D.2 c.5. Que sint responsa prudentum.
[Isidor. eod. c. 14.]
Responsa prudentum sunt que iurisconsulti respondere dicuntur consulentibus:
unde responsa Pauli dicta sunt. Fuerunt enim quidam prudentes et
arbitri equitatis
qui
institutiones ciuilis iuris compositas ediderunt, quibus dissidentium lites
contentionesque sopirent.
D.40 c.10 C. Iuste iudicans misericordiam
cum iusticia seruat.
Pope Gregory the Great
Omnis, qui iuste iudicat, stateram in manu gestat; in utroque penso
iusticiam et misericordiam portat;
sed per iusticiam reddit peccatis sententiam, per misericordiam peccati
temperat penam, ut iusto libramine quedam
per equitatem corrigat,
quedam uero per miserationem indulgeat.
Qui Dei iudicia oculis suis proponit, semper timens et tremens in omni
negotio formidat, ne de iusticiae tramite deuians cadat, et unde non
iustificatur, inde potius condempnetur. |
C.4 q.4 c.1 De
quarta uero questione Fabianus Papa [epist. II. ad Episcopos orientales]
constituit, dicens:
Accusator, testis uel iudex aliquis simul esse non potest. Nullus umquam
presumat accusator simul esse et iudex uel testis, quoniam in omni iudicio
quatuor personas
semper esse necesse est, id est iudices electos, et idoneos accusatores,
defensores congruos atque legitimos testes.
Iudices autem debent uti equitate, testes
ueritate, accusatores intentione ad amplificandam causam, defensores
extenuatione ad minuendam causam.
C.25 q.1 d.p.c.16:
Valet ergo, ut ex premissis colligitur, sancta Romana ecclesia quoslibet
suis priuilegiis munire, et extra generalia decreta quedam speciali
beneficio indulgere,
considerata tamen rationis equitate,
ut que mater iusticiae est in nullo ab ea dissentire inueniatur.
C.25 q.2 d.p.c.21: His ita respondetur:
Sancta Romana ecclesia sua auctoritate congregata ualet disiungere, et
disiuncta congregare; rationis tamen
equitate
considerata.
Unde uel pietatis, uel necessitatis intuitu semel a se concessa ualet uel
totum uel in partem conmutare. Pro necessitate namque corrigendorum uiciorum
priuilegia multarum ecclesiarum uel inminuuntur, uel penitus inmutantur,
siue personaliter siue generaliter.
|