Epistola eiusdem LEONIS AD Martinum (recte MARCIANUM) AUGUSTUM, in qua SCRIBIT DE EXILIO EUTICETIS, UT AD SECRETIORA LOCA EUM TRANSFERRET, QUIA UBI POSITUS ERAT, ADHUC PRAVA DOCEBAT.

Leo episcopus Marciano augusto.

Qui saepissime multa iam experimenta docuerunt, sanctum pietatis uestrae studium circa religionem christianam gloriosis perseuerat et crescat augmentis et hec fides uestrae clementiae non solum me, sed omnes domini sacerdotes consolatur et roborat, dum in christianissimo principe sacerdotalem experimur affectum. Quem si orientalium partium sacerdotes studeant imitari, nullum scandalum neque pax neque fides christiana patietur. Unde cum Constantinopolitanus antistes ad omnem pietatis prouectum praesentis clementiae uestrae doceatur exemplo, si fideliter uestris acquiescat hortatibus, in me sincerae gratiae habebit animum, tantum ut, quod uerbis spondet, perficiat. Si uero quae deo et pietati uestrae displicent pertinaci intentione delegerit, salua mansuetudinis uestrae reuerentia utar cum omnibus et pro omnibus uobis quoque annitentibus aduersum superbientem liberiore conscientia
 

 

 

Pseduo-Isidorian Decretales, Cologne, Dombibl. 113, fol. 46v (Detail)