Canonical Jurisprudence

Johannes Teutonicus in Compilatio tertia and Compilatio quarta

Jo. Teu. 3 Comp. 3.26.4 (X 3.34.8) Quod super  s.v. sit impotens: Vnde non subest causa cur debeat penitentia inmutari? Alias qui iniunxit uel quilibet maior eo, eam posset inmutare iure communi. Set tamen mutationem huius penitentie uidetur hic sibi reseruare, et illis quibus specialiter iniunxit, et est hoc speciale. uinc.
*

Jo. Teu. 3 Comp. 3.27.1 (X 3.35.5): Quod Dei s.v. regimen: Vtrum monacho iure uel ex dispensatione possit committi cura animarum dubitari consueuit. Dicunt quidam quod hodie iure communi possunt, set olim tantum ex dispensatione, ut lv. di. Priscis. Alii dicunt quod nec hodie possunt, nisi ex dispensatione, ut supra de capell. monach. In ecclesiis. supra eodem c.ii, lib.i. Satis potest dici quod olim non poterant prefici ecclesiis nisi ex necessitate, ut lv. di. Priscis. Hodie possunt etiam utilitate suadente, ut xvi. q.i. Cum pro utilitate, set regulares ut hic dicit licite possunt utilitatis causa, set in hoc est differentia inter monachos et regulares, quod monachus tenetur habere secum socios sui ordinis, ut supra de statu monach. Monachi, set regulares non tenentur nisi commode possint, ut hic dicit. 

Jo. Teu. 3 Comp. 3.30.2 (X 3.38.27): Cum propter discordias s.v.  non differas: supra eodem titulo c.i. et ii., contra. 
Solutio. Hoc seruatur ubi potest sine scandalo. Est enim ius commune illud ubi timetur scandalum. uinc.

Jo. Teu. 3 Comp. 3.26.4 (X 3.34.9): Quod super his s.v.  sit impotens: Vnde non subest causa cur debeat penitentia inmutari? Alias qui iniunxit uel quilibet maior eo, eam posset inmutare iure communi. Set tamen mutationem huius penitentie uidetur hic sibi reseruare, et illis quibus specialiter iniunxit, et est hoc speciale. uinc. 

Jo. Teu. 3 Comp. 4.13.1 (X ----) Per tuas s.v. perlegi facientes:  . . . Hic prohibentis, idest excipientis iure communi conditio potior est. Set quid si ambo nolunt simul manere, numquid cogentur inuiti consentire ab ecclesia dispensare uolente, cum matrimonium non possit esse nisi consensu utriusque, et prior consensus nullus fuit? Hodie nullo cursu temporis obstante potest accusari matrimonium, ut in constitutione Innocentii Non debet.


Jo. Teu. 3 Comp. 5.16.4 (X 5.33.14) Cum olim s.v.  De gratia: Sic ergo per beneficium restitutionis admittuntur ad exhibenda priuilegia que obmiserant, sic supra de in integ. rest. c.i. et ii. Set iure communi non admittentur post sententiam pretextu nouorum instrumentorum, ut supra de re iudic. Inter, lib. eodem.


Jo. Teu. 3 Comp. 5.16.5 (X 5.33.115) Accedentibus s.v. per xl. annos: Set nonne uno actu perditur priuilegium, ut supra de constit. Cum accessissent, lib. eodem? Set solue ut ibi dixi. Item nonne xxx. anni sufficiunt in hoc casu, ut supra eodem, Si de terra, lib.i? Ad hoc dicunt quidam quod unus actus sufficeret in hoc casu, set hic respondet de xl. et ibi de xxx. quia ita de facto accidit, et est simile supra de rescript. c.ii., lib.i. et ff. de pet. hered. Item ueniunt § Aptanda. Dicunt quod si aliquis semel abutitur priuilegio suo, statim ammittit priuilegium suum, et redit ad ius commune, nam de facili redit res ad pristinum statum, ut ff. de pact. Si unus § Pactus, ff. de adim. lega. l.iiii.et supra xxxv. di. Ab exordio.

Jo. Teu. 3 Comp. 5.16.7 (X 5.33.17) Ex ore s.v. prescriptio sit: Solutio. Prescribere posset abbas ius commune in capellis quod posset possidere, etiam si ad legem iurisdictionis spectaret, ut supra de prescript. c.ult., lib. eodem. Vel etiam libertatem potest prescribere nomine tamen alterius et non suo quoad seruitia. 

Jo. Teu. 3 Comp. 5.18.1 (5.35.2) Significantibus s.v. consuetudinem: Vnde eorum factum nullum habuit colorem excusationis, cum nec consuetudini consonet ut hic, nec iuri communi, ut supra de purgat. canon. Ex tuarum, lib.i
 supra ii. q.v. Mennam, Consuluisti. supra ii. q.vi. Sane, derogata sunt illa capitula, supra eodem titulo c.i. et ii., lib.i. Et athelete non habent locum secundum leges romanas, C. de glad. l.i., lib. xi. vinc. 

Jo. Teu. 3 Comp. 5.21.3 (X 5.39.29) Nuper s.v. non retenuit: Arg. contra supra de uo. et uo. red. Ex multa, ubi
ius commune non exequitur aliquis, nisi ei specialiter delegetur. Et est arg. hic episcopos posse dispensare ubi specialiter eis dispensatio non est inhibita, arg. supra de spon. Cum apud.

Jo. Teu. 3 Comp. 5.23.7 (X 5.40.23) Ex parte s.v. pro contumacia: Quod concedo quod pro solo crimine non sit quis excommunicandus, nisi perseueret in comtumacia, unde quod hic dicitur intelligas quando quis perseuerat in crimine. Item adhuc obicitur, cum hoc sit de iure communi, quod nullus pro offensa excommunicatus absoluatur priusquam satisfaciat.

Jo. Teu. 3 Comp. 5.23.10 (X 5.40.25) Abbate s.v. de monasterio: . . . Solutio:
Iuri communi necesse habet eligere, set iure seruitutis debite petit ne aliunde eligat quam de illo monasterio, ut infra eodem capitulo. s.v. ex una parte: quia ipsi eligunt quem nolut, set non unum uolunt, quia quem uolunt de monasteria Sancti Bertini eligere, possunt, set non aliunde, et ita priuilegium reducendum est ad ius commune si potest.

Jo. Teu. 4 Comp. 5.12.5 (X 5.33.22) Quia circa s.v. set futuri: . . . si autem aeque potest retorqueri ad ius commune, sicut ad privilegium; potius interpretandum secundum ius commune.

Jo. Teu. 4 Comp. 5.12.1 (X 2.26.19) Veniens s.v. renuntiasse: Nota quod intelligitur renuntiasse iuri communi, qui privilegium impetrat . . . sicut econtra utendo iure communi renuntiat privilegio . . . set contra supra de consuetud. c.ult. lib.iii. ubi simul utitur iure communi et privilegio, nec renuntiat quis iuri militum licet utatur iure communi . . . sic iuri communi et consuetudini aliquis innititur . . . Responsio: hic ideo recessum est a iure communi quia impetravit privilegium donationis, et ex diversis causis non potest haberi dominium dei . . . si impetrasset privilegium confirmationis, illud contrarium non obstaret, quia ius commune. jo.

*contains "ius commune" in decretal.