|
Cicero,
BRVTVS [173] Duobus
igitur summis Crasso et Antonio L. Philippus proxumus accedebat, sed longo
intervallo tamen proxumus. itaque eum, etsi nemo
intercedebat qui se illi anteferret, neque secundum tamen neque tertium
dixerim. nec enim in quadrigis eum secundum nume
raverim aut tertium qui vix e carceribus exierit, cum palmam iam primus
acceperit, nec in oratoribus qui tantum absit a primo, vix ut in
eodem curriculo esse videatur. sed tamen erant ea in Philippo quae,
qui sine comparatione illorum spectaret, satis mag na diceret:
summa libertas in
oratione, multae facetiae; satis
creber in reperiendis, solutus in explicandis sententiis; erat etiam in
primis, ut temporibus illis, Graecis doctrinis
institutus, in altercando cum aliquo aculeo et maledicto facetus. |
|
Cicero EPISTVLARVM AD
FAMILIARES LIBER PRIMVS Ad P. LentulumVIII. Scr.
Romae mense Ianuario a.u.c. 699. M. CICERO S. D.
P. LENTULO PROCOS.
Me quidem etiam illa res consolatur,
quod ego is sum, cui vel maxime concedant omnes, ut vel ea defendam, quae
Pompeius velit, vel taceam vel etiam, id quod mihi maxime libet, ad
nostra me studia referam litterarum: quod profecto faciam, si mihi
per eiusdem amicitiam licebit; quae enim proposita fuerant nobis, cum
et honoribus amplissimis et laboribus maximis perfuncti essemus,
dignitas in sententiis dicendis,
libertas in re publica capessenda,
ea sublata tota sunt, nec mihi magis quam omnibus, nam aut
assentiendum est nulla cum gravitate paucis aut frustra dissentiendum.
|