Imperator
Fridericus.
Habita super hoc diligenti episcoporum, abbatum, ducum et omnium iudicum et
procerum sacri palacii nostri examinatione, omnibus qui causa studiorum
peregrinantur scolaribus, et maxime divinarum atque sacrarum legum
professoribus hoc nostre pietatis beneficium indulgemus, ut ad loca, in
quibus litterarum exercentur studia, tam ipsi quam eorum nuntii veniant et
habitent in eis securi.
Dignum namque existimamus, ut, cum
bona facientes nostram laudem atque protectionem merceantur, omnes eos,
quorum scientia mundus illuminatur, ad obediendum Deo et nobis, ministris
eius, vita subiectorum informatur, quadam speciali dilectione ab omni
iniuria defendamus.
Quis eorum non misereatur? Amore
scientie facti exules, de divitibus pauperes semetipsos exinaniunt, vitam
suam omnibus periculis exponunt, et a vilissimis sepe hominibus - quod
graviter ferendum est - corporales iniurias sine causa perferunt.
Hac igitur generali lege et in
eternum valitura decrevimus, ut nullus de cetero tam audax inveniatur, qui
aliquam scolaribus iniuriam inferre presumat, nec ob alterius eiusdem
provincie debitum, quod aliquando ex perversa consuetudine factum audivimus,
aliquod dampnum eis inferat.
Scituris huius sacre legis temeratoribus et illius temporis, si hoc
vindicare neglexerint, locorum rectoribus, restitutionem rerum ablatarum ab
omnibus exigendam in quadruplum, notaque infamie ipso iure irrogata,
dignitate sua careant in perpetuum. |
Codex Giustiniano, Cod.
4.13
Bologna, Collegio di
Spagna, 286, fol. 95r
Verum tamen, si eis litem super
aliquo negotio quispiam movere voluerit, huius rei optione data scolaribus,
eos coram domino, aut magistro suo, vel ipsius civitatis episcopo,
quibus in hoc iurisdictionem dedimus, conveniat. Qui vero ad alium iudicem
eos trahere temptaverit, causa etiam si iustissima fuerit, pro tali conamine
cadat.
Hanc autem legem inter imperiales
constitutiones sub titulo "Ne filius pro patre etc." inseri iussimus.
Cod. 4.13
post l.5.
German Translation |