Köln, Erzbischöfliche Diözesan- und Dombibliothek 127, fol. 9r

Gratian D.96 c.10

 Auctoritas sacra pontificum et regalis potestas huius mundi gubernacula regit

 Item Gelasius Papa Anastasio Inperatori

Duo sunt quippe, inperator auguste, quibus principaIiter hic mundus regitur: auctoritas sacra pontificum, et regalis potestas. In quibus tanto grauius est pondus sacerdotum, qpanto etiam pro ipsis regibus hominum in diuino sunt reddituri examine rationem. Et post pauca: Nosti  itaque inter hec ex illorum te pendere iudicio, non illos ad tuam posse redigi uoluntatem. Talibus igitur institutis, talibusque fulti auctoritatibus plerique Pontificum, alii reges, alii inperatores excommunicaueunt. Nam si speciale aIiquod de personis principum requiratur exemplum, B. Innocentius Papa Archadium inperatorem (quia consensit, ut S. Iohannes Crisostomus a sua sede pelleretur), excommunicauit B. etiam Ambrosius, licet sanctus, non tamen uniuersalis ecclesiae episcopus pro culpa, que aliis sacerdotibus non adeo grauis uidebatur, Theodosium Magnum inperatorem excommunicans ab ecclesia exclusit; qui etiam in suis, scriptis ostendit, quod aurum non tam pretiosius sit plumbo, quam regia potestate sit altior ordo sacerdotalis, hoc modo circa principium sui pastoralis scribens: "Honor, fratres, et sublimitas episcopalis nullis poterit conparationibus adequari. Si regum fulgori conpares et principum diademati, longe erit inferius, quam si plumbi metallum ad auri fulgorem conpares, quippe cum uideas regum colla et principum submitti genibus sacerdotum, et osculata eorum dextera, orationibus eorum credant se communicari.