Abelard and Heloise in Museé
Condé Chantilly |
Peter Abelard,
EPITOME THEOLOGIAE CHRISTIANAE PL 178.1750-1751
Justitiam vero sic definiunt philosophi:
Justitia est habitus animi reddens unicuique quod
suum est, communi utilitate servata.
Hoc idem Justinianus notavit sua
diffinitione, cum diceret sic: Justitia est constans et perpetua voluntas,
etc. Per hoc enim quod ait constans et perpetua voluntas, qualitatem mentis
venientem ex applicatione et difficile mobilem notavit. Per hoc, quod dixit,
suum unicuique jus tribuens, optimum notavit.
"Suum" potest referri tam ad accipientem quam ad tribuentem. Si ad
accipientem referatur, tunc determinandum communi utilitate servata.
Justitiae siquidem est omnia ad communem utilitatem referre. Sic igitur in republica quidem fieri debet, ut cum aliquis tantum meruerit remunerari vel
tanta poena puniri, deliberetur an, si tantum praemium ei detur aut tanta
poena multaretur, reipublicae praejudicetur. Tantum enim posset quis
remunerari seu etiam puniri, quod respublica magnum detrimentum inde
pateretur. Sicut est in republica, sic sit etiam in Ecclesia.
Sic judex
quisque discretus tam saecularis quam ecclesiasticus totum, quod facit, ad
communem utilitatem reipublicae aut etiam parochiae suae referre debet. Sic
quoque communem utilitatem in suo judicio conservat. |