Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek 127, fol. 194v Causa 19, Duae sunt |
ue sunt, inquit, leges: una publica, altera privata. Publica lex est , que a sanctis patribus scriptis est firmata, ut est lex canonum, que quidem propter transgressores est tradita [cf. Galatians 3:19]. Verbi gratia: Decretum est in canonibus, clericum non debere de suo episcopatu ad alium transire nisi commendaticiis litteris episcopi sui, quod propter criminosos constitutum est, ne videlicet infames ab aliquo episcopo suscipiantur persone. [D.71 c.7] Solebant enim officia sua, cum non poterant in suo, in episcopatu altero celebrare, quod iure preceptis et scriptis detestatum est [Cf. C.7 q.1 c.24]. |
|
|