<Assize
43>
Si iudex litem suam fecerit
(Inst. 4.5.1 Dig. 44.7.5.4 Dig. 50.13.6)
Iudex
si accepta pecunia reum quem criminis et mortis fecerit, capitis periculo
subiacebit.
Liber Augustalis 2.50.2
Si
iudex fraudolenter atque dolose sententiam contra leges protulerit,
auctoritate iudiciaria inrecuperabiliter cadat, notetur infamia, rebus eius
omnibus publicatis. Quod is ignorantia a iuris sentia oberraverit, ferens
iudicium pro simplicitate animi manifesta, regie misericordie et providentie
subiacebit.
Liber Augustalis 2.50.1 |