Quoniam a quibusdam uiris quedam uenerabiles domus subripiuntur tam uidelicet episcopia quam monasteria, et facta sunt communia diuersoria, si quidem uoluerint qui hec retinent ea reddere ut, secundum antiquitatem restaurentur, bene et optime, alioquin si de sacro catalogo fuerint, hos deponi precepimus.
Si uero laici uel monachi excommunicari <precepimus supra lin.>, quos nimirum constat condempnatos esse a patre et filio et spiritu sancto, et deputantur  ubi uermis eorum non morietur et ignis non extinguetur quia Deo aduersantur qui dicit, "Nolite facere domum patris mei domum negotiatonis (John 2:16)"