Johannes
Teutonicus, Commentary to Fourth Lateran c.8
2. Witnesses |
|
Qualiter et quando debeat prelatus procedere: Videamus qualiter procedendum sit in inquisitione et quali pena puniendus sit qui convictus est in modum inquisitionis. Primo ergo videtur distinguendum an fiat inquisitio de excessu alicuius persone an de statu alicuius ecclesie, ut si fiat inquisitio de excessus alicuius ut tunc possit procedi lite non contestata, ut extra iii. ut lite non contest. Quoniam frequenter [3 Comp. 2.3.5 (X 2.6.5)]. Si autem inquiratur super statu alicuius monasterii vel ecclesie, ut tunc necessaria sit litis contestatio et alia communis forma iudiciorum, ut extra iii. de testibus Cum olim [3 Comp. 2.12.7 (X 2.20.34). Item in alio est differentia cum agitur super statu ecclesie et cum agitur de excessu alicuius persone, quia ubi agitur de statu monasterii recipiuntur testes qualescumque etiam conspiratores. Set ubi agitur de excessu persone alicuius secus est, ut extra iii. de sentent. et re iudic. Cum I. et A. [3 Comp. 2.18.12 (X 2.27.22)]. Item distinguendum est an iudex ex officio suo inquirat, scilicet ad clamorem fame an aliquo promovente inquisitionem iudex cognoscat, quia si aliquod promovente inquisitionem cognoscat non est cogendus reus ad iuramentum aliquod ut per illud possit instrui adversarius, set ipse inducet testes; et si defecerit actor, punietur, ut extra iii. de accusat. c.ult. [3 Comp. 5.1.6 (X 5.1.19)]. Si autem iudex ex officio suo inquirat tunc ipse iudex inducet testes et faciet reum iurare ut respondeat ad interrogata, ut extra iii. de accusat. Cum dilectus [3 Comp. 5.1.7 (X 5.2.2)]. Set numquid publicatis attestationibus potest denuo ab aliis testibus inquiri et de eodem crimine? Sic, ut ii. q.i. Notum et q.v. Habet et c. Mennam [C.2 q.1 c.10 and q.5 c.6-7]. Set si non iudex set adversarius inducat testes, tunc non posset secundo inquiri de eodem crimine quia timor esset ne vellet testes subornare. Item inquisitor descendet ad locum ubi persona conversatur de qua fit inquisitio quia ibi melius potest inquiri de vita et fama eius . . . ii. q.i. Deus omnipotens [C.2 q.1 c.20] . . . et postmodum ille de cuius statu agitur citabitur, et sic scribantur ei crimina pro quibus citatur ut possit venire instructus, ut v. q.ii. Si primates et infra eodem capitulo. Set si reus velit excipere contra personam inquirentis quod sit inimicus eius, audietur, ut infra eodem, ibi 'non ex odii fomite,' vel si velit excipere contra ipsum iudicem quod nempe et ipse sit criminosus, unde non debet inquirere de crimine alterius, ut iii. q.vii. Iudicet, vel si velit excipere contra illum qui impetravit inquisitionem, ut extra iii. de accusat. Veniens, vel etiam contra testes, ut infra eodem capitulo. Iudex autem ab hiis potest inquirere de crimine qui denunciaverunt crimen, ut extra iii. de simon. Licet. Et sic idem est denunciator et testis, set secus est in accusatione, quia ex eo quod aliquis semel apparuit inter accusatores amodo non potest esse testis, ut extra i. de accusat. Cum P. Et potest iudex admittere testes etiam criminosos qui sunt de ipsa ecclesia, si veritas non potest liquere per alios, ut extra iii. de sentent. et re iudic. Cum I. et A., quia illi melius noverunt veritatem quam alii, ut extra iii. de testibus Veniens. Set si extranei testes inducuntur, requiritur quod non sint criminosi, ut extra iii. de accusat. Per tuas, ubi dicitur quod in simoniam quilibet admittitur. Ergo in aliis criminibus non, licet agatur in modum inquisitionis, xxxv. q.vi. Episcopus, extra ii. de testibus cogen. Preterea. Testes autem de illis iurabunt de quibus sciunt vel credunt, set de occultis peccatis rei nichil dicent, ut extra iii. eodem tit. Qualiter, et non iurabunt simpliciter respondere ad interrogata, set iurabunt dicere omnem veritatem quam noverunt, sive fuerint interrogati sive non, ut extra eodem Cum dilectus, aut ergo testes probabunt crimen rei aut non. Si probant, tali pena punietur, quod si est in dignitate aliqua constitutus, removebitur ab amminstratione, ut extra iii. de simon. Per tuas, set minores clerici privabuntur officio et beneficio, ut extra iii. de simon. Dilectus. Tamen posset dici quod si propter dilapidationem removetur ab amministratione, perpetuo removetur. Set si propter aliud crimen, tunc usque ad tempus penitentie, ut videtur per eamdem decretalem, Dilectus et ii. q.i. Imprimis . . . Set quid si iudex vult inquirere de crimine et reus dicit ut prefigatur terminus volentibus accusare ut, si non apparuerit accusator, tunc audiatur expurgatio sua, numquid potius est audiendus iudex quam reus? Videtur quod potius reus sit audiendus quia hoc quod reus petit ordinarium est et a iure illud habet. Id autem quod iudex petit extraordinarium videtur, et iudex potius ordinario quam extraordinario iudicio iudicabit, ut ii. q.i. Multi in fine et ff. de minor. In cause. Dico potius audiendum iudicem inquirere quam reum se volentem purgare, quia expurgatio sequitur inquisitionem, ut extra iii. de purgat. canon. Inter. . . Item pone quod iudex vel adversarius induxit testes ad crimen rei probandam. Reus autem vult inducere testes ad probandam innocentiam suam. Et videtur quod possit etiam per familiares suos, ut si velit se probare bene amministrasse, potest per suos familiares, ut xii. q.i. Manifesta. Item si vult probare famam suam potest per cubicularios suos, ut ii. vii. Cum pastoris. Respondeo si adversarius induxit testes ad probandam infamiam vel crimen, tunc reus potest etiam inducere ad probandam famam vel innocentiam suam. Si vero iudex ex suo officio inducit testis, non potest, quia non ita presumitur contra iudicem sicut contra adversarium.
Debet igitur esse praesens is, contra quem facienda sit inquisitio: Hoc solum novum est nec alibi hoc ita expresse inveniebatur. Text based on Antonio García y García, ed. Constitutiones Concilii quarti Lateranensis una cum Commentariis glossatorum (Monumenta iuris canonici, Series A: Corpus Glossatorum 2. Città del Vaticano: Biblioteca Apostolica Vaticana, 1981) 197-201 |