Flippino Lippi, Triumph of Saint
Thomas over the Heretics, Rome, Santa Maria sopra Minerva, Carafa
Chapel
Stephan Kuttner, "A Forgotten Definition of Justice.” Mélanges
Gérard Fransen (Studia
Gratiana 20; Rome 1976) 76-110, reprinted in The History of Ideas and
Doctrines of Canon Law in the Middle Ages (London 1980) 76: "habitus
animi communi utilitate conservata, suam cuique tribuens dignitatem,"
Cicero, De inventione 2.53.160. |
Thomas Aquinas, Summa Theologiae
2ª.2ae q.58.1
Videtur quod inconvenienter definiatur a
iurisperitis quod iustitia est
constans et perpetua voluntas ius suum unicuique tribuens. Iustitia enim,
secundum philosophum, in V Ethic., est habitus a quo sunt aliqui operativi
iustorum, et a quo operantur et volunt iusta.
Sed voluntas nominat potentiam, vel etiam actum. Ergo inconvenienter
iustitia dicitur esse voluntas.
Respondeo dicendum quod praedicta iustitiae
definitio conveniens est, si recte intelligatur . .
. Et si quis vellet in debitam formam definitionis reducere, posset sic
dicere, quod iustitia est habitus secundum quem aliquis
constanti et perpetua voluntate ius suum
unicuique tribuit. Et quasi est
eadem definitio cum ea quam philosophus ponit, in V Ethic., dicens quod
iustitia est habitus secundum quem
aliquis dicitur operativus secundum electionem iusti. |