Tomb of Johannes de Legnano, Museo Civico Medievale, Bologna |
Vincentius Hispanus, Apparatus glossarum to
Fourth Lateran Council c.8 |
Redde rationem villicationis tue: ut sic appareat an fama vera sit. Et est argumentum famam per se aliquid non probare, extra ii. de eo qui cognov. consang. sue uxor. Super eo [2 Comp. 4.7.4 (X 4.13.5)] in Genesi Dominus ait: ii. q.i. Deus omnipotens [C.2 q.1 c.20] a malevolis et maledicis: idest ab hominibus malo zelo motis . . . Si ergo aliquis impetraverit inquisitionem contra me, et ego excipiam, "inquisitio hec non valet, quia iste conspirator et criminosus est, nec debuit ei dari inquisitio" credo quod si probo quod ille inimicus et conspirator est non admittetur ad prosequendam inquisitionem, et inquisitores procedent ex officio suo. debet coram ecclesie senioribus veritatem: Et ita episcopus inquisitionem habet facere in subditis cum fratibus suis. nomina testium sunt ei . . . publicanda: Et ita cum causa inquisitionis ad curiam remitti debeat, prius tamen fiet publicatio testium coram inquisitoribus. nisi legitima precedat inscriptio: set an necessaria sit ammonitio diverse leguntur opiniones, ii. q.vii. Accusatio [C.2 q.7 c.15]. vin. Text based on Antonio García y García, ed. Constitutiones Concilii quarti Lateranensis una cum Commentariis glossatorum (Monumenta iuris canonici, Series A: Corpus Glossatorum 2. Città del Vaticano: Biblioteca Apostolica Vaticana, 1981) 298-303 |