Köln, Dombibliothek 135, fol. 3r (Detail) Goffredus de Trani, Summa super decretalibus

Johannes Teutonicus, Apparatus glossarum to

 3 Comp. 5.1.4 (X 5.1.17 and 2.1.17)

4. QVALITER ET QVANDO  Qualiter:  De modo et ordine inquisitionis plene dixi in constitutione Innocentii Qualiter.(97) canonice sanctiones: lxxxvi. di. Si quid uero.(98) ii. q. i. Deus.(99)  descendam: Prelatus debet descendere cum canonicis suis, ut lxxxvi. di. Si quid(100) et xv. q. vii. Episcopus, (101) et si inquiratur de excessu abbatis, tunc intererunt abbates eiusdem ordinis, ut xviii. q. ii. Si quis abbas.(102) a maliuolis: Videtur ergo quod infamia orta ab inimicis non inducit suspitionem. xi. q. iii. In cunctis(103) et ii. q. v. Omnibus(104) et infra de purgat. canon. Cum in iuuentute.(105) Quod quidam admittunt, set quia difficile est probare ortum infamie, cum fama ab incerto auctore procedat. de. con. di. iiii. Sanctum.(106) Satis potest dici quod undecumque procedat infamia, sit indicenda purgatio, arg. infra de purgat. can. Accedens.(107) infra de appostatis c. uno.(108) quod clamor: Nec aliter procedetur ad inquisitionem criminum, nisi ad hoc ut fama crebescat quod amplius sine scandalo non potest tollerari, ut infra sequitur et ii. q. v. Presbyter.(109) supra de cohabit. clerico Tua, lib. eodem,(110) alias sola infamia ad hoc non sufficit, ut ii. q. i. Nomen.(111) et iii. q. ii. Audiuimus.(112) Vt ergo intelligas qualiter iudex procedere debeat, notabis quod cum aliquis coram iudice est infamatus, primo prefiget iudex terminum accusare uolentibus, ut supra de purgat. canon. c.ult.(113) et si accusatores apparuerint, canonice audiatur crimen, ut ii. q.v. Omnibus.(114) xv. q.v. c.i. supra de purgat. canon. Ex tuarum, lib. i.(115) Si uero accusator non apparet et mala fama crebrescit, tunc episcopus, uocatis ecclesie sue senioribus, procedet ad inquisitionem ut hic dicitur, et lxxxvi. di. Si quid uero.(116) Et ipsemet iudex potest inducere testes, ut xi. q. iii. Precipue, in fine.(117) infra eodem, Cum oporteat(118) et ii. q. v. Presbyter.(119) Et si fuerit conuictus, canonice puniatur; si non conuincitur, et adhuc mala fama perdurat, admoneat primo seorsum, et postea coram testibus ut se corrigat, quod si non fecerit, tunc demum suspendat ipsum, usque ad dignam satisfactionem, ut supra de purgat. canon. c.i. lib.i.(120) Et in hoc casu intelligas omnia iura que dicunt quod clericus infamatus debet suspendi; non enim ut dixi propter infamiam est statim suspendendus, nisi enormitas delicti uel scandalum enorme aliud requirat, ut infra de purgat. canon. Inter.(121) Si autem accusatus comparere noluerit, lite non contestata potest procedere contra ipsum, ut supra ut lite non contest. Quoniam frequenter.(122) Est autem hec digna satisfactio ut purget se, adiuncto sibi legitimo numero uel ad arbitrium sui prelati, ut ii. q. v. Presbyter(123) et c. Omnibus.(124) Et eo deficiente in purgatione, punietur tamquam conuictus uel confessus, ut supra de accusat. Cum Petrus, lib.i.(125) supra de symon. Insinuatum et c. De hoc.(126) Pena autem eius qui conuictus est in modum inquisitionis hec est: Quod si de tali crimine est conuictus, quod etiam post penitentiam impediret excutionem officii uel receptionem beneficii, ut est homicidium et symonia, tunc idem iuris est quod est in directa accusatione, set in aliis criminibus relinquitur arbitrio iudicantis, ut extra iiii. de accusat. Inquisitionis.(127) Set regulares prelati etiam pro modicis causis remouentur ab administratione, ut infra de symon. Per tuas, in fine.(128) Vel dic quod si est in dignitate constitutus, ille qui conuictus est in modum inquisitionis remouetur ab adminstratione, ut infra de symon. Per tuas.(129) Set minores clerici priuantur officio et beneficio, ut infra de symon. Dilectus.(130) jo. accusatio: ii. q. vii. Accusatio.(131) precedat inquisitio: supra ii. q.ult. c.i. et iii. C. qui accus. non pos. Qui crimen.(132) vinc. ab ordine: Eius super quo inquisitum est, prelature uidelicet, ut infra de symon. Dilectus,(133) ubi tamen affligitur temporalis remotio, tunc remouetur, scilicet usque ad finem penitentie. ii q.i. Inprimis.(134) vinc. leue compendium: Infra eodem, Cum oporteat.(135) C. comminationes epistul. l. ult.(136) obseruari: Conquestus fuit episcopus domino pape quod perperam processerant. t. inde nascantur: C. unde ui Meminerint.(137) supra xi. q. i. Peruenit.(138) errorem uestrum: Ex hoc uidetur quod inquisitor possit mutare sententiam suam licet iudex delegatus non possit, ut supra de offic. del. In litteris, lib. i.(139) Set potest istud intelligi de interlocuturia quam quilibet iudex potest mutare, ut supra de appell. Significauerunt, lib.i.(140) Vel dic quod in hoc errauerant quod processerant ad inquisitionem, cum nullus clamor precesserit. Set numquid tenet sententia cum proceditur ad sententiam, licet non precesserit fama? Dicunt quidam quod sic, arg. C. de appell. l.i.(141) Set contra dicit extra eodem, Inquisitionis, lib. iiii.(142) Vel forte in hoc errauerunt quod non citauerant partem aduersam, uel non apperuerant ei dicta testium, quo fieri non debet, ut in constitutione, Qualiter.(143) jo. in similibus: Supra de sent. et re iud. In causis.(144) ff. de legi. et senat. Non possunt.(145) uel credunt: Non tantum ut respondeant ad inquisita, ut infra c. proximo. ocultis criminibus: Et si testes de occultis criminibus aliquid dixerint, non est propter hoc aliquis puniendus, ut extra eodem, Inquisitionis, lib. iiii.(146) frustratoriis Que ipso iure remote sunt, supra de appell. Pastoralis.(147) fieri prohibemus: Licet etiam ipsi uelint, supra de foro compet. Si diligenti.(148) xi. q.i. Inolita placuit.(149) Set econuerso laici trahuntur ad forum ecclesiasticum propter desidiam iudicis secularis, ut supra de foro compet. Ex transmissa, lib. ii.(150)