Brian Tierney†and James Brundage† Erice 1995
Summa Parisiensis, C.1 q.1 c.127 s.v. Codicis: Quia non sufficiebat ad probandum quod dixerat decretis, supponit <Gratianus> leges similes casui. Si judex vel ob dandam sententiam, justam sive injustam, vel ob non dandam, vel ob denuntiandum testimonium vel non denuntiandum et in omnibus similibus sic accipe affirmativam sicut negativam, si inquam aliquid acceperit, tenetur reus lege Julia repetundarum. Lex Julia punit in hujusmodi scelera. Crimen repetundarum dicitur quia in hujusmodi secundum jus vetus repetitur pecunia sic accepta in quadruplum ab eo cujus interest vel a fisco, et ille exinde numquam erit judex sed semper infamis, sicut Catelina dicebatur reus repetundarum quia justam sententiam vendiderat.