimationis virorum spectabilium ducum pro qualitate
negotiorum vel quantitate, quae devotissimis militibus ab adversariis eorum
ingeritur, vel suam audientiam interponere litigiis vel eorum discussionem
dicatissimis principiis seu arbitris in locis degentibus committere. <a 492
d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.4:
Imperator Anastasius
Quibus
viris spectabilibus ducibus et eos observantibus ad responsum seu adiutoribus
eorum curae sit, si quando ad eosdem duces milites fuerint arcessiti vel de
locis in quibus constituti sunt movere praecepti, ne quolibet modo curiales seu
collatores quibusdam adficiantur dispendiis, ita scilicet, ut pro militibus
inspiciendis, quandocumque voluerint viri spectabiles duces etiam praesentales
devotissimos milites adhibere, non immodicam multitudinem eorum tempore pacis
convocare procurent. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo
conss.>
CJ.12.35.18.5:
Imperator Anastasius
Sin
vero etiam necessitate poscente milites ad alia perveniant loca, laesionibus
contra curiales seu collatores nihilo minus modis omnibus abstineant. <a 492
d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.5a:
Imperator Anastasius
Et si
tam eundo quam redeundo triginta tantum dies oportet eos proficisci, ipsi suas
expensas sibi praebendas collatoribus seu curialibus minime praegravandis
suscipere non cessent: sin autem ulteriore tempore in aliis locis necesse sit
eos commorari, expensas eis ulterioris ut dictum est temporis, ad quae
pervenerint loca, ministrari. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a.
et rufo conss.>
CJ.12.35.18.6:
Imperator Anastasius
Quoniam
vero comperimus quosdam temerario atque iniquo proposito anteriore tempore
certos e memoratis militibus tam in iudicio sublimitatis tuae quam apud
excelsam magisteriam per orientem potestatem in accusationem deduxisse et eos
eodem tempore ad diversa quoque protraxisse iudicia diversasque super isdem
personis isdemque causis et negotiis prolatas fuisse sententias, ne postea
nihilo minus tantae contra milites nostros insidiae tantaque confusio
querellis, quas eis ingeri contingit, generetur, nemini licere apud sedem
magnitudinis tuae accusatione contra militem seu milites praesentales deposita
conventioneque oblata eundem vel eosdem milites criminaliter seu civiliter per
iussionem virorum spectabilium ducum inquietare, antequam negotium ex priore
actione prioreque conventione finem legitimum sortiatur. <a 492 d. k. ian.
constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.6a:
Imperator Anastasius
Idemque
versa vice observari, ut, si quidam miles seu milites praesentales iussione
viri spectabilis ducis incusati ac moniti fuerint, licentia denegetur agenti
postulationem seu accusationem in iudicio tuae sublimitatis contra eundem
militem vel eosdem milites deponere. <a 492 d. k. ian. constantinopoli
anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.6b:
Imperator Anastasius
Nec si
eundem vel eosdem tam criminaliter quam civiliter obnoxios esse firmaverit,
facultatem eidem agenti superesse separatis intentionibus suis pro criminalibus
quidem iudicium tuae celsitudinis, pro civilibus autem viri spectabilis ducis
seu versa vice occupare. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et
rufo conss.>
CJ.12.35.18.7:
Imperator Anastasius
Si
quis vero ad huiusmodi tam audacissimum tamque aequitati contrarium conamen
prosiluerit, eum pro pecuniariis quidem negotiis iactura litis et damnorum quae
vitio eius contigerunt solutione percelli, pro criminalibus autem quasi
calumniatorem convictum legum aculeos sentire. <a 492 d. k. ian.
constantinopoli anastasio a. et rufo conss.>
CJ.12.35.18.8:
Imperator Anastasius
Dispositiones
autem ante latas non ad imminuendam potestatem magisteriae per orientem
administrationis, sed pro tuitione locorum ac securitate publica noscimur
praestitisse, cum non dubium sit ipsos etiam duces, quibus fortissimi
praesentales milites parare praecepti sunt, sub eadem excelsa potestate esse
constitutos. <a 492 d. k. ian. constantinopoli anastasio a. et rufo
conss.>
CJ.12.36.0.
De castrensi peculio militum et praefectianorum.
CJ.12.36.1pr.:
Imperator Alexander Severus
Si in
potestate tua filius tuus fuit eo tempore, quo quaedam nomine eius emisti, ea
tua esse non dubitatur. * alex. a. prisciano. * <a 223 pp. id. nov. maximo
ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.1.1:
Imperator Alexander Severus
Peculio
autem castrensi cedunt res mobiles, quae eunti in militiam a patre vel a matre
aliisve propinquis vel amicis donatae sunt, item quae in castris per occasionem
militiae quaeruntur. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.1.2:
Imperator Alexander Severus
In
quibus sunt etiam hereditates eorum, qui non alias noti esse potuerunt nisi per
militiae occasionem, etiamsi res immobiles in his erunt. <a 223 pp. id. nov.
maximo ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.1.3:
Imperator Alexander Severus
Matris
autem hereditas, quamvis in militia delata sit, ad peculium castrense non
pertinet. <a 223 pp. id. nov. maximo ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.1.4:
Imperator Alexander Severus
In
castrensi vero peculio praedium donatum non esse constat, quamvis empta ex
castrensi peculio praedia eius condicionis efficiantur. <a 223 pp. id. nov.
maximo ii et aeliano conss.>
CJ.12.36.2:
Imperator Alexander Severus
Filius
familias alienationem nullius rei sine voluntate patris habet, nisi si
castrensi peculium habeat. * alex. a. felici. * <a 224 pp. viii k. iul.
iuliano et crispino conss.>
CJ.12.36.3:
Imperator Alexander Severus
Errat,
qui tibi persuasit, quod nexu paternae potestatis iure sacramenti solutus es.
manent enim nihilo minus milites in potestate parentium, sed peculium castrense
proprium habent nec in eo ius ullum patris est. * alex. a. feliciano mil. *
<a 224 pp. iii id. oct. iuliano et crispino conss.>
CJ.12.36.4pr.:
Imperator Gordianus
Cum
adlegas te a fratre tuo eodemque commilitone in isdem castris institutum
heredem, successionem eius potius ex castrensi peculio tuo quam patri cuius in
potestae es per te quaesitam videri rationis est. * gord. a. gallo mil. * <
>
CJ.12.36.4.1:
Imperator Gordianus
Etenim
peregrinationis labor sociatus commilitii eius et obeundorum munerum consortium
adfectioni fraternae nonnihilum addidisse, quin immo vice mutua cariores
invicem sibi reddidisse credendum est. < >
CJ.12.36.5:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Intellegis
filio qui militavit defuncto peculium eius penes patrem remansisse, non
hereditatem patri quaesitam. * diocl. et maxim. aa. et cc. philostrato. * <
>
CJ.12.36.6:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ius
castrensis peculii tam scriniarios quam exceptores ceterosque, qui in officio
tui culminis merendi licentiam habere noscuntur, ac si in legione prima
adiutrice nostra militent, inviolatum habere praecipimus. * theodos. et
valentin. aa. zoilo pp. * <a 444 ?>
CJ.12.37.0.
De erogatione militaris annonae.
CJ.12.37.1:
Imperator Constantius
Repetita
consuetudo monstravit expeditionis tempore buccellatum ac panem, vinum quoque
atque acetum, sed et lardum, carnem vervecinam etiam milites nostros ita solere
percipere: biduo buccellatum. tertio die panem: uno die vinum, alio die acetum:
uno die lardum, biduo carnem vervecinam. * constantius a. et iul. c.Helpidio
pp. * <a 360 d.Xvi k.Iun.Hierapoli constantio x et iuliano c.Iii conss. >
CJ.12.37.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
E
vicesimo, non amplius, lapide milites sibi iubemus paleas convectare. *
valentin. et valens aa. secundo pp. * <a 363.364 d.V k.Oct. edessa ioviano
et varroniano conss.>
CJ.12.37.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Cenaticorum
nomine milites et eorum superstantes nihil penitus a provincialibus accipere
audeant. sciant enim milites, quod oportet eos commoda sua, quae in annonarum
perceptione adipiscuntur, accipientes extrinsecus detrimentis provinciales non
adficere. * valentin. et valens aa. ad victorem mag. mil. * <a 364 d.Vi k.Ian.Bonamansione
divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.12.37.4:
Imperatores Valentinianus, Valens
Sicut
fieri per omnes limites salubri prospectione praecipimus, species annonarias
vicinioribus limitibus a provincialibus ordinabis ad castra conferri. sed in
veteranis castris constituti milites duas alimoniarum partes ibidem de conditis
sumant nec amplius quam tertiam partem ipsi vehere cogantur. * valentin. et
valens aa. et grat. a. ad auxonium pp. * <a 369 d.V non.Mai.Marcianopoli
valentiniano np.Et victore conss. >
CJ.12.37.5:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Actuarii
nisi expleto triginta dierum spatio pittacia authentica confestim tradiderint,
species, quas ex fiscalibus conditis dissimulaverint excludere vel numero cuius
ratiocinia pertractant supersederint erogare, de propriis facultatibus vel
militibus ipsis vel fiscalibus horreis adigantur inferre. * valentin. valens et
grat. aaa. ad probum pp. * <a 370.373 d.Vi id.April.Sirmio valentiniano et
valente aa.Conss. >
CJ.12.37.6:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Fortissimi
ac devotissimi milites annonas et capita singulis diebus aut certe competenti
tempore, id est priusquam annus elabatur, de horreis consequantur: aut si
perceptionem suam ac si debitam studio voluerint protelare, id, quod competenti
tempore minime perceperint, fisci nostri commodis vindicetur. * valens grat. et
valentin. aaa. ad modestum pp. * <a 377 d.Prid.Non.April.Antiochiae gratiano
a.Iiii et merobaude vc.Conss.>
CJ.12.37.7:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Nulli
militarium pro his annonis, quae in provinciis delegantur, repudiata ad tempus
specierum copia et inopiae occasione captata pretia liceat postulare: ita ut,
si quis propter anni abundantiam suscipere oblata neglexerit ac postea impositis
pro necessitate rerum pretiis repudiata taxaverit, neque id quod contra hanc
legem expetit sinatur exigere, neque id quod accipere dissimulaverit
consequatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa. rufino pp. * <a 393 d.Iii
k.Aug.Constantinopoli theodosio a.Iii et abundantio vc.Conss.>
CJ.12.37.8:
Imperatores Arcadius, Honorius
Provincialium
commodis nos convenit subvenire. ad omnium itaque numerorum sive vexillationum
aut etiam scholarum tribunos vel viros illustres comites sublimitas tua faciat
pervenire, ut meminerint fenum militibus iustis capitibus praestandum iuxta
legem divi valentiniani nec tamen ad oppidum deferendum. * arcad. et honor. aa.
hilario pp. * <a 396 d.Xvi k.Iul.Arcadio iiii et honorio iii aa. conss.>
CJ.12.37.9pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Excellentia
tua erogationis per susceptores factae modum quantitate brevium conferri
perficiat, ita ut, quo die numeris datum sit, diligentius exploretur ac, si
quid amplius actuarios vel optiones accepisse constiterit, quam brevium datorum
scriniis nostris veritas continet, memorati in duplum reddere compellantur:
susceptoribus ea summa imputanda, quam semel flagitantibus eisdem erogasse
monstraverint. * arcad. et honor. aa. * <a 398 d.Viii k.April.
constantinopoli honorio a.Iiii et eutychiano vc.Conss.>
CJ.12.37.9.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nam ad
illustres quoque magistros utriusque militiae sacri apices cucurrerunt, quibus
provida sanctione decrevimus, ut breves ante indictionis principium summa fide
ac veritate confecti ad nostra scrinia dirigantur, secundum quos a
susceptoribus erogatio celebretur. <a 398 d.Viii k.April. constantinopoli
honorio a.Iiii et eutychiano vc.Conss.>
CJ.12.37.10:
Imperatores Arcadius, Honorius
Iubemus
per omnes provincias cunctis numeris ac militibus a novembri mense de novello
vino annonam dari, quoniam veteris dispendiosa videtur erogatio. * arcad. et
honor. aa. eutychiano pp. * <a 398 d.X k.Iun.Constantinopoli honorio a.Iiii
et eutychiano vc.Conss.>
CJ.12.37.11:
Imperatores Arcadius, Honorius
Opinatoribus,
id est exactoribus militaris annonae, nullum sit cum provinciali commercium,
ita ut a iudicibus vel officio provinciali omnis summa debiti postuletur intra
anni spatium conferenda. * arcad. et honor. aa. provincialibus prov.
proconsularis.* <a 401 d.Prid.K.April.Mediolani vincentio et fravito
conss.>
CJ.12.37.12:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Septem
dierum, per quas tribuni emolumenti gratia sollemniter stillaturae nomine
consequuntur resistentes species, non aliter adaerentur, nisi ut in foro rerum
venalium distrahuntur. * arcad. et honor. et theodos. aaa. anthemio pp. * <a
406 d.V id.April. constantinopoli arcadio a.Vi et probo vc.Conss.>
CJ.12.37.13:
Imperatores Honorius, Theodosius
Lege
repetita censemus, ut, si quis militum interclusam specierum exactionem
refricare temptaverit vel adaerationes statutas ausus fuerit immutare, tam vir
spectabilis dux centum librarum auri quam etiam eius officium pari
condemnationis summa quatiatur, adiecta sacrilegii poena, quae divalium scitorum
violatores palam insequitur. * honor. et theodos. aa. anthemio pp. * <a 409
d.X k.April. constantinopoli honorio viii et theodosio iii aa. conss.>
CJ.12.37.14:
Imperatores Honorius, Theodosius
His
scholaribus, quibus laborum intuitu regendos numeros dederimus, de aerariis
annonis singulos solidos per opinatores, caballationis quoque rationem pro
administrato tempore debitam, quando militibus erogatur, sine mora praeberi
oportet vel, si quis eorum antequam accipiat in fata concesserit, quod ex
utraque causa ei debebatur, heredibus eius restituti. * honor. et theodos. aa.
constantio mag. mil. * <a 414 d.Xiii k.Dec.Constantio et constante
vv.Cc.Conss.>
CJ.12.37.15:
Imperatores Honorius, Theodosius
Annonas
omnes, quae universis officiis atque sacri palatii ministeriis et sacris
scriniis ceterisque cunctarum adminiculis dignitatum adsolent delegari, quasque
ii, qui ad earum exactionem mittuntur, pro cupiditate et libidine sua graviter
ex provincialium visceribus eruebant, ad similitudinem militum, quibus aerariae
praebentur annonae, adaerari praecipimus, ut omnibus superius designatis
emolumenta debita in pretiis dispositio culminis tui pro publica utilitate
taxatis praecipiat erogari. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a
423 d.Xvi k.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.12.37.16pr.:
Imperator Anastasius
Per
hanc divinam dispositionem iubemus eos, quibus ex officio tuae sublimitatis
militarium meritorum seu cuiuslibet praestationis committitur erogatio, in
primis iurare pro iustitiae ratione iniunctam sibi sollicitudinem peracturos. *
anastas. a. longino mag. equitum ac peditum. * <a xxx >
CJ.12.37.16.1:
Imperator Anastasius
Et
secundum praesentem saluberrimae nostrae dispositionis observationem solacium ,
sicut dictum est, publicum erogator manu sua sine ullo dolo vel fraude singulis
militibus numeret, quatenus unusquisque miles accepto per suam manum solacio
ipse cum actuario de negotiatione actuariis permissa secundum rationem agat
iustitiae. <a xxx >
CJ.12.37.16.1a:
Imperator Anastasius
Hoc
videlicet observando, ut pro singulis solidis actuario, sive statim sive post
unum duosve seu amplius annos restitutum fuerit debitum, minus quidem uno
tremisse, pro temporis scilicet brevitate, pacisci liceat. <a xxx >
CJ.12.37.16.1b:
Imperator Anastasius
Amplius
autem quam unum tremissem nullus actuarius pro quoquo tempore seu annorum
spatio pacisci penitus permittatur, nec ulla possit actuarius machinatione pro
temporis prolixitate unius quantitatem tremissis excedere. <a xxx >
CJ.12.37.16.1c:
Imperator Anastasius
Si qua
tamen inter actuarium et militem super pactione seu negotiatione tempore
erogationis emerserit dubitatio, iubemus eidem militi dandas pecunias ab
erogatore principiis dari et non secundum obtinentem hactenus consuetudinem
easdem pecunias vel ab erogatore vel ab actuario retineri, quatenus causa apud
devotissima principia propositis sacrosanctis scripturis inter actuarium et
militem tractetur, ut ex omni parte miles nullum damnum sub quacumque occasione
praeterquam id, quod eum ex iusta et permissa actuariis negotiatione debere
constiterit, patiatur. <a xxx >
CJ.12.37.16.2:
Imperator Anastasius
Super
his vero, quos datis forte commeatibus abesse contigerit, haec volumus observari,
ut pecuniae quae erogandae sunt usque ad triginta milites, quos tantummodo
datis commeatibus dimitti sacra constitutio continet, apud devotissima
principia sequestrentur, illorum scilicet tantummodo militum, quorum intra
triginta commeatales viros constitutorum actuarius tempore erogationis pittacia
utpote habita super pactione protulerit, quatenus, cum idem redierint milites,
causa apud devotissima principia secundum praefatum modum tractata utriusque
partis indemnitati similiter consuletur: non danda pro tempore tribuno licentia
triginta viris amplius sub commeatus occasione dimittere. <a xxx >
CJ.12.37.16.3:
Imperator Anastasius
Sin
vero saluberrimam constitutionem offendendo amplius quam triginta viros datis
commeatibus tribunus dimittere ausus fuerit, pecunias quidem, quae post
praefatorum triginta virorum numerum per commeatus dimissis militibus erogandae
fuerant, publicae rationi erogatur non dubitet reportandas. <a xxx >
CJ.12.37.16.4:
Imperator Anastasius
Sciat
vero tribunus praeter iam constitutas super huiusmodi facinore interminationes
sese de propriis facultatibus singulis militibus, quibus ultra numerum triginta
virorum sub nomine commeatuum eos dimittendo causam non consequendi publica
solacia dederit, quidquid ob iniquam dimissionem amiserint, soluturum. <a
xxx >
CJ.12.37.16.4a:
Imperator Anastasius
Nec
prius idem tribunus ab eodem discedat numero, nisi omnes huiusmodi milites, id
est quos post permissam triginta virorum quantitatem commeatus nomine
dimiserit, indemnes in hac parte atque illaesos reddiderit. <a xxx >
CJ.12.37.16.5:
Imperator Anastasius
Hoc
etiam adiciendo, ut sub gestorum testificatione tam decem ex devotissimis
principiis, primates eorum videlicet, quam unusquisque caput scholae iuratus
deponat, sub sua praestantia rem sicut superius dispositum est fuisse
subsecutam, et sub obtutibus suis unumquemque militem solacium suum manu sua ab
erogatoris dextera suscepisse: et huiusmodi gesta relatione a viro clarissimo
tribuno vel devotissimis principiis intra tres menses mittenda, ex quo
profectus fuerit, numerandos ad nostram referat pietatem. <a xxx >
CJ.12.37.16.6:
Imperator Anastasius
Hoc
videlicet ante omnia curando, ut pro tempore erogator, postquam datae fuerint
ex publico pecuniae, intra duos vel tres menses seu quattuor, pro qualitate
scilicet spatiorum, commissam sibi sollicitudinem erogationis non dubitet
faciendam: vel si ulterius apud se pecunias publicas differendo erogationem
ausus fuerit retinere, sciat se modis omnibus damnum, quod ex negotiatione miles
sustinuerit, ex propriis facultatibus militi soluturum. <a xxx >
CJ.12.37.16.7:
Imperator Anastasius
Scientibus
his, qui praefatae dispositionis observantiam sive in differenda ultra
sigillatim definitum temporis spatium erogatione sive in qualibet alia parte
fuerint egressi, non solum sese militiae cinguli amissionem, verum etiam
facultatum quoque suarum publicationem pro tanto subituros flagitio: et insuper
erogationum quoque sollicitudinem ab officio tuae celsitudinis, si imperatoria
violata fuerit dispositio, ad alios transferendam, si non idem officium,
simulac huiusmodi fuerit a quolibet facinus perpetratum, ad notitiam nostrae
mansuetudinis vel certe ad scientiam illustrissimae magisteriae referre
curaverit potestatis, ut eiusdem apparitionis periculo tale flagitium
principales minime possit aures latere, quatenus ex omni parte eodem delicto
revelato, quicumque saluberrimas nostrae pietatis ordinationes ausus fuerit
violare, interminatas minime possit poenas evadere: ita ut in singulis
militibus, qui non observato in eorum persona tenore datae dispositionis laesi
fuerint, liceat sacratissimum nostrum, per unum forte vel etiam binos milites
pro omnibus verba facturos, petere comitatum et porrectis precibus quod contra
nostram dispositionem passi sunt approbare, eoque facto statutis violator
imperatoriae dispositionis suppliciis percellatur. <a xxx >
CJ.12.37.16.8:
Imperator Anastasius
Illud
praeterea modis omnibus observari decernimus, ut erogator omnes pecunias, quae
mortuis militibus usque ad diem mortis eorum debitae fuerant, secundum datam
iam divalem dispositionem uxoribus vel liberis eorum non dubitet ministrandas.
<a xxx >
CJ.12.37.17pr.:
Imperator Anastasius
Cum
saepe contingit propter quasdam maximas et inexcusabiles rationes quibusdam ad
custodiam vel aliam huiusmodi causam milites deputari vel etiam deputatos esse,
et non convenit hoc modo publicum aliquod damnum seu dispendium sustinere,
iubemus, si qui fortissimi milites ex quocumque numero curiis vel quibusdam
corporibus vel sacrosanctis ecclesiis vel aliis personis pro custodia, ut
dictum est, vel tali alia causa a nostro numine deputati sunt vel fuerint, ne
per eorum translationes circa annonarum vel capitum eis praebendorum
erogationem publicis rationibus quaedam laesio ingeratur, eadem de proprio
personam seu personas, cui et quibus deputati sunt vel fuerint, modis omnibus
agnoscere: hoc tantummodo de publico pro isdem annonis et capitu praebendo et
imputando, quod in locis, ex quibus praefati milites perveniunt seu
pervenerunt, imputabatur, vel si antelatam praestationem supradictae personae
recusaverint, eosdem milites de suis locis non recedere, vel eos qui
recesserint ad ea sine quadam mora redire. * anastas. a. arcadio pp. * <a
xxx >
CJ.12.37.17.1:
Imperator Anastasius
Hoc
omnifariam custodiendo, ut nemo devotissimorum militum cuicumque personae seu
corpori sine speciali nostrae serenitatis iussione scriptis proferenda
deputetur. <a xxx >
CJ.12.37.17.2:
Imperator Anastasius
Officio
tuae celsitudinis, si hanc nostrae mansuetudinis formam, quotiens super
militibus quibusdam deputandis aliquid statutum fuerit, gestis insinuare et,
quid eos, quibus dati sunt, prout nobis placuit, agnoscere oportet, itidem
publicare minime curaverit, tam dispendium, quodcumque publicum hac ex causa
sustinuerit, ei de proprio resarcire, quam triginta librarum auri multam
propter suam desidiam, immo magis coniventiam dependere cogendo. <a xxx >
CJ.12.37.17.3:
Imperator Anastasius
Rectoribus
nihilo minus provinciarum et apparitionibus eorum, si statuta nostra
violaverint seu violari concesserint, eiusdem condemnationis solutione
percellendis. <a xxx >
CJ.12.38.0.
De excoctione et translatione militarium annonarum.
CJ.12.38.1pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Opinatores,
quibus species in diversis provinciis delegantur, contra omnem consuetudinem
nullis consistentibus familiis excoctionem panis efflagitant. * arcad. et
honor. aa. stilichoni com. et mag. utr. mil. * <a 399 d.Id.Sept.Mediolani
theodoro vc.Cons.>
CJ.12.38.1.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Illustris
igitur auctoritas tua novam usurpationem congrua auctoritate repellat, ut, cum
opinatores in provinciis delegantur, vetus consuetudo servetur. <a 399
d.Id.Sept.Mediolani theodoro vc.Cons.>
CJ.12.38.2pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
In
excoctione buccellati, quod devotissimis militibus convenit praeparari, in
translatione etiam annonae nullius excipiatur persona, videlicet ut ne nostra
quidem domus ab his habeatur immunis. * arcad. et honor. aa.Et theodos. a.
hadriano pp. * <a 404 d.Viiii k.April. romae honorio a.Vi et aristaeneto
conss.>
CJ.12.38.2.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Et si
quisquam, quod non opinamur, implere quae sunt praecepta neglexerit, in
procuratorem eius severissime vindicetur, ita ut, si huiusmodi contumaciae
dominum conscium esse constiterit, quadruplum id, quod pro eius capitatione
poscitur, posthabita dilatione solvatur. <a 404 d.Viiii k.April. romae
honorio a.Vi et aristaeneto conss.>
CJ.12.39.0.
De militari veste.
CJ.12.39.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Omnem
canonem vestium ex kalendis septembribus ad kalendas apriles nostris
largitionibus tradi praecipimus: proposita poena rectori provinciae vel eius
officio condemnationis, quae tuae iustitiae videbitur. * valentin. et valens
aa. auxonio pp. * <a 368 d.Xiiii k.Dec.Marcianopoli valentiniano et valente
conss.>
CJ.12.39.2:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Provinciae
thraciarum per viginti iuga seu capita conferant vestem: scythia et mysia in
triginta iugis seu capitibus interim annua solutione dependant: per aegyptum et
orientis partes in triginta terrenis iugis, per asianam vero et ponticam
dioecesin ad eundem numerum in capitibus seu iugis annuae vestis collatio
dependatur, ita ut per orientem provinciae in titulo auri comparaticii, quod
per iugationem redditur, compensationis gratia perfruantur, exceptis osrhoena
et isauria: nam easdem constat aurum comparaticium minime redhibere. * valens
grat. et valentin. aaa. modesto pp. * <a 377 d.V id.Aug.Hierapoli gratiano
a.Iiii et merobaude vc.Conss. >
--------------------------------------------------
CJ.12.39.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Fortissimis
militibus nostris per illyricum non binos tremisses pro singulis chlamydibus,
sed singulos solidos dari praecipimus. * arcad. et honor. aa. martiniano com.
sacr. larg. * <a 396 d.Xvi k.Febr.Constantinopoli arcadio iiii et honorio
iii aa. conss.>
CJ.12.39.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
Militaris
adaeratio vestis a collatoribus exigatur, sacratissimis videlicet largitionibus
inferenda, ita ut quinque eius partes fortissimis militibus erogentur in
pretio, sexta vero portio a gynaeciariis clementiae nostrae absque ulla vel
ipsorum vel publica incommoditate pro eadem contextione suscepta iunioribus
gregariisque militibus in ipsa, quam maxime eos desiderare constitit, specie
praebeatur. * honor. et theodos. aa. asclepiodoto pp. * <a 423 d.Vii
id.Mart.Constantinopoli asclepiodoto et mariniano conss.>
CJ.12.40.0.
De metatis et epidemeticis.
CJ.12.40.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
quis mensorum nostrorum manum, qua deputatas singulis quibusque domus enotant
et postibus hospitaturi nomen adscribunt, delere non dubitaverit, ad instar
falsi reus ex hac auctoritate teneatur. * valentin. theodos. et arcad. aaa.
theodoto mag. off. * <a 393 d.Vi k.Nov.Constantinopoli theodosio a.Iii et
abundantio vc.Conss.>
CJ.12.40.2pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
In
qualibet vel nos ipsi urbe fuerimus vel ii qui nobis militant commorentur, omni
tam mensorum quam etiam hospitum iniquitate submota duas dominus propriae
domus, tertia hospiti deputata, eatenus intrepidus ac securus possideat
portiones , ut in tres domus divisae partes primam eligendi dominus habeat
facultatem, secundam hospes quam voluerit exsequatur, tertia domino
relinquenda. plenum enim aequitate atque iustitia est, ut, qui aut successione
fruitur aut empto vel extructione gaudet, electam praecipue iudicio suam rem
teneat et relictam. * arcad. et honor. aa. hosio mag. off. * <a 398 d.Viii
id.Febr.Constantinopoli honorio iiii et eutychiano conss.>
CJ.12.40.2.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ergasteria
vero, quae mercimoniis deputantur, ad praedictam divisionis iniuriam non
vocentur, sed quieta sint et libera et ab omni hospitum iniuria defensata solis
dominis conductoribusque deserviant. sane si stabulum, ut adsolet, militari
viro in tertia domus parte defuerit, ex ergasteriis, nisi id dominus qualibet
occasione providerit, pro animalium numero vel domus qualitate deputabitur.
<a 398 d.Viii id.Febr.Constantinopoli honorio iiii et eutychiano conss.>
CJ.12.40.2.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Illustribus
sane viris non tertiam partem domus, sed mediam hospitalitatis gratia deputari
decernimus: ea dumtaxat condicione servata, ut alter ex his quilibet , quive
maluerit, divisionem arbitraria aequitate faciat, alter eligendi habeat
optionem. <a 398 d.Viii id.Febr.Constantinopoli honorio iiii et eutychiano
conss.>
CJ.12.40.2.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Et
firmissimum perpetuo quod iussimus perseveret, ita ut triginta libras auri qui
illustri sunt praediti dignitate fisco nostro se illaturos esse cognoscant,
ceteri vero militia sciant se esse privandos, si generale praeceptum amplius
usurpando quam iussimus reprehensibili temeritate violaverint. <a 398 d.Viii
id.Febr.Constantinopoli honorio iiii et eutychiano conss.>
CJ.12.40.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Cunctos
iudices scire volumus a praetoriis ordinariorum iudicum his praesentibus
abstinendum. * arcad. et honor. aa. vincentio pp. * <a 400 d.Xvi
k.Febr.Mediolani stilichone et aureliano vv.Cc.Conss.>
CJ.12.40.4:
Imperatores Arcadius, Honorius
Fabricensium
domibus ubique constitutis omnem molestiam hospitum praecipimus amoveri, quo et
antiochensibus et ceterarum civitatum fabricis similis domorum excusatio
praebeatur, absente scilicet sacro comitatu. * arcad. et honor. aa. aemiliano
mag. off. * <a 400 d.Xi k.Febr. constantinopoli stilichone et aureliano
conss.>
CJ.12.40.5pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Devotum
possessorem ab omni inquietudine liberamus. * honor. et theodos. aa. iohanni
pp. * <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et
theodosii v aa.>
CJ.12.40.5.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Primo
igitur omnium ad nullum praedium publicum vel privatum domus nostrae vel
cuiuscumque iuris nullus metator accedat, si a quoquam fuerit destinatus. <a
413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v
aa.>
CJ.12.40.5.1a:
Imperatores Honorius, Theodosius
Licentiam
enim domino actori ipsique plebi serenitas nostra commisit, ut eum, qui
praeparandi gratia ad possessionem venerit, expellendi habeat facultatem nec
crimen aliquod pertimescat, cum sibi arbitrium ultionis suae sciat esse
concessum: recteque sacrilegium prior arceat, qui primus invenerit. <a 413
d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>
CJ.12.40.5.1b:
Imperatores Honorius, Theodosius
Administrantem
vero eiusque officii proceres, quorum praecepto inhibitam personam ad agrum
aliquem destinaverit, in tempore proscribi debere censuimus. <a 413 d. prid.
id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>
CJ.12.40.5.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Solam
sane hospitalitatem sub hac observatione concedimus, ut nihil ab hospite, quod
vel hominum vel animalium pastui necessarium creditur, postuletur, omniumque
sit acceleratum iter atque continuum nec ulli liceat residere, ne diuturnitas
commanentium ulla ex parte praedium vexet. <a 413 d. prid. id. iun. ravennae
post consulatum honorii viiii et theodosii v aa.>
CJ.12.40.5.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Decem
etiam librarum auri multa ferietur, quisquis administrator togatus apparitor
ullus aut militans vel iter agens ullo in loco aliquid ab hospite postulaverit.
<a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii et theodosii
v aa.>
CJ.12.40.5.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
In
tantum enim inhiberi sceleratum morem iubemus, ut ipsis quoque praebentibus
impunitum esse non patiamur, si quid sponte contra praeceptum nostrum probati
fuerint obtulisse. <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii
viiii et theodosii v aa.>
CJ.12.40.6:
Imperatores Honorius, Theodosius
Africae
hoc prospectum est, ut infausta hospitalitatis praebitio tolleretur nec balneum
quisquam a domino aedium postulet. * honor. et theodos. aa. hadriano pp. *
<a 414 d. v non. mart. ravennae constantio et constante conss.>
CJ.12.40.7:
Imperatores Honorius, Theodosius
Devotissimos
milites ex procinctu redeuntes vel proficiscentes ad bella muri novi
sacratissimae urbis singulae turres in pedeplanis suis suscipiant. * honor. et
theodos. aa. eustathio pp. * <a 422 d. v non. mart. constantinopoli honorio
xiii et theodosio x aa. conss.>
CJ.12.40.8:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Archiatros
nostri palatii nec non urbis romae et magistros litterarum pro necessariis
artibus et liberalibus disciplinis nec non picturae professores, si modo
ingenui sunt, hospitali molestia quoad vivent liberari praecipimus. * theodos.
et valentin. aa. helioni mag. off. * <a 427 d. xiiii k. sept. hierio et
ardaburio conss.>
CJ.12.40.9pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Omnes,
qui metata in suis domibus praestant, sive hospitia praebuerint metatoribus seu
quolibet pacto satis eis fecerint, nullam vel pensionis vel discussionis domus
gratia molestiam sustinere cogantur. * theodos. et valentin. aa. nomo mag. off.
* <a 444 d. xvii k. febr. constantinopoli theodosio a. xviii cons.>
CJ.12.40.9.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Deinde
neminem volumus cuiuslibet loci vel ordinis in hac florentissima urbe domum
propriam excusantem metatum sibi in alienis aedibus privilegio militiae
vindicare. quod et in provinciis observari oportet. <a 444 d. xvii k. febr.
constantinopoli theodosio a. xviii cons.>
CJ.12.40.9.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ceteris
vero, quibus illustris dignitas sub cingulo vel citra cingulum pro solo honore
delata est, excusandarum aedium licentiam penitus denegamus. <a 444 d. xvii
k. febr. constantinopoli theodosio a. xviii cons.>
CJ.12.40.9.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Hoc
iuris in his etiam praecipimus observari, quos ipsa quidem administrationis
condicio spectabiles novit, honor tamen additus a nostra liberalitate reddit
illustres. <a 444 d. xvii k. febr. constantinopoli theodosio a. xviii
cons.>
CJ.12.40.9.4:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Scituris
omnibus, quod si quis, cum cingulo perfruatur et excusationem ita propriae domus
impetraverit, ut a pensione etiam portionis tertiae sit immunis, et militiae
causa metatum in alienis domibus sibi crediderit vindicandum, si quidem honore
praeditus excusationis ius habeat, carebit legum privilegiis, quas fraudare
conatus est: si vero inter eos quibus nulla suffragatur dignitas numeretur,
centum librarum auri sacratissimis largitionibus pendendarum illatione
multabitur. <a 444 d. xvii k. febr. constantinopoli theodosio a. xviii
cons.>
CJ.12.40.10pr.:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Hac
lege sancimus, ut, si quis consularem et patriciam meruerit dignitatem, tres
domos proprias dum superest habeat hospitum immunitate securas, heredes vero
eius filii aut pater aut mater nepotes aut frater aut soror aut uxor duarum
domorum suarum excusatione potiantur. * valentin. et marcian. aa. .... mag.
off. * < >
CJ.12.40.10.1:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Si
quis vero consulatu tantummodo gloriatur, duas semis domos suas immunes habeat:
post fata vero eius memorati heredes unam semis domum suam habeant nullis
hospitiis praegravatam. < >
CJ.12.40.10.2:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Pari
privilegio perfruatur cum memoratis heredibus, qui solius patriciae dignitatis
sine consulatu decoratur insignibus. < >
CJ.12.40.10.3:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Praefectorii
vero nec non et magistri militum duas domus suas habeant quoad vixerint
hospitibus liberatas: heredes vero eorum memorati unam defendant domum suam
simili excusatione munitam. < >
CJ.12.40.10.4:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Magistri
vero officiorum vel quaestores unam semis domum suam quoad vixerint habeant
hospitum onere liberatam: heredes vero eorum praedicti unam ab hospitibus iure
defendant. < >
CJ.12.40.10.5:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Comites
autem domesticorum et protectorum et sacrarum largitionum et privatarum et vir
spectabilis primicerius notariorum singulas domus suas ab hospitum gravamine
dum vivunt gaudeant esse securas: memorati vero heredes eorum mediam partem
unius domus suae sciant excusatione muniri, residuae vero dimidiae partis
tertiam portionem hospitibus deputandam esse cognoscant. < >
CJ.12.40.10.6:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Si qui
illustres honorarias dignitates quascumque sine actu caelitus impetrarunt ,
aequo animo suas domus hospitibus post hanc legem pandant pro tertia quae
legibus praefinita est portione: exceptis videlicet ergasteriis, quae in
plateis vel angiportis esse noscuntur. < >
CJ.12.40.10.7:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
Quod
in omnibus domibus quae hospitales sunt observari iubemus: ita ut nemo vel ex
sacro rescripto vel ex divina adnotatione seu pragmatica sanctione contra hanc
legem uti possit excusationis auxilio. < >
CJ.12.40.10.8:
Imperatores Valentinianus, Marcianus
His
omnibus, quae per hanc legem constituimus, in hac aeterna urbe observandis.
< >
CJ.12.40.11:
Imperator Zeno
Decem
post primicerium tribunos in domibus, quas in hac regia urbe possident,
metatorum iussimus vacationem mereri. * zeno a. illyriciano mag. off. * <a
xxx >
CJ.12.41.0.
De salgamo hospitibus non praebendo.
CJ.12.41.1:
Imperatores Constantius, constans
Ne
quis comitum vel tribunorum aut praepositorum aut militum nomine salgami
gratia, id est culcitas lignum oleum a suis extorqueat hospitibus: sed nec
volentibus hospitibus in praedictis speciebus aliquid auferant: sed
provinciales sint nostri ab hac praebitione securi: comitibus tribunis vel
certe praepositis militibusque gravi vexationi subiacentibus. * constantius et
constans aa. leontio pp. * <a 340 ? d. v id. oct......Conss.>
CJ.12.42.0.
De commeatu.
CJ.12.42.1pr.:
Imperator Constantinus
Ne cui
liceat praepositorum vel tribunorum cohortium vel vicariorum et familiarium
eorum tempore expeditionis quocumque genere cuiquam de militibus a castris
atque signis vel his etiam locis, in quibus pertendant, discedendi commeatum
dare. * const. a. et c. aeliano. * <a 323 d. iiii k. mai. severo et rufino
conss.>
CJ.12.42.1.1:
Imperator Constantinus
Si
quis vero contra hanc legem facere ausus fuerit et militem contra interdictum
commeatu dimiserit eo tempore, in quo barbarorum incursio extiterit, et tunc,
cum praesentes in castris atque apud signa milites esse debeant, quisquam
afuerit, capite vindicetur. . <a 323 d. iiii k. mai. severo et rufino
conss.>
CJ.12.42.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quicumque
de scriniis aut agentibus in rebus vel etiam ex officiis palatinis, his
videlicet, qui sacrarum et privatarum remunerationum comitibus obsecundant, sex
mensium spatium supra diem commeatus aut iussionem evectionis afuerit, is in
inferiorem locum quinque antelatis posterioribus devolvatur: is vero, qui anni
vacationem arbitratu proprio iudiciarii praecepti oblitus adsumpserit, a decem
post se militantibus transeatur: ac deinde cum iam aliquis desidia quadriennio
officium proprium adire neglexerit, quadraginta de sequentibus postferatur: qui
vero nec post quadriennii quidem tempus, militantum non immerito matriculis auf
eratur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad syagrium mag. off. * <a 379 d.
k. oct. ausonio et olybrio conss.>
CJ.12.42.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si qui
sine commeatu aliquo annum in penatibus propriis vel in quibuslibet locis
desidiosa quiete transegerit, decem sequentibus postponatur: in quo vero
biennium talis culpa deprehenditur, viginti sibi antepositos congemiscat:
tertius autem annus triginta praelatos iure deflebit, ita ut quartus exempto
matriculae nullam veniam derelinquat. * honor. et theodos. aa. gaisoni com.
mag. mil.* <a 413 d. prid. id. iun. ravennae post consulatum honorii viiii
et theodosii v aa.>
CJ.12.43.0.
De tironibus.
CJ.12.43.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Nullus
tiro vagus aut veteranus aut censibus obnoxius ad militiam accedat. * valentin.
et valens aa. modesto pp. * <a 370 d.Xiiii k.Oct.Hierapoli valentiniano et
valente iii aa. conss.>
CJ.12.43.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quisquis
mancipium iuris alieni in tirocinio militiae scribi curaverit, convictus ac
proditus auri libram aerario nostro cogatur inferre, mancipio scilicet domino,
si factum ignoraverit, reddendo. * grat. valentin. et theodos. aaa. eutropio
pp. * <a 382 d.Id.Mai.Tyro metropoli pp. beryto antonio et syagrio
conss.>
CJ.12.43.3:
Imperatores Honorius, Theodosius
Tirones
in scholis loco semper posteriore ponantur. nec enim patimur quemquam celsiorem
gradum obtinere, nisi cui et laborum adsiduitas et stipendiorum prolixitas
suffragatur. * honor. et theodos. aa. .Com. sacr. larg. * <a 408 d.Vii
k.Dec.Ravenna basso et philippo conss.>
CJ.12.44.0.
De litorum et itinerum custodia.
CJ.12.44.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Saluberrima
sanctione censemus, ne merces illicitae ad nationes barbaras deferantur. et
quaecumque naves ex quolibet portu seu litore dimittuntur, nullam concussionem
vel damna sustineant: ita tamen, ut earum naucleri deponant, in quam provinciam
ituri sunt, ut hoc manifestato nulla contra eos postea indignatio seu concussio
procedat. * honor. et theodos. aa. eustathio pp. * <a 420 d.Xiiii
k.Oct.Constantinopoli theodosio a.Viiii et qui fuerit nuntiatus.>
CJ.12.45.0.
De desertoribus et occultatoribus eorum.
CJ.12.45.1pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
quis forte desertorem agro tectoque susceperit atque apud se diu passus fuerit
delitescere, actor quidem vel procurator loci, qui hoc sciens prudensque
commiserit, capitali supplicio subiugetur, dominus vero, si huius rei conscius
fuerit, praedii, in quo latuerit desertor, amissione puniatur. * grat.
valentin. et theodos. aaa. ad syagrium pp. * <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano
v et theodosio aa. ccnss.>
CJ.12.45.1.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
quis autem desertorem prodiderit mediocris loci ingenuus, immunitate potiatur.
<a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa. ccnss.>
CJ.12.45.1.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Neque
solum de his loquimur, qui proxime signis felicibus applicati militiae
rudimenta timuerunt, verum etiam qui stipendiis militaribus degenerem latebram
praebuisse monstrantur. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio aa.
ccnss.>
CJ.12.45.1.3:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Desertor
autem habebitur quisquis belli tempore aberit a signis. horum qui sponte
processerit, peccati anterioris supplicium non timebit. sin vero flagitiosa
ignavia delitescat, per eum, in cuius domo fuerit, invigilantibus extrinsecus
quoque officiis publicis, ubicumque correptus severitati iudicis offeratur,
degeneri morte gladium subiturus. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et theodosio
aa. ccnss.>
CJ.12.45.1.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Si
autem rector provinciae propositam severitatem vel gratia vel dissimulatione
distulerit, patrimonii atque existimationis damno subiciatur et in officii
primores capitaliter vindicetur. <a 380 pp.Id.Iul.Romae gratiano v et
theodosio aa. ccnss.>
CJ.12.45.2:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Si
desertores inventi resistendum atque armis obtinendum putaverint, tamquam
rebelles in ipsis temeritatis suae conatibus opprimantur: ita tamen, ut
provinciarum iudices sollicita cautione disquirant, ne sub falsarum
tractoriarum nomine desertionis suae crimen defendere moliantur, nec suppositis
aut commentis epistulis evadendi habeant facultatem. * arcad. honor. et
theodos. aaa. hadriano pp. * <a 403 d.Vi k.Mart.Ravennae theodosio a.Et
rumorido conss.>
CJ.12.45.3:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Qui
relictis militaribus castris se ad depraedationes vel latrocinium contulerint,
severitatem iudicis non evadant. * arcad. honor. et theodos. aaa. longiano pp.
* <a 406 d. viiii k. april. ravennae arcadio a. vi et probo vc. conss.>
CJ.12.46.0.
De veteranis.
CJ.12.46.1pr.:
Imperator Constantinus
Auguste
constantine, deus te nobis servet: vestra salus nostra salus: vere dicimus,
iurati dicimus. * const. a. cum introisset principia et salutatus esset a
praeff. et tribb. et vv. eminentiss. acclamatum est:* <a 320 d. k. mart. in
civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.12.46.1.1:
Imperator Constantinus
Adunati
veterani exclamaverunt: constantine auguste, quo nos veteranos factos, si
nullam indulgentiam habemus? constantinus a. dixit: magis magisque conveteranis
meis beatitudinem augere debeo quam minuere. <a 320 d. k. mart. in civitate
velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.12.46.1.2:
Imperator Constantinus
Victorinus
veteranus dixit: muneribus et oneribus universis locis conveniri non sinamur.
constantinus a. dixit: apertius indica: quae sunt maxime munera, quae vos
contumaciter gravant? <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino
a. vi et constantino c. conss.>
CJ.12.46.1.3:
Imperator Constantinus
Universi
veterani dixerunt: ipse perspicis scilicet. constantinus a. dixit: iam nunc
magnificentia mea omnibus veteranis id esse concessum perspicuum sit, ne quis
eorum in nullo munere civili neque in operibus publicis conveniatur neque in
nulla collatione neque a magistratibus neque vectigalibus. <a 320 d. k.
mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.12.46.1.4:
Imperator Constantinus
In
quibuscumque nundinis interfuerint, nulla ad venditionem proponenda dare
debebunt. <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et
constantino c. conss.>
CJ.12.46.1.5:
Imperator Constantinus
Publicani
quoque, ut solent agentibus super compellere, ab isdem veteranis amoveantur.
quiete post labores suos perenniter perfruantur. <a 320 d. k. mart. in
civitate velovocorum constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.12.46.1.6(1):
Imperator Constantinus
Fisco
nostro quoque eadem epistula interdiximus, ut nullum omnino ex his inquietaret:
sed liceat eis emere et vendere, optimis negotiis pecuniam tractare et
mercimonia agitare, ut integra beneficia eorum sub saeculi nostri otio et pace
perfruantur. <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum constantino a. vi et
constantino c. conss.>
CJ.12.46.1.7:
Imperator Constantinus
Sed
etiam nullo munere civili, id est corporali sive personali, vel de portorio
onere eos adfici concedimus. <a 320 d. k. mart. in civitate velovocorum
constantino a. vi et constantino c. conss.>
CJ.12.46.2:
Imperator Constantinus
Providendum
est, ne veterani protectoria dignitate cumulati, aut qui honores varios pro
meritis suis consecuti sunt, incongruis pulsentur iniuriis, cum, si quis in hoc
crimine fuerit deprehensus, rectores provinciarum pro iurisdictione sua
examinantes factum pro sui qualitate eos coerceant. * const. a. maximo pp. *
<a 328 d. iiii k. ian. triveris ianuarino et iusto conss.>
CJ.12.46.3:
Imperator Constantius
Veterani,
qui ex neglegentia vitae neque rus colunt neque aliquid honestum peragunt, sed
latrociniis sese dederunt, omnibus veteranorum privilegiis exuti poenis
competentibus a provinciarum rectoribus subiciantur. * constantius a. ad
euagrium pp. * <a 353 d. iii id. aug. constantio a. vi et constante ii
conss.>
CJ.12.46.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
Nullus
eorum, qui sacramentis inhaerere desierit, vel volens permittatur vel invitus
militare cogatur observare iudicium: sententiis, quae non his observatis latae
fuerint, nullam firmitatem habentibus, nisi forte reperiatur ibi tempore
militiae coepta cognitio: tunc enim velut necdum cingulo deposito sub militare
iudice rem tractari finirique praecipimus, nisi principali beneficio
specialiter indulto quidam ex his sese defendant. * honor. et theodos. aa.
eustathio pp.Et nestorio pp. illyrici. * <a 421-422 >
CJ.12.47.0.
De filiis officialium militarium qui in bello moriuntur.
CJ.12.47.1:
Imperator Constantinus
Ii,
qui ex officialibus quorumcumque officiorum geniti sunt, sive eorundem parentes
adhuc sacramento tenentur sive iam dimissi erunt, in parentum militiam
vocentur. * constant. a. ad euagrium pp. * <a 331 d. prid. non. aug. basso
et ablabio conss.>
CJ.12.47.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Filios
primipilariorum paternam sequi condicionem oportet. * grat. valentin. et
theodos. aaa. neoterio. * <a 380? >
CJ.12.48.0.
De oblatione votorum.
CJ.12.48.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quando
votis communibus felix annus aperitur, in una libra auri et solidis obryziacis
principibus offerendi devotionem animo libenti suscipimus statuentes, ut
deinceps sequentibus annis uniuscuiusque sedulitas principibus suis talia
ingerant semper et deferant. * arcad. et honor. aa. basilio pu. * <a 395 d.
iii non. mart. mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.12.49.0.
De numerariis actuariis et chartulariis et adiutoribus scriniariis et
exceptoribus sedis excelsae ceterorumque iudicum tam civilium quam militarium.
CJ.12.49.1:
Imperator Constantinus
Vorax
et fraudulentum numerariorum propositum, qui diversis obsequiis rectoribus
obsequuntur, ita inhibendum est, ut antea sanximus et nunc itidem sancimus
condicioni eos subdi tormentorum et eculeis atque lacerationibus subiacere. *
constant. a. veroniciano vic. asiae. * <a 334 d. xiiii k. iun. optato et
paulino conss.>
CJ.12.49.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Qui
numerarii appellari consueverant consularium ac praesidum dumtaxat, tabularii
post hanc nostram sanctionem vocabuntur, scientes se tormentis esse subiectos ,
nisi iudicibus vel his, qui provecti nostro iudicio ad provincias venerint, vel
exactoribus debitorum aut reliquorum modum frequenter ingesserint sub actorum
testificatione: quos scire oportet cum his qui debitores sunt sese ad
solutionem esse retinendos, nisi omnia debita ipsis fuerint indicantibus
persoluta. * valentin. et valens aa. ad clearchum. * <a 365 d. xiiii k.
mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.12.49.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Triennii
tamen spatio tabulariorum decet tempus omne concludi. <a 365 d. xiiii k.
mart. constantinopoli valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.12.49.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Numerarios
amplissimae tuae sedis cingulum habere et militiae ordinem tenere iubemus. *
valentin. et valens aa. rufino pp. * <a 365 d. prid. id. dec. parisiis
valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.12.49.4:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
In
provinciis singulis duo numerarii, qui et tabularii, collocentur, quo ad unum
fiscalis arcae ratiocinium, ad alterum largitionales pertinere tituli iubeantur
: scituri, quod, si ex alienis quicquam actibus ad alteram partem illicita
fuerit usurpatione translatum, is, qui iudicis culpam dissimulatione texerit,
gravissimo sit supplicio subiugandus. * grat. valentin. et theodos. aaa. omn.
rectoribus provinciarum.* <a 382 d. iii k. april. constantinopoli antonio et
syagrio conss.>
CJ.12.49.5:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Exceptores
omnes iudicibus provincialibus obsequentes, qui nec cohortalem militiam
sustinere videntur neque a fisco ullas consequuntur annonas, absque metu dare
coeptis operam, etiamsi decuriones sint, minime prohibemus, dummodo munia
propriae civitatis agnoscant et peracto secundum morem exceptionis officio ad
propriam sibi curiam redeundum esse non nesciant. * grat. valentin. et theodos.
aaa. et arcad. a. principio pp. * <a 385 d. iiii id. dec. aquileiae arcadio
a. et bautone conss.>
CJ.12.49.6pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ne
diutius ad cunctorum perniciem actuarii numerariorum consortiis adiuventur,
illustris auctoritas tua cunctos ex numerariis actuariorum societate praecipiat
abstinere atque ab eorum communione discedere. * arcad. et honor. aa. severo
pu. * <a 398 d.Iiii k.Iul.Nicaeae honorio a.Iiii et eutychiano conss.>
CJ.12.49.6.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quod
si haec moniti custodire neglexerint, isdem poenis se quibus actuarios non
ambigant subiacere. <a 398 d.Iiii k.Iul.Nicaeae honorio a.Iiii et eutychiano
conss.>
CJ.12.49.7pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Actuarios
tam classium urbis constantinopolitanae quam thymelae equorumque curulium
civitatum diversarum non aliter nisi, ut consueverat, manus sanxerit
principalis, sublimitas tua praecipiat ordinari. * theodos. et valentin. aa.
hierio pp. * <a 426 d.X k.Iul.Nicomediae theodosio xii et valentiniano ii
aa.Conss.>
CJ.12.49.7.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
si quis talis sub tua fuerit iudicatione convictus, profectio irritis his, quae
vetita contrectavit, etiam congruam indignationem incurret. <a 426 d.X
k.Iul.Nicomediae theodosio xii et valentiniano ii aa.Conss.>
CJ.12.49.8:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Scriniarios
vel numerarios officii magnitudinis tuae iubemus nullatenus in posterum aut
mutuam pecuniam sumere aut polliceri cuiquam pro publicis cogi expensis : quos
nullam post depositam militiam inquietudinem sustinere volumus. * theodos. et
valentin. aa. protogeni pp. * <a xxx >
CJ.12.49.9:
Imperator Leo
Nemini
licere deinceps iubemus in quacumque militia connumeratio sollicitudinem
actuarii subire vel post depositam eandem curam ad militiam adspirare, quatenus
inter privatos agens omnique militari privilegio denudatus nihil nundinationis
vel fraudis circa commendanda ratiocinia quibus obnoxius est attemptare valeat.
* leo a. dioscoro pp. * <a 472? >
CJ.12.49.10pr.:
Imperator Zeno
Nulli
scriniario liceat pro tempore numerarios plus quam quaternis vicibus, nec his
tamen continuandis, adiuvare: idemque hoc super chartulariis praebenda pro
tempore numerariis opera observari decernimus, ita ut adiutorum quidem bienii,
chartulariorum vero unius anni intervallo continuatio interrumpatur: nulla adiutoribus
ad chartulariorum sollicitudinem, quam semel dedignati sunt, descendendi danda
licentia: ita ut orientalis quidem tractus pro tempore numerariis non nisi ab
his scriniariis, qui intra triginta viros a numerario retro numerandos, asianae
vero dioeceseos numerariis non nisi ab his, qui intra quinquaginta a num erario
similiter retro numerandos inveniuntur, ponticae vero et thracicae dioeceseos
passim et pro suo libitu ex omni multitudine eligendorum adiutorum tribuatur
facultas. * zeno a. arcadio pp. * <a 485-486? >
CJ.12.49.10.1:
Imperator Zeno
Omnia
sane commonitoria vel praeceptiones aut evectiones seu quaelibet publica
instrumenta non solum adiutori, verum etiam provinciae illius de qua disponitur
tractatori inspiciendi itidemque subscribendi, aliorum quoque, qui una cum eo
tractant, in eadem subscriptione mentione habenda, necessitatem incumbere.
<a 485486? >
CJ.12.49.10.2:
Imperator Zeno
Si
quid autem sine hac observatione ex orientali vel asiano vel thracico scrinio
fuerit emissum, falsi suspicione non careat: exceptis publicis instrumentis,
quae ex scrinio ponticae dioeceseos emittuntur, quod in isdem instrumentis
solum numerarium eiusdem dioeceseos eiusque adiutorem et chartularium
subscribere magnitudo tua disposuit: ita ut, si quid huius legis fuerit
violatum, numerarii quidem tam gradus sui quam sollemnitatum seu solaciorum
universi anni iacturam, adiutores vero quinquaginta librarum auri et
chartularii quindecim itidem librarum auri poenam subeant. <a 485-486? >
CJ.12.49.11:
Imperator Zeno
Officio
magnitudinis tuae datis precibus postulante, ut numerariorum actus non in
biennium, sed in unum annum statuatur, nostra pietas huiusmodi petitionibus
adnuens dispositionem, quae promulgata fuerat super biennio, super uno
tantummodo anno revocavit. * zeno a. catoni mag. mil. * <a 485-486? >
CJ.12.49.12pr.:
Imperator Anastasius
Per
hanc divinam pragmaticam sanctionem decernimus, quod antea, dum tribuni
praetoriani dignitas eis, qui in scriniis seu gradibus officii tuae
celsitudinis deponunt militiam, praebeatur, custoditum fuisse dignoscitur, hoc
super honore quoque comitivae dignitatis eis impertiri, ut sententia pro fine
eorum militiae proferenda dignitatis etiam mentionem contineat, haec quoque
tantummodo et sine speciali codicillorum vel divinorum apicum sanctione ad
eandem dignitatem adipiscendam et privilegia eam sequentia sufficiat: ita
tamen, ut primi ordinis comitivam per interlocutionem eiusdem potestatis
mereantur cornicularius et primiscrinius et numerarius scrinii macedoniae et scrinii
daciae et scrinii operum et scrinii auri. * anastas. a. spartiatio pp.Illyrici.
* <a xxx >
CJ.12.49.12.1:
Imperator Anastasius
Hoc
eodem in his etiam, qui post novellam dispositionem divae memoriae zenonis,
quae de isdem personis loquitur, deposuerunt militiam, obtinente. <a xxx
>
CJ.12.50.0.
De cursu publico angariis et parangariis.
CJ.12.50.1:
Imperator Constantinus
Equos,
qui publico cursui deputati sunt, non lignis vel fustibus, sed flagellis
tantummodo agitari decernimus: poena non defutura contra eum, qui aliter
fecerit. * const. a. ad titianum. * <a 316 d.Prid.Id.Mai.Sabino et rufino
conss.>
CJ.12.50.2pr.:
Imperator Constantinus
Praesidibus
et rationalibus ceterisque, quibus propterea res publica et annonas et alimenta
pecoribus subministrat, usurpandi paraveredi licentia derogetur. * const. a. ad
acyndinum pp. * <a 326 pp.Xv.K.Mart.Constantino.A.Vii et constantio
c.Conss.>
CJ.12.50.2.1:
Imperator Constantinus
Sed
nec alia via eundi quisquam habeat facultatem, nisi per quam cursus publicus
stare dignoscitur: excepta videlicet tua sublimissima sede, cui cursus publicus
et proficiscendi per eum licentia et ubi ratio exegerit praesto est. <a 326
pp.Xv.K.Mart.Constantino.A.Vii et constantio c.Conss.>
CJ.12.50.3pr.:
Imperator Constantius
Evectiones
ab omnibus postulentur, et tam iudices quam custodes publici cursus minime
transire patiantur, antequam seriem evectionis adspexerint. * constantius a. ad
taurum pp. * <a 357 d.Viii k.Iul.Mediolani constantio a.Viiii et iuliano
c.Ii conss.>
CJ.12.50.3.1:
Imperator Constantius
Quod
si quis putaverit resistendum et sine evectione iter facere detegitur, vel
ultra tempus quod evectioni insertum est publico cursu uti conatus sit, ubi
repertus fuerit, eundem iussimus detineri et, si quidem dignitate praeditus
sit, de eius nomine ad prudentiam tuam et ad illustrem virum comitem et
magistrum officiorum referri. adversus ceteros vero protinus indignatio
competens exercenda est, quos sinceritas tua pro loco graduque militiae ibidem
coerceri posse crediderit. <a 357 d.Viii k.Iul.Mediolani constantio a.Viiii
et iuliano c.Ii conss.>
CJ.12.50.4pr.:
Imperator Julianus
Parhippum
eum videri et habendum esse, si quis usurpato uno vel duobus veredis, quos
solos evectio continebit. alterum tertiumve extra ordinem commoveat. * iul. a.
ad mamertinum pp. * <a 362 d. v id. sept. mamertino et nevitta conss.>
CJ.12.50.4.1:
Imperator Julianus
Nihil
autem interesse debet nec ad crimen vocari, utrum agens in rebus suo anne
mulionis itineris subiugando, modo evectionis datae formam et licentiam non
excedat. <a 362 d. v id. sept. mamertino et nevitta conss.>
CJ.12.50.5:
Imperatores Valentinianus, Valens
Si
quis per publicum cursum iter faciens cuiuscumque dignitatis vel militiae ab
itinere recto deverterit, poena in eum competens proferatur. * valentin. et
valens aa. ad symmachum correctorem lucaniae et brittiorum.* <a 365 d. viii
k. april. mediolani valentiniano et valente aa. conss.>
CJ.12.50.6pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Evictionum
copiam senatui, cum proficiscendi ad nos necessitas fuerit, serenitas nostra
largita est, ita tamen, ut cum a nobis evocatur aut a clementiae nostrae
veneratione discedat. * valentin. et valens et grat. aaa. ad ampelium pu. *
<a 371 d. iii id. dec. triveris gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.12.50.6.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
quis ergo posthac contra vetitum sibi cursum publicum illicita temeritate
praesumpserit, motum in se nostrae mansuetudinis excitabit. <a 371 d. iii
id. dec. triveris gratiano a. ii et probo conss.>
CJ.12.50.7pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
In
omnibus provinciis veredorum pars quarta reparetur. * valentin. et valens et
grat. aaa. ad hesperium pp. * <a 377 d. iii k. mart. triveris gratiano a.
iiii et merobaude conss.>
CJ.12.50.7.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Stabula
autem ut impensis publicis extruantur, contra rationem est, cum provincialium
sumptu, in quorum locis stabula constituta sunt, citius arbitremur apparanda et
utilius tam publico quam his, quos stercus animalium pro suo solacio habere
concedimus. <a 377 d. iii k. mart. triveris gratiano a. iiii et merobaude
conss.>
CJ.12.50.8:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Ut
agendi itineris possit esse moderatio, deni veredi per dies singulos ex utraque
parte dimittantur: poena quinque librarum auri minime defutura contra eos, qui
statuta nostra neglexerint. * valens grat. et valentin. aaa. ad ausonium pp. *
<a 378 d. xii k. mai. triveris valente vi et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.12.50.9pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Iudicibus
faciendae evectionis copiam denegamus, cum id tantum nostro numini et tuae sedi
nec non viro illustri magistro officiorum sit reservandum, cum neque praefecto
urbis neque magistris militum neque ducibus neque vicariis nec cuiquam alii
praeter memoratas duas potestates hoc a nobis concessum sit. * grat. valentin.
et theodos. aaa. floro pp. * <a 382 d. x k. aug. constantinopoli antonio et
syagrio conss.>
CJ.12.50.9.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
His
enim tantum ambulandi facultatem iudices ex suo arbitrio praebituri sunt, quos
in transmissione publicarum functionum prosecutores viderint constitutos:
scituri, si definitionem nostram excesserint, se quidem viginti quinque auri
libris, officia vero quinquaginta esse multandos. <a 382 d. x k. aug.
constantinopoli antonio et syagrio conss.>
CJ.12.50.10:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Gravissimae
poenae acerbitate proposita evectionum contractus, animalium quoque publicorum
merces et ementis et distrahentis coercitione prohibemus. * grat. valentin. et
theodos. aaa. philagrio com. orientis. * <a 382 pp. beryto. d. xii k. oct.
antonio et syagrio conss.>
CJ.12.50.11:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nullus
evectione utatur privatus, tametsi valuerit impetrare. * grat. valentin. et
theodos. aaa. cynegio pp. * <a 384 d. vi non. mart. constantinopoli ricomere
et clearcho conss.>
CJ.12.50.12:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quoniam
veredorum quoque cura pari ratione tractanda est, sexaginta libras sella cum
frenis, sexaginta itidem averta non transeat: ea condicione, ut, si quis
praescripta moderaminis imperatorii libramenta transcenderit, eius sella in
frusta caedatur, averta vero fisci viribus deputetur: exceptis auri
centenariis, quae necesse est ab hippocomis in solitis sacculis reportari. *
valentin. theodos. et arcad. aaa. cynegio pp. * <a 385 d. xv k. iul.
constantinopoli arcadio a. et bautone conss.>
CJ.12.50.13pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Non
patimur hippocomos per eos qui veredis uterentur indigna spoliatione vexari, si
quidem nonnulli veredarii saga eorum dicuntur auferre vel praecidere. *
valentin. theodos. et arcad. aaa. floro pp. * <a 390 pp. xv k. iul. triveris
valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.12.50.13.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quocirca
per omnes iudices et curiosos miserabilis removeatur iniuria, scientibus
cunctis, quod, si observata non fuerit nostra sanctio, non solum damna
resarcire, verum etiam notam et multam qui neglexerit subire cogetur. <a 390
pp. xv k. iul. triveris valentiniano a. iiii et neoterio conss.>
CJ.12.50.14:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Publici
cursus exhibitio secundum locorum consuetudinem vel curialibus vel cohortalibus
debet committi vel his, qui suo periculo ab eminentissima praefectura sub
competenti cautela excipiunt. * valentin. theodos. et arcad. aaa. potamio
praef. augustali. * <a 392 d. iii k. aug. constantinopoli arcadio a. ii et
rufino conss.>
CJ.12.50.15:
Imperatores Arcadius, Honorius
Si
quis vel per unam mutationem veredum superducendum esse crediderit, in
quadruplum superductorum animalium pretium fisci viribus inferat. * arcad. et
honor. aa. dextro pp. * <a 395 d. xv k. april. mediolano olybrio et probino
conss.>
CJ.12.50.16:
Imperatores Arcadius, Honorius
His
tantummodo utendi cursus publici facultas concessa est, qui legati de diversis
gentibus ad nostram clementiam properare festinant. * arcad. et honor. aa.
remistheo duci armeniae. * <a 397 d. vi k. mart. constantinopoli caesario et
attico conss.>
CJ.12.50.17:
Imperatores Arcadius, Honorius
Nemo
mulionem mutationibus deputatum vel per sollicitationem vel per receptionem
subtrahere audeat, decem libras argenti poenae nomine reformidans inferre. *
arcad. et honor. aa. vicentio pp. * <a 398 d. xii k. mart. mediolani honorio
a.Iiii et eutychiano conss.>
CJ.12.50.18:
Imperatores Arcadius, Honorius
Animalia
publica, dum longe maiore ac periniquo pretio pabula aestimantur per mancipes
atque apparitores, aperte vexantur. ne id contingat, sublimitas tua disponat,
ut neque pabula mutationibus desint, neque provinciales ultra quam iustitiae
sinit ratio praegraventur. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 400 d. v
k. dec. stilichone et aureliano conss.>
CJ.12.50.19pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Comperimus
provinciales et pabula et pecuniam pro equorum cursualium sollemni ratione
conferre et extrinsecus etiam paraveredorum onere praegravari. * arcad. honor.
et theodos. a. septimino procons. africae. * <a 403 d. vii k. april.
ravennae theodosio a. et rumorido conss.>
CJ.12.50.19.1:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Provinciarum
igitur rectores procurent, ne umquam cursus publicus veniat in querellam et
occasio deceptionis curiales vel provinciales animalia indebita praestare
compellat. <a 403 d. vii k. april. ravennae theodosio a. et rumorido
conss.>
CJ.12.50.20pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Nemo
ducum ingressus semel provinciam suam postmodum itineribus faciendis cursu
atque angariis ipse sive suum utatur officium, sed expeditionem militarem
iumentis propriis exsequantur. * arcad. honor. et theodos. aaa. anthemio pp. *
<a 407 d. iiii non. aug. constantinopoli honorio vii et theodosio ii aa.
conss.>
CJ.12.50.20.1:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
De
cohortalinis etiam officiis eadem lege sancimus, ne quis ex his per provinciam
suam discurrens veredo uti conetur in posterum, cum sacra prohibitum sanctione
cognoscant. <a 407 d. iiii non. aug. constantinopoli honorio vii et
theodosio ii aa. conss.>
CJ.12.50.20.2:
Imperatores Arcadius, Honorius, Theodosius
Quod
si quis ducum vel apparitorum vel cohortalium temerario animo ea quae
decernimus contemnenda putaverit, per singula animalia quibus usus fuerit
singularum librarum auri illatione multabitur. <a 407 d. iiii non. aug.
constantinopoli honorio vii et theodosio ii aa. conss.>
CJ.12.50.21:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nullus
penitus cuiuslibet ordinis seu dignitatis vel sacrosancta ecclesia vel domus
regia tempore expeditionis excusationem angariarum seu parangariarum habeat. *
theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 440-441 >
CJ.12.50.22pr.:
Imperator Leo
Cursum
clavularem ab omni orientali tractu nec non ab his civitatibus aliarum
regionum, quarum instructio tui culminis meminit, tolli amputarique decernimus,
ita tamen, ut in transitu fortissimorum militum ( quando nostra serenitas
disposuerit ex aliis ad alia eos loca deduci, evectionesque animalium secundum
consuetudinem a nostra fuerint aeternitate consecuti)et in armorum tam
confectione quam translatione servata consuetudine, in profectione quin etiam
legatorum animalium dominis, qui ea solent accepta mercede locare, praebenda
pensio arcae tui culminis imputetur. * leo a. pusaeo pp. * < >
CJ.12.50.22.1:
Imperator Leo
Tractorias
videlicet animalium super memoratis causis nulli alii iudici, cuiuscumque sit
dignitatis, nisi tuo tantummodo culmini faciendi licentiam patere decernimus.
< >
CJ.12.50.23pr.:
Imperator Anastasius
Iubemus
nemini licere cuiuscumque scholae vel officii vel militiae seu condicionis per
totius orientalis tractus partes ob quamcumque causam profiscenti seu redeunti
supra unum veredum unumque paraveredum, cum evectione tamen iudiciali, movere,
nisi specialis ei praestita sit nostrae serenitatis quantitatem animalium
continens evectio. * anastas. a. armenio pp. * < >
CJ.12.50.23.1:
Imperator Anastasius
Exceptis
procul dubio his, qui pecunias publicas devehunt, cum in hac parte sine nostra
quoque speciali auctoritate tanta convenit animalia moveri, quanta
transvehendae pecuniae summa et eius tuitio deposcit. < >
CJ.12.50.23.2:
Imperator Anastasius
Quinquaginta
librarum auri condemnatione his feriendis, quicumque nostra iussa quolibet modo
seu tempore violaverint seu violare concesserint. < >
CJ.12.51.0.
De tractoriis et stativis.
CJ.12.51.1pr.:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Tractoriae
cum stativis solitis bidui tantummodo tempus accipiant. * theodos. arcad. et
honor. aaa. rufino pp. * <a 392 d.Vii k.Sept constantinopoli arcadio a.Ii et
rufino conss. >
CJ.12.51.1.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Nulli
vero penitus cum necessariis sibi personis praebeantur, nisi his tantummodo,
qui animalia atque equos sacro usui necessarios prosequuntur: ita tamen, ut his
dimissis in tractoriarum corpore quinque dierum numerus adscribatur, ut nullus
ultra hoc temporis spatium ad residendum in quo libitum fuerit loco copiam
nanciscatur. <a 392 d.Vii k.Sept constantinopoli arcadio a.Ii et rufino
conss. >
CJ.12.52.0.
De apparitoribus praefectorum praetorio et privilegiis eorum.
CJ.12.52.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Praefecturae
cornicularios, qui annis singulis exeunt post transactos corniculos nostram
adorare purpuram volumus: quo honore perfunctis, cum iam missionem tenuerint,
liberum otium damus, ut ad susceptionem vel cuiuslibet necessitatis officium
minime devocentur. * valentin. et valens aa. ad mamertinum pp. * <a 365 d.
iii k.Dec.Mediolani valentiniano et valente aa.Conss.>
CJ.12.52.2pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens
Praefectianos
ad perniciem provincialium exactionibus in provinciis vel potius lucris et
quaestibus suis sese immiscere vetamus: praeterea vel horreorum gerere
custodiam vel curarum ius atque arbitrium sibi praesumere his denegamus. *
valentin. et valens aa. ad zosium praes. epiri novae. * <a 373 d.Xiiii
k.Dec.Mediolani valentiniano et valente iiii aa. conss.>
CJ.12.52.2.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Horum
si quis praesentis legis temerator existat, volumus eum competenti motu
indignatione percelli. <a 373 d.Xiiii k.Dec.Mediolani valentiniano et
valente iiii aa. conss.>
CJ.12.52.3pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Cornicularii
et primiscrinii, numerarii insuper, qui in officio tuae sublimitatis per
ordinem obsequiis militiae terminatis desideratam laborum requiem sortiuntur,
pro multis erga rem publicam sudoribus ab omnibus indictionibus tam militarium
quam civilium iudicum semper habeantur immunes, et civilium tantum iudicum ,
non etiam militarium iurisdictioni subiaceant. * theodos. et valentin. aa.
zoilo pp. * <a 444?>
CJ.12.52.3.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Huic
sanctioni addendum esse censemus, ut, si quis praefectianus dum militat vel
post depositum cingulum sine testamento quod legibus comprobatur nullisque ab
intestato successoribus derelictis fati munus impleverit, omnes eius patrimonii
facultates provisione magnificae tuae sedis non fisci viribus, sed arcae tui
culminis rationibus vindicentur. <a 444?>
CJ.12.52.3.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Scriniariis
autem exceptoribus ceterisque, qui in officio tui culminis merent, cum in
legione prima adiutrice nostra militant, audientiam tantummodo in causis in
quibus pulsantur tuae celsitudinis deputamus. in provinciis vero commorantes
rectoribus earum eos respondere iubemus, nisi publicum officium aliquod eis
iniunctum sit. <a 444?>
CJ.12.53.0.
De apparitoribus praefecti urbis.
CJ.12.53.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Praeter
eos, qui de officio eminentium potestatum numero stipendiorum et curriculis
evolutis urbique praefecti serenitatis nostrae annis singulis attingere
purpuram venerarique praecepti sunt, nulli prorsus eorum, qui provincialia
officia peregerunt, tranquillitatis nostrae muricem adorare sit liberum, omnium
suffragiorum obreptione cessante. * grat. valentin. theodos. et arcad. aaaa. ad
principium pp.* <a 385 d. xiiii k. oct. aquileiae arcadio a. et bautone vc.
conss.>
CJ.12.53.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quicumque
illustris urbanae sedis apparitor clandestina fraude pistorem concusserit,
accusatus atque convictus perpetuis paneficii nexibus addicatur. * honor. et
theodos. aa. palladio pp. * <a 417 d. vii k. ian. ravennae honorio a. xi et
constantio ii vc. conss.>
CJ.12.54.0.
De apparitoribus magistrorum militum et privilegiis eorum.
CJ.12.54.1:
Imperatores Valentinianus, Valens
Qui
sese in officiis magistrorum equitum ac peditum militare monstraverint, ab omni
nominationis iniuria excusentur. * valentin. et valens aa. ad artemium
correctorem. * <a 364 d. xiii k. oct. aquileiae. acc. xv k. nov. salerni
divo ioviano et varroniano conss.>
CJ.12.54.2:
Imperatores Valentinianus, Valens
Qui in
officio magistrorum equitum ac peditum militiam sortiti sunt, ordinis sint
militaris. * valentin. et valens aa. ad mamertinum pp. * <a x>
CJ.12.54.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Probari
apparitores magisteriae potestatis neque curiales neque cohortales neque
censibus volumus adscriptos. * theodos. et valentin. aa. cyro pp. * <a 441
d. prid. non. mart. constantinopoli cyro vc. cons.>
CJ.12.54.4pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Numerarios
virorum illustrium magistrorum militum tam praesentalium quam orientalium qui
ordine stipendiis militiae fuerint decorati, exeuntes tribunis praetorianis
partis militaris, sudoribus eorum beneficium deferentes, sociari praecipimus:
ita videlicet, ut post completam militiam ab omnibus indictionibus tam
militarium quam civilium iudicum semper habeantur immunes. * theodos. et
valentin. aa. apollonio mag. mil. praesentali anatolio mag. mil. per orientem.*
<a x>
CJ.12.54.4.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Principatus
vero munere functos tribunis vigilum militaribus volumus adgregari. <a x>
CJ.12.54.5:
Imperator Anastasius
Eos,
qui in officiis vestris merentes statutorum tantummodo numero inserti sunt,
fori praescriptione muniri, ceteros vero, qui supra huiusmodi numerum militare
noscuntur, quasi nec militantes et apud illustrissimas praefecturas et apud
clarissimos provinciarum rectores de quolibet pulsari et conveniri et sine
cinguli praescriptione respondere negotio sancimus. * anastas. a. magistris
mil. * <a x >
CJ.12.55.0.
De apparitoribus proconsulis et legati.
CJ.12.55.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Officio,
quod tuis meritis obsecundat, non curialem quemquam nec ex ceteris corporibus
volumus adgregari: ac si qui erunt inter apparitores huiusmodi, restitui eos
debitis muniis mox iubemus. * valentin. theodos. et arcad. aaa. ad flavianum
procons. africae.* <a 393 d.Non.Oct.Constantinopoli theodosio a.Iii et
abundantio conss.>
CJ.12.55.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Apparitioni
tuae et legatorum quadringentos censuimus deputandos de his dumtaxat , quos
sibi esse detractos rei publicae membra non queruntur. * arcad. et honor. aa.
victorio procons. africae et dominatori vic. africae.* <a 398 d.Xii
k.Iun.Mediolani honorio a.Iiii et eutychiano conss.>
CJ.12.55.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
In
proconsulari provincia officium proconsulare postulet, quod exigere consuevit ,
nec alienis se partibus impudenter inserat. * arcad. et honor. aa. messalae pp.
* <a 399 d.Iii k.Oct.Altino theodoro vc.Cons.>
CJ.12.56.0.
De apparitoribus comitis orientis.
CJ.12.56.1:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
In
officio comitis orientis non amplius quam sescenti apparitores habeantur, quos
quidem publicis necessitatibus novimus abunde suppetere. * theodos. arcad. et
honor. aaa. rufino pp. orientis. * <a 394 d.Iii k.Ian.Heracliae arcadio iii
et honorio ii aa.Conss.>
CJ.12.57.0.
De cohortalibus principibus corniculariis et primipilaribus.
CJ.12.57.1:
Imperator Constantinus
Omnes
stationarii neque superexactionem audeant neque carcerem habeant, neve quis
personam licet pro manifesto crimine apud se habeat in custodia, sciens quod,
si quid tale fuerit commissum, capite puniendus est. * const. a. edicto suo ad
afros. * <a 315 pp.Vi id.Mai.Karthagine constantino a.Iiii et licinio iiii
conss.>
CJ.12.57.2pr.:
Imperatores Constantius, constans
Nullus
iudicum quemquam sine sacra probatoria probare audeat vel provehere. *
constantius et constans aa. ad taurum pp. * <a 358 d.Vi k.Iun.Mediolani
acc.Viii id.Iul.Datiano et cereale conss.>
CJ.12.57.2.1:
Imperatores Constantius, constans
Excipimus
tamen officia provincialia cursus publici sollicitudinem sustinentia: nec enim
tanto muneri adminiculum denegari publica permittit utilitas. <a 358 d.Vi
k.Iun.Mediolani acc.Viii id.Iul.Datiano et cereale conss.>
CJ.12.57.3:
Imperatores Valentinianus, Valens
Solita
cohortalibus syriae privilegia, quae a divo diocletiano porrecta sunt atque
concessa, nos quoque porreximus ac iubemus eos non ad sollicitudinem bastagae,
non ad functionem naviculariam devocandos, non invitos curialibus coetibus
adscribendos, verum peracto labore militiae, pastus primipili competenti
sedulitate functione transacta praerogativam his recusationis offerrimus. * valentin.
et valens aa. festo consulari syriae. * <a 365 ? d.Vi non.Oct.Valentiniano
et valente aa.Conss.>
CJ.12.57.4:
Imperatores Valentinianus, Valens
Officia
rectorum provinciarum tuae magnificentiae litteris volumus admoneri, ut
susceptos in officio proprio vel probatos cohortium nomine legionumve
privilegiis aestiment inserendos. * valentin. et valens aa. et grat. a. ad
probum pp. * <a 372 d.Xvi k.Iun.Modesto et arintheo conss.>
CJ.12.57.5pr.:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Quicumque
per osdroenam primipilarium maiore laetatur numero filiorum, unum loco suo
veluti hereditario iure substituat, alterum pro amore patriae edessenae curiae
tradat obsequiis, ceteris quam voluerit militiam provisurus. sin autem duos
tantum procreaverit, cohorti satisfacere cogatur et curiae. quod si unum
procreaverit, eundem ordini patriae restituat, nullo contra hanc formam
beneficio valituro. * valentin. et valens et grat. aaa. modesto pp. * <a 375
d.Iii non.Dec.Antiochiae post consulatum gratiani a.Iii et equitii vc. >
CJ.12.57.5.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Damus
sane licentiam tam patribus eorum quam ipsis, qui huius legis auctoritate
civitatum obsequio adgregantur, ut, si quos curiales patrocinio principalium
invenerint excusari, in medium proferant, ut et ipsi similibus officiis
deputati pareant impetratis. <a 375 d.Iii non.Dec.Antiochiae post consulatum
gratiani a.Iii et equitii vc. >
CJ.12.57.6pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Si
apparitor diffugerit criminosus, edictum, quo revocari possit, adiecta
condicione legibus subsequatur: cui nisi fuerit satisfactum, merito in
latitantem a iudice pro qualitate peccati sententia proferatur. * grat.
valentin. theodos. et arcad. aaaa. ad neoterium pp. * <a 385 d.Prid.Id.Iun.Mediolani
arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.12.57.6.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Veniam
enim talibus non permittimus nec indulgentiis crimina sublevamus. <a 385
d.Prid.Id.Iun.Mediolani arcadio a.Et bautone conss.>
CJ.12.57.7pr.:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Ordinariorum
iudicum apparitores, qui vel speculatorum vel ordinariorum attigerint gradum,
nullo annorum numero, nulla stipendiorum contemplatione laxentur, priusquam
primipili pastum digesta ratione compleverint. * valentin. theodos. et arcad.
aaa. tatiano pp. * <a 389 d.Iii non.Mai.Mediolani timasio et promoto
conss.>
CJ.12.57.7.1:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Quod
si ante debitum locum, qui huic functioni habetur obnoxius, vel aegri corporis
labem vel defessae senectutis extrema ad impetrandam quietem crediderit
praetendenda, non prius otio condonetur, quam omne quod primipilio debetur
expenderit. <a 389 d.Iii non.Mai.Mediolani timasio et promoto conss.>
CJ.12.57.7.2:
Imperatores Valentinianus, Theodosius, Arcadius
Eos
etiam, qui pro sceleribus suis soluto militiae cingulo addicuntur infamiae, ne
integro peculio sub hac occasione laetentur, ita condignae ultioni volumus
subiacere, ut functioni quoque, quae extrema militiae debetur, nihil ex eorum
facultatibus subtrahatur. <a 389 d.Iii non.Mai.Mediolani timasio et promoto
conss.>
CJ.12.57.8:
Imperatores Arcadius, Honorius
Speciebus
primipilaribus adaerandis eadem pretiorum taxatio servetur, quae in venalibus
publicis poterit reperiri. * arcad. et honor. aa. euthymio vic. asiae. * <a
396 d.V k.Mart.Constantinopoli arcadio iiii et honorio iii aa.Conss.>
CJ.12.57.9pr.:
Imperatores Arcadius, Honorius
Per
illyricum, in quo plurima ac maxima necessitatum publicarum emolumenta officiis
constat praesidalibus expediri, centeni numero singulis iudicibus obsecundent:
nec ultra hunc modum vel ad militiam ullus adspiret vel coniventia iudicum
perseveret. * arcad. et honor. aa. clearcho pp. illyrici. * <a xxx >
CJ.12.57.9.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Adhibendi
autem sunt ad huiusmodi ministeriorum obsequia non illi, qui vano militiae
nomine immania lucra sectentur, sed qui necessitatem officii sollicitudinibus
debitis exsequantur. <a xxx >
CJ.12.57.10:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quicumque
ad chartas vel tabulas vel quodcumque aliud ministerium cohortalis optaverit,
non ante accedere permittatur, nisi eius nomen matriculis receptum primitus
fuerit: poena proposita his, qui contra statuta caelestia crediderint
suscipiendos aliquos aut quodlibet eis officium iniungendum. * arcad. et honor.
aa. et theodos. a. anthemio pp. * <a 407 d. xvi k. april. constantinopoli
honorio vii et theodosio iterum aa. conss.>
CJ.12.57.11:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
quis ex grege cohortalinorum urguente criminis insectatione stipendiis fuerit
exemptus, aut otio traditus quietis artibus immoretur, aut si ad pristina
sacramenta precum miseratione maluerit repedare, indultum nostrae maiestatis
oraculum amplissimae tuae sedi offerat adlegandum. * honor. et theodos. aa.
anthemio pp. * <a 415 d. xiii k. mart. constantinopoli honorio x et
theodosio vi aa. conss.>
CJ.12.57.12pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Si
cohortalis apparitor aut obnoxius cohorti ad ullam adspiraverit dignitatem, spoliatus
omnibus impetrati honoris insignibus ad statum pristinum revocetur: liberis
etiam in tali eius condicione susceptis fortunae patriae mancipandis. *
theodos. et valentin. aa. isidoro pp. * <a 436 d. iii non. april.
constantinopoli isidoro et senatore conss.>
CJ.12.57.12.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
si quis ex his ausus fuerit ullam adfectare militiam, nulla praescriptione
temporis muniatur praeter eam scilicet, quae ex quadraginta annis colligitur:
sed ad condicionem propriam retrahatur, ne ipse vel eius liberi post talem
ipsius statum procreati quod cohorti debetur valeant declinare. <a 436 d.
iii non. april. constantinopoli isidoro et senatore conss.>
CJ.12.57.12.2:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed
nec ad aliam cohortalinus vel cohortalini filius audeat adspirare fortunam, cui
maiorum suorum exempla praeiudicant. <a 436 d. iii non. april.
constantinopoli isidoro et senatore conss.>
CJ.12.57.12.3:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Sed
etiam cunctos, qui diversarum rerum negotiationibus detinentur, trapezitas
scilicet vel gemmarum argentique vestiumve venditores, apothecarios etiam
ceterosque institores aliarum mercium quibuscumque ergasteriis adhaerentes iubemus
a provincialibus officiis removeri, ut omnis honor atque militia contagione
huiusmodi segregetur. <a 436 d. iii non. april. constantinopoli isidoro et
senatore conss.>
CJ.12.57.13pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Nullum
ex primipilaribus, nullum ex principe cohortalis officii vel ad aliam posse
militiam adspirare vel ministeriis sibi contra publicam utilitatem blandiri vel
ad quamlibet aliam dignitatem ad praeiudicium praeteriti status accedere
concedimus. * theodos. et valentin. aa. thomae pp. * <a 442 ? >
CJ.12.57.13.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
si contra hanc tam saluberrimam formam vel responsa caelestia quaedam militia
aut dignitas audacter eliciatur, pro ingestis haberi, etiamsi speciali
adnotatione nostrae indulgentiae eam obtinuisse videatur, nec adsertionem ei
quoquo modo patere, qui se memoratis artibus publicae studet commoditati
subtrahere, sed statim civitatis unde oriundus est curiae tradi praecipimus.
<a 442 ? >
CJ.12.57.14pr.:
Imperator Leo
Quisquis
cohortalibus adhuc obsequiis obligatus vel regimen provinciae vel cingulum
cuiuslibet militiae dignitatisve quoquo modo meruit, ante omnia contra licitum
usurpatis impetratisve careat, etiamsi ultronea nostra liberalitate ius
gerendae provinciae vel militiae seu dignitatis cuiuspiam sibi iactaverit
fuisse delatum. * leo a. constantino pp. * <a 471 d. vi k. ian.
constantinopoli leone a. iiii et probiano conss.>
CJ.12.57.14.1:
Imperator Leo
Dehinc
universis solaciis condicionis quam spreverat defraudatus, ne quid eorum omnino
per se vel interpositam personam possit adquirere, primipili tantum munus
implere cogatur: mox curialibus civitatis, in qua natus est, in diem vitae suae
functionibus inhaesurus, ita scilicet, ut etiam ii, qui post impletam talem
militiam quodlibet militiae dignitatisve genus adfectaverint, curiae patriae
suae restituantur. <a 471 d. vi k. ian. constantinopoli leone a. iiii et
probiano conss.>
CJ.12.58.0.
De apparitoribus praefecti annonae.
CJ.12.58.1:
Imperatores Valens, Gratianus, Valentinianus
Apparitores
urbanae praefecturae annonario officio se non inserant, sed apparitorum
aemulatione secreta ministerio suo annonae praefectura fungatur. * valens grat.
et valentin. aaa. rufino pu. * <a 376 d. iii id. iul. valente a. v et
valentiniano iuniore conss.>
CJ.12.58.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Praefectus
annonae canonem, qui ad officium suum pertinet, per compulsores suos exigat, et
cum officio suo retineatur obnoxius, qui ad implendum canonem devotionis suae
exactionem non ostenderit. * arcad. et honor. aa. messalae pp. * <a 399 ?
>
CJ.12.59.0.
De diversis officiis et apparitoribus iudicum et probatoriis eorum.
CJ.12.59.1:
Imperatores Valentinianus, Valens, Gratianus
Si
quando praefectus praetorio vel vicarius aut rector provinciae significaverit
eum, qui chartis ac ratiociniis publicis invenitur obnoxius, ad praeposituram
castri ac militum transisse, retractus illi adsignetur officio, a quo ad
necessitatem praestandi ratiocinii devocatur: in reiecti vero locum is
potissimum destinetur, cui meritorum adstipulentur insignia. * valentin. valens
et grat. aaa. ad severum mag. mil. * <a 371 d. x k. ian. gratiano a. ii et
probo conss.>
CJ.12.59.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nullus
ex his, quos claruerit militia resolutos, indebita denuo sacramenta sine
augustis adfatibus suscipiat. si quis autem id per obreptionem forte meruerit,
quinque librarum auri multetur incommodo. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad
eusignium pp. * <a 386 d. prid. id. iul. mediolani honorio np. et euodio
conss.>
CJ.12.59.3pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Nullus
apparitor amplitudinis tuae vel de officiis palatinis ad eam provinciam, ex qua
oriundus est vel in qua collocaverit larem, vel qui iam in huiusmodi officio
fuerit commoratus, obtentu publicae necessitatis vel exsecutor privati negotii
dirigatur. * grat. valentin. et theodos. aaa. ad eusignium pp. * <a 386 d.
iii non. dec. mediolani honorio np. et euodio conss.>
CJ.12.59.3.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Etenim
officii celsitudinis tuae primiscrinius tres libras auri fisci utilitatibus
sine dilatione persolvet, si statuta fuerint temerata: apparitor vero qui huic
se muneri passus est deputari, militia spoliabitur. <a 386 d. iii non. dec.
mediolani honorio np. et euodio conss.>
CJ.12.59.3.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Haec
vero poena etiam ceteris inrogata est, ut, si domesticus aut protector, strator
vel agens in rebus vel palatinus utriusque officii vel ad eandem provinciam, in
qua natus est, vel ad eam, in qua collocarit larem, cum huiusmodi usurpatione
perrexerit, matriculis quidem exemptus ipse, qui se voluit mitti, auri libram
unam fisci viribus inferre cogetur, adiutores vero officiorum palatinorum ac
numerarii comitum illustrium virorum sive actuarii libram fisci viribus
solvant, nisi statuta fuerint custodita. <a 386 d. iii non. dec. mediolani
honorio np. et euodio conss.>
CJ.12.59.4:
Imperatores Theodosius, Arcadius, Honorius
Qui
vel exiguam rei familiaris substantiam habent, militare in apparitorum numero
non vetentur. * theodos. arcad. et honor. aaa. silvano duci et correctori
limitiitis tripolitani.* <a 393 d. vi k. april. constantinopoli theodosio a.
iii et abundantio conss.>
CJ.12.59.5:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quicumque
apparitores ob culpam vel neglegentiam fuerint iudicato distincti, ad nullam
militiam adspirandi habeant facultatem: nec ex rescripto his ullus aditus
reseretur, quos congruit poenae gravissimae subiugari, si contra inhibita
quoque sacratissimis constitutis adspirare contempserint. * honor. et theodos.
aa. graccho pu. * <a 415 d. viii k. aug. ravennae honorio x et theodosio vi
aa. conss.>
CJ.12.59.6pr.:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
In his
officiis, id est virorum spectabilium proconsulis asiae comitis orientis
praefecti augustalis et vicariorum, quos etiam monuimus sub viginti
interminatione librarum auri, nemo aliter admittatur, nisi eum emissa ex sacris
scriniis probatoria consecrarit. * theodos. et valentin. aa. hierio pp. * <a
426 d. x k. iul. nicomediae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.12.59.6.1:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Quod
si quis talis sub tua fuerit iudicatione convictus, profecto irritis his quae
vetita contrectavit etiam congruam indignationem incurret. <a 426 d. x k.
iul. nicomediae theodosio xii et valentiniano ii aa. conss.>
CJ.12.59.7:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Ad
splendidioris militiae privilegia, posteaquam priorem continuo labore
compleverint, eos venientes admittimus, qui ea voto adipiscendi honoris
crediderint expetenda, non eos, qui studio exercendae cupiditatis ambierint, ut
velut in meliore fortuna positi aut ea scelera quae prius commusisse doceantur
occultent aut alia deinceps possint impune committere. * theodos. et valentin.
aa. anatolio mag. mil. * <a 438-443 >
CJ.12.59.8:
Imperator Leo
Viros
spectabiles duces eorumque apparitores nec non limitaneos castrorumque
praepositos tantummodo ex sublimis tui iudicii sententia conveniri nec aliis
subiacere iudicibus praecipimus: illustribus scilicet ac magnificis viris
magistris militum consuetudine ac potestate, si qua ad limites aliquos orientis
thraciarum et illyrici ex longo tempore hactenus obtinuit, reservata. * leo a.
iohanni mag. off. * <a xxx >
CJ.12.59.9pr.:
Imperator Leo
Probatorias
memorialium et agentium in rebus, ceterorum nihilo minus apparitorum
praetorianae per orientem amplissimae praefecturae, eorum etiam, qui in
diversorum iudicum officiis numerantur, ex sacris probatoriis solito more
militiae sacramenta sortiri decernimus, non passim nec licenter solis
auctoritatibus vel sacrarum litterarum exemplaribus: sed ex authenticis tantum
sacris probatoriis manu nostra subscriptis et nostro arbitrio praestandis, ita
ut nullus his dolus aut fraus possit adnecti, de his etiam, qui sunt verae et
catholicae fidei, iubemus admitti. * leo a. hilariano mag. off. * <a 470
?>
CJ.12.59.9.1:
Imperator Leo
Aliter
vero militantes, nisi ex his sint, quos solis auctoritatibus apparitioni
adgregari vetusta consuetudo perdocuit, detecta fraude cuiuscumque accusandi
studio non solum mendaci carere militia, sed etiam proscriptionis stilum subire
decernimus et bonorum omnium amissione multamus. <a 470 ?>
CJ.12.59.10pr.:
Imperator Leo
Hac
sanctione decernimus, ut in posterum nemini licentia sit edendi exemplaria his,
qui sociandi sunt cuicumque militiae, quam sine divinis probatoriis adipisci
non possunt, sed periculo primatum uniuscuiusque officii ipsas authenticas
sacras, quae divinam nostrae pietatis continent adnotationem, cum subscriptione
administrantium, sub quorum iurisdictione consistunt, his qui militare volunt
praestari: exemplaribus videlicet earum cum subscriptione eorundem iudicum apud
singula quoque officia, prout convenit, reservandis. * leo a. erythrio pp. *
<a xxx >
CJ.12.59.10.1:
Imperator Leo
Quamvis
autem manifestum sit de huiusmodi probatoriarum observatione excepta esse
certorum iudicum officia, tamen ne ullius ignorantiae relinquatur occasio,
omnium officiorum, quibus necesse est per sacras probatorias militiae sociari,
notitiam in sacris apicibus subdendam esse censuimus. <a xxx >
CJ.12.59.10.2:
Imperator Leo
Sub
hac igitur observatione omnes, qui sive in hoc sacro palatio nostro sive in
aliis quibuscumque officiis deinceps militare cupiunt, qui tamen, ut dictum
est, non possunt pro tenore sacrarum constitutionum vel vetere consuetudine
nisi praecedentibus sacris probatoriis militiae sociari, sicut subnexa notitia
demonstrat, adipisci praecipimus: scientibus his, qui ex aliqua parte
praesentis nostrae serenitatis legis formam conventia vel neglegentia quadam
colludere temptaverint, non tantum amissione bonorum omnium, sed etiam capitis
periculo utpote criminis falsitatis obnoxios semet esse plectendos. <a xxx
>
CJ.12.59.10.3:
Imperator Leo
Et est
notitia. scrinii memoriae probatoriae agentium in rebus, palatinorum
largitionum, palatinorum rerum privatarum partis augustae. <a xxx >
CJ.12.59.10.4:
Imperator Leo
Item
scrinii sacrarum epistularum sic: in officiis virorum illustrium praefectorum
praetorio orientis et illyrici et urbis, officii proconsulum asiae et achaiae,
officii praefecti augustalis, officii comitis orientis, officii comitis
divinarum domorum, officii vicariorum thraciae ponti asiae et macedoniae et
thesauriensium classis. <a xxx >
CJ.12.59.10.5:
Imperator Leo
Item
scrinii sacrorum libellorum: officii virorum illustrium magistrorum militum
utriusque militiae in praesenti, orientis et illyrici, invitatorum,
admissionalium, memorialium omniumque paedagogorum, cellariorum, mensorum,
lampadariorum eorum, qui sacris scriniis deputati sunt, decanorum partis
augustae, cursorum partis augustae, officii virorum spectabilium ducum
palaestinae, mesopotamiae, novi limitis phoenices, osrhoenae, syriae et
augustae euphratensis, arabiae et thebaidis, libyae, pentapoleos, utriusque
armeniae, utriusque ponti, scythiae, mysiae primae, secundae, daciae,
pannoniae, officii virorum spectabilium comitum aegypti, pamphyliae, isauriae,
lycaoniae et pisidiae. <a xxx >
CJ.12.60.0.
De exsecutoribus et exactoribus.
CJ.12.60.1:
Imperatores Arcadius, Honorius
Ne per
diversas provinciarum partes aut palatinus exactor accederet aut illustrium
virorum apparitor vagaretur vel militaris terror inferret formidinem, hac lege
sancimus, ut omnis memoratis intentio ad provinciae rectorem sit, cum eo agant,
illo insistente disponente et agnoscente suo periculo rem peragant et impleant
universa. * arcad. et honor. aa. ad provinciales et ad proconsules. * <a 395
d. xvii k. iul. mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.12.60.2:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quicumque
e palatio nostro cuiuslibet tituli ad provincias commeaverit compulsor exactor
admonitor portitorve praecepti, agens in rebus vel palatinus vel apparitor
illustrium potestatum, hoc tantum potestatis adripiat, quod mandatum curae suae
specialiter approbatur, nec quod iniunctum alteri fuit collegii iure praesumat,
ne, dum hoc sibi invicem mutui officii licentia partiuntur, agant cuncti, quod
singulis credebatur. * arcad. et honor. aa. andromacho pp. * <a 395 d. prid.
id. iu. mediolani olybrio et probino conss.>
CJ.12.60.3pr.:
Imperatores Honorius, Theodosius
Sive
ex praetoriano officio sive illustris comitivae sedis largitionum nec non et
rei privatae nostrae vel ex quacumque apparitione ad quamcumque necessitatem
profligandam quis fuerit destinatus, sciat intra anni metas debere collectis
ratiociniis ad proprium iudicem remeare eique suam efficaciam ostendere, quid
eius instantia exactum fuerit quidve in debitis habetur vel penes quos
resederit vel cuius culpa aut causa in eadem provincia fuerit derelictum. *
honor. et theodos. aa. palladio pp. * <a 416 d.X k.Oct.Ravennae theodosio
a.Vii et palladio conss.>
CJ.12.60.3.1:
Imperatores Honorius, Theodosius
Quod
si exacto spatio anni eius regionis visceribus praedator insidens deprehensus
fuerit remorari, tunc absolutus cingulo militia abicietur, primoribus eius
militiae decem librarum auri multa proposita. <a 416 d.X k.Oct.Ravennae
theodosio a.Vii et palladio conss.>
CJ.12.60.3.2:
Imperatores Honorius, Theodosius
Si
redire dissimulet, per vices officiorum ligatus ferreis nexibus cura
provincialis officii ad debitum mittatur examen nec ei liberum sit, ut hoc se
privilegio aut occasione defendat, quod sibi aliud negotium vel aliam
necessitatem post iniunctam esse causetur, cum isdem licentiam auferamus in
eadem provincia continuare exactionem. <a 416 d.X k.Oct.Ravennae theodosio
a.Vii et palladio conss.>
CJ.12.60.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
Nullam
possessionem alterius pro alienis debitis publicis sive privatis praecipimus
conveniri. * honor. et theodos. aa. iohanni pp. * <a 422 d.V id.Iul.Ravennae
honorio xiii et theodosio x aa.Conss.>
CJ.12.60.5:
Imperatores Theodosius, Valentinianus
Contra
nostra praecepta si quisquam vetito ausu exsecutor audebit, licebit provinciae
moderatori eundem correptum ad sublimitatis tuae iudicium sub prosecutione
dirigere, licebit provinciali, etsi probatur obnoxius, exsecutoris contra
vetitum exactionem sibi vindicantis temeritatem legitime repellere. * theodos.
et valentin. aa. volusiano pp. * <a 429 a.Iii k.Mart.Ravennae post
cons.Felicis et tauri vv.Cc.>
CJ.12.60.6pr.:
Imperator Zeno
Sancimus,
ut eum, cui ex iudicio tui culminis quocumque modo sive studio numerariorum aut
tractatorum vel ipsorum iussu, qui pro tempore amplissimae tuae sedis
administrationem suscipiunt, exactio publicarum pecuniarum iniungatur, minime
prius liceat aliam sollicitudinem gerendam suscipere, antequam reversus
iniunctae sibi causae responsum praebuerit. * zeno a. arcadio pp. * <a
485-486 ? >
CJ.12.60.6.1:
Imperator Zeno
Si
tamen ita sors tulerit, ut in ea provincia, ad quam exsequendi causa publici
negotii aliquis proficiscitur, alia quoque causa sit exsequenda, non prohiberi
unum eundemque exsecutorem ab hac urbe regia proficiscentem duorum simul, non
plurium negotiorum exsecutionem suscipere, dum ipsi quoque tertii negotii non
sit iniungendi, antequam superioribus responsum portaverit. <a 485-486 ?
>
CJ.12.60.6.2:
Imperator Zeno
Exsecutoribus
his, qui secundam, si non simul duas, vel etiam tertiam causam passi fuerint
exsequendam suscipere, non solum cinguli et bonorum suorum amissionem, verum
etiam perpetui exsilii supplicium subituris. <a 485-486 ? >
CJ.12.60.6.3:
Imperator Zeno
Eandemque
hanc poenam numerarium quoque et eius adiutores, ad quorum curam quod violatum
est pertinet, formidare. <a 485-486 ? >
CJ.12.61.0.
De lucris advocatorum et concussionibus officiorum sive apparitorum.
CJ.12.61.1:
Imperator Constantinus
Si
quis se a ducenariis vel centenariis vel fisci advocatis laesum esse cognoscit,
adire iudicia et probare iniuriam non moretur, ut in eum qui convictus fuerit
competenti severitate vindicetur. * constant. a. procons. africae. * <a 314.
315 d. vi id. nov. triveris. acc. xv k. mart. karthagine constantino a. iiii et
licinio iiii conss.>
CJ.12.61.2pr.:
Imperator Constantius
Praeter
sollemnes et canonicas pensitationes multa a provincialibus indignissime
postulantur ab officialibus et scholasticis non modo in civitatibus singulis,
sed et mansionibus, dum ipsis et animalibus eorundem alimoniae sine pretio
ministrantur. * constantius a. eubulidae vic. africae. * <a 344 d. iii k.
iul. leontio et sallustio conss.>
CJ.12.61.2.1:
Imperator Constantius
Provinciales
itaque cuncti iudices tueantur nec iniurias inultas transire permittant. <a
344 d. iii k. iul. leontio et sallustio conss.>
CJ.12.61.3:
Imperatores Arcadius, Honorius
Quotiens
compulsor arguitur in depraedatione convictus, etiam non consulta clementia
nostra poenam subeat legibus competentem. * arcad. et honor. aa. pompeiano
procons. africae. * <a 400 d. prid. k. ian. mediolani stilichone et
aureliano conss.>
CJ.12.61.4:
Imperatores Honorius, Theodosius
Curialibus
et naviculariis omnibusque corporibus ita subveniri volumus, ut nihil
apparitoribus universorum iudicum liceat, quod ad praedam provinciarum
pertinet. * honor. et theodos. aa. hadriano pp. * < >
CJ.12.62.0.
De primipilo.
CJ.12.62.1:
Imperatores valer., gallien.
Commoda
primipilatus post administrationem deberi incipiunt, et si is, qui ea percipere
debuit, prius rebus humanis eximatur, heredibus petitio salva sit. * valer. et
gallien. aa. domitio. * < >
CJ.12.62.2:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Obtentu
nominis primipili civiles actiones ad alios iudices transferendae non sunt. *
diocl. et maxim. aa. alexandro. * < >
CJ.12.62.3:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Utilitas
publica praeferenda est privatorum contractibus: et ideo si constiterit fisco
satisfactum esse ob causam primipili, poteris obligatam tibi possessionem dotis
titulo petere, ut satis doti fieri possit. * diocl. et maxim. aa. domnae. *
< >
CJ.12.62.4:
Imperatores Diocletianus, Maximianus
Cum ex
sola primipili causa liberos, etiam si patribus heredes non existant, teneri
divus aurelianus sanxerit, si neque successistis patri vestro nec quicquam ex
bonis eius tenetis, consequens est a paternis creditoribus vos non conveniri. *
diocl. et maxim. aa. dionysio. * < >
CJ.12.63.0.
Publicae laetitiae vel consulum nuntiatores vel insinuatores constitutionum et
aliarum sacrarum vel iudicialium litterarum ex descriptione vel ab invitis ne
quid accipiant immodicum.
CJ.12.63.1pr.:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quidquid
nostrorum umquam nuntiari coeperit prosperorum, bella si desinent, si oriuntur
victoriae, fastis si honor datus fuerit regalium trabearum, compositae pacis si
erit efferenda tranquillitas, sacros vultus inhiantibus si forte populis
inferimus, haec sine immodico pretio nuntiari excipique sancimus. * grat.
valentin. et theodos. aaa. floro pp. * <a 383 d. iiii non. febr.
constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>
CJ.12.63.1.1:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Gerulum
iubemus esse castissimum: indices nummarios esse prohibemus: iudices statuimus
esse sollicitos, ne turpi colludio quaeratur ex miseris pretium gaudiorum.
<a 383 d. iiii non. febr. constantinopoli merobaude ii et saturnino
conss.>
CJ.12.63.1.2:
Imperatores Gratianus, Valentinianus, Theodosius
Quod
si id sacrilega fuerit dissimulatione violatum, et accipientem pudoris
fortunarumque manebit excidium et cogentem par poena multabit et officium
triginta librarum auri vexatione quatiatur. <a 383 d. iiii non. febr.
constantinopoli merobaude ii et saturnino conss.>