Huguccio, Summa to C. 3 q. 7 c. 2, Lons-le-Saunier, fol. 170va: "patroni," idest "aduocati." Hec uerba sunt Gratiani, set deinceps sunt uerba legis, licet Gratianus quandoque ea mutet uel sua interserit."

 

In digestis tit. De postulando.  Infames non possunt esse procuratores uel patroni causarum.  Sunt autem tres ordines eorum, qui postulare prohibentur. Est autem postulare desiderium suum uel amici sui in iure apud cum, qui iurisdictioni  preest, exponere, uel alterius desiderio  contradicere. Non postulantium, ut premisimus, tres ordines sunt. Quidam prohibentur omnino postulare uel propter etatem, ut minores decem et septem annis, uel propter casum, ut surdus, qui prorsus non audit.

Gratian, C.3 q.7 d.p.c.1