| 
        
         
        
        DE REFERENDARIIS PALATII. 
            
            
               
                 <Praefatio.> Cum aliis omnibus, 
            quae in ordinem perduximus competentem, neque ea quae de 
            spectabilibus nostris referendariis sunt foras relinquere 
            existimavimus a nostra providentia, et tanto magis, quanto nobis 
            utiliores constituti sunt. Primum quidem eos non in multitudine 
            constitutos nos, utpote multos per eos adiuvemus singulorum facile 
            petitiones discentes, plures esse quam dudum fecimus. 
            
                 <Epilogus.> Haec autem tua eminentia cognoscens custodiat, ut 
            nullo tempore transgrediatur aliquid eorum quae a nobis sancita sunt, 
            sed eos, qui praeter haec aliquid agunt, interminatam exigi poenam, 
            quam eis permisimus, quam neque repeti licet neque reddi est 
            possibile. Sitque et hoc lex nostra multitudinem quidem expellens, 
            introducens vero virtutem, quae non in multis apparet, et praecipue 
            in viris procedat quidem ex patribus bonis, suam autem vitam 
            constituentes tam in petitionibus indigentium quam ad nostrum in eos 
            auxilium. Quae igitur placuerunt nobis et per hanc sacram legem 
            manifestata sunt, tua eminentia operi effectuique tradere festinet. 
            
               |