Bulgarus De arbitris                

Vat. lat. 8782, fol. 95rb

D de iudic. Filiusfamilias (Dig. 5.1.15): Filius familias iudex si litem suam faciat, in tantam quantitatem tenetur, quae tunc in peculio fuit, cum sententiam dicebat. Iudex tunc litem suam facere intellegitur, cum dolo malo in fraudem legis sententiam dixerit (dolo malo autem videtur hoc facere, si evidens arguatur eius vel gratia vel inimicitia vel etiam sordes), ut veram aestimationem litis praestare cogatur.

D de uar. et extraord. l.ult. (Dig. 50.13.6): Si iudex litem suam fecerit, non proprie ex maleficio obligatus videtur: sed quia neque ex contractu obligatus est et utique peccasse aliquid intellegitur, licet per imprudentiam, ideo videtur quasi ex maleficio teneri in factum actione, et in quantum de ea re aequum religioni iudicantis visum fuerit, poenam sustinebit. (cf. Vat. lat. 8782, fol. 83v, Inst. 4.5pr, in which the gloss gives the same three citations to Digest)