Emanuelis Gonzalez Tellez († 1649), Commentaria in quinque libros decretalium (5 vols. Venice: Apud Haeredes Balleonios, 1766) vol. 1 pp. 3-6

5:Alterum non laedere proximum, est iustitiae, quae est ad alios; ergo contra naturalem rationem est alterum damno afficere uel in rebus per furtum vel in vita aut persona per vulnus illatum .  .  . Unde deducit <Antoninus> Florentinus nefas esse hominum homini insidari.  .  .  . Postremum est ius suum cuique tribuere, quod ad pactiones, restitutiones, et solutiones rerum debitarum proprie spectat, quarum implementum merito rationi, et aequitati naturali assignatur sive attribuitur.  .   .   .  Haec omnia praecepta respectu omnium hominum hoc uno clausit divina sapientia Christi Domini apud Matth. 7: ‘Omnia quaecumque vultis, ut faciunt vobis homines, et vos facite  illis.  Haec est enim lex et propheta’.”