Florence, Biblioteca Nazionale Centrale, Conventi sopressi A.1.402, fol. 54v
Polycarpus 3.11.5

5. Ex concilio Africano.

Pervenit fama sinistra ad magnam conventus nostri synodum, quod etiam ipso relatu lugubre valde est satisque universali ecclesie lacrimabile, quia quicquid patitur unum membrum, compatiuntur omnia membra, quod quidam episcoporum suam suorumque adulatorum voluntates magis quam sacrorum canonum vel patrum decreta sectantes non sacerdotibus et presbiteris propriae diocesis decimas atque christianorum oblationes conferre renuerunt, sed potius, quod catholicis auribus absurdissimum est, laicalibus personis, militum videlicet sive servitorum, vel quod adhuc gravius est, consanguinitatis sibi gratia coniunctis inconsulte ac precipiti more concedere soliti sunt. Quod videlicet inmanissimum nefas quam monstruosum quamque execrabile sit, redemptori nostro eiusque sacrosancte ecclesie quam intollerabile, omnes pene˛ utriusque testamenti pagine protestantur, in quibus terribiliter ipse rex regum et dominus pontificum omnibus intonat dicens: Si quis tetigerit sacerdotes meos, qui in tabernaculo meo deserviunt, tangit pupillam oculi mei, et rursum: Omnes, inquit, filii Israel offerunt decimas de omnibus frugibus suis ad templum Domini, quia his, qui altario deserviunt, dedi eas, ut participentur de omnibus bonis Domini, ut orare valeant, pro populo meo. Habemus autem ad hanc pessimam heresim destruendam ipsam veritatem in evangelio dicentem: Dignus est operarius mercede sua. Quod alius evangelista evidentius dicit: Dignus est operarius cibo suo. Unde apostolus: Qui, inquit, altario deserviunt, de altario participentur. Sunt quippe presbiteri sors specialis Dei, et ipse hereditas eorum, pro cuius amore atque honore arma deposuere secularia, ut ipsum habere mererentur patrem atque defensorem, dicentes cum propheta: Quis adversarius meus este? Accedat ad me. Ecce Dominus auxiliator meus, ideo non sum confusus. Quapropter placuit unanimitati vestre, ut in unum convenientes comitati et preventi gratia spiritus sancti, sine quo nichil facere possumus, quod divinitati placitum sit, uno ore eodemque consensu vigorabiliter censemus, ut si quis amodo episcopus inventus fuerit huius divini precepti transgressor, inter maximos hereticos et antichristos non minimus habeatur. Et sicut sancta Nicena synodus de simoniacis hereticis omnino censuit, et qui dat episcopus, et qui accipiunt ab eo laici sive pretio sive benefitio, aeterni incendii ignibus deputentur et a sancte ecclesie corpore utpote inutilia sarmenta evangelica falce precidantur, quatenus arescant. Ad hec tota synodus: Ut hec inquit, spiritu sancto auctore fiant, qui nos congregari voluit, ad confirmandam legem mandatorum suorum simul ista fieri sancimus, et ut ascendat fumus huius rei prevaricatorum eorumque tormentorum in secula seculorum. Responsumque est ab omnibus: Amen amen, fiat fiat.

Gratian II included Pervenit ad nos fama sinistra at C.1 q.3 c.13 with the rubric "Item Gregorius VII" but the canon is not in Gregory's letters or conciliar canons.  At some point the text above was edited and excerpted to create Pervenit. The edited version is found only in the Collection in Three Books (1111-1124) and the Collection in Nine Books (ca. 1125).  The long version above can be found in Polycarpus 3.11.5 Caesaraugustana and Augumented, Collectio Ambrosiana, Collectio Pragensis.