|
Ex concilio apud Altheim
habito.
Cap. xxxmo cui
inter fuit rex Karolus.
Si episcopis presbyteris
diaconis et clericis hereditatem a domno rege uel ab alio principe vel ab
amico suo seu per hereditariam sortem sibi devenerit uel aquisierit donare
eis liceat hanc cui uoluerint.
A.D. 916
Gratian C. 18 q.1 c.1
C. I. Qui de
monacho episcopus ordinatur quod ante consecra-.
tionern habuerit a monasterio, quod uero post consecrationem
acquisiuit propriae ecclesiae derelinquat.
Statutum est et rationabiliter secundum sanctos Patres
a sinodo confirmatum est, ut monachus, quem canonica
electio a iugo regulae monasticae professionis absoluit, et sacra
ordinatione monacho episcopum facit, uelut legitimus
heres paternam sibi hereditatem postea iure uendicandi
potestatem habeat; sed quicquid acquisierat, uel habere
uisus fuerat, monsterio relinquat, et abbatis sui, qui fuerat secundum
regulam Benedicti, arbitrio. Postquam enim episcopus ordinatur, ad
altare, ad quod sanctificatur et titulatur, secundum sacros canones
quod acquirere
poterit restituat. |