Heiligenkreuz, Stiftsarchiv 1139.ii.26

Innocentius episcopus Seruus Seruorum dei. Dilecto filio Godescalco Abbati monasterii, quod dicitur Sancte Crucis, eiusque successoribus regulariter substituendis in perpetuum. In apostolice sedis specula disponente domino constituti religiosorum quieti et utilitati nos conuenit attentius prouidere, qui, quanto fragiliores sumus, tanto magis eorum orationibus indigemus. Huius rei gratia dilecte in domino fili Godescalce abbas tuis postulationibus clementer annuimus, et monasterium sancte ac uiuificę Crucis, cui auctore domino presides, sub beati Petri tutela suscipimus, et presentis scripti patrocinio communimus. Statuentes, ut quascumque possessiones, quecumque bona idem uenerabilis locus in presentiarum iuste et canonice possidet, aut in futurum concessione pontificum, largitione regum uel principum, oblatione fidelium, seu aliis iustis modis deo propitio poterit adipisci, firma tibi tuisque successoribus et illibata permaneant. In quibus hec propriis duximus exprimenda uocabulis. Uidelicet grangias inferius annotatas, quarum una dicitur Satelbac, et alia Satelbac, alia uero Brumgesuelde, alia Volchenuelde, alia drumau atque alia Talarn, cum uineis ad eandem abbatiam pertinentibus. Decimas sane laborum tam uinearum quam agrorum, quos propriis manibus uel sumptibus colitis, aut etiam de animalibus aut nutrimentis uestris dare cuiquam non cogamini, easque a uobis exigi apostolica auctoritate prohibemus. Consecrationes quoque altarium uel basilicarum, ordinationes monachorum, qui ad sacros gradus fuerint promouendi, a dyocesano suscipietis episcopo, si tamen catholicus fuerit, et gratiam atque communionem apostolice sedis habuerit, eaque uobis gratis et sine prauitate exhibere uoluerit. Alioquin liceat uobis, catholicum quemcumque malueritis, adire antistitem, qui nostra fultus auctoritate, quod postulatur, indulgeat. Decernimus ergo, ut nulli omnino hominum liceat, prefatum uestrum monasterium temere perturbare, aut eius possessiones auferre, uel ablatas retinere, minuere, seu quibuslibet molestationibus fatigare. Sed omnia integra conseruentur eorum, pro quorum gubernatione et sustentatione concessa sunt, usibus omnimodis profutura. Siqua igitur in posterum ecclesiastica secularisue persona hanc nostre constitutionis paginam sciens contra eam temere uenire temptauerit, secundo tercioue commonita, si non congrue satisfecerit, potestatis honorisque sui dignitate careat, reamque se diuino iuditio existere de perpetrata iniquitate cognoscat, et a sacratissimo corpore ac sanguine dei et domini redemptoris nostri Jesu Christi aliena fiat, atque in extremo examine districte ultioni subiaceat. Cunctis autem eidem uenerabili loco sua iura seruantibus sit pax domini nostri iesu christi, quatenus et hic fructum bone actionis percipiant, et apud districtum iudicem premia eterne pacis inueniant. Amen atque Amen.

† Ego Gerardus presbiter cardinalis tituli Sancte Crucis in Jerusalem m/p. † Ego Lictefridus presbiter cardinalis tituli Vestine m/p. † Ego Lucas presbiter cardinalis tituli sociorum Joannis et Pauli m/p. † Ego Albertus albanensis episcopus m/p. † Ego Albericus hostiensis episcopus m/p. † Ego Jvo Presbiter cardinalis tituli sanctorum laurentii et damasi m/p. † Ego Gregorius diaconus cardinalis Sanctorum Sergii et bachi m/p. † lepotto diaconis cardinalis Sancte Georgii ad uelum aureum m/p. † Ego Gregorius diaconus Cardinalis Sancti angeli m/p. † Ego Octauianus diaconus Cardinalis Sancti Nikolai in carcere Tulliano m/p. † Ego Presbyter Sancte Romane Ecclesie diaconus Cardinalis m/p. † Ego giozo Sancte Romane ecclesie diac. cardinalis m/p.

Datum Laterani per manus Almerici Sancte Romane ecclesie diaconi Cardinalis et Cancellarii IIII. kalendas Martii. Indictione III. Incarnationis dominice anno M.°C.°XXX.°VIIII.° Pontificatus vero domini Innocentii. II. Pape anno undecimo.

Psalm 78:9-11