Codex 7.37.3.1 Imperator Justinianus

Bene a zenone .  .  .  Sed scimus hoc quidem in fiscalibus alienationibus naviter observari, sed non simili modo rem fuisse observatam circa eas res, quae a sacratissimis imperatoribus non a fiscalibus rebus, sed ex privata eorum substantia procedunt.  Quod satis inrationabile est. Quae enim differentia intoducitur, cum omnia principis esse intellegantur, sive a sua substantia sive ex fiscali fuerit aliquid alienatum?  531 A.D.

 

Berlino, Pergamon Museo, Giulio Cesare  Primo/Secondo secolo d.C.

Dig.1.3.31

Ulpianus 13 ad Legem Iulianam 

Princeps legibus solutus est: augusta autem licet legibus soluta non est, principes tamen eadem illi privilegia tribuunt, quae ipsi habent.

Digest 14.2.9

Volusius Maecianus ex lege Rhodia

"Domine imperator Antonine cum naufragium fecissemus in Icaria, direpti sumus a publicanis qui in Cycladibus insulis habitant."  Antonius dicit Eudaemoni:  "Ego orbis terrarum dominus sum, lex autem maris lege Rhodia de re nautica res iudicetur, quatenus nulla lex ex nostris et contraria est" (in greco).