St Gall Stiftsbibliothek 673, fol. 144 |
Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 673,
pp. 144-145 = SG Admont,
Stiftsbibliothek 43, fol. 43r = A Vnde Vrbanus in cap. Sancti Ruffi
SG Vnde Vrbanus papa abbati Sancti Rufi A
ue sunt, inquit, leges, una publica, altera
privata. Publica lex est que a sanctis patribus scriptis est confirmata, ut
est lex canonum. Lex uero priuata est que instinctu sancti spiritus in corde
scribitur. Si quis qui priuata ducitur spiritu
sancto afflatus, proprium quod sub episcopo retinet dimittere et in
monasterio se saluare uoluerit, quoniam
priuata ducitur, publica lege non tenetur.
Dignior est enim priuata lex quam publica. Quisquis ergo hac lege
ducitur etiam episcopo suo contradicente erit liber nostra auctoritate.
|