~  NOV. VIII  ~

UT IUDICES SINE QUOQUO SUFFRAGIO FIANT.
  
( AD 535 )

  


 
( Based on the edition of R. Schoell & G. Kroll, Corpus Iuris Civilis, III, Berlin, 1954 ).

~   
Text submitted by Dr. Ingo Maier   ~
 
 


 
Imp. Iustinianus A. Iohanni pp. secundo
.

     <Praefatio.> Omnes nobis dies ac noctes contingit cum omni lucubratione et cogitatione degere semper volentibus, ut aliquid utile et placens deo a nobis collatoribus praebeatur: et non in vano vigilias ducimus, sed in huiusmodi eas expendimus consilia pernoctantes et noctibus sub aequalitate dierum utentes, ut nostri subiecti sub omni quiete consistant sollicitudine liberati, nobis in nosmet ipsos pro omnibus cogitationem suscipientibus. Per omnem namque curiositatem et inquisitionem subtilem discurrimus illa agere quaerentes, quae utilitatem nostris subiectis introducendo omni eos onere liberent et omni damno extrinsecus illato, citra publicum censum et iustam legitimamque collationem. Invenimus enim plurimam ingressam causis iniustitiam, et hanc non olim, sed ex quibusdam temporibus violenter accessisse et nostros subiectos ad inopiam compulisse, ut ad novissimam ipsi penuriam devenire fluctuarentur et neque consueta et legitima tributa et pro veritate pias functiones secundum publicum censum possint sine maxima necessitate persolvere. Quomodo enim valerent collatores, cum ex aliquo tempore imperatores semper aliquid lucrari ex provectu iudicum cogitarent, et merito hos sequerentur etiam gloriosissimi praefecti, ex hac iniustitia et damnis extrinsecus illatis et sollemnibus piis collationibus sufficere ?
 
     
1. Cogitatio igitur nobis facts est, quid agentes omnia quaecumque in nostris provinciis sunt, uno actu communi ad meliora migraremus. Hoc enim omnino eventurum credimus, si praesides gentium, quicumque civiles administrationes provinciarum habent, puris procuraremus uti manibus et omni abstinere acceptione pro illis, solis contentos eis quae a fiaco dantur. Quod non aliter fiet nisi et ipsi cingula sine mercede percipiant, nihil omnino dantes nec occasione suffragiorum, neque his qui cingula habent nec alio omnium ulli. Consideravimus enim quia, licet quaestus non modicus imminuitur imperio, attamen nostris subiectis incrementum maximum percipientibus, si indemnes a iudicibus conserventur, et imperium et fiscus abundabit utens subiectis locupletibus, et uno hoc introducto ordine plurima rerum et innumerata erit ubertas. An certe non omnibus manifestum est, quoniam qui aurum dat et ita administrationem emit, non dat hoc solum, quantum occasione adinventum est suffragiorum, sed et aliud extrinsecus addit amplius occasione commodi administrationem aut dantibus aut spondentibus? et iam uno principio illicito dato plurimas necesse est manus circumire eum qui dationem facit, et hoc aurum non de suo forte praebere, sed mutuatum, et ut mutuare possit, damnificatum, et computare apud se, quia convenit eum tantum ex provincia percipere, quantum liberet quidem ei debita, sortis et usuras, et damna pro ipso mutuo: computabit autem et in medio expensas largiores iam et iudicem vel qui circa ipsum sunt decentes, et quendam sibimet etiam recondere quaestum in tempore sequenti, in quo forte non administrabit. Quapropter eius quod ab eo datum est triplum, magis autem, si oportet verius dici, decuplum erit, quod a nostris subiectis exigitur. Et ex hoc etiam fiscus imminuitur: nam ea, quae oportebat in fiscum inferri, eo qui administrationem habet, puris utente manibus, haec ad propriam utilitatem redigens, qui adminstrationem habet, et inopem faciens nobis collatorem, inopiam illius, quae per ipsum agitur, nobis reputat. Quanta impia et alia fiunt, ad horum furtorum merito relata occasionem! Administrationes namque habentes provinciales ad hanc acceptionem respicientes multos quidem reorum dimittunt, vendentes eis delictum, plurimos autem innoxiorum condemnant, ut noxiis praestent: et hoc non solum in pecuniariis agitur causis, sed etiam in criminalibus, ubi de anima est periculum. Fugaeque fiunt ex provinciis, et confluunt hic omnes ingemescentes, sacerdotes et curiales et officiales et possessores et populi et agricolae, iudicum furta merito et iniustitias accusantes. Et non haec fiunt sola, sed etiam civitatum seditiones et publicae turbae plerumque fiunt atque sedantur: et omnino una quaedam est haec omnium occasio malorum, et accipere suffragium a iudicibus totius nequitiae est principium et terminus: est quoque hoc sacrorum eloquiorum mirabile et verum, quod avaritia omnium sit mater malorum, et maxime quando non privatorum, sed iudicum inhaeret animabus. Quis enim sine periculo non furetur, quis non latrocinabitur sine reatu administratorem respiciens? illum namque videns omnia auro vendentem, et praesumens quia, quicquid egerit illicitum, hoc pecunias dando redimet. Hinc homicidium et adulterium et invasiones et vulnera et raptus virginum et commerciorum confusio et contemptus legum et iudicum, omnibus haec venalia proposita esse putantibus, tamquam aliquid optimorum mancipiorum. Sed neque sufficiemus considerate exponere, quanta ex furto provincialium iudicum fiunt pessima, nullo eos praesumente cum fiducia redarguere, cum illi repente cingula se emisse pronuntient.

CAPUT I.

     Haec omnia apud nos cogitantes et hic quoque participem consilii sumentes eam quae a deo data nobis est reverentissimam coniugem, et tuae celsitudini causam communicantes et quiddam etiam a tuo sumentes consilio, ad hanc sacram venimus legem: per quam sancimus, neque proconsulariam ullam neque hactenus vocatam vicariam neque comitem Orientis neque aliam quamlibet administrationem, neque proconsularem neque praesidalem, quas consularias et correctivas vocant (quarum expressim meminit supposita huic sacrae nostrae legi descriptio, quasque solas sub hac lege ducimus), dare aliquod suffragium neque pro administratione quamlibet donationem, neque iudici ulli neque horum qui circa administrationem sunt alicui neque alteri per occasionem patrocinii: sed gratis quidem sumere administrationes, pauca vero praebere occasione horum quae pro singulis dantur cingulis, codicillis et chartis. Nam etiam subiecimus descriptionem huic nostrae sacrae legi declarantem, quid competat unamquamque administrationem nostram praebere in sacro nostro laterculo aut in foro tuae celsitudinis occasione codicillorum aut praeceptorum: unde et illud adbreviatum est, ne praestet illi maximum damnum.

CAPUT II.

     Illud tamen decernimus oportere vicarium Asianae, qui est quoque iudex Pacatianae Phrygiae, non ulterius quidem ita nuncupari, sed de cetero comitem Phrygiae Pacatianae nominari, et percipere de fisco quae etiam nunc occasione annonarum et capitorum pro utraque administratione percipiebat, nihil horum imminuto; non autem duobus officiis uti, sed permixtum et iudicis et vicarii unum esse, comitianum existens et nominandum, periculo functionum publicarum et ei et omnibus similiter imminente, utpote uno officio constituto, non dividendo penitus, sed per unam continuationem militantibus universis : quod accipiet tamen propter duplex periculum annonas et capita, quae utrumque pridem percipiebat officium. Non tamen in altera quadam administrare pridem quidem vicarium, nunc autem spectabilem comitem quam in Pacatiana Phrygia, non habentem penitus ullum participium in aliis Asianae dioceseos provinciis, sed habentem quidem spectabilis comitis Pacatianae Phrygiae cognominationem, contentum vero in sola Pacatiana, sicut praediximus, Phrygia.

CAPUT III.

     Hoc autem ipsum et in alterutro pridem vicario definivimus (dicimus autem eum qui est in Pontica diocesi), ut non duo consistant de cetero, sed unus, comes quidem Galatiae primae nominandus et habiturus etiam super milites potestatem, sicut habet et nunc, et utriusque cinguli percepturus annonas, non tamen foris primam Galatiam. Nullam enim ei aliam penitus damus habere potestatem in ulla Pontica regione, sed in sola Galatia prima; officio quidem miscendo et secundum unam, sicut dictum est, intellegendo et numerando coniunctionem, comitiano existente et nominando, nulloque penitus eorum ad alios habente aliquam differentiam, sed unum esse officium sub uno iudice unius provinciae praesule: omni similiter officio una cum suo iudice circa fiscalia periculum sustinente.

CAPUT IV.

     Nulli quoque iudici penitus concedimus neque civili neque militari mittere per civitates provinciae quibus praesidet eos qui vocantur loci servatores: scientibus quia, si quid tale fecerint, ipsi cadent administratione, praesumentes alios in suum officium elevare.

CAPUT V.

     Hoc autem ipsum dicimus et in clarissimo comite Orientis et clarissimo iudice. Et illic enim unam administrationem utramque facimus, habente quidem et spectabilis comitis Orientis nomen, officio vero uno praesidente, comitiano existenti et nominando; et primae solius Syriae et Cyristensis praesidente et utriusque administrationis annonas habente. Aequalem namque vicariis et illum ponimus, ut et ipse cum subiecto sibi officio periculum habeat et pro fiscalium exactione et pro civili et publica disciplina.

CAPUT VI.

     Volumus autem omnibus iudicibus nostrarum provinciarum omnes subdi, privatos quidem secundum quod cinguli proprium est, in omnibus causis et universis pecuniariis et criminalibus occasionibus; qui vero in militiis constituti sunt, etiam istos nihilominus occasione fiscalium et criminum subdi omnibus modis ei. Sed etiam eos qui hinc descendunt ex quolibet foro, qui quascumque execuntur sententias, licet provinciarum iudicibus non sinere amplius aliquid quam sacra nostra constitutione dispositum est percipere sportularum, scientibus quia, si hoc neglexerint, omne damnum ex hoc nostris collatoribus illatum ipsi persolvent. Damus autem eis licentiam et referre de eo non solum ad iudices a quibus sunt missi, sed etiam ad nos ipsos, ut nos haec agnoscentes causam competenter exequamur. Si autem ipsi aliquos invenerint propter dignitatis et cinguli supercilium nostris collatoribus violentias irrogantes, licentiam eis damus et examinare violentias et reos inventos privare cingulo et nostrum ordinem in provinciis adimplere, hoc quod etiam veteribus dictum est legibus. Sicut enim eos omni iniusto lucro prohibemus, ita etiam pure cingulis utentes omni honore et reverentia et honestate frui sancimus.

CAPUT VII.

     Sic igitur a nobis cingulis discretis convenit eum, qui hic acceperit administrationem, cum dei memoria coram nobis, aut si non vacat, coram tua celsitudine, et qui tuam rexerint sedem, et qui semper fuerit gloriosissimo comite sacrarum nostrarum largitiouum et gloriosissimo quaestore sacri nostri palatii et gloriosissimo comite ubique sacrarum nostrarum privatarum, praesente quoque et per tempora magnificentissimo chartulario sacrarum nostrorum cubiculorum, qui codicillis his apud nos ministrat, iusiurandum dare, nihil penitus nec quodlibet se praebere neque occasione suffragii neque patrocinii, neque promittere neque de provincia profiteri dirigere neque gloriosissimis praefectis neque aliis cingula habentibus neque qui circa eos constituti sunt, nec alteri cuilibet per occasionem patrocinii; sed sicut sine suffragio accepit administrationem, a publico percepturus annonas (has enim solas accipere eum sinimus), sic eam puris custodire manibus, deo et nobis pro ea redditurus rationem. Sciat enim et tua celsitudo et qui post te easdem conscenderint sedes, quia, sive ipsi praesumpserint accipere quicquam ab illis qui ad praedictas admimstrationes accedunt, sive proceres ipsi, sive etiam officium tuum, ultra ea quae occasione consuetudinum a nobis eis definita sunt (quae scilicet et sufficere sola putantes dari decrevimus), non in parvis poena fiet: sed maximi quidem iudices accipere aliquid praesumentes ab his qui ad administrationes accedunt, aut etiam permittentes suum officium tale aliquid agere et nuntiatum non emendantes, non solum quadruplum reddent totius quantum perceperunt, sed etiam magnam indignationem sustinebunt et cinguli periculum formidabunt; et qui circa eos sunt, et oboediens eis officium, si amplius aliquid quam a nobis concessum est temptaverint accipere, ipsique subicientur damnis quadruplae redditionis et cadent etiam substantia et cingulo, insuper et suppliciis subiacebunt quae congruant delictis eorum.

CAPUT VIII.

     Eos autem, qui ita sine mercede sumunt administrationes, prae omnibus studium habere decet fiscalia vigilanter inspicere, et indevotos quidem et egentes necessitate cum omni exigere fortitudine, in nullo flexos neque pro hoc ipso lucrum aliquod omnino considerantes, devotis autem paterne se exhibere; deinde nostros subiectos reservare undique sine violentia, nihil ab ullo eorum percipientes: sed aequi sint in iudiciis, aequi vero in publicis disciplinis, exequentes quoque delicta, innoxios quidem undique custodientes eos qui puri sunt, reis autem imponentes secundum legem <poenam>, et ita praesidentes collatoribus, tamquam patres filiis, diligentes quidem eos qui sunt innocentes, qui vero rei monstrantur, castigantes ac punientes, omnemque iustitiam et in publicis et in privatis documentis eis servantes; et non ipsi soli hoc agentes, sed etiam semper consiliarium talem sumentes et qui circa eos sunt omnes: ut non videantur illi quidem velut innoxii esse, per alios autem delinquant atque furentur, hoc quod magis turpius est, ut et participes iniustitiarum sumant. Ideoque licebit tuae celsitudini honestiorum quosdam ad administrationes dirigere et scientium tributa fiscalia, curialium quippe et aliarum personarum, experimentum sui dantium bonum et ad magistratus opportunorum. Quis enim non diligat eum et honestate compleri magna putet, si nostro decreto iudicioque tui culminis ad cingulum veniat, testimonium quidem habens quia sit optimus, gratis vero eum suscipiens, non vacans omnino per provinciam ulli pravitati, nec quemadmodum quod dedit congreget nec unde colligat aurum, sed ut hoc solum habeat studium, deo nobisque semet ipsum commendare et gloria frui optima et repensationem sperare praecipuam ?
 
     
1. Si quis autem praeter haec aliquid egerit, et donec in administratione, in qua est iudex, furti reus appareat, et si probetur aut dans aurum, ut accipiat administrationem, aut accipiens ex administratione (utrumque enim similiter noxium est), sciat quia et confiscationem et exilium sustinebit et in corpus verbera atque supplicium, ipsum quoque qui accepit ab eo, sicut praediximus, malis subiciens maximis. Puras enim exigimus esse provincialibus iudicibus manus, ut collatores custodiamus. Et istae quidem tam ex legibus quam ex administrationibus imminebunt poenae his qui in praedictis administrationibus sunt, si tale aliquid egerint. Damus autem etiam provincialibus licentiam, si quid apud provinciam iniustum, qui administrationem habet, egerit, vel si damnis aliquibus aut calumniis subdat nostros collatores, ut deo amabiles episcopi et provinciae primates preces ad nos dirigant, exponentes cingulum habentis delicta. Nos enim haec agnoscentes dirigimus in provinciam haec examinaturum, quatenus ipse, ubi iniustitiam fecit, illic quoque poenas subeat delictorum: ut neque alter quispiam tale aliquid agere praesumat, ad exemplum respiciens.

CAPUT IX.

     Necessitatem habente eo, qui administrationem rexit, secundum priores constitutiones, dum deposuerit fasces, quinquaginta dies in provincia commorari, publice se monstrantem et ab omnibus suscipientem conventiones. Si tamen ante quam compleantur quinquaginta dies, fugiens capiatur velut aliquod inhonestissimorum mancipiorum, damus licentiam collatoribus detinere eum in provincia et omne quod dederunt ei occasione furti hoc exigere, praesente tamen deo amabili episcopo et causam ex non scripto examinante, donec reddat omne quicquid furatus ostenditur. Sed etiam ipsos provinciales, si senserint administratorum furtum, licentiam habere, magis autem et necessitatem haec referre nobis, ut nos cognoscentes, quia omnino auro vendit iustitiam, praedictis eum subiciamus poenis: super quod etiam caelestibus suppliciis reus erit, transcendens iusiurandum in quo accepit administrationem. Si autem valuerit ex quacumque causa non completis quinquaginta diebus ex provincia fugere, tunc comprehensus, ubicumque degere videtur, revocabitur quidem in provinciam in qua administrabat, omne vero quod inventus fuerit accepisse restituat quadruplum.

CAPUT X.

     Illud videlicet observandum, nullam esse nostris subiectis licentiam in alio quedam praeter furtum haec circa iudices agere. Non enim, si videatur vehementissimus indevotis propter fiscalium exactionem aut propter delictorum executionem, dabimus subiectis agere aliquid adversus eum: e diverso autem etiam poenis eos omnium amarissimis subiugamus, si eos, qui puris sunt usi manibus et fiscalium exactionem cum omni detulerunt subtilitate, postea deponentes administrationem iniuriari praesumpserint et non cum omni favore post legitimum tempus provincias relinquentes deduxerint. Oportet enim eos qui post hanc nostram legem faciendi sunt clarissimos subiectarum provinciarum iudices considerare, quanta quidem fruentur gloria tales apparentes, quantis autem sint incursuri difficultatibus legem hanc solvere quantum ad se praesumentes. Erit enim absurdum, si eos quidem, qui in vilibus capiuntur furtis, ipsi torquebunt et non primitus quiescant, donec reddant furta, ipsi autem innoxii manserint in maximis constituti furtis, et neque apud subiectos erubescentes exemplum, cum liceat eis honestis et liberia et undique laudandis ostendi, et a nobis habere testimonium et spem.
 
     
1. Non sinimus autem nec spectabilibus iudicibus nec alteri alicui quamlibet eis oppressionem aut iniustitiam inferre, aut civilibus omnino causis communicare: ut et nos eis honestatem servemus et illi puritatem nobis devotionemque restituant. Sciant enim omnes subiecti, quia propter eorum utilitatem et undique eorum indemnitatem, et ut per omnem, agantur quietem et non cogantur provincias relinquere et in peregrinis affligi, propterea praesentem legem scripsimus, deo eam voventes et praesentibus venerabilibus maximae eius communisque festivitatis diebus: ut omnibus liceat patres suscipere magis iudices quam fures et sollicitatores et eorum substantiis insidiantes.
 
     
2. Oportet quoque vos nostros subiectos, scientes, quantam vestri posuimus providentiam, cum omni devotione publica sine imminutione tributa persolvere, et neque administratorum egere necessitate, sed ita devotos vosmet ipsos praebere, ut nobis ex ipsis ostendatur operibus, quia et ipsi pro huiusmodi clementia propriam nobis devotionem restituetis et merito habebitis omnem a iudicibus occasione devotionis favorem et providentiam: illud scientes, [ut] quia iudicibus imminet undique fiscalium periculum, et manifestum, quia in proprio suo periculo administrationes assumunt: et vos hoc agnoscentes ex omni modo evitate indevotionem et nolite vestras voluntates ita praebere inoboedientes, quatenus eorum egeatis vehementia, quam necessarium est eos assumere propter inevitabilem fiscalium exactionem; scientibus vobis nostris subiectis, quia militares expensae et hostium insecutiones multa egent diligentia, et non possunt citra pecunias haec agi, causa videlicet nullam recipiente dilationem, neque nobis concedentibus despici Romanorum terram diminutam: qui et Libyam omnem reparavimus et Vandalos in servitutem redegimus et plurima adhuc et maiora horum speramus a deo percipere et agere, pro quibus competens est fiscalia tributa sine imminutione et devote et secundum definita exigi tempora. Quapropter si vos quidem devote occurretis iudicibus, illi vero facilem et praeparatam fiscalium illationem in nos exhibuerint, et iudicum laudabimns studium et vestram approbabimus voluntatem, et undique una quaedam erit optima et consona praesidentium et quibus praesident congruentia.

CAPUT XI.

     Magno itaque deo et salvatori nostro Iesu Christo omnes similiter offerant hymnos pro hac lege, quae eis dabit et patrias habitare caute et proprias facultates habere firmissime et iudicum frui iustitia. Nam et nos propterea eam posuimus, ut ex iustitia, quae in lege est, valeamus domino deo vovere nosmet ipsos et nostrum commendare imperium, et non videamur despicere homines oppressos, quos nobis tradidit deus, ut eis per omnia parcamus eius sequentes benignitatem. Ideoque quantum ad nos consecretur deo, eo quod nihil in mentem nostram veniens boni pro tuitione subiectorum relinquimus. Volentes enim inhonesta haec et servilia furta perimere et nostros subiectos quiete a provincialibus iudicibus conservare, propterea festinavimus gratis administrationes eis dare, ut nec ipsis liceat delinquere et abripere subiectos: quorum causa omnem perferimus laborem, dedignantes imitari eos qui ante nos imperaverunt, qui pecuniis ordinabant administrationes, sibimet ipsis auferentes licentiam administratoribus nocentibus increpandi iuste, et ipsi ea quae percipiebant celando iusti putati, et proprios collatores propter hoc abripere a malis iudicibus non valentes, unde nec ipsis iudicibus increpare poterant agere caste, occasione praedictae causae. Nos autem sufficientem imperio quaestum esse putamus, ut collatores sola fiscalia conferant tributa, et nihil aliud extrinsecus quaeratur, quod subiectis omnem commoveat vitam.

CAPUT XII.

     Quod autem primitus a nobis dictum est, adhuc maiori opere et subtiliori complecti existimavimus legislatione, quatenus nostra intentio omnibus fiat aperta. Sancimus enim clarissimos subiectarum provinciarum administratores, citra omne factos pecuniarum suffragium, et ab his datorum iureiurandorum memores, habere et hanc a nobis licentiam, ut nulla sit ulli apud eos penitus fori praescriptio neque in his, quae committuntur ab aliquibus, violentiis neque in criminibus et quae hinc oriuntur laesionibus, neque in seditionibus publicis neque in publicorum tributorum exactionibus, sed omnes similiter subiacere horum iurisdictioni, non expectantium neque praecepta percipere a iudicibus quibus subiecti sunt, neque nuntiare ad eos, sed contentos esse hac nostra lege, per quam omnem eis potestatem praebemus: nemine licentiam habente penitus in praedictis causis nec privilegio uti quolibet neque ex hoc sibimet impetrare, ut delinquat innoxie: Non enim qui omni abstinent acceptione iudices aliud quiddam dei et legis nostroque praeponunt timori, sed ad illum respicientes servabunt subiectis iustitiam, omnia secundum nostras iudicantes et agentes leges.
 
     
1. Quia enim milites et huiusmodi in provinciis constitutos eis subicimus, neque in hoc egebunt praecepto cuiuspiam proprio aut a nobis aut a nostris iudicibus, sed praesenti lege utentur et hanc eis ostendent, ut auxilientur eis utentibus iudiciali fiducia, scientes quia, nisi hoc egerint, et emolumentorum et militiae sustinebunt casum et in corpus periculum patientur: ut nobis nullo alio penitus opus sit iudice, et aut latronum insecutores aut appellatos violentiarum inhibitores, magis autem fures, aut violentos mittere, occasione quidem quasi rationabili utentes, ipsos autem omniuin pessima facientes. Cum enim iudices provinciarum uniuscuiusque maximorum iudicum compleant officium et pro omni alio cingulo provinciis sufficiant et ad ea, quae ex nostris legibus super eis decreta sunt, quis praesumat aut fori praescriptione aut huiusmodi aliquo apud eos uti ?

CAPUT XIII.

     Interdicimus autem et gloriosissimo magistro militum Orientis et omnibus nostris iudicibus aut latronum insectatores aut violentiarum inhibitores aut armatos aut aliquos tales in provinciam destinare. Sciant enim, qui ad hoc institui post hanc legem nostram praesumpserint, quoniam capti ab his nostris iudicibus provinciarum et in vincula rediguntur et ad nos causa renuntiata a nobis summum periculum sustinebunt: et qui huiusmodi eis praecepta tradiderint, triginta librarum auri sustinebunt poenam et maiorem insuper ac vehementiorem nostram indignationem experientur. Oportet igitur iudices provinciarum, tantam promeritos a nobis potestatem, sic causis uti, ut iuste et legitime sint omnibus metuendi, scientes quia, si data a nobis administratione male et indigne utantur a nobis concessa sibi licentia, subiacebunt suppliciis quae primitus diximus, et donec administrationes habent haec perferentes, et dum eas deposuerint maiori adhuc experientur periculo. Non enim damus eis licentiam ante quam legitimum quinquaginta dierum compleatur tempus, a provinciis in quibus administraverunt discedere aut per occasionem revocatoriae aut per occasionem fugae aut per aliam quamlibet causam, scientibus, sicut praediximus, quia, sive ad hanc veniant felicissimam civitatem sive in quamcumque regionem, ad provinciam denuo revocati, cui praefuerunt, poenas sustinebunt, quas prius diximus.

CAPUT XIV.

     Iusiurandum vero dabunt hic quidem, quod superius diximus. Si vero aliquibus in provinciis existentibus mittantur cinguli codicilli, et coram deo amabili episcopo metropolitano et qui in eis primates sunt iusiurandum subibunt, et ita cinguli suscipient actiones: tua quippe celsitudine providente, sive in hac maxima civitate perceperit aliquis administrationem sive in provincia ei codicilli eius transmittantur a tua celsitudine, ut ipse qui accepit cautionem faciat fisco de tributorum inculpabili exactione, sicut ipse pure probaveris. Posita sit autem lex haec a nobis in omnibus administrationibus a nobis nominandis et ex praesenti tempore sine suffragio percipiendis. Nam quae praecesserunt, pridem positis subiaceant legibus, nulla poena horum quae in hac nostra lege determinata sunt imminente hactenus administrationes habentibus, nisi tamen et ipsi post insinuationem huius legis furari capiantur.
 
     <Epilogus.> Haec igitur tua celsitudo universa cognoscens in omnibus gentibus sub se constitutis fieri manifesta procuret, sollemniter praeceptis utens apud omnes provinciarum praesides, ut ipsi cognoscentes nostrum circa subiectos studium et quam habemus circa ordinationem iudicum voluntatem, considerent, quanta eis bona participantur, neque imperii medelae pro eorum felicitate parcentes.
 
     Dat. XII. k. Mai. CP. Belisario v. c. cons.
 

Edictum scriptum in omni terra deo amabilibus archiepiscopis et sanctissimis patriarchis.

 
Traditae nobis a deo reipublicae curam habentes et in omni iustitia vivere nostros subiectos studentes subiectam legem conscripsimus, quam etiam tuae sanctitati, et per eam omnibus qui tuae provinciae sunt, facere manifestam bene habere putavimus. Tuae igitur sit reverentiae et ceterorum haec custodire et, si quid transcendatur a iudicibus, ad nos referre, ut nihil contemnatur horum quae sancte iusteque a nobis sancita sunt. Si enim nos quidem nostrorum subiectorum miserati, quoniam supra fiscalium functionum exactionem etiam maximas sustinent ex furto iudicum violentias propter factas provinciarum venditiones, haec auferre per subiectam studuimus legem, vos autem neglegentes non referatis: a nobis quidem consecrata sit domino deo, vos autem rationem reddetis apud eum pro aliorum iniustitia, si quid non agnoscentibus nobis damnum apud vos hominibus inferatur. Sed oportet praesentes vos provinciae et pro eis ac reliquis decertantes manifestos nobis facere et rectos iudices et transcendentes hanc nostram legem, quatenus utrumque cognoscentes hos quidem puniamus, illis autem repensemus. Cumque lex publice proposita fuerit et omnibus manifestata, tunc sumpta intus recondatur in sanctissima ecclesia cum sacris vasis, utpote et ipsa dicata deo et ad salutem ab eo factorum hominum scripta. Facietis autem melius et illic habitantibus universis hominibus utilius, si eam sculpentes aut tabulis aut lapidibus in porticibus sanctissimae ecclesiae describatis, pronam praebentes omnibus horum quae sancita sunt lectionem atque possessionem.

CAPUT I.

     Si vero pro iudicum puritate hanc habuimus providentiam, palam est, quia multo magis defensoribus non permisimus nec quicquam accipere neque dare. Dabunt enim <pro> concessis sibi praeceptis in foro gloriosissimorum praefectorum, si quidem maiores sint civitates, solidos quattuor, si vero minores, solidos tres, et ultra haec nihil: accipient autem nihil ab ullo, nisi aliquis ex fisco sollemnis eis quaestus, aut si nihil ex fisco percipiunt, nihil ultra quam sacra nostra statutum est constitutione percipiant. Alioquin si quid accipere capiantur aut ipsi aut qui vocantur eorum chartularii aut alter quispiam, qui circa eos sunt, illi quadruplum restituent quod acceperunt, et hac sollicitudine repellentur, insuper exilio perpetuo multabuntur et in corpore castigati reddent provinciam viris bonis pro malis defendendam. Eritis autem et in hoc custodes vos, et inhibentes quae praeter haec aguntur, et insinuantes, ut neque lateat aliquid horum quae delinquuntur neque latendo sit inpunitum, sed omnis aequitas atque iustitia nostris subiectis floreat. Si vero etiam hactenus iudices non post insinuationem huius legis omni abstinuerint furto, sciant et ipsi huius legis poenae se esse subiectos.
 
     Dat XIII k. Mai. CP. Belisario v.c. cons.

 
Scriptum est exemplar edicti Constantinopolitanis habens ita :
  

     Quantam subiectorum posuimus providentiam, ostendit a nobis nuper posita lex, quam ad gloriosissimos nostros praefectos scripsimus. Sed competens est et vos ipsos scire nostram prouidentiam, quam circa omnes homines habemus: et propterea legem ipsam et in edicti proposuimus figura, ut vos et domino deo ac saluatori nostro Iesu Christo iuste referatis hymnos et nostro imperio, quia omnem pro vestra utilitate perferimus laborem.
 
Notitia horum quae ab unaquaque subditarum administratione debent praeberi causa consuetudinum quantitatis ab his qui administrationes habent; nullo praesumente extra ea quae supra scripta sunt nequaquam requirere aliquid amplius.

Ab spectabili comite Orientis <ita> :
     in sacro cubiculo solidos LXIII
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum cum quattuor scriniis sacri laterculi sol. L
     eius adiutori sol. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. LXXX
A proconsule Asiae ita:
     in sacro nostro cubiculo sol. num. LXIII
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum cum quattuor scriniis sacri laterculi sol. num. XL
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. LXXX
Ab spectabili comite Phrygiae Pacatianae ita:
     chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. L
Ab spectabili comite Galatiae primae ita:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. L
A vicario Longi Muri <ita> :
     chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL
Et quaecumque administrationes consulariae sunt:
A iudice Palaestinae ita:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL
<A praeside Palaestinae secundae sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Foenicae maritimae ita:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL
A iudice Syriae secundae ita :
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL
<A praeside Theodoriadis sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside OsrhoŽnae sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside Ciliciae primae sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Cypri ita:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL
A iudice Pamphyliae ita:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL
A iudice < ... ita>:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. XXIIII
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. XL
<A praeside Bithyniae sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside Hellesponti sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside Lydiae sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside Phrygiae salutaris sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside Pisidiae sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside Lycaoniae sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside Nouae Iustinianae sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside Armeniae secundae sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Armeniae maioris ita ut supra.
          <A praeside Armeniae magnae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Cappadociae primae ita ut supra.
          <A praeside Cappadociae primae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Cappadociae secundae ita ut supra.
          <A praeside Cappadociae secundae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Helenoponti ita ut supra.
          <A praeside Helenoponti sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Europae ita ut supra.
          <A praeside Europae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Thraciae ita ut supra.
          <A praeside Thraciae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Rhodopae ita ut supra.
          <A praeside Rhodopae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
<A praeside Haemomonti sic:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
     eius adiutori sol. 3
     officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Cariae ita ut supra.
          <A praeside Cariae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Lyciae ita ut supra.
          <A praeside Lyciae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
A iudice Augustanicae ita ut supra.
          <A praeside Augustamnicae primae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 24
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 40
>
Et quaecumque administrationes praesidales siue correctivae sunt:
A iudice Libyae superioris ita:
     spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. num. IX
     primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. num. <XV
     eius adiutori sol. num. III
     officio gloriosissimorum praefectorum praetoriorum sol. num. > XXXVI
A iudice Aegypti primae ita ut supra.
          <A praeside Aegypti primae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Aegypti secundae ita ut supra.
          <A praeside Aegypti secundae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice <Augusta>nicae secundae ita ut supra.
          <A praeside Augustamnicae secundae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Palastinae tertiae ita ut supra.
          <A praeside Palaestinae tertiae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Arabiae ita ut supra.
          <A praeside Arabiae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Eufratesiae ita ut supra.
          <A praeside Euphratensis sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Mesopotamiae ita ut supra.
          <A praeside Mesopotamiae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Ciliciae secundae ita ut supra.
          <A praeside Ciliciae secundae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Armeniae primae ita ut supra.
          <A praeside Armeniae primae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Galatiae secundae ita ut supra.
          <A praeside Galatiae secundae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Honoriadis ita ut supra.
          <A praeside Honoriadis sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Insularum ita ut supra.
          <A praeside Insularum sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Mysiae secundae ita ut supra.
          <A praeside Moesiae secundae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>
A iudice Scythiae ita ut supra.
          <A praeside Scythiae sic:
                    spectabilibus chartulariis tribus sacri cubiculi sol. 9
                    primicerio clarissimorum tribunorum notariorum sol. 15
                    eius adiutori sol. 3
                    officio gloriosissimorum praefectorum pro iussione sol. 36
>

     Pro uniuscuiusque civitatis defensore, si quidem sit metropolites, pro metropoli apud gloriosissimorum praefectorum praetoriorum dandis solidis num. IIII, si vero alterius civitatis, solidis tribus, et ultra haec nihil. Neque enim defensores vel dare iudicibus, nec alteri cuiquam, nec accipere volumus, nisi quaedam sint eis ab fisco praestandae consuetudines: scientibus eis quia, si nuntietur nostrae potestati de aliquo eorum, quia praevaricatur quae a nobis sancita sunt, et quod acciperint quadruplum reddem, et officio soluto exilium habitabunt continuum, cum etiam prouinciarum iudices, si hoc neglexerint et defensores sinant rapere, non modicam et ipsi poenam sustinebunt.
 
     Dat. XIII. kal. Mai. CP. Belisario v.c. cons.
 

Scriptum est exemplar huiusmodi Dominico gloriosissimo praefecto apud Illyricum praetoriorum, sed ita quidem adiectionibus :
  

     Iusiurandum subeant secundum proprium de hoc factum indiculum sacramenti, cuius exemplar etiam directum est tuae celsitudini. Qui vero administrationes suscipiunt, a tua celsitudine directos hinc eis a nobis codicillos suscipiant praesente deo amabili civitatis in qua degunt episcopo et aliis qui in civitate sunt in iudicio tuae celsitudinis congregatis et officio omni tuo: coram quibus et codicillos accipiant et iurent praedictum iusiurandum. Et maxime hoc praecipimus coram curialibus agi, quos competens est magna frui et a tua celsitudine et eis, qui eundem cingulum optinuerint, providentia et studio: ut et nihil ab eis tu lucreris omnino neque permittas eos ab ullo laedi; eos enim, qui hanc nituntur iniquitatem, quatenus et felicissimo nostro auertant exercitu et reliquas curiales adimpleant functiones, quia non oportet talia temptari solacia, ut possit ad tantam referri tarditatem. Nihil enim nobis commendat tuam celsitudinem, quomodo circa curiales uniuscuiusque civitatis providentia, quam praeberi volumus istis et a tua celsitudine <et> a cinguli semper successoribus. Quapropter dum codicillos dederis administrationes accipientibus a te ut praesente, hoc eis tuam denuntiare volumus sedem, ut curialibus omnem ferant favorem, nihil penitus ab eis accipientes: prohibeant autem et ab aliis eis afferri damna, et agnoscant per te quia, si praeter haec aliquid egerint, poenis subiacebunt gravissimis. Sicut enim curialibus parcere te volumus, ita et defensorum castigare et retinere avaritiam sancimus, et ab eis praesumere accipere a nostris subiectis nisi secundum quod eis ministrat publica res, aut si non est aliquod eis publicum solacium, quantum inculpabilis antiquitas definivit: ut ab spontaneis ipsis magis quam ab invitis accipiant, et hoc parum et quantum eis ad mediocrem sufficit vitae gubernationem. Sciant enim quia, si citra haec aliquid acceperint, non solum quadrupli subiacebunt poenae, sed etiam exilium habitabunt continuum, prius eis plagis corporeis infligendis.
 

Iusiurandum quod praestatur ab his qui administrationes accipiant. <Coll.II tit.3>
  

     Iuro ego per deum omnipotentem et filium eius unigenitum domiuum nostrum Iesum Christum et spiritum sanctum et sanctam gloriosam dei genitricem et semper virginem Mariam et quattuor evangelia, quae in manibus meis teneo, et sanctos archangelos Michael et Gabriel, puram conscientiam germanumtque servitium me servaturum sacratissimis nostris dominis Iustiniano et Theodorae coniugi eius occasione traditae mihi ab eorum pietate administrationis; et omnem laborem ac sudorem cum favore sine dolo et sine arte quacumque suscipio in commissa mihi ab eis administratione de eorum imperio atque republica. Et communicator sum sanctae dei catholicae et apostolicae ecclesiae, et nullo modo vel tempore adversabor ei, nec alium quemcumque permitto, quantum possibilitatem habeo. Iuro quoque idem iusiuraudum, quia nulli penitus neque dedi neque dabo occasione dati mihi cinguli neque occasione patrocinii, neque promisi neque professus sum de provincia mittere neque mittam, neque occasione dominici suffragii, neque gloriosissimis praefectis neque aliis famosissimis viris administrationes habentibus neque qui circa eos sunt nec alii omnium ulli: sed sicut sine suffragio percepi cingulum, sic etiam pure me exhibeo circa subiectos piissimorum nostrorum dominorum, contentus his quae statutae sunt mihi de fisco annonis. Et primum omne habebo studium ut fiscalia vigilanter inspiciam, et indevotos quidem et indigentes necessitate cum omni exigam vehementia, nequaquam subinclinatus neque ob hoc ipsum lucrum omnino considerans aut per gratiam vel odium exigens aliquem citra quam competit, aut concedo alicui; devotos autem paterne tractabo, et subiectos piissimorum nostrorum dominorum illaesos undique, quantum possibilitatem habeo, custodibo. Et aequus in causis utrique parti et in publicis disciplinis ero, nullique parti citra quam iustum est praestabo, sed exequar universa delicta, et omnem aequitatem servabo, secundum quod visum fuerit mihi iustum: et eos quidem, qui innoxii sunt, undique innoxios illaesosque conservabo, noxiis autem impono supplicium secundum legem; et omnem iustitiam, sicut dictum est, in publicis privatisque contractibus eis servabo, et si comperero fiscum iniustitiam pati. Non ego solum haec ago, sed etiam semper mihi adsidentem talem studebo adsumere et circa me omnes, ut non ego quidem purus sim, qui vero circa me sunt, furentur et delinquant; si quis autem inveniatur circa me talis, et quod fit ab eo me sanare, et eum expello. Si vero non haec omnia ita servavero, recipiam hic et in futuro saeculo in terribili iudicio magni dei domini et salvatoris nostri Iesu Christi et habeam partem cum luda et lepram Giezi et tremorem Cain, iusuper et poenis, quae lege eorum pietatis continentur, ero subiectus.
 
     Scriptum exemplar huius Dominico gloriosissimo praefecto per lllyricum.
    


  
►  
Sources : Coll. II, tit. 2-3 ; Epit. Theod. 8 ; Athan. 4, 1 ; Iulian. const. XV.