Gratian, C.3 q.7 c.2 In digestis tit. De postulando Infames non possunt esse procuratores uel patroni causarum. Sunt autem tres ordines eorum, qui postulare prohibentur. Est autem postulare desiderium suum uel amici sui in iure apud cum, qui iurisdictioni preest, exponere, uel alterius desiderio contradicere. Non postulantium, ut premisimus, tres ordines sunt. Quidam prohibentur omnino postulare uel propter etatem, ut minores decem et septem annis, uel propter casum, ut surdus, qui prorsus non audit. Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek 127, fol. 118v |
Dig. 3.1.1 De postulando § <1> Eapropter tres fecit ordines: nam quosdam in totum prohibuit postulare, quibusdam vel pro se permisit, quibusdam et pro certis dumtaxat personis et pro se. § <2> Postulare autem est desiderium suum vel amici sui in iure apud eum, qui iurisdictioni praeest, exponere: vel alterius desiderio contradicere. § <7> Ut initio huius tituli diximus, tres ordines praetor fecit non postulantium: quorum hic tertius est, quibus non in totum denegat postulandi facultatem, sed ne pro omnibus postularent: quasi minus deliquerint quam hi qui superioribus captibus notantur. § <3> Initium autem fecit praetor ab his, qui in totum prohibentur postulare. In quo edicto aut pueritiam aut casum excusavit. pueritiam: dum minorem annis decem et septem, qui eos non in totum complevit, prohibet postulare, quia moderatam hanc aetatem ratus est ad procedendum in publicum, qua aetate aut paulo maiore fertur nerva filius et publice de iure responsitasse. Propter casum surdum qui prorsus non audit prohibet apud se postulare. |