King Roger
II Assizes of Ariano 43
1140
Si iudex litem suam fecerit
Iudex
si accepta pecunia reum quem criminis et mortis fecerit, capitis periculo
subiacebit.
Si
iudex fraudolenter atque dolose sententiam contra leges protulerit,
auctoritate iudiciaria inrecuperabiliter cadat, notetur infamia, rebus eius
omnibus publicatis. Quod si ignorantia a iuris sententia oberraverit, ferens
iudicium pro simplicitate animi manifesta, regie misericordie et providentie
subiacebit.
|