Imperatores Theodosius, Valentinianus .
Humanum esse probamus, si quid de cetero in
publica vel in privata causa emerserit necessarium, quod formam generalem et
antiquis legibus non insertam exposcat, id ab omnibus antea tam proceribus
nostri palatii quam
1. Scitote igitur, patres conscripti, non aliter in posterum legem a nostra clementia promulgandam, nisi supra dicta forma fuerit observata. Bene enim cognoscimus, quod cum vestro consilio fuerit ordinatum, id ad beatitudinem nostri imperii et ad nostram gloriam redundare. * THEODOS. ET VALENTIN. AA. AD SENATUM. *<A 446 D. XVI K. NOV. AETIO III ET SYMMACHO CONSS.> |