Codex Justiniani
7.62.21
Quoniam
iudices ordinarii provocationes aestimant
respuendas, placet, ut, si quis
appellationem suscipere recusaverit, quae non contra exsecutionem, sed
adversus sententiam iurgium terminantem fuerit interposita,
triginta auri pondo
cogatur largitionibus nostris inferre: triginta alia officio eius itidem
soluturo, nisi ei pertinaciter
restiterit atque
actis contradixerit
et, quid iure sit constitutum, ostenderit. |
Pope Innocent
II, Tunc pax et charitas, Migne, Patrologia latina 179.226
At vero juxta
imperiales sanctiones, si iudices
ordinarii provocationes aestimaverint respuendas, triginta pondo auri
multantur, et assessores et officiales eorum totidem nisi publice
restiterint,
et
actis
evidentibus
contradixerint. |