Genesis 3:8-13

 
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi.
Vocatique Dominus Deus Adam et dixit ei:  Ubi es?  Qui ait:  Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me.
Cui dixit:  Quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes comedisti? Dixitque Adam:  Mulier quam dedisti mihi sociam dedit mihi de ligno et comedi.
Et dixit Dominus Deus ad mulierem:  Quare hoc fecisti? Quae respondit:  Serpens decepit me et comedi.