Codex, Venice: 1496, fol. 228r |
[Nov. 22.11] aut.
Ad
hoc qui ancillam suam credenti tradidit in matrimonium tamquam liberam,
sive confecerit
dotalia instrumenta sive non,
aut sciens eam duci taceat ex studio, dominium eius amittit eaque ad
ingenuitatem rapitur. Idem dicitur de servo. §
[Nov. 22.10] Si
uero nec domini voluntas nec taciturnitas studiosa interueniant et quis
credidit libere se iungi persone, illa vero famula existere, declaretur ipso
iure matrimonium non tenet.
§
[Nov. 22.17]
Ascriptitio
autem alieno nubere liberam non licet, ignorante vel sciente vel consciente
est domino; immo datur licentia domino pro se vel per presidem
abstrahere ascripticium suum et plagis mediocribus eum castigare. |