Genesis 3:8-13 |
|
Et cum audissent vocem Domini Dei deambulantis in paradiso ad auram post meridiem, abscondit se Adam et uxor eius a facie Domini Dei in medio ligni paradisi. | |
Vocatique Dominus Deus Adam et dixit ei: Ubi es? Qui ait: Vocem tuam audivi in paradiso et timui eo quod nudus essem et abscondi me. | |
Cui dixit: Quis enim indicavit tibi quod nudus esses nisi quod ex ligno de quo praeceperam tibi ne comederes comedisti? Dixitque Adam: Mulier quam dedisti mihi sociam dedit mihi de ligno et comedi. | |
Et dixit Dominus Deus ad mulierem: Quare hoc fecisti? Quae respondit: Serpens decepit me et comedi. |