Köln,
Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek 127, fol. 9r |
D.1 c.5. Quid sit
consuetudo?
Isidorus, eodem capitolo 3. et liber 2 c. 10.
onsuetudo
autem est ius quoddam moribus institutum, quod pro lege suscipitur, cum
deficit lex. Nec
differt, an scriptura an ratione consistat, quoniam et legem ratio commendat.
Porro si ratione lex constat,
lex erit omne, iam quod ratione constiterit, dumtaxat quod religioni
congruat, quod disciplinae conueniat, quod saluti proficiat. Vocatur
autem consuetudo, quia in communi est usu.
Gratianus. Cum itaque dicitur: "non differt, utrum consuetudo scriptura uel
ratione consistat," apparet, quod consuetudo partim est redacta in scriptis,
partim moribus tantum
utentium est reseruata. Quae in scriptis redacta est, constitutio siue ius
uocatur; quae uero in scriptis redacta non est, generali nomine, consuetudo
uidelicet, appellatur.
|