Prosper of Aquitaine, Epigrammata viri erud. exametro et pentametro degesta ex opusculis sci Augustini deflorata Sankt Gallen, Stiftsbibliothek 187, fol. 261 (11th Century) |
Tertullianus
(† ca. 220), Liber adversus Iudaeos,
Patrologia latina (=PL) 2.600 Nam unde Noe justus inventus (Gen. 6:9; Eccl. 44.17), si non illum naturalis legis justitia praecedebat? unde Abraham amicus Dei deputatus (Is. 41:8; Jac. 2:23), si non de aequitate et justitiae legis naturalis? |
Gaudentius Brixiensis
(† ca.
410) Sermo 10, PL 20.917:
Naturalis lex est illa qua gentes legem litterae non habentes, naturaliter ea quae legis sunt (Rom. II), faciunt; quia rationabilis animae humanae natura, ut creatorem suum sentiat, ut proximum non laedat, ut non faciat quod pati non vult, naturali quadam lege intelligit; unde inexcusabilis est omnis homo qui vel auctorem suum negat; vel facit malum quod per legem naturae non ignorat esse malum. |
|
Prosper of Aquitaine (c. 390 – c. 455): Expositio super Psalmos (118), PL 51.354: Et invenitur, omnes quidem gentes, praeter populum Israel, extra legem fuisse; sed omnem hominem teneri lege naturae, ut quod pati non vult, sciat alii non esse faciendum. |