Sm.jpg)  
	 Amiens, Bibliothèque municipale 
	355, fol. 208v Gratian, Decretum C.15
  In crimine carnis lapsus 
	quidam clericus esse dicitur, antequam sacerdos esset. Postquam vero 
	sacerdotium est consecutus, in furore conversus quendam hominem occidit, 
	qui sanitate restituta apud episcopum accusatur, ab ea cum qua dicitur 
	esse lapsus.  Episcopus vero causam die dominico examinat. Sacerdos 
	crimen negat. Patrocinium quorundam clericorum sibi postulat qui non sine 
	precio illi patrocinantur. Episcopus tandem questionibus confessionem 
	extorquet, qui solus et sine audientia synodali presbyterum sententia ferit.  
	St. Gall 673, fol. 118. 
	
  | 
    
	%20copy%20-%20Copy%20-%20Copy.jpg)  
	 Avignon, Bibliothèque del la 
	Ville, 659, fol. 189r Gratian, Decretum C.15  
	 Clericus a quidam 
	crimine carnis lapsus esse perhibetur antequam sacerdotalem benedictionem 
	consequeretur. Postquam uero sacerdotium adeptus est, in furorem uersus 
	quendam interfecit. Recuperata uero sanitate apud episcopum accusatur ab ea, 
	cum qua lapsus esse dicitur.  Episcopus autem die dominico causam 
	examinat.  Sacerdos inficiatur crimen sibi illatum.  Quorundam 
	clericorum sibi patrocinia querit.  Illi uero sine precio sibi 
	patrocinantur.  Tandem episcopus questionibus confessionem extorquet.  
	Demum solus et absque sindoli audientia illum sententia ferit. 
	Vulgate Text |