EPISTOLA XLVI. AD RICARDUM SYRACUSANUM EPISCOPUM  [A. D. 1173?]

[Col.0133A]

ARGUMENTUM.---Causam Rihcardo episcopo reddit, cur in Siciliam reverti nolit, videlicet propter aeris inclementiam: tum excurrit in laudes B. martyris Thomae Cantuariensis; ac denique episcopum, ad quem scribit, hortatur ut in Anglia, patrio solo, reliquum vitae conficiat.

Charissimo Patri ac domino RICARDO, Dei gratia Syracusano episcopo, P. Blesens., salutem in vero salutari.

Quod me in Siciliam redire cupitis, et estis de mea revocatione solliciti, gratiarum actiones vobis refero, quantas possum; verumtamen non sum adeo [Col.0133B] prodigus vitae meae, ut velim requiem pro labore, securitatem pro periculis, pro aegritudine sanitatem, pro peregrinatione patriam, vitam pro morte, delicias pro angustiis permutare. Terra siquidem vestra devorat habitatores suos nec parcit aetati, nec sexui defert, nec personam considerat, nec favorem conditionis, nec gratiam dignitatis acceptat. Triginta et septem animae cum domino Stephano Siciliam sunt ingressae, omnesque in morte conclusi sunt, praeter me et magistrum Rogerium Northmannum, virum litteratum, industrium et modestum. Nos solos eduxit Dominus per misericordiam suam de medio umbrae mortis [Col.0134A] in fortitudine manus suae. Cumque vix aut nunquam permittatur egressus his, qui semel ingressi sunt: nolo ingredi; quia me vestigia terrent Omnia, te adversum spectantia, nulla retrorsum.  Contraxit ab aere suo Sicilia; contraxit et a malitia inhabitantium in ea, ut mihi odibilis, et quasi inhabitabilis censeatur. Ipsam abominabilem mihi reddunt aeris distemperantia, et veneni distemperatio frequens, cujus immanissima crudelitate ibi periclitatur assidue nostratum incauta simplicitas. Quis, quaeso, ibi securus inhabitat, ubi praeter caeteras passiones, montes ignem infernalem semper evomunt, et fetorem sulphureum evaporant? Nam ibi procul dubio est porta inferi, de [Col.0134B] qua dictum est: A porta inferi erue, Domine, animam meam. Portae, inquam, mortis et inferi sunt montes Trinacriae, ubi absorbentur a terra homines, et descendunt in infernum viventes. Dulcedinem nativi aeris vestri Anglici, omnemque escam terrae nostrae abominata est anima vestra, et appropinquavit usque ad portas mortis. Omnis quantuscunque cibus fuerit, sive potus apud nos, salutaris est et acceptus. In tenuibus diaetis peccant vestrates: cumque vivant apio tantum et feniculo, in quibus fere est totus victus vester; ex his tamen generatur humor, qui semper in causam morbi acutissimi, et mortis materiam computrescit. Illud [Col.0135A] autem adjicio, quod assidue legitur in libro experientiae; quia, cum scriptum sit, quod omnes insulares populi sint generaliter infideles, Siciliae habitatores sophistici amici sunt, et occulti atque perditissimi proditores. Vobis ista non scriberem, nisi vos haec eadem certo et frequenti experimento didicisse novissem. Inde est, quod cum alios fideles sibi populos flagellet Dominus in spiritu misericordiae et mansuetudinis; plebem Siciliae flagellat, nunc in judicio Sodomae et Gomorrhae, nunc in plaga Dathan et Abiron, nunc in spiritu judicii et ardoris.  Scitis, quod Aetna mons  frequenter ignes suos in immensum circumquaque diffundit: et adhuc per spatium diaetae unius undique combusta et deformata [Col.0135B] est tota facies regionis. Saevientis flammae procellosa vorago omnes incolas, aut expulit, aut combussit. Haereditas miserorum data est in combustionem et cibum ignis; et, ut expressius loquar, ignis et sulphur, et spiritus procellarum pars calicis eorum. In omnem terram, et in fines orbis terrae jam exiit plaga illa, qua nuper in Sicilia percussi sunt Catanenses in vigilia B. Agathes, cum episcopus ille damnatissimus, frater Matthaei notarii, qui, sicut scitis, sibi sumpsit honorem non vocatus a Domino tanquam Aaron, et qui ad sedem illam non electione canonica, sed Giezitica venalitate intravit; cum, inquam, abominationis offerret incensum, intonuit de coelo Dominus, et ecce terraemotus magnus factus est. Angelus enim [Col.0136A] Domini, percutiens episcopum in furore Domini, cum populo et universa civitate subvertit. Patet itaque, quia beatissimae Agathes offensam suis exigentibus peccatis incurrerant.

Non sic, quaeso, irascatur nobis benignissimus martyr noster B. Thomas. Si exarserit in brevi ira ejus, patientiam quam semper habuit non dediscat, et iratus misericordiae recordetur. Spes equidem mea est, quod quoties nobis Dominus flagellum suae indignationis intentat, stat martyr in confractione pro nobis atque gemitibus inenarrabilibus misericordiam judicis interpellet. Exsulta, Anglia, exsulta, occidens, quia visitavit nos oriens ex alto. Thomam apostolum India et Orientalis regio jactitabat; sed occidentalem respexit Ecclesiam, qui in [Col.0136B] coelis habitat et humilia respicit. Dedit Dominus Angliae Thomam nostrum, non invidemus Indiae Thomam suum. Sit Thomas apostolus in India; sit Thomas martyr noster in Anglia, ut per hos duos testes Christi ab ortu solis usque ad occasum sit laudabile nomen Domini. Eat, qui voluerit, in Indiam ad suffragia beati apostoli: tam longa peregrinatio nimis laboriosa est mihi; mihi sufficit Thomas meus. Ille palpavit latus Domini, et fixuras clavorum; ille, quia vidit, credidit: beatus, qui non vidit, et credidit, nec dubitavit; atque holocaustum Christo, et pro Christo se obtulit. Non laboro martyrem apostolo comparare, cum apostolus sit major martyre. Sed gloriosum est nos habere martyrem, qui apostoli nomen habeat, et [Col.0137A] apostolum miraculis aut imitetur, aut vincat. Non indignatur apostolus, quia nec indignatur Dominus apostolorum et martyrum, si quandoque Spiritus sanctus in operatione virtutum plenius et celebrius alicui se infundit. Et haec, inquit Dominus, facietis, et majora horum facietis. Amor martyris a proposito meo aliquantulum me abduxit; revertor ad propositum. Sed ad vos, amantissime Pater, in Siciliam non revertar. Fovet Anglia me jam senem, quae vos fovit infantem. Utinam relinqueretis terram illam, Pater, montuosam et monstruosam, et ad nativi aeris dulcedinem rediretis. Ad hoc vos movere debuerant diuturnitas et securitas vitae, amor patriae, naturae lex, conditio nutriturae, praecipue autem, et prae omnibus amor domini regis [Col.0137B] Anglorum, qui vos brachiis sincerae charitatis amplectitur. Et nisi gratiam respueritis oblatam vobis in terra nativitatis vestrae, incomparabiliter praeparavit gloriam et honorem. Vestrae, quaeso, nativitati sepultura respondeat: velitis apponi patribus vestris, et Anglia cineres vestros, quos produxit, excipiat. Dulce est in amicorum amplexibus mori, charorum lacrymis excipi, cum suis progenitoribus sepeliri. In cujus rei observantiam, sicut legitis, sancti patriarchae plurimum fuere solliciti. Fugite, Pater, a montibus flammivomis, suspecta sit vobis Aetnae vicinitas, nec vos morientem videat regio infernalis.