Gratian St Gall Causa 14, fol. 109 <Causa 13 Gratian II and III>

<St  Gall, Stiftsbibliothek 673, p. 109, Admont, Stiftsbibliothek 23, fol. 193r-195r>

Cuiusdam ecclesie baptismalis diocesiani, multis bellorum cladibus pressi, hostili metu compulsi, in aliam diocesim sua transtulerunt domicilia.  Predia tamen colere non desierunt et decimas ceperunt soluere illi ecclesie in cuius diocesi transierunt et sepulturas apud eam sibi elegerunt. Deinde annis transactis l. clerici, quibus quondam decimas persoluerant in eos, questionem mouere ceperunt qui ab istis primitias et decimas accipiunt. Ad causam igitur contra eos veniunt. Primum ergo queritur, si aliquorum domicilia in diocesibus baptismalis ecclesie, sunt translata, an persoluere decimas debeant et suas celebrare exequias apud ecclesiam in qua hec quondam a parentibus eorum fiebant? Secundo, an temporis prescriptione ius percipiendi decimas et funerandi tollatur?