D.2 c.5. Que sint responsa prudentum.
[Isidor. eod. c. 14.]
Responsa prudentum sunt que iurisconsulti respondere dicuntur consulentibus: unde responsa Pauli dicta sunt. Fuerunt enim quidam prudentes et
arbitri equitatis qui
institutiones ciuilis iuris compositas ediderunt, quibus dissidentium lites contentionesque sopirent.

D.40 c.10 C. Iuste iudicans misericordiam cum iusticia seruat.
Pope Gregory the Great
Omnis, qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in utroque penso
iusticiam et misericordiam portat; sed per iusticiam reddit peccatis sententiam, per misericordiam peccati temperat penam, ut iusto libramine quedam per equitatem corrigat, quedam uero per miserationem indulgeat.
Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens et tremens in omni negotio formidat, ne de iusticiae tramite deuians cadat, et unde non iustificatur, inde potius condempnetur.

 

C.4 q.4 c.1  De quarta uero questione Fabianus Papa [epist. II. ad Episcopos orientales] constituit, dicens:
Accusator, testis uel iudex aliquis simul esse non potest. Nullus umquam presumat accusator simul esse et iudex uel testis, quoniam in omni iudicio quatuor personas
semper esse necesse est, id est iudices electos, et idoneos accusatores, defensores congruos atque legitimos testes.
Iudices autem debent uti equitate, testes ueritate, accusatores intentione ad amplificandam causam, defensores extenuatione ad minuendam causam.

C.25 q.1 d.p.c.16:  Valet ergo, ut ex premissis colligitur, sancta Romana ecclesia quoslibet suis priuilegiis munire, et extra generalia decreta quedam speciali beneficio indulgere,
considerata tamen rationis equitate, ut que mater iusticiae est in nullo ab ea dissentire inueniatur.

C.25 q.2 d.p.c.21: His ita respondetur: Sancta Romana ecclesia sua auctoritate congregata ualet disiungere, et disiuncta congregare; rationis tamen equitate considerata. Unde uel pietatis, uel necessitatis intuitu semel a se concessa ualet uel totum uel in partem conmutare. Pro necessitate namque corrigendorum uiciorum priuilegia multarum ecclesiarum uel inminuuntur, uel penitus inmutantur, siue personaliter siue generaliter.