EPISTOLA DECRETALIS PAPAE SIRICII

February 10, 385 (JK 255)

 Siricius Himerio episcopo Tarraconensi salutem.

Directa ad decessorem nostrum sanctae recordationis Damasum fraternitatis tuae relatio, me jam in sedem ipsius constitutum, quia sic Dominus ordinavit, invenit: quam cum in conventu fratrum sollicitius legeremus, tanta invenimus quae reprehensione et correctione sint digna, quanta optaremus laudanda  cognoscere. Et quia necesse erat nos in ejus labores, curasque succedere, cui per Dei gratiam successimus in honorem: facto, ut oportebat, primitus meae provectionis indicio, ad singula, prout Dominus aspirare dignatus est, consultationi tuae responsum competens non negamus. Quia pro officii nostri consideratione non est nobis dissimulare, non est tacere libertas: quibus major cunctis Christianae religionis zelus incumbit, portamus onera omnium qui gravantur. Quinimo haec portat in nobis beatus apostolus Petrus, qui nos in omnibus, ut confidimus, administrationis suae protegit et tuetur haeredes.

De Arianis non rebaptizandis.

I. Prima itaque paginae tuae fronte signasti baptizatos  ab impiis Arianis plurimos ad fidem catholicam festinare, et quosdam de fratribus nostris eosdem denuo baptizare velle, quod non licet, cum hoc fieri et Apostolus vetet (Eph. IV), et canones contradicant, et post cassatum Ariminense concilium missa ad provincias, a venerandae memoriae praedecessore meo Liberio, generalia decreta prohibeant, quos nos cum Novatianis aliisque haereticis, sicut est in synodo constitutum (In concil. Nicaeno, c. 8), per invocationem solam septiformis Spiritus episcopalis manus impositione, catholicorum conventui sociamus, quod etiam totus Oriens Occidensque custodit, a quo tramite vos quoque posthae minime convenit deviare: si non vultis a nostro collegio synodali sententia separari.

 

Ut praeter Pascha et Pentecosten baptisma non celebretur.

II. Sequitur de diversis baptizandorum temporibus, prout unicuique libitum fuerit, improbabilis et emendanda confusio, quae a nostris consacerdotibus  (quod commoti dicimus) non ratione auctoritatis alicujus, sed sola temeritate praesumitur, ut passim ac libere natalitiis Christi, seu apparitionis, nec non et Apostolorum, seu Martyrum festivitatibus innumerae, ut asseris, plebes baptismi mysterium consequantur, cum hoc sibi privilegium et apud nos, et apud omnes Ecclesias dominicum specialiter cum Pentecoste sua Pascha defendat, quibus solis per annum diebus ad fidem confluentibus generalia baptismatis tradi convenit sacramenta. His duntaxat electis, qui ante quadraginta, vel eo amplius dies nomen dederint, et exorcismis, quotidianisque orationibus atque jejuniis fuerint expiati, quatenus apostolica illa impleatur praeceptio, ut expurgato fermento veteri, nova incipiat esse conspersio (I Cor. V). Sicut ergo Paschalem [Col. 0233B] reverentiam in nullo dicimus esse minuendam, ita infantibus, qui necdum loqui poterunt per aetatem, vel his quibus in qualibet necessitate opus fuerit sacri unda baptismatis, omni volumus celeritate succurri: ne ad nostrarum perniciem tendat animarum, si negato desiderantibus fonte salutari exiens unusquisque de saeculo et regnum perdat, et vitam. Quicunque etiam discrimen naufragii, hostilitatis incursum, obsidionis ambiguum, vel cujuslibet corporalis aegritudinis desperationem inciderint, et sibi unico credulitatis auxilio poposcerint subveniri: eodem, quo poscunt, momento temporis expetitae regenerationis praemia consequantur. Hactenus erratum in hac parte sufficiat, nunc praefatam regulam omnes teneant sacerdotes, qui nolunt ab apostolicae [Col. 0233C] petrae, super quam Christus universalem construxit Ecclesiam, soliditate divelli (Matth. X).

 

De apostatis.

III. Adjectum est etiam, quosdam Christianos ad apostasiam (quod dici nefas est) transeuntes, et idolorum cultu ac sacrificiorum contaminatione profanatos, quos a Christi corpore et sanguine, quo dudum redempti fuerant renascendo, jubemus abscindi. Et si resipiscentes forte aliquando fuerint ad lamenta conversi, his, quandiu vivunt agenda poenitentia est, et in ultimo fine suo reconciliationis gratia tribuenda, quia, docente Domino, nolumus mortem peccatoris, sed tantum ut convertatur, et vivat (Ezech. XVIII).

Quod non liceat alterius sponsam ad matrimonii jura sortiri.

IV. De conjugalium autem violatione requisisti, si desponsatam alii puellam alter in matrimonium possit accipere? Hoc ne fiat, modis omnibus inhibemus, quia illa benedictio quam nupturae sacerdos imponit, apud fideles cujusdam sacrilegii instar est, si ulla transgressione violetur.

De his qui poenitentiam minime servaverunt.

V. De his vero non incongrue dilectio tua apostolicam sedem credidit consulendam, qui acta poenitentia, tanquam canes ac sues ad vomitus pristinos et volutabra redeuntes, et militiae cingulum, et ludicras voluptates, et nova conjugia, et inhibitos denuo appetivere concubitus, quorum professam incontinentiam generati post absolutionem filii prodiderunt. De  quibus, quia jam suffugium non habent poenitendi, id duximus decernendum, ut sola intra ecclesiam fidelibus oratione jungantur, sacrae mysteriorum celebritati, quamvis non mereantur, intersint: a dominicae autem mensae convivio segregentur, ut hac saltem destructione correpti, et ipsi in se sua errata castigent, et aliis exemplum tribuant, quatenus ab obscenis cupiditatibus retrahantur. Quibus tamen, quoniam carnali fragilitate ceciderunt, viatico munere, cum ad Dominum coeperint proficisci, per communionis gratiam volumus subveniri. Quam formam et circa mulieres quae se post poenitentiam talibus pollutionibus devinxerunt, servandam esse censemus.

 

De monachis et virginibus propositum non servantibus.

VI. Praeterea monachorum quosdam atque monacharum, abjecto proposito sanctitatis, in tantam potestatis demersos esse lasciviam, ut prius clanculo, velut sub monasteriorum praetextu, illicita ac sacrilega se contagione miscuerint, postea vero in abruptum conscientiae desperatione perducti de illicitis complexibus libere filios procrearint, quod et publicae leges, et ecclesiastica jura condemnant: has igitur impudicas detestabilesque personas a monasteriorum coetu, ecclesiarumque conventibus eliminandas esse mandamus, quatenus retrusae in suis ergastulis tantum facinus continua lamentatione deflentes, purificatorio possint poenitudinis igne decoquere, ut eis vel ad mortem saltem, solius misericordiae intuitu per communionis gratiam possit indulgentia  subvenire.

De clericis incontinentibus.

VII. Veniamus nunc ad sacratissimos ordines clericorum, quos in venerandae religionis injuriam ita per vestras provincias calcatos atque confusos charitate tua insinuante reperimus, ut Jeremiae nobis voce dicendum sit: Quis dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum, et flebo populum hunc die ac nocte (Jer. IX)? Si ergo beatus propheta ad lugenda populi peccata non sibi ait lacrymas posse sufficere, quanto nos possumus dolore percelli, cum eorum qui in nostro sunt corpore, compellimur facinora deplorare, quibus praecipue secundum beatum Paulum instantia quotidiana et sollicitudo omnium Ecclesiarum [Col. 0234D] indesinenter incumbit (II Cor. XI)? Quis enim infirmatur, et non infirmor? Quis scandalizatur, et ego non uror? Plurimos enim sacerdotes Christi atque levitas post longa consecrationis suae tempora tam de conjugibus propriis, quam etiam de turpi coitu sobolem didicimus procreasse: et crimen suum hac praescriptione defendere, qua in Veteri Testamento sacerdotibus ac ministris generandi facultas legitur attributa. Dicat mihi nunc, quisquis ille est sectator libidinum, praeceptorque vitiorum, si aestimat quia in lege Mosis passim sacris ordinibus a Domino nostro laxata sunt frena luxuriae, cur eos quibus committebantur sancta sanctorum praemonet dicens: Sancti estote, quia et ego sanctus  sum Dominus Deus vester (Levit. XX)? Cur etiam procul a suis domibus anno vicis suae in templo habitare jussi sunt sacerdotes (Luc. I)? hac videlicet ratione, ne vel cum uxoribus possent carnale exercere commercium, ut conscientiae integritate fulgentes acceptabile Deo munus offerrent. Quibus expleto deservitionis suae tempore, uxorius usus solius successionis causa fuerat relaxatus: quia non ex alia, nisi ex tribu Levi, quisquam ad Dei ministerium fuerat praeceptus admitti (Num. XVIII). Unde et Dominus Jesus, cum nos suo illustrasset adventu, in Evangelio protestatur quia legem venerit implere, non solvere (Matth. IX). Et ideo Ecclesiam, cujus sponsus est speciosus forma (Ephes. V), castitatis voluit splendore radiare: ut in die judicii, cum rursus advenerit, sine macula et ruga eam possit,  sicut per apostolum suum instituit, reperire. Quarum sanctionum omnes sacerdotes atque levitae insolubili lege constringimur, ut a die ordinationis nostrae sobrietati ac pudicitiae et corda nostra mancipemus, et corpora: dummodo per omnia Deo nostro in his quae quotidie offerimus sacrificiis placeamus. Qui autem in carne sunt, dicente electionis Vase (Rom. VIII), Deo placere non possunt: vos autem jam non estis in carne, sed in spiritu: si tamen spiritus Dei habitat in vobis; et ubi poterit, nisi in corporibus, sicut legimus (Sap. I), sanctis Dei spiritus habitare? Et quia aliquanti, de quibus loquimur (ut tua sanctitas retulit), ignoratione lapsos esse se deflent, his hac conditione misericordiam  dicimus non negandam, ut sine ullo honoris augmento in hoc quo detecti sunt, quandiu vixerint, officio perseverent, si tamen posthaec continentes se studuerint exhibere. Hi vero qui illiciti privilegii excusatione nituntur, et sibi asserunt veteri hoc lege concessum, noverint se ab omni ecclesiastico honore, quo indigne usi sunt, apostolicae sedis auctoritate dejectos, nec unquam posse veneranda attrectari mysteria, a quibus se ipsi, dum obscenis cupiditatibus inhiant, privaverunt. Et quia exempla praesentia cavere nos praemonent in futurum, quilibet episcopus, presbyter atque diaconus (quod non optamus), si deinceps fuerit talis inventus, jam nunc sibi omnem per nos indulgentiae aditum intelligat obseratum, quia ferro necesse est excidantur vulnera  quae fomentorum non senserint medicinam.

De clericis: quales debeant promoveri.

VIII. Didicimus etiam licenter ac libere inexploratae vitae homines, quibus etiam fuerint numerosa conjugia, ad praefatas dignitates prout cuicunque libuerit aspirare, quod non tantum illis qui ad haec immoderata ambitione perveniunt, quantum metropolitanis specialiter pontificibus imputamus, qui dum inhibitis ausibus connivent, Dei nostri quantum in se est praecepta contemnunt. Et ut taceamus quod altius suspicamur, ubi illud est quod Deus noster data per Mosen lege constituit, dicens, Sacerdotes mei semel nubant (Levit. XXI)? et alio loco, Sacerdos uxorem virginem accipiat, non viduam, non repudiatam,  non meretricem (Ezech. XLIV). Quod secutus Apostolus (II Timoth. III) ex persecutore praedicator, unius uxoris virum tam sacerdotem quam diaconum fieri debere mandavit. Quae omnia ita a vestrarum regionum despiciuntur episcopis, quasi in contrarium magis fuerint constituta. Et quia non est nobis de hujusmodi usurpationibus negligendum, ne nos indignantis Domini vox justa corripiat, quae dicit: Videbas furem, et currebas cum eo, et ponebas tuam cum adulteris portionem (Psalm. XLIX), quid ab universis posthaec Ecclesiis sequendum sit, quid vitandum, generali pronuntiatione decernimus.

 

De clericorum conversatione.

IX. Quicunque itaque se Ecclesiae vovit obsequiis, a sua infantia ante pubertatis annos baptizari, et lectorum debet ministerio sociari, qui ab accessu adolescentiae usque ad tricesimum aetatis annum, si probabiliter vixerit, una tantum, et ea quam virginem communi per sacerdotem benedictione perceperit, uxore contentus, acolythus et subdiaconus esse debebit, post quae ad diaconii gradum, si se ipse, primitus continentia praeeunte, dignum probarit, accedat. Ubi si ultra quinque annos laudabiliter ministraverit, congrue presbyterium consequetur, et exinde post decennium episcopalem cathedram poterit adipisci: si tamen per haec tempora integritas vitae ac fidei ejus fuerit approbata.

 

De grandaevis.

X. Qui vero jam aetate grandaevus melioris propositi conversatione provocatus ex laico ad sacram militiam  pervenire festinat, desiderii sui fructum non aliter obtinebit, nisi eo quo baptizatur tempore statim lectorum aut exorcistarum numero societur: si tamen eum unam habuisse vel habere, et hanc virginem accepisse constet uxorem. Qui dum initiatus fuerit, expleto biennio, per quinquennium aliud acolythus et subdiaconus fiat, et sic ad diaconatum, si per haec tempora dignus judicatus fuerit, provehatur. Exinde jam accessu temporum presbyterium vel episcopatum, si eum cleri ac plebis evocarit electio, non immerito sortietur.

 

Quod clericus qui secundam uxorem duxerit deponatur.

XI. Quisquis sane clericus aut viduam, aut certe secundam conjugem duxerit, omni ecclesiasticae dignitatis  privilegio mox nudetur, laica tantum sibi communione concessa, quam ita demum poterit possidere, si nihil postea, propter quod hanc perdat, admittat.

Quae feminae cum clericis habitent.

XII. Feminas vero non alias esse patimur in domibus clericorum, nisi eas tantum quas propter solas necessitudinum causas habitare cum eisdem synodus Nicaena permisit.

De monachorum promotione.

XIII. Monachos quoque, quos tamen morum gravitas, et vitae ac fidei institutio sancta commendat, clericorum officiis aggregari et optamus, et volumus: ita ut qui intra tricesimum aetatis annum sunt, in minoribus  gradus singulos crescente tempore promoveantur ordinibus, et sic ad diaconatus vel presbyterii insignia maturae aetatis consecratione perveniant, nec statim saltu ad episcopatus culmen ascendant, nisi in his eadem quae singulis dignitatibus superius praefiximus, tempora fuerint custodita.

Quod poenitens non fiat clericus.

XIV. Illud quoque nos par fuit providere ut, sicut poenitentiam agere cuiquam non conceditur clericorum, ita et post poenitudinem ac reconciliationem nulli unquam laico liceat honorem clericatus adipisci, quia quamvis sint omnium peccatorum contagione mundati, nulla tamen debent gerendorum sacramentorum instrumenta suscipere, qui dudum fuerint vasa vitiorum.

Ut si per ignorantiam vel poenitens, vel digamus, aut viduae maritus clerici facti fuerint, non promoveantur.

 

XV. Et quia his omnibus quae in reprehensionem veniunt, sola excusatio ignorationis obtenditur, cui nos interim solius pietatis intuitu necesse est clementer ignoscere, quicunque poenitens, quicunque digamus, quicunque viduae maritus ad sacram militiam indebite et incompetenter irrepsit, hac sibi conditione a nobis veniam intelligat relaxatam, ut in magno debeat computare beneficio, si adempta sibi omni spe promotionis, in hoc quo invenietur ordine, perpetua stabilitate permaneat: scituri posthac provinciarum omnium summi antistites, quod si ultra ad sacros ordines quemquam de talibus crediderint  assumendum, et de suo et de eorum statu quos [ contra canones et interdicta nostra provexerint, congruam ab apostolica sede promendam esse sententiam. Explicuimus, ut arbitror, frater charissime, universa quae digesta sunt in querelam, et ad singulas causas, de quibus per filium nostrum Bassianum presbyterum ad Romanam Ecclesiam, ut pote ad caput tui corporis, retulisti, sufficientia, quantum opinor, responsa reddidimus: nunc fraternitatis tuae animum ad servandos canones et tenenda decretalia constituta magis ac magis incitamus. Ut haec quae ad tua consulta rescripsimus, in omnium coepiscoporum nostrorum perferri facias notionem, et non solum eorum qui in tua sunt dioecesi constituti, sed etiam ad universos Carthaginienses ac Baeticos, Lusitanos atque Gallicos, vel eos qui vicinis tibi collimitant  hinc inde provinciis haec quae a nobis sunt salubri ordinatione disposita, sub litterarum tuarum prosecutione mittantur. Et quanquam statuta sedis apostolicae, vel canonum venerabilia definita nulli sacerdotum Domini ignorare sit liberum, ut illius tamen et pro antiquitate sacerdotii tui dilectioni tuae esse admodum poterit gloriosum, si ea quae ad te speciali nomine generaliter scripta sunt, per unanimitatis tuae sollicitudinem in universorum fratrum nostrorum notitiam perferantur, quatenus et quae a nobis non inconsulte, sed provide sub nimia cautela et deliberatione sunt et salubriter constituta, intemerata permaneant, et omnibus in posterum excusationibus aditus, qui jam nulli apud nos patere poterit, obstruatur. Data III idus Februarii, Arcadio et Bauto vv. cc. conss. (An. Christi 385.)