PL Vol. 54  [OPERA OMNIA LEONIS MAGNI.]
 
 SANCTI LEONIS MAGNI ROMANI PONTIFICIS OPERUM GENUINORUM PARS ALTERA, CONTINENS S. PATRIS EPISTOLAS

Leo I: SANCTI LEONIS MAGNI ROMANI PONTIFICIS EPISTOLAE. (G)*  681 EPISTOLA XIV

CAP. I. De vicariatu Thessalonicensi, et causa Attici Nicopolitani episcopi.

Quoniam sicut praecessores mei praecessoribus tuis, ita etiam ego dilectioni tuae, priorum secutus exemplum, vices mei moderaminis delegavi, ut curam quam universis Ecclesiis [Col. 0668B] principaliter ex divina institutione debemus, imitator nostrae mansuetudinis adjuvares, et longinquis a nobis provinciis praesentiam quodammodo nostrae visitationis impenderes: siquidem continenti opportunoque prospectu promptum tibi esset agnoscere quid in quibusque rebus vel tuo studio [Col. 0669A] componeres, vel nostro judicio reservares. Nam cum majora negotia et difficiliores causarum exitus liberum tibi esset sub nostrae sententiae exspectatione suspendere, nec ratio tibi nec necessitas fuit in id quod mensuram tuam excederet deviandi. Abundant enim apud temonitorum scripta nostrorum, quibus te de omnium actionum temperantia frequenter instruximus: ut commendatas tibi Christi Ecclesias, per exhortationemcharitatis ad salubritatem obedientiae provocares. Quia etsi plerumque existant inter negligentes vel desides fratres, quae oporteat majoreauctoritate curari, sic tamen est adhibenda correptio, ut semper sit salva dilectio. Unde et beatus apostolus Paulus, ad ecclesiasticum regimen Timotheum imbuens,dicit: Seniorem ne increpaveris, sed obsecra ut patrem, juvenes ut fratres, anus ut matres, juvenculas ut sorores, in omni castitate (I Tim. V, 1). Quae moderatio si quibuscumque inferioribus membris ex apostolica institutione debetur, quanto magis fratribus et coepiscopis  nostris sine offensione reddenda est? ut licet nonnumquam accidant, quae in sacerdotalibus sunt reprehendenda personis, plus tamen erga corrigendos agat benevolentia quam severitas, plus cohortatio quam commotio, plus charitas quam potestas. Sed ab his qui quae sua sunt quaerunt, non quae Jesu Christi (Philip. II, 21), facile ab hac lege disceditur, et dum dominari magis quam consulere subditis placet, honor inflat superbiam, et quod provisum est ad concordiam, tendit ad noxam: quod, ut necesse habeamus ita [Col. 0669C] dicere, non de parvo animi dolore procedit. Meipsum enim quodammodo in culpam trahi sentio, cum te a traditis tibi regulis immodice discessisse cognosco. Qui si tuae existimationis parum diligens eras, meae saltem famae parcere debuisti: ne quae tuo tantum [Col. 0670A] facta sunt animo, nostro viderentur gesta judicio. Relegat fraternitas tua paginas nostras, omniaque ad tuos emissa majores apostolicae sedis praesulum scripta percurrat, et vel a me vel a praecessoribus meis inveniat ordinatum, quod a te cognovimus esse praesumptum.

Venit namque ad nos cum episcopis provinciae suae frater noster Atticus, veteris Epiri metropolitanus antistes, et de indignissima  afflictione quam pertulit, lacrymabili actione conquestus est coram astantibus diaconibus tuis, qui querelis flebilibus nihil contra referendo, ea quae nobis ingerebantur, fide non carere monstrabant. Legebatur quoque in litteris tuis, quas iidem diaconi tui detulerunt, quod frater Atticus Thessalonicam venisset, quodque [Col. 0670B] consensum suum etiam scripturae professione signasset, ut de illo non aliud a nobis posset intelligi, quam proprii arbitrii et spontaneae devotionis fuisse, quod venerat, quodque chartulam de obedientiae sponsione conscripserat, in cujus tamen chartulae mentione signum prodebatur injuriae. Non enim necessarium fuerat ut obligaretur scripto, qui obedientiam suam ipso jam voluntarii adventus probabat officio. Unde deplorationibus supradicti haec verba epistolae tuae testimonium praebuerunt, et per hoc quod non est tacitum nudatum est illud quod silentio fuerat adopertum, aditam scilicet Illyrici praefecturam, et sublimissimam inter mundanos apices potestatem in exhibitionem insontis antistitis incitatam: ut missa exsecutione terribili, quae omnia sibi officia [Col. 0670C] publica ad effectum praeceptionis adjungeret, a sacris Ecclesiae aditis, nullo vel falso insimulatus crimine, extraheretur sacerdos, cui non ob molestiam aegritudinis, non ob saevitiam hiemis darentur induciae; sed iter asperum et periculis plenum per invias nives [Col. 0671A] agere cogeretur. Quod tanti laboris, tantique discriminis fuit, ut ex his qui episcopum comitati sunt, quidam defecisse dicantur.

 Multum stupeo, frater charissime, sed et plurimum doleo, quod in eum de quo nihil amplius indicaveras quam quod evocatus adesse differret, et excusationem infirmitatis obtenderet, tam atrociter, et tam vehementer potueris commoveri: praesertim cum etiam si tale aliquid mereretur, exspectandum tibi      fuerit quid ad tua consulta rescriberem. Sed, ut video, bene de moribus meis existimasti, et quam civilia pro conservanda sacerdotali concordia responsurus essem, verissime praevidisti: et ideo motus tuos exsequi sine dissimulatione properasti, ne cum moderationis nostrae aliud disponentia scripta [Col. 0671B] sumpsisses, faciendi id quod factum est licentiam non haberes. An forte aliquod tibi facinus innotuerat, et metropolitanum episcopum novi apud te criminis pondus urgebat? At hoc quidem alienum ab illo esse, etiam tu nihil ei objiciendo confirmas. Sed etiam si quid grave intolerandumque committeret, nostra erat exspectanda censura; ut nihil prius ipse decerneres, quam quid nobis placeret agnosceres. Vices enim nostras ita tuae credidimus charitati, ut in partem sis vocatus sollicitudinis, non in plenitudinem potestatis. Unde sicut multum nos ea quae a te pie sunt curata laetificant, ita nimium ea quae perperam sunt gesta contristant. Et necesse est, post multarum experimenta causarum sollicitius prospici, et diligentius praecaveri, quatenus per spiritum [Col. 0671C] charitatis et pacis, omnis materia scandalorum de Ecclesiis Domini quas tibi commendavimus auferatur, praeeminente quidem in illis provinciis [Col. 0672A] episcopatus tui fastigio, sed amputato totius usurpationis excessu.