Pisa, Constitutum usus 17

De confessis extra placitum

Confessio extra placitum ita demum valeat cum quis coram duobus testibus, interrogatus ab adversario suo, de aliqua re confessus fuerit.  Liceat tamen confitenti ante sententiam datam rem aliter esse probare.  Post sententiam a qua appellatum non est, si confessus rem aliter esse probare voluerit, non audiatur.  Idem dicimus si aliquis sua sponte de aliqua confessione sua extra placitum testes advocaverit.

I costituti dell legge d dell’uso di Pisa (sec. XII): Edizione critica integrale del testo tràdito del "Codice Yale" (ms Beinecke Library 415): Studio introduttivo e test, con appendici, ed. Paola Vignola (Fonti per la Storia dell’Italia Medievale, Antiquitates 23; Roma: Istituto Storico Italiano per il Medio Evo, 2003) 191-192.

Codex 7.59

De confessis

Si confessus fuerit debitor de debito vel de re aliqua qua confessus fuit coram vicinis et amicis intervenientibus, pro eodem habetur ac si confessus fuerit coram iudice vel apud magistratum.

Accursius, Glossa ordinaria to Cod. 7.59.1 v. solvere: "Item pro se <Iacobus Antiquus> inducebat quandam falsam authenticam quam hic habebat."

New Haven, Yale University, Beinecke Library, 415, fol. 29v

Pisa, Constitutum usus 17