Signori, dominus Yr. qui fuit apud nos lucerna iuris: id est primus qui docuit in civitate ista in artibus: nam primo cepit studium esse in civitate ista in artibus et cum studium esset destructum Rome libri legales fuerunt deportati ad civitatem Ravenne et de ravenna ad civitatem istam: quidam dominus Pepo cepit autoritate sua legere in legibus tamen quicquid fuerit de scientia sua nullius nominis fuit. Sed dominus Yr. dum doceret in artibus in civitate ista cum fuerunt deportati libri legales cepit per se studere in libris nostris, et studendo cepit docere in legibus, et ipse fuit maximi nominis et fuit primus illuminator scientie nostre. Et quia primus fuit qui fecit glosas in libris nostris vocamus eum lucernam iuris, Odofredo, Commentarium Dig. 1.1.6 |
Bologna, Collegio di Spagna 283, fol. 29v Digestum novum Dig. 40.1 |